Renati Rapini ... Hortorum libri 4. Cum disputatione de cultura hortensi

발행: 1665년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIBER ECUN DV s. Et dociles fundi longa propagine ramos ramis flores bene olentibus addat:

Vnde&ament sese molles ornare puellae, Atque ipsae matres aras, ac templa coronent.

Ipsi quoque externi passim ne copia desit Gelsiimini, seu quod per valles floret beras, Seu Lusitani quod pallet sidere caeli, Sive quod extremis per pontum affertur ab Indis.

Omnibus his species sua certa suique colores. Sed non vlla magis fontes ornabit, morios Vmbra, Atlantiaci quam quae viret arbore mali. Illi est aeternus soli decor , inter opacum Albescunt nitidi flores nemus, aurea ramis Poma micant, fulvoque ardent radiata metallo. Si nemus auricomum, siluaeque arbusta virentis Consilia fagineis in corbibus, inque dolati Roboris asseribus, felici induxeris horto: Semper flore nouo semper dilabere pomis. Vnde suum accedet decus hortis,ec sua ruri Gratia. Nam pariter fructuque, fore superba Implebit teretes arbor spe diuite ramos. Ne vero cum flos argento concolor albo Auriferi nemoris ramis crebrescere coepit,

Ne prohibe effusas carpendo flore puellas; Ad praedam coniux, omnisque domestica pubes

Accedant,&flore domus laetetur odoro.

Nam nocet ipsa sibi, viresque profundit inanis Luxuries, cupidis illam permitte puellis, Illo nam pro se flores in serta puellae

l. q. c. εΦορωτα μῆλα

Athenaeus Plin.

92쪽

Ex Ouid. metam lib.

I HORTORVM Nectere amant, fructuque simus implere recenti. Illius infelix Athalanta cupidine pomi, Iam vinci se posse suo monstrauit amanti, Quamuis ipsa viros currendo vicerat omneS. Sed nunquam vel odore novo, vel ditibus umbris Arboris auricomae felix laetabitur hortus: Quin procul auertas inimicae incommoda brumae. Tuque adeo rapidis violenti flatibus Euri

Thiscitus Ne noceant, occurre prior, munimine Πrmo,

δή- ς ira tentorum operum, ductive crepidine muri Illa proinde citro sedes, nemorique beato Optanda imprimis, quae nulli obnoxia vento. Nam praeter rapidi quam vastant omnia venti: Ipsa etiam patriam Assyriam, Medosque Calores Solis amans nunquam obliuiscitur aurea malus. Nec ratione alia, glacialem ad Strymonis undam Languet, ubi Hesperios exultat laeta per hortos. Idcirco mollem laedant ne frigora plantam, Cum Boreas florum semper saeuissimus hostis, θι δή Torquet agens violentam hyeme vel nubila differt, flψ Est tibi porticibus longum retinenda sub altis,

' χ c T. Et contra duros hyemis seruanda rigores, τώς - Donec agat Zephyros annus, solemque reducat.

Sic tibi florebit nemus admirabile luxu

V bid Perpetuo, semperque nouos halabit odores.

Diuersas porro species , diuersaque poma Arbor habet stendit citrus se tuber in orbem

μη i ρ- η oblongum, spissoque suum sub cortice succum

Includit tristes gustus, acidique sapores

93쪽

LIBER IECUNDUS. ys Sunt interdum aliis, quos ora offensa recusent, κύδεο Quanquam cor fouet is, qui lingua torquet amaror Sunt ali gustu mitesci Limonia qualem εσi ς.Diosc. Gens habet, Hetrusco quae laudatissima rure. Et Lusitanis malum quod venit ab oris. Est etiam pomum, cui primum Aurantia nomen Vrbs fecit Dircaea sub Actaeo Aracyntho. Ipsa quidem citris sunt longe Aurantia mala Pelle magis molli,4 magis ubere rorida succo: His sola diuersos faciunt diuersa saporeS. At super aurifero memorant quae plurima pomo, o II Pr

Carminibus Grai vates, ne quaerere cura fab. IT.

Vt quondam Hesperidum fuerit cultura Sororum, Ad magnum Atlantem , Mauri sub littore ponti Vt ferus in telis, caesi pelle leonis, Alcides per vim dites irruperit hortos

Pomaque sopito male custodita draconi, Primus Aventino victor sub monte locarit, Ruraque citrigenis repleuerit Itala ramis: Nam sunt multari adhuc, quorum te cura requirat. . . . V tenera myrtos, purpuream rhododaphnen '' ' Auricomo nemori, ac pomis fauentibus addas, Et suus est illis etiam decor, sua forma: ςntini γωπ. Ipsi autem imprimis, diuum de munere, myrto. Et quondam,vt fama est, cum primas aurea myrto M rus. Plantaret Venus, umbrossi sub vallibus Idae , M t i 'Nuda cohors illas circum ludebat Amorum, rii.

94쪽

s HORTORUM 3 3 Ipsa sibi optauit quondam, propriamque dicauit, in aliam ob causam, sua velant simplice myrto,

ἡ,Iiit Tempora nuptae omnes, ad solemnes hymenaeos.

ii:, Ipsa deum regina, toris praeferta maritis, Taediferas adhibet, sacra ad mysteria, myrtos. P . ab Hinc etiam Elysiis in vallibus, omnis amantum

in auibus Turba suas & habet myrtos, myrtea circum Virgil in Sylva tegit, quos non vel amor post fata reliquit, lib. si AEn Phaedram q tristemq; Procrin moestaq; EryphylςΠ- Triumphans Is non unus honos myrto, sibi victor ovantem Illa nectebat quondam de fronde Coronam 4 uipr Tudertus, victisque prior de more Sabinis,

ouans ingres impolin Capiti myrtum, interuitque triumpnis. Divr Ipsa arbos trunco est humili, nec vertice celso,

lib. IJ --δ9 Illius eblando nymphae tanguntur odore Frondis,in eximiae mirantur praemia formae. Si calor inclemens fuerit, vel frigus iniquum, Utraque vis myrto namque est metuenda, calores Tu nimios, nimiumque Caue pro tempore, frigus. Vnde iuuet plantam quadrato includere ligno Vt cum saeuit hyems, illam sub tecta reponas, Aut fontes fundas gelidos, dum perfurit aestus. Et si qua est pietas, ab acutae vulnere falcis, Et pecoris morsu, molles defendite ramos. Ruo oona Est quoque, qui nemori citrio myrtoq; Virenti, Grandibus impositam rhododaphnen misceat urnis. ,δε--, i Nam plantae alterius niveo , alteriusque rubenti

et confusus de flore decor venit additus hortis. Vallibus

95쪽

LIBER SECUNDUS. Vallibus irriguis,& fontes propter amoenos, Floret odoratis laurus pulcherrima baccis, Nobilis aeternae cui gloria frondis obumbrat. Nec quis dotibus his, natam de stirpe pudenda Esse putet: magno de flumine maxima quondam Edua virgo fuit, summi nurus esse tonantis Quae poterat si forte Deo contenta marito, Audisset primos Phoebi victoris amores. Ille humeros pharetra insignis, spolioque superbus Pythonis, meritoque suo, quaerebat amari. Felix virgo de thalamos si serte rogantis, Solis equis, Caeloque omni dotanda, tulisset. Quanquam caelestis spreuit dum vota mariti, Grande tulit pretium, seruatum nympha pudorem, Quosque ipso Phoebi de munere laurus honores Arbor habet quod sit toties clamata theatris, Tarpeiique Iouis postes figenda sub altos, Summa suis late Capitolia frondibus ornet, Augustasque fores ramis praetendat opacis. Tu sacros Phoebi tripodas, tu sidera sentis, Et casus aperis rerum praesaga futuros. Te iuuat armorum strepitus, clangorque tubarum Perque acies medias, saevique pericula belli, Accendis bellantum animos, te Cynthius ipse, Te Musae, vatesque sacri optauere coronam: Ipsa suis Virtus te spem proponit alumnis, Tantum seruarias valuit pudor, lona fama. Est etiam arbutea forens de gente ligustrum Persarum , volucres peregrino ex alite cristas,

u. c. 32.

sic ιαντ νφυτον apud

Lyco L.

96쪽

18 HORTORVM

Caeruleo quod flore refert, ramoque comanti, Et floret, primi frondent cum tempora Veris, Atque suo virides hortos incendit odore. MALV PV Quid memorem, quanto se punica malus honore 'S' Efferat, ut virides ramis fruticantibus hortos Ornet, &ardenti ramos conuestiat ostro. Nam neque se quisquam florum de gente, nec ipse

Βαλια πο ου genere arbute, simili se iactet honore.

V D l . Fronde super viridi multo flos aureus igne, di G ὶςn Et focinae insignis , varioque volumine crispus Lucet, egregio per agros splendore superbit. n.. . Postquam autem flori sua denique forma recessit, Purpureo pro flores, suum se fructus in orbem

V Informat, tenditque nouo super Orbe Coronam. Intus quae Tyrio lunt perlita grana rutiore,

- , . Mille latent, digesta suos, ex ordine certo, pro σης. Per oculos; ceu cum moliri cerea regna E, Coepit apis, mellique suas distendere sedes, ordine multifido e crates fundare fauorum. . Nam sua cuique acino cella est angusta, siusque ordo, quem tereti septo membrana Coerceto 'μ Durior,&reliqua ponit fundamina moli, ranaque sunt ori per sese dulcia tantum, 0- ς' Quantum acida, di mixtu referunt ab utroq; sapore

Unde corona autem, seu purpura mixta coronae Venerit huic pomo , non est exponere longum. Maura fuit prisco Nomadum de sanguine virgo,

Et quantum color ille tulit formosa sed isti Non par respondit fati indulgentia formae.

97쪽

LI BAE R ME C. Ni V S. scyNam patrios vates , atque ipsa oracula diuum, Dum se virgo super, nimis ambitiosa rogaret: Responso vatum ambiguo sibi regna putabat Portendi, quando pondebant fata Coronam. Demens, quae vatum potuit confidere dictis lNamque triumphatis dum se referebat ab Indis, Illam connubij specioso nomine cepit Vitisator Bacchus mulier frustrata, coronam Erepti retulit pretium dotale pudoris: Postquam facta virens, de corpore Virginis, arbos, Formaque successit formae diuersa priori. Nec decus hortorum non iuuerit, horridus ille Sit licet, &folio rigeat paliurus acuto, Et rhamnus, spinae nomen cui contigit albae, Frondiferumq; capri folium in siluestris acanthus, Alceaque, Idaeusque rubus,ruscique, alimique. Et quas mille modis ad normam ponere norit Villiciis arbuteo fruticosas de grege stirpes. Nam neque multiplices dicendo exponere formas

Est tempus , nec iam species fas ire per omnes. Ipsa Horto egressis se siluis scena coruscis Explicet, atque omnes diuortia longa viarum Disserat in partes vi partibus omnibus idem Angulus, dc spatio respondeat unus ab omni . Quamquam alias alij describunt tape figuras, Qui nemori obliquos tendunt inuoluere flexus, ordine ab aduerso; postquam via limite recto In longos tractus se longe effusa tetendit. At tibi seu recto spatiorum linea versu,

98쪽

6 HORTORUM

Seu forte obliquo se proferat, aureus Ornet Pulvis iter, secto vel humus se gramine pingat. Si vobis Horti, nemora aut spatiosa erantur; Non desint, quae vos portent carpenta, puellae, Et matres, ne forte pedes via longa fatiget: Quamquam praeualidas laboris quoq; forte iuvabit. At de phillyrea tonsas seu ducere sepes Contingat nemoris virides seu tendere textus Carpinei, lenti seu flexile vimen acanthi, In testudineum moliris flectere dorsum, Forcipibus crebris ramos compesce fluentes.

Nam nisi praesectis reprimas hastilia virgis,

Iam sua tonsilibus tolletur gratia textis Si quid sepem ultra versu turgebit iniquo.

Et quoniam semper spatiis injussa virebunt Gramina semper erit tellus purganda, neq; vllis

Sordibus, aut ullis tractus glaber horreat herbis. Hunc autem imprimis, hunc villicus ipse laboremEXperiatur, eas partes agat, ipse feraces Figat humo plantas, campum floribus ornet. Vosque o solerti famulantum turba magistro Ferte simul vestramque operam , vestrosque labores Ferte alacres, istique manus impendite curae. Pars habiles terras, spatia ad fundanda cylindro Prosubigat, glebasque soli perscindat inertes: Pars Horto inducat fontes, rivoque sequenti Et foueat lamas, temperet arua fluentis: Tonsilibus pars lenta paret retinacula teXtis: Pars nemus omne leuet foliis , dc ruris opaci

99쪽

LIBER SECUN DYS. I Luxuriem tollat nimiam pars rasile buxum Tondeat hic ferro soler timetur acuto, Quae cccci fodiunt sinuosa cubilia talpae, Sub terram, reparetque soluna ferat ille serendos Areolis flores, opere omnis ferueat HortuS. Praesertim villae, certis si forte diebus, Expectetur herus , rauca qui fessus ab urbe, Dulcia secreti quaerat solatia ruris. Felix ille , graui rerum quem pondere pressum, Semotum longe a strepitu, despopularibus undis, Interdum molli patrium rus accipit umbra: Liber ubi penitus curarum animique solutus Tantisper respiret &aspera diluat urbis Tardia ciuiles permutans rure tumultUS. Nam medio seu forte calor decedere Soli

Admoneat, caelo inuite seu vesper aperto Laetari , summosque super se tollere montes, Ut se pro spe Rucamporum oblectet amoeno: Blanda fatigatam mulcebunt gaudia mentem. Ipse autem lucum seu fors errare per altum, Cum matutinae rumpunt nemus omne Volucres,

Mugitusque boum de valle audire reducta, Cum pasta sese referunt ad tecta iuuencae; Seu flores lustrare , suos seu visere fontes, Seu villam curas malit differre per omnem: Nescio qua laetam captus dulcedine mentem, Infanos iam non aulae, non Vrbis honores Respiciet. Nam plus siluae, tuique placebunt, Et tuae pura venit, puro de rure, voluptas,

νων Liban. de vitae rust. laud.

100쪽

6 HORTORVM LIBER II. Gramineusque torus, vel simplice somnus in herba, Quam foribus domus alta , pauimentoque superba Porticus, aut variis pictum laqueare figuris, Atque illusae auro, Belgisque tapetibus aedes. Hunc ego, Saturno quondam regnante, putarim Mortales primos vivendi habuisse tenorem: Cum primae quercus oracula prima ferebant. Omne aeuum in pratis, molli sub graminis herba, Ducebant laeti, vitam qui simplice cultu Degebant, montesque suos, sua flumina norant. Nondum Romanis rupes Tarpeia triumphis Diues erat, rarae, septem sub montibus, ibant Ad pastum pecudes, vallis Aricia viles Vix bene pascebat iratis Laurentibus, agnos. Multa alia ipse etiam possem praecepta referre, Quae ruri passim ornando, nemorique valerent, Ni pars restaret coepti properanda laboris, Aspiceretque ratis portus iam fessa propinquos.

SEARCH

MENU NAVIGATION