Commentarivs in epistolam Pavli ad Colossenses, scriptvs a Nicolao Hemmingio

발행: 1566년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

AD COLOSS. his scriptis constitnunt, gentiles ad postre

mum evadunt, nec ferunt se postea verbo Dei corrigi, Imo contemnunt verbum, ac se caeteris sapientiores impudenter praedicant, adeo ut a conuiti js, quoties occasio datur, abstinere non possint. Non igitur Patrocinatur hic Pauli locus philosophiae contemtoribus, sed iis tantum,qui eam in tra suos terminos, de quasi intra suum circulum inanere non sinunt. Non enim pro prie hic accipitur philosophiae nomen, sed pro acumine hominiani, qui allaciter illa ad decipiendum abutebantur,id quod satis conuincit praesentis loci peristatis. Quod enim supra per πιθανολογιαμ, idem hic per philosophiam 8 inanem fraudem iuxta traditionem hominum,quae abducit a Christo, inicilligit. Retineatur igitur philosophia di amctur Caueantur insidiaeeta philosophia falsis,obturentur aures ad bla- spemas voces eorum, qui maiorem certitudinem ccccse philosophiae, quam clarissi mo verbo Dei tribuunt, Tribuatur Deo suus honos, et collocetur supra omnem an gelorum clominum sapientiam, nec mota eant nos istorum ineptiae, qui Satanico spiritu inflati, infra omnem scientiam, sacratissimam theologiam relictimi. Quo

102쪽

Quoniam in ipso habitat mnis plenitudo Deitatis corpoa

raliter. Prima propositionis ratio ab excelletia Christi sumta. In Christo est omnis plenitudo Deitatis corporaliter. Igitur extra Christum nulla plenitudinis pars quaerenda est. Qtiare non audiendi sunt philosophantes, qui suis speculationibus Deli alibi, quam in Christo quaerunt, in quo se totum Deus exhibet in igitur Christum habet, Deum habet, qui Deum habet, ei nihil deesse potest. At Christus in Evangelio exhibetur totuS, quare non alibi quaerendus est Deus, quam in ipsius verbo. Ex hac rati

ne Pauli apparet fuisse quosdam Colossis, qui subtilius de Deo philosophati sunt, quam secundum regulam Euanget', quos cauendos monet. Sed quid est, quod dicat

plenitudinem Deitatis corporaliter habitare in Christoc Num Deus corpus habet, vi anthropomorphitae somniarunt Nullo modo Deus enim spiritus est, veritate toste. Quare hic corporis vocabulii in usitate accipi non potest. Sensum igitur sic roseluito per collationem In aliis Deus habitat suo spiritu de separabiliter, nouos mo

103쪽

ita, ut personali unione humanae naturae diuina unita sit. Nam σωμιατικωi signi cat hic substantialiter seu personaliter. Vt enim nunc personam dicimus. Ita veteres greci σωμα diXerunt,ut in illo epigramate. Σωματα ποχλα τρίφ'-δωματα πολλ' επτμοτα τῖος πεvi EUorro g. Hoc est, Aulia corpora, id cst, personas multas alere, S mulias domos aedificare, promtissima ad inopiam via est.

Et estis in illo completi.

Secunda propositionis ratio aperia Aione nostri in Christo sumta. Plane omnia habemus in Christo. Igitur extra Christum nihil ad consummationem quaerendum est. Proinde qui ex philosophia aust mentum aut additamentum perfectionis Christianae petendum docent, nullo sunt

paeto audiendi. Sed quid est, esse completum in Christo Est omnia obtinere per fidem Christi, quae ad salutem necessaria sunt. Ex hoc apparet Philosophos quos dam Christianos fuisse, qui ex sua philosophia addere aliquid Euangelio voluerunt,

quos

104쪽

EPIST. PAVLI quos sugiendos monet, tanqUam corriptores puritatis Euangelii, dc depraedatores ouilis Christi.

Qtii est caput omnis princia palus' potest alis.

Tertia ratio a proprio Christi ossicio sumta Christus est supra omnem potesta tem Sc principatum. Igitur philosophantes ac Iudaizantes, qui angelos supra Christum collocant, fugiendi sunt. Fuerunt enim apud Colos senses, Iat angelis eum honorem attribuerunt,quod per ipsos hominibus ad Deum pateret accesssius, non socus atq; hodie Papistae sanctorum interces siones praedicant, in contumeliam unius mediatoris Iesi Christi.

In quo etiana circumcisi estis,

circumcisione non manus aeta, in depositione corpori peccatos Tum carnis, in circumcisione

Christi, consepulti cum eo in baptismo, in quo etiam resurrexisseis per fidem emicaciae Dei, qui excitauit ipsum ex mortuis.

105쪽

is hilosopha os supra h

i ia

Quarta ratio est contra Iudaeos Christianos,qui Euangelio circumcisionem asscere voluerunt, ct probat nos veritatem sacramenti circumcisionis habere in Christo, adeo nequaquam requiri circumciasionem veterem seu manufactam. At nequis obhceret externum signum esse spiritualis circumcisionis testimonium necessarium, praeuertit obieetionem, ' dicit B ptismum spiritualis circumcisionis sigillum estie. Porro,Observetur hic collatio duaplicis circumcisionis, ut, quibus in rebus sita sit utra , videatur Indicatur autem hic duplex circumcisio. Manufacta una, altera non manufacta. Illa externa est. Si in carne peragitur. Haec spiritualis cordis est circumcisio. Manufacta sacramentum Oteris populi fuit, primum Abrahamo mandata, deinde toti populo Iudaico, duratu rivs 3 ad Christum exhibitum crucifixum, quando velum templi scissum sit, quo significabatur omnium rituum Mosaicorum abolitio Sc finis. Hanc circumcisionem Paulus ad Rom: . desinit signacu tum iusticiae fidei. Quia obsignabat iusticiam, quam Abraham per fidem consecutus erat, Sc figurabat haec eXterna circumcisis,circumcisionem spiritualem. Ut enim

praeputii

106쪽

praeputia caro circumcidebatur in signum abolendi veteris hominis, de creandi noui hominis Ita corpit peccati abscindendum est per fidem in Christum, qui peccatum sustulit, ut iam simus non vetus sed nouus homo. Hanc circumcisionem spiritualem Christus in nobis peragit, no quidem mediante veteri illa Circumcisione, sed baptis mo. Nam ut rei exhibendae signum fuit circumcisio Ita iam exhibitae testimon,iim est baptismus, nostrae ablutionis per sanouinem Christi obli natio. Ex hoc loco Pauli colligimus spiritualis circumcisionis definitionem, quae est depositio cor poris peccatorum carnis, per circumcisionem Christi, dum Christus circumcidit nos secum in baptismo consepultos evoratos per fidem, qua Deus in nobis eis,cax est. Proinde vere circumcisi sunt, qui renunciat peccato, spiritu Deo seruiunt, de gloriantur in Christo Iesu, dc non carne. Philip :ῖ.

Et vos, cum mortui essetis uideli stis S praeputio carni uc; strae, conuiuificauit cum eo.

in ta ratio est propositionis. Mo

107쪽

tui delictis c praeputio carnis nostrae id

est, impuritate Viciosae naturae vitam a Deo cum Clarasto sumus consecuti. Igitur in Christo simi omnia, ct nihil ex humanis traditionibus aut philosophia tanquam ad vitam necessarium petendum est. Qtia re, cauenda potius est talis fraus, quae a Christi vita auocat Obserua hoc loco vi tam et mortem in suis causis conferri. Mo tem quidem dc damnationem acceptam seramus nobis ipsis, vitam vero Deid num per Iesum Christum agnoscamus.

Condonans uobis omnia

peccata.

Signum vite restitutae est peccatorum condonatio. Vt enim sane peccato nulla est mors: Ita sublata morte,Vita restituitur.

Delens, quod aduersum nos

erat, chirographum in decretis, quod erat contrarium nobis.

Sexta ratio est potissim tim contradu, doeos, qui obtrudere Colosienssibus er monias Iudaicas voluerunt. Est autem hec ratio sumta a remotione rei ad remotionem signi. Debirum totum est condona-

108쪽

EPIs T. PAVLI

sum. Igitur chirographuna non ampli us valet. Qtiare non amplius ut testimonium debiti reseruandum est . Fuerunt autem coremoniae Mosaicae veluti chirographum, quo confitebantur Iudaei debitum suum, ut quotidianae illae abhitiones fuerunt impuritatis consessio, S quasi chirographum seu αντα 'χ . Sic victimae ct sacrificia iterata peccatum remanere testabantur. Nelenim dubium esse potest, qui per decreta hoc loco intelligat Paulus ceremoniaSipsa Mosaicas, quae velut chirographum quoddam erant confessionis debiti. At sobrjcitur remanere Peccatum in natura. Igitur retinendum esse chirographum aoc est, retinenda est ceremonias Mosaicas. Respondeo, peccatum quidem, quatum adesticaciam mortis Christi attinet, deletumesta, quam deletionem figurabant sacrificia vetera, quo ideo iam ces are debent quia quod figurabant futurum, nunc exhibitum est. Proinde mortem Chrisi i expiatoriam negant, quotquot ceremonias Mosaicas urgent ac docent. Nam laceratum cla-xographum sarcire volunt.

Et ipsum sustulit de medio, affigens illud cruci.

Ampli

stet ta risit ii

109쪽

a chirogra h

AD COLOS s. Amplificat a modo deletionis chir graphi nimirum, quod Chrassitus cruci aD fixus finem impositierit ceremonias Mosaicis, id quod miraculo pasta Christo confirmatum est. Nam scissio vel significabat

abrogationem omnium eremoniarum

veterum.

Expolians principatus & postestates traduxit palarn, trium;

phans de ipsis in illa.

Amplificat Christi victoris gloriam Pulcerrima imagine Christus dominus victor est riuniphator, crux Christi trophaeum Sc veluti currus triumphalis, hostes victi Diaboli ipsi, quos hic principatus de potestates vocat propter imperium, quod exercebant in genti humanum. Quemadmodum lac victor aliquis ar ma victorum in trophaeum, ubi in fugam hostes versi sunt de victi, suspendit, in testimonium vi, horiae: Ita Christus superatis Diabolis peccato et morte triumphum, erecto crucis trophaeo egit. Vt enim per mortem suam conflixit cum hoste in pati-hulo crucis, eum , superauit Ita suo glorioso descensu ad inferos, resurrectione ascensu in coelum, triumphum egit, ad

110쪽

EPIs T. PAULI Ephesq. monumento victoriae set tro phaeo crucis erecto Meminerimus igitur Christi trophaeum esse crucem,id est, momtem dc passioncm, de triumphum, deuicto Satana, morte S peccato,ut amplius Christo ac membris eius, tenebrarum potestas nocere non possit.

Nemo ergo uos iudicet in cishod potu, aut in parte diei fosti, aut eomeniae, aut sabbato rum, quae sunt umbra futuro, Tum,corpUS autem Christi.

Conclusio est,in qua quidam ritus re

citantur, quos Iudaizantes Christiani volebant imponere Colosiensibus, tanquam necessarios ad salutem ac complcmentum Euangeth. Nemo,inquit,VOS iudicet Nolite ullius hominis pertimescere iudicium, quo vos reos peragere volunt, tanquam decretorum Dei violatores. Quod enim supra decreta vocavit, iam quadam distri-hutione rituum Mosaicorum Xponit,non

quidem absoluta plena, sed paucis generibus nominati caetera intellioenda re

linquit. Nam de omnibus idem iudicium eademsobae

SEARCH

MENU NAVIGATION