Renati Rapini ... Hortorum libri 4. Cum disputatione de cultura hortensi

발행: 1665년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

LIBER PRIMvs. 33 Nostrius, Augustis unus qui praesidet hortis,

Ornandi ruris magnus monstrator, δί omnis Egregius culturae hortorum artisque magister. Contemplator item, felix quae Luna serendo est: Namque illam caeli, tempestatumque potentem Et tellus colit omnis, dc alte obseruat euntem, Dum caelo fulget radiis argente puris: Illius S faciles veniunt de munere venti, Atque suos ponunt aurae, tolluntque furores. Post quartam, donec plenum se curvet in orbem, Optima floribus est satio Cum deficit, omnis Infausta est operi, nec terrae est apta mouendae. Nec caelo agricolae inuito date semina terris. Quando Luna vetat, Lunae parete vetanti: Cumque fauent stellae, stellas audite fauentes. Sunt qui tape suos, medicato semine, flores Fossiculo maiore sinus laXare tumentes, Et calicem angustum, foliorum implere comanti

Luxuria, Contra morem, turgere do Cebunt.

Sunt etiam, Certa qui floribus arte Colores Conciliare alios, aliosque inducere odores, Et propriam norunt formae emendare figuram, Aut differre suos, in non sua tempora, foetus, Aut illos partu properato, Urgere moranteS.'Quae tibi delitiae faciles, sumptuque parandae Non magno nec enim deerunt, qui talia praestent. Sed quae floruerant extremos solis ad aestus, Dum grauis ardentes urebat Sirius agros, Hybernos etiam durant an aceta per imbres,

72쪽

limachi Scholiast. ANEMONE

Nicand in Georg. apud Athen. l. II. ib d.

3 HORTORVM

Clara colore suo crispaeque volumine frondis. Hunc primus , Poeno quondam de litore florem, Dum premeret victor dura obsidione Tunetum, Carolus Austriades terrae transmisit Iberae.

Dumque riget brumale gelu, primaque December Urit humum glacie Scythici sub frigore caeli, Sarmaticosque viget nigranti flore per agros,

Helleborum, summasque virent aconita per Alpes, Lutea namque alium florent diuersa per annum. Inde pharetrata cyclaminos Perside missas, Curvaque laureolam Mosae per litora natam, Atque crocum, aeriae super alta cacumina Iurae, Crescentem, argumque coma, folioque merascum, Et toto passim vernantes frigore Onco S. Nec non mensibus his, Narcissum sera comantem Florere aspicies, wbrumales hyacinthos. Sed contra tristes ventos, hyememque nivosam,

Congestis stipulis, multi stramine foeni,

Discite cultores flores defendere vestros. At quis te, quis diuum autem, tam numine duro, Hortorum decus, formosi gloria ruris, Perque niues medias, Macerbi incommoda caeli, Exposuit teneram rigidis, anemona , procellis 3 Tempore digna alio in caeli melioribus auris. Namque colorato cum primum murice crispum Exeris os, lucique comam diffundis apricae,

Et picturatos, non no errore Colorum,

Ostendis diuersa sinus, flammasque comanteS, Spectantum blandos in te conuertis amores:

73쪽

PM V S. Et nullus florum numero tibi certe ab omni, Aut sic crispari aut totidem ostentare colores: Ipsaque, quam radio, per Vellera texta, sonanti Sidoniae ducunt matres tibi purpura cedat. Hanc Flora, ut perhibet, stimulis agitata malignis Invidiae, caelo immeritam damnauit iniquo. Illa, ut erat Graias inter celeberrima nymphas, Forma excellebat: sed obest quoque forma puellis: obfuit huic certe. Nam dum fortasse per agros, Libertatis amans, frigus aptaret, auras, Impleretque sinumZephyris,non aemula nympham, Flora tulit Zephyri coniux, studioque mariti Exarsit: divae numen mox sensit acerbae Infelix Anenoma, suos quae clara per agrOS, Seruasset formam, si non formosa fuisset. Quaeque fuit patrias inter pulcherri Nunc flores inter flos est pulcherrimus omnes. Et Venerem fert fama suum dum plorat Adonim, 'I' Fulmineis torui perfossviri dentibus apri, Theoei '' Illo praecipuum solatam flore dolorem

Rm postquam fuso, quod erat mortale. erudi '

Eripuit, sacroque aspersit denique succo; Haud mora purpureo natus de sanguine flos est Purpureus, Veneri ereptum qui penset Adonim. Vt flori non est unus decor , aut color unus Adonidς

Vidi gramineo qui plenum cespite discum,

libu vario perfundant semine floris. o ubi se primum profert , vis multa colorum illudit pectantum oculis, dc amabilis error.

74쪽

36 HORTORVM In Lucemburgis sic asto Aurelius hortis

Huius floris amans, illum plantare solebat: Florentemque domus intra penetralia discum Mandabat coram afferri, mensamque sub ipsam: bcque, suamque aulam aspectu oblectabat amoeno. Sic te prae reliquis anemonen floribus unam

Imprimis colere, hyberno sub Sole, monebo, Omnibus egregios flores ut crebra profundat Pulvillis, 'arte hortum plus occupet aequa,

Una suo cladem hortorum, rurisque ruinam,

Atque hyemis vultum horrentem solabitur ostro. Aruaque dum foliis squallent inhonora caducis, Et sterilem pluuiis contristat Aquarius annum:

Squallentes Crispo recreabit muriCe Campos:

Illa tamen sese meliori proferet ortu, Lenis ubi placidi spirauerit aura Favoni: Namq;&amatZephyros anemone,&amatur ab illis. Floribus at variis omnis dum pingitur annus, Ne semper pictos hortorum respice flores: Respice ad authorem florum, caelumque salutans, Contemplare suos, ut habet, quot sidera, flores.

75쪽

HORTORUM

LIBER SECUNDUS ME AVUS.

ut 'nemora , atque omnis nemorum pul- cherrimus ordo, ut spatia, umbrandum late fundenda per

hortum

Inuitant: hortis nam si florentibus umbra Abfuerit, reliquo sua deerit gratia ruri. Vos grandes luci,&syluae aspirate canenti: Is mihi contingat, vestro de munere ramus, Vnde sacri quando velant sua tempora Vates, Ipse amem meritam capiti imposuisse coronam. Iam se cantanti frondosa cacumina, quercus Inclinant lauduntque comis nemora alta coruscis.lpia mihi laeto fremitu, assensuque secundo,

totis plausum responsat Gallia silvis.

76쪽

38 HORTORVM

Nec me deinde suo teneat clamore Cythaeron, Menalaque Arcadicis toties lustrata deabus, Non Dodonari saltus, siluatque Molorchi, Aut nigris late ilicibus nemorosa Calydne, Et quos carminibus celebrauit fabula lucos: Vna meos cantus tellus iam Franc moretur, Quarto nobilibus passim laetissima siluis, Conspklanda sui late miracula ruris Ostendit, lucisque solum commendat amoeniS.

Quisquis es, in patrio villam qui condere fundo

Forte paras hac parte tuas metaberis aedes,

Vnde tibi liber pateat prospectus, in hortum Extantem, vitroque domus bipatente fenestrae ordinibus longis Eoi lumina solis Accipiant. At qua veniunt de parte procellae, Horrifer unde Aquilo brumam molitur,& imbres, Plantabis siluam. Nam ni bene prouidus obsis, Omnia quippe ruat Boreae intractabilis ira, Ille etiam rupesque altas, montesque supremos Silvifragis agitat flabris,m murmure rauco, AEstuat illisis per colles robora ramis Quassa gemunt,plangui valles,ri magnus Olympus. Tuque adeo siluam rapidis opponere ventis

Si memor, Vt rumpant ventorum Verbera rami.

Talis&ipsa mari qua Neustria parte Britanno Procurrit, siluis late defenditur altis

Oceani contra Ventos Boreaeque furores:

Hic pagi ingentes,i latifundia magnis Diuisa arboribus, toto sub litore prostant.

77쪽

LIBER ECUN DV s. 'Nunc age, quae nemoris ratio, quae forma parandi Expediam quamuis ipsa de stirpe parentis

Pullulet, tenues tollat se quercus in auras, Aut mutata solo, ramis exultet opacis: Forma tamen nemoris non sit mihi gratior vlla, Quam quod per campos, posito de semine, crevit. Et quamquam sit agro praelongum tempus inerti Durandum, ac tardae surgant de semine quercus: His tamen, his longe veniunt felicius umbrae. Nam certum est de glande satas radicibus imis Altius in terram per se descendere plantas: Maioresque adeo in caelum profundere ramOS. Seu quod dediscant mutatam semina matrem, Degeneremque ferant alieno exubere prolem: Sitie quod ipsa sibi cognatae inolescere terra: Glans primo melius paulatim assuevit ab ortu. Proinde nemus sparsi cures de glande parandum: Sed tamen ante tuo mandes quam semina Campo; Ipse tibi duro robustus vomere fossis romne solum subigat late, explanetque subactum. Cumque nouus fisso primum de germine ramus Findit humum, rursus ferro versanda bicorni Consitavere nouo tellus cultuque frequenti Exercenda, herbae Circumne forte nocentes Proueniant, germenque ipsum radicibus urant. Nec cultu campum cunctantem Vrgere frequenti, Et faturare fimo pudeat, si forte essistat Culturae: nam tristis humus superanda colendo est. Ipsa tamen nemoris ratio diuersa serendi:

Theoph.lib. 2. de hist.

78쪽

4 HORTORVM Est qui per campos spargit sine lege, sine ullis

Ord:nibus glandes: at digerit alter in aequum Omnia quin cum cena , certis dimensa figuris, Ut latere ex omni, reet via limite quadret. Ludicra uti fictis belli simulacra sub armis, Buxea composuit legio, quem Schaccia ludum Nympha lialis quondam primum monstrauit in oris. Exhibet alternos tabula interpicta colores, Atque omnis iusto partitus limite campus AEqualii spatio. forma respondet ab omni. Tuque adeo sectas seu matrum e corpore plantas

V ita, Deponis sulcis, seu terrae semina mandas, Is indulge ordinibus terram iuuat ordo; quod ipsis, αλ, ,ωιη-- DiUIsta arboribas , vires dabit omnibus aequas, *' vacuo poterunt se rami extendere caelo.

Ordinum At duri spei a primis ostendit frondibus arbos: Tu procul hinc pecoris prohibe genus omne petulci,

, ρηξςr Vrentesque malo noua germina dente capellas millis,m kum Acer equuScolles limnitu rumpat acutor bi . Liberaque immensos errent armenta per agros, ii iij. Sed parcant nemori tenero ramoque recenti.

Pro quo, sunt circum lento de vimine sepes Texendae longeque greges post claustra tenendi. Ex inibi certos paulatim silua per annos reuerit S terrae radicibus haeserit altis,

' Luxuries, ne par nondiam sub pondere trUncus Succumbat, ramoque animos profundat inani. et si bi ἡ ima autem teneras quercus quas stirpe recides,

79쪽

Hac fatorum genera, τ densiora surgant, reciduntur. Senec. de Clem.

LIBER OECUNDUS. I se efferre solo, magis exultare videbis eu plus accipiant, ipsa de caedes, vigoris:

Et quae terra humili se tollere, tempore longo, Vix potuit, tenues demum manifesta sub auras Assurget late ramis frondentibus arbos. At postquam validis radicibus ardua caelo ierit, poteritque Notos durare frementes: Iam sua sub molli describere carmina trunco, Discant pastores, ciniqui iurgia pagi. Ne tamen alii ferro immiti, rigidaque bipenni, Ne violent lucos felices grandibus umbris. Illis numen inest: sunt qui videre fluentes Roboris incisi tas de cortice guttas Sanguinis,in trepido ramos horrore moueri

Scilicet haec quondam priscos incessit agrest s

i elligio, crimen pauidi qui triste putabant, Antiquas dura quercus temerasse securi. Crimine pro tali, sensi Dryopeius iras Caelestes, feci o Emoniam Cum tollere quercum

Aufius . infesta Dryadem violare bipenni Nymphae fida Ceres pro tam furialibus ausis, Sumpsit ab iniusto meritas Erysichthone poenas. Grande nefas adeo est,facros exscindere lucos: Atque Vmbras, atque ipsi silentia vulgus adorat ' H Nam facerest lucis, vastisque recessibus horror:

Quamquam non aliud luci duaeque profundaeia Tlyh dx,qVRR q late penetralibus altis, F

lib. 2. c. I

80쪽

42 HORTORVM Olim silua tamen meruit Dodonis honores,

Tempore Quo Quercus oracula sacra ferebant, ,ώ Fatidicae, valetque plo Ventura monebant. --ἰ ξ Cum duc feret truncos arbor procera Valentes,

Lueian de Et sua frondos, diffundent brachia fagi: dbii h Pastor sub ramis fit gus captabit opacum, moribus Cum gregibus, calamoque suos cantabit amoressFors Merit festis, pago plaudente, diebus, Ut resonent hilares non unam Amaryllida siluae. Nil tamen incestum lucis agitate sub altis, Pastores: facro nemorum sed parcite honori. Vos folia, iami, vos alta silentia testor, Est Deus, est vestris Deus in penetralibus vlior, Iusta parum castis mittat qui fulmina lucis. Sed dum per siluas pubes cantabit agrestis, Turba aderit volucrum, festo quae murmure, lucum

Personet, δί crebro permulceat aera cantu.

Ipsa suae Philomela olim plorata sorori, Omnes implebit, Terei de crimine , ramos

Noctes atque dies vi conscia saXa mouebit. Agricolaeque sinant volucres assuescere siluis, Plurima per volucres caelum moneta. improba cornix Saepe caua e quercu ventos praedixit, imbres: Vnde suis rebus praesagia ducat arator, Auguriumque petat, caelumque eX ploret vi auras. At lucis diras volucres absterreat altis.

Sed dum plantabis siluam , tibi plurimat ipsis

filii ii Vrcubu ζst inter fagus miscenda, neque altas

De genere hoc, duro cum robore, retice cerroS.

SEARCH

MENU NAVIGATION