장음표시 사용
61쪽
ηo DE BELLO ITALICO, modi copiarum conjunctione Sardiniensis denique in bello animum nudari existimabant. At apud Borbonios adversa erant, plenaque perturbationis, & moestitiae omnia. Infirmitas virium, loci an gust ia, commeatuum inopia, magna in ducibus distordia, in militibus d speratio, parum in omnibus animi, nihil consilii: ut autem a principio belli aliud ex alio peccare non destiterant, sic, pravis consiliis ne adve si deesset fortuna , aliae aliis calamitates cumulabantur. Nam tanta arrumnarum varietate jactatis accessit inopinatum subito malum, Omniumque --
Post Placentinam enim pugnam tertio & vigesimo die mortem repente obiit Philippus is, qui primus in Bose seboniam familiam Hilpaniae regnum im stultu
62쪽
L13gR TERTIUs et tulit, & a quo nemo negaverit, a isto commercio, susceptitque bellis, senestentem prope sub Austriacis Regibus Hispanorum industriam , atque
virtutem esse commotam. Erat militarium facinorum cupidissimus rex,&, grande ad bella incitamentum, accesserat uxor altera, quae sive Parmam patriam suam servire Austriacis, sive liberos, quos ex rege susceperat, privatos vivere indignaretur , omnia certe superiore Italico bello moverat,& praesenti movebat, utque belli j re Carolum Neapolis, ac Siciliae regem tunc fecerat, ita nunc aliquod in Cisalpina Gallia regnum quaerere Philippo conabatur. Sed novo sub Hispaniae Rege nova , ut plerumque sit, inibantur consilia; & quanquam
vetera displicebant , nondum tamen nova coaluerant, neque dum regni F axib
63쪽
1 DE BELLO IΤALICO, artibus, regnandique magistris assiieverat Philippi successor Ferdinandus, ex priore filius uxore, eademque Sardiniae Regis serore. Interea novercam Ferdinandus verbis consolatur amantissimis, datque ad Philippum fratrem literas, quae bonum illum animum habere juberent , omniaque aeque ab se sereparata dicerent, atque erant a Patre. Facta haec esse pro tempore nonnulli
interpretabantur , ne metu perterrita mutationis noverca cum omnibus opibus ex Hispania sese proriperet, neVe Gallorum amicitiae Frater confisus exercitum , semmumque in Italia imperium arriperet. Sed in luctu acerbissimo neque Elysae tantum erat consilii, neque Philippo animi, ut difficillimam , gravissimamque rem aude rent : & tanta est in Ferdinando Rege morum probitas, ut ab omni OL
64쪽
L13ER TERTIUS. 43scii simulatione abhorreat, decipique ipse facilius, quam decipere alios
At Ferdinandi literae poterant illae quidem Philippi animum confirmare, exercitum non poterant: quem recentis praelii metu perterritum , diminutis valde copiis, non tam inopia praesentis, quam futuri temporis angebat timor. Jamque Austriacorum pars Lambro , pars Abduae appropinquaverat . Botta Praefectus Fabrumi nam Lictestentus morbi causa disceLserat in cum xx. hominum millibus ad oppugnandam Placentiam substiterat, di Laetariana domo, munitionibusque disturbatis, Goranum miserat , qui Cum parte equitum, peditumque levis armaturae ab altera Padi parte iter faceret, repentinasque nostrorum eruptiones quam dilgentissime observaret, ac demoraretur. F 1 In
65쪽
DE BELLO ITALICO, In his angustiis clamare Mali-bojus , deos hominesque contestans, non destiterat, iis quamprimum locis excedendum esse, &, dum vires suppeterent, eruptione facta, Dertonam revertendum , quod ibi propter loci
opportunitatem neque esset comme
tuum impedita subvectio, neque receptus , si quid durius accideret, adempta facultas. Quae cum ille diceret non tam inopiae periculo commovebatur, quam incerta novi Regis Hi . spaniae voluntate , quem fama erat ab Italico bello, & Gallica societate abhorrere. Quocumque autem fortuna inclinaret . tutum sibi, suisque in Galliam receptum dari volebat. At Ga-gius neque adeo rem esse in angusto dicebat, ut sit sub oculis hostium eruptionis utendum consilio tam d
Berato, dc quod semel jam nimium male
66쪽
L1BER TERTIUS. 6 male cesserit ; neque hostium copias esse tantas , vulgatis morbis, & recenti etiam, quod fuit necesse, acerrimoque praelio attenuatas, ut omnia
longe, lateque loca insidere, & custodire possint. Non desere pabulum,
non commeatum omnis generis, quae ut angustiora suerint , nimiam esse
istam in milite mollitiem, non posse inopiam ferre paulisper. Postremo seu manendum sit, seu proficistendum, nihil se videre, cur temere quicquam, aut raptim agatur: & maneri sine imcommodo, dc perrumpi etiam, si necesse fuerit , sine periculo posse ; si
modo tanta res temporis potius beneficio, quam fortunae temeritati committatur . b c consiliantibus eis, num
ciatur , ab Germanis Subalpinisque cum duodequadraginta cohortibus , superato flumine Lambro, Laudem peti Pom-
67쪽
s DE BELLO IΤALICO, ti Pompejam. Tum vero Malibojus, quid cunctaris , inquit , Gagi t an expectas, dum , Omni aditu praesepio,
omnique consumpto commeatu, aut fame intereamus, aut in contumeliam
hostibus dedamur Commemorat delim de quanto sit aestimanda momento totius exercitus , denique ipsius Philippi salus; cujus nullam, nisi in celeritate eruptionis, positam esse spem, dicit : premi jam undique, & pene teneri: quid futurum autem , Laude amissa Pompeja ὶ Mirari porro se, tanta esse homines pertinacia, facere ut malint quod poeniteat , quam Vbderi minus recte consuluisse: quis vero dubitet, quin poenitere eos quamprimum consilii oporteat illius, in quo
iniquiora fuerint omnia necesse est circumvallatis, fame confectis , erumpere frustra, seroque tentantibus Z nam,
68쪽
LIBER TERTIUS. 47 ne erumpatur, quis audeat Gadere, niti turpissimae idem auctor deditionis3 quod ad mollitiem attinet, non essetis eum arbitrari dissicultate rerum frangi, qui mortis periculo non terreatur. Verum, inquit Malibojus, in
consiliis capiendis, non quid pati miles possit, sed exitus quid rei postu
let, imperatori cogitandum esse arbitror , ne aut patientia militum abutatur , aut agendi tempora consumat
Perseveranti nihilominus in sua sente tia Gagio literae ab Hispania redduntur, quae placere Ferdinando Regi numciabant, ut Dertonam ipse cum omni exercitu adipisci properaret Quibus ille literis coactus rem suscipit arduam, dissicilem, & in qua peragenda, quominus inesse consilii videbatur, nocmajore peracta animo, atque admira tione fuit. Nam cum ab hostibus pe-
69쪽
ne circumdatus teneretur, iisque invitis , ac repugnantibus flumen esset ipsi transeundum altissimum , latissimumque Padus, tanta virtute, ac diligemtia confecta sunt omnia , ut incolumi exercitu erumpi potuerit, nisi unius temeritate legati satis in ea re pecca tum esset. Praemissus enim erat ad Tisdonium amnem Pignatellius legatus, eique mandatum erat a Gagio dilia genter Austriacos ne lacesseret, &,
sit ipse lacesseretur, sustineret , quoadessent impedimenta exercitus progressa, suumque copiae omnes iter arripuissent. At ille ubi primum hostes comspicatur , quorum erat xii. millium numerus, cum ipse non amplius iv. hominum millia haberet , inconsulte progressi is praelium temere committit.
Malibojus, qui primo praeerat agmini,
incredibilique celerirate, atque animi
70쪽
LIBER TERTIUs. 49 magnitudine intra Tidonium amnem, Parpanesumque vicum pontes perse cerat , transierat Padum , Goranum
submoverat, subito ab instituto deflectere itinere, laborantique succurrere Pignatellio cogitur. Interim Castellarensis, signo cognito prosectionis,
quod inter eum , & Gagium convenerat, abductisque, quae poterat, tormentis, atque impedimentis, Bc tamen parte maxima relicta, proficiscitur Placentia , pontem , pontisque munitiones, ollis si1bjectis incendiariis disjicit , sineque ulla offensione noctuabundus ad Gagium pervenit.
Quibus rebus Bottae nunciatis,
relicto Nadastio, qui Placentiam reciperet , mittit primo Goranum cum Pyrochitrophorum delecta manu, pol hcum equitatu Serbellonium, postremo ipse omnem exercitum subsidio addu-G cit.