Renati Rapini ... Hortorum libri 4. Cum disputatione de cultura hortensi

발행: 1665년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Os liquidi fontes,& stagna sonantia rivis,

Speluncar,vitreiq;laCus,& amoena flucta, Deliciae hortorum, atque umbrosi gratia

ruris,

Numinibus vestris, vestro succurrite vati, Si sensum fontes, si flumina numen habetis. Fas mihi terrarum coecos penetrare recessuS, Et qua perpetui manent ab origine rivi, Dicere, inde suos habeant vaga flumina cursus Quis tam diues aquae thesaurus Z quove perennes Tam iugi porro replent se fonte lacunae Ipse mihi egregiam ducendis fontibus artem Monstranti, dandumque hortis hac parte decorem, Villicus accedat, tota cum gente, docendus:

102쪽

6 HORTORVM Vt nihil ornando desit, quod seruiat horto. Tuque o curandae partes qui sumere villae Instituis, fundoque suum moliris honorem: Vosq; omnes cultum hortorum, formamq; professi: Floribus,&siluis latices inducite crebros: Namque animi siluis, Horibus inde petendi. Quaerat aquae fontes, fontanaque numina placet, D Vocet in rivos currentem fluminis undam,

elli , ὸlis Qui mea formandus venit ad praecepta colonus.

Σ .ra hi deserta stiti, ieiuno in tramite, tellus

Pallad. lib. Langueat, atque solum morientibus aestuet herbis. l . ia: Non erit ille labor durus tibi sicubi rupes ρη, i M In Caeluna attollat sese, de colle propinquo:

S . Namque supercilio vicini collis ab ipso ' ' Semper erit larga Vis plurima, quam tuus undar ' - η ' Exprimat, campuna fossor deducat in omnem, NA v K Nonne vides rapidum Ligerim,ingentemque Ga-

rumnam,

Quique Parisiacos foecunda Sequana campos, Et Rhenum, & Scaldi m dc Rhodanum, magnumq;

fluentem

Danubium,atque alios descendere montibus amnes. Sive cauis subter spatium sit inane cauernis, Hospitium undarum, seu quod spirabilis aer Inclusum frigus rupis cum sensit opacae, Paulatim in tenues longo fluit agmine riuos: Vnde ipso tepidae sudant humore cauernae; Quales marmoreis guttas stillare columnis Humenti caelo bruma nigrant , videmuS.

103쪽

LIBER TERTIUS. IRupibus idcirco ex altis permanat aquarum Roscidus humor,& uberibus flent omnia guttis: Seu quod per montes altos, tellure sub ipsa, Imbribus e caelo ruptis, nivibusque solutis, Multarum sese vis plurima cogit aquarum

Ima petens, donec iam copia, viribus auctis, Erumpat vallo, campisque insultet apertis. Nec desunt, quorum melior sententia menti, Qui perhibent fontes genus altum accersere ab ipso

Oceano; nam totum orbem Circumfluit ingens Oceanus, magna subter spiracula terrae

Qui subit, in tenues fusius sub corpore venas I sanguis, totique facit commercia moli.

Quo sit uti nunquam crescat, ripisque redundet Pontus, ubi vasti de partibus omnibus orbis

Undique tot tantis concurrunt fluctibus amnes. Interior nam cum raro sit corpore tellus, Inque specus altos, imperfossosque meatus Interdum descendat, & in loca Concaualidat, Unda maris, rarae per curua foramina terrae,

Perque sinus ipsos furtivo lubrica lapsu

Paulatim insinuat sese, coecumque per imos Aut quaerit calles iter, aut molitur eundo Ac bicumque magis ruptae se viscera teriae Perscindunt, crebroque patent adaperta meatu: Tum magis, atque magis largus se fundit aquae fons. Idcirco latices manant, ex aequore salso Non salsi; nam cum multum tellure sub ima, Multiplices se per salebras,&acerba locorun

104쪽

cauos flexus, inaequales per arenas, Torii agens maris unda, salis quae crassa marini Materies haerebat aquae, purgatur, S Omne Seu per cola means, Vitium detergitur undae. Nec per se haeret aquis ullus sapor, aut color ullus, Quos terra de matre petunt hinc saepe nocentes, Saepe salutiferas, vario discrimine, vires Pro varia tellure, videbis ducere limphas. Tales Borbonios, tales fas credere fontes Pugiacos, succo affecit quos terra salubri, P c quam sublapsi medicatum hausere liquorem: Vnde omnes per se valeant avertere morbos: Nec vim tantam alibi poteris sentire medentum,

Nec tam praesentem diuum Cognos ere Curam.

Ergo tibi labor is primum impendendus,ut horto Inducas fontem vicino e colle petitum: Nam vicinus aquam collis dabit undique terram Late ipsum circa montem , S decliuia montis, Assiduus fodere,vi ferro explorare memento. Si tibi de plana se fons tellure profundat, Illum sperne, tuo qui vix erit utilis horto:

Nam fallentis aquae non est speranda voluptas, De plano; neq; enim vis unquam assurgit aquarum Fontem supra ipsum sed per decliuia labens, Esse potest per humum ducendo commoda tuo. Si natura soli fontes sperare negarit Qualis gleba grauis vulgo perhibetur arenae, Nec quidquam voto riuos optabis inani. Vidi ego, qui fontes horto dum forte rigando

HORTORVM r quales

105쪽

Quaereret, fosso nullos reperiret in agro, Creber aquam, votis nil proficientibus, omnes Orabat diuos , nec aquam per Vota ferebat.

Et qua Medonici se se subducere colles Incipiunt, vir nuper erat ditissimus unus, Qui fuit in Francis: nam fundi largus opimi,

Ingentes campos centum Vertebat aratris:

Huicque suas S opes, atque auri magna talenta Rex seruanda dabat, regni pro rebus agendis. Ille domum, summo iam tum sub monte, pararat Magnificam, limenque domus praetenta sub ipsum, Planities, late campum assurgebat in omnem;

Arduum opus, totique agro spectabile, urbi. Nec fundo deerant Horti, siluaeque virentes, Non campos late pulcher prospectus in omnes; Sed fontes deerant, laquae nullique per herbam

Errabant rauco ludentes murmure riui. Ergo cauae ferro penetrantur Viscera terrae,

Atque omnes pariterque operas, artisque magistros Conuocat ipse loci dominus, nec sumptibus vllis Parcit aquae cupidus: maior quoque fontis habendi Per non tentatas crescit fiducia terras. Quin etiam fontes , ipsa de nocte, repertos Somniat, toto vigilans se pascit inani. Namque omnem late, loca per decliuia, campum Rimanti, totoque solum sub monte mouenti, Nullarum prorsus se spes monstrabat aquarum. Difficiles adeo, pro conditione locorum, Interdum terra fonti inueniuntur habendo.

106쪽

TLIAE.

Democ. lib.

Ipse ergo grates, inuento fonte, colonus Persoluat superis, de numina ruris adoret: Hoc ego pro vobis , vos hoc praestate Coloni. Quamquam saepe cauis, tereti siphone, colonus Ducit aquas puteis, rivos natura recusat, Arte facit fontes It machina pensilis alio tubulo, lymphas motu siphonis anhelo Quae sursum attollat, moles licet ipsa repugnet. Qualis aquas, sub ponte novo, Samaritis ab imo Excelsae ducit fluuio, eductasque refundit. Si quem forte suo non antlia iuuerit usu, Illius oret opem, sola qui voce liquentes, Percussa de rupe, potest deducere riuo S.

Ne tamen artis opem Conatu quaerat inani Explorator aquae: nam multos terra fefellit:

Arcani fontis dentur quae signa, monebo. Si pendens tumulis, collibus edita crebris, Vel iuncis fruticosa, vel othlibus algida tellus Avis mollis crit limosa uligine campus, Quique frequens herbis,&CariCis Vber aCutae, Hic dabit indicium laticis manifestus vi ipsa, Intus aquae carecta dabunt tibi signa latentis, Quique soli fundo crescit condensus aquosi Muscus Q humentem laetata con yZa per algam Batrachiumq; ,siumque ui odorifera calaminthar Cum diuerso igitur de colle coegeris undam Errantem, subiectum illam curabis in Hortum Deduci ducendi autem non unica fontis Est ratio sunt qui plumbo testaue receptos,

107쪽

Vallem in subiectam, soleant traducere fontes. Si via praesertim fuerit non longa, latexque Colle inpendenti, vena uberiore , repertuS. Nam si1 cogendis S adhuc, de valle propinqua, Multiplicandus aquis, venae non uberis ibit, Ille caui angusto, sub terram, pariete saxi, Includendus erit, quo defluus imbribus humor, Vicinoque latex circum de rure coactus, Insinuans sese, muri per septa meando, Agglomeret, cursusque patens se laxet eunti. Ne tamen unda fluat per iter salebrosa lutosum, Perque sinus caecos, aut sordes ducat ab ipsa Terrarum eluvie spatia inter certa locorum, Rivi cursum omnem putealibus infode fossis. Nam planum per iter, raperet quem cursus aquaru , Limus iners fundo puteorum haerebit in imo

Nec poterunt raptae fossam transcurrere sordes, Cursu interceptae medio immerisque lacunis. Et quamuis caueae traditis penetrabitur altam

Omnis subter humum: puteis tamen omnibus extent Sublime speculae, per quas vel turbida coeno Vnda repurgetur, vel fundo prorsus ab ipso, Qus sordes se forte cavo infudere patenti, Mittantur labesque omnis tollatur aquarum. Nec mihi, nec quisquam sumptus persuadeat istos, Rure in priuato, ducendo impendere fonti, Quos quondam Arcolio fecit Medicata sub alto, Lutetiam ad magnam quando deduxit in urbem Pontibus impositos tanto molimine, fontes.

I iij

108쪽

7O HORTORVM Admirandi operis moles praecelsa, superbos, Pariete perpetuo, sublime assurgit in arcus, Suspensitque fluunt, grandi sub fornice, fluctus, Qui cursu late excisos labuntur eodem

Per montes, ac per substructas aggere valles. Nam paries quadro iungit diuortia saxo Per quem magnarum cursum fraenauit aquarum Regina,&totam fontes diuisit in urbem: Romanaeque omnes opere exsuperauit in uno Vrbis aquaeductus, luxus monimenta vetusti, Martigenae gentis grandes spirantia fastus. Hos autem quamuis admittat publica sumptus Pro populo fortuna, tamen priuata recuset. Vosq;mihi hic estis,quibus est res ampla, monendi, Ne fors ducendo census pro fonte paternos

Contingat vobis expenderes vidimus istis Sumptibus euersasque domos , absumptaque nuper

Praedia magna, modum discant seruare modesti. Nec per compositos, testa ex arente, canales Ducere aquam pudeat, proclinatasque per alnos. Namque alnos perhibent ducendis fontibus aptas

Fortunatus at ille, suos qui praeter euntem

F Iugis possit aquae riuum traducere in Hortos,

stis Absque alia , ut testae, plumbive canalibus vllis.

γ Quale Parisiaco lymphis pernobile in agro Berniacum, largos uber cui Biuara fluctus Transfundit , cursuque locum Circumdat amoeno. Tale Liancurtum, tales in finibus Horti,

Borguli Andinis, Ligeris prope litus amoeni.

109쪽

LI BAE R s. ITalis & ipsa, suo Musas quae prouocat omnes FQη LMurmure, multarum Polycrene diues aquarum. At non te pigeat, fons pulcherrime, vilis Si thalamus valli errantem confundat iniquae, Nec cursum satis aequa tibi det terra decentem,

Per Sancaronios fastus , callesque malignos Vel sic Lanaonidae placuisti. Si tamen osi, Uberi es rigui laticis, limphaeque perennis,

Rure Bauillae flueres, hortosque rigares Lamonios, tibi laeta foret fortuna ; neque esses De Themidi fidis, credo postrema deabuS.Iugis enim quae limpha fluit de diuite vena Praetereuntis aquae, neque longos passa canales, Plus iuuat,&nulli est plumborum obnoxia damno. Nam plumbum interdum rimas agit ipsaque rimis Effluit, SC per agros misere deperditur unda: Et fit semper aqua captiuae iniuria, quando Ingenio per agros vult liberiore vagari.

Quod si non rivi iugis tibi lympha propinqui

Contigerit non longe horto caua perfode vasti VιvM, Stagna lacus sub humum, quo se ino omne receptet Collectarum altis de montibus agmen aquarum: Et cretos imo sternatur glarea fundo Labentem, per se, nam glarea distinet undam. Nunc age, qua fontes omnem ratione per hortum, Qu9ve modo riuos, qua digerat arte colonus, Quos quibus omnis aquae motus moderetur habenis, Expediam te nil horum nescire iuvabit.

Mille modis dociles rivos, mille figuris,

110쪽

72 HORTORVM Dispensare potes s me discere cuncta magistro Sustineant, veniunt ad me quicumque docendi. Vt quaesiitarum tibi gratia prosit aquarum, Sunt ad vicinas valles, hortumque sub ipsum, Arcte includendi latices, plumboque premendi.

Nam nisi pressa diu presso glomerata canali,

Non alte erumpit venis bullantibus unda. Multi tape etiam tubulis utuntur alienis, Impetus, ut rigido veniat magis acer ab aere,

Compressaeque tubis, assurgant altius undat. Ne tamen aut plumbi ductu, aut fraenantis alieni, Inclusi coeco luctentur turbine venti, Irrumpantque tubos, Minania claustra pererrent: Vnde graui ipsa etiam cum vento exaestuet unda, Perscindatque sinus omnes, vincula rumpat: Spiramenta tuos inter miscenda canales, Ut tenues laxet libe e ventus in auras Haud aliterquam cum cellis noua vina Falernis,

Spumantique cado infundit, fraenisque coercet Vinitor ilignis aperit spiracula costis.

Ni faciat, costas violento spumifer aestu Quippe omnes rumpat Bacchus, soluatque catenaS. Ergo cum latices hortorum in limine primo, Collectamque iugis partiri coeperis Undam: Imprimis medio fons constituendus in horto, Quis alientis aquae, tubulo prorumpat ab arcto, Plurimus,4 vacuas iactu se libret in auras, Quasque accepit aquas caelo, ventisque remittat

Fontem ipsum amplexus fundo labroque capaci

Circumeat

SEARCH

MENU NAVIGATION