Aloysii Antonii Verneii ... De re metaphysica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quatuor

발행: 1753년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

438 Da RE METAPHYsICA plane involutum est. st J Nos percipere sentire dolorem , aut Voluptatem, velle, nolle; hoc amplius, sensus, seu adsectiones animi nostri ab externis corporibus oriri, ita est perspicuum , ita certum , ut nihil certius aut e Widentius requiri, R excogitari possit. E contrario, quo modo externa corpora quinque sensuum externorum miniis sterio varias adfectiones animo imprimant f seu , quod idem est , quo modo mens nostra ideas rerum per sensus adquirat J tam et obscurum , tam inplicatum , ut etsi gravissimi Philosophi tot saecula de hoc argumento summa animi contentione disputarint, nihil effecerint, nullaque in re nos fecerint doctiores: idque nullo modo humanis rationi hus

expediri pom , plusquam perspicuum est. In iisdem

versamur tenebris , in quibus his mille ante annos eramus. Ut mirer in tanta litterarum luce , tam

acerrimis hominum ingeniis , qui in hac intricatis- sina disputatione conatus omnes intenti frustra eL fuderunt; adhue inveniri aliquos, qui se bellos, ct egregios philosophos Recentiores esse putent, qui alias, ct alias hypotheses excogitare arroganter si hi sumunt, quo facilius ejusmodi phaenomenon

expedire conentur.

Nos vero , Adolescentes , qui vos veris institutis imbuendi provinciam sumsimus , coacti sumus nulla in re haesitantes dimittere: sed ita singula vctis

his tradere, ut non modo, quae aliqua ratione intelligi possunt, aperiamus; sed si qua occurrunt , quae finiri nequeunt, de iis vos aperte & ingenue

si J De hoe jam aliquid dirimas in Lutea L. II.

102쪽

LI BIR TERTI Us. ,s moneamus, ne in rebus inutilibus tempus incomis modo vestro frustra teratis. Nec eos Philosophos moramur, qui, quod omnia facili ratione expedire se putant , verbis inanibus diffluunt: dumque seire se omnia adsectant, ipsi soli nesciunt omnia. Ego autem veri Philosophi esse puto, non solum , quae intelligi possunt, explanare ; sed, quae cognosci a nobis nequeunt , plane , atque ingenue fateri et in eoque magnam sapientiae partem ponendam esse

puto .

Quare rursum vos moneo, disputationem illam de modo , quo externa corpora per sensus ad tum sibi aperiunt ad mentem , silentio praetereatis et propterea quia nullus hucusque id aliqua ratione explicare potuit: nec facile poterit, cum cognitum non habeamus , quo modo sensus se habeant in perceptionibus adquirendis : quae sit sensuum interna fabricatio : quae cum cerebro conjunctio : S , ut verbo dicam , quaenam corporis , quaenam animi natura , quaenam utriusque conjunctio S comple

xio . Quibus nisi plane cognitis S explicatis , de ceteris nullo modo possumus judicare, quod iam ali hi id monuimus , ct iterum alio libro erit explicandum . set JΙllud hoc loco tantum amplectamur, quod nemini dubium est , certum & e vidcns esse primum ,

nos reapse impressio ver aliquas sentire et deinde , ejusmodi sensus animi ex eorporibus proficisci et postremo, esse extra nos eorpora , qua id faciant et

103쪽

νo DgREMAT AP MYsICA quae tria universi homines, qui ratione bene utantur , perspicua esse , mirifica consensione defendunt . Accedit aliud argumentum firmissimum , quo tria haec muniuntur , S confirmantur . Nam si singulorum hominum, immo ver eoru indem Scepticorum vitae disciplinam curiosius indagamus , re periemus eos ita de ejusnodi rebus esse persuasos , ut nulli Dogmatici magis. Nullum enim eorum , qui se pro veris Scepticis haberi cupiunt , vidi, qui ab aliquo opere temperaret, hoc nomine, quod dubitaret, an ipse esset: an eo us baberet et aneeteri homines e tarent. Sed omnes eodem modo se habebant, eodem vivebant, eodem corpus c rabant , ceteraque munia obibant, quo ceteri,

qui germani Dogmatici dicebantur: quod certe non facerent, si veri Sceptici essent . Ipsi itaque suae vitae disciplina declarant, sua sibi argumenta nuia ius ponderis videri: nullam vim sibi adferre , ura rebus perspicuis abstineant: eodem modo agere a eeteri hominer . Quod si ne Sceptici quidem in usu

vitae ullam rationem habent suarum dubitationum ;si universum genus humanum postquam Scepticos audivit, ct eorum argumentationes perpendit, de consideravit , eodem modo operare pergit, nec de illis veritatibus umquam dubitavit; duo manifeste consequuntur: alterum, Scepticos deceptores esse, qui aliud dicant, aliud faciante alterum, resipias tam esse perspicuas , ut non modo homines ceteri , sed Seepti ei ipsi vel inviti ad consensionem pertra hantur. Adeo natura vox ct eommunis sensus pro regula habetur veritatis. I. At enim, inquiunt, qui scimus omnes homi

104쪽

LI EAR TERTIUI. cmines , eodem modo de rebus perspicuis iudicare , ac nos iudicamus 2 quis cunctas nationes , quis sinis gulos homines consuluit , eorumque cogitata e Xaminavit Z Infirmum est igitur , quod ex sensu communi hominum ducitur, argumentum.

Sed primum quaero ab adversariis , qui sciunt 'si , esse alias gencis, ullos homines prater eos ,

quibuscum versan' .r Z Nam si id pro certo non habent, frustra ex eorum judicandi ratione contra nos pugnant: sin autem habeat, doceant nos , qua via id pro comperto habeant. Nullam profecto ad indueent, nisi aliorum hominum L nec enim adversarii per se ipsi omnia viderunt 3 testimonium , qui id

una voce testantur , renaque ipsam sua auctoritata tam perspicuam faciunt, ut ipsi Sceptici tale argu

mentum nobis opponere non dubitent. At nos eadem argumentatione D qimur contra eos . Nam cum singuli homines , oui apud exteras gentes fuerunt ssummo consensu auἰeverent, eas pro certo habere,

se esse , se eOrpur ὰ abere , esse alias gentes praeter se, ct id genus alia et id ipsum tam evidens nobis sit, ut nihil evidentius se ciserat: adeo ut si de hoc dubitemus , dubitare etiam debeamus, an sint extera gentes ulla , au urbes , au roena alia . Quid 2 qui vicum aliquem , qui oppidum , qui ursem non sunt eggress , dubitare eriam debent, an in eodem regno aliae urbes, alia oppida, vici, pagi, homines, quos non viderunt, ex si istant. Quod uuam sit ineptum, videtis. Atque quemadmodum dementis esset dubitare , an reliquum genus humanum rationis particeps esset; an eiusdem figurae ac nos: an cibo, ac potu indigeret: an eadem ratio Re comederet, ambularet, cubaret, ceteraque, quae

105쪽

DgREM 3TA HYs Ie R Iuniano generi consentanea sunt, faceret: ita non nisi dementis erit dubitare, an reliquum genus humanum eodem modo ac nostri homines de rebus perspicuis judicet , eodemque communi sensu regatur. Hinc plane consequitur , ut aliquid perspicuum , atque e X sensu communi ductum habeatur, satis esse, quod fere omnes, quibuscuin vivimus, id iudicent homines : etsi pauci aliquot inepti, quorum habenda non est ratio, in contrariam Partem disputent. Nam cum moraliter evidens , quanta maxima evidentia haberi potest , nobis sit, universum genus humanum codem modo in rebus iis iudicare, ac nostri homines facere solent; si vide. mus omnes homines , cum quibus versamur, nullis,

aut fere nullis exceptis, & semper , S eodem modae de rebus claris judicare : sine ulla dubitatione judicare debemus , universum genus humanum ita se haberet &, quod itidem sequitur , pro certo Sperspicuo habere , tale judicium esse sensum comis.

munem omnium .

Vera igitur est regula, quam posuimus : id In iis is quibus omnes judicare possunt, communem omnium sensum esse eriterium veritatis: in iis vero , quorum notitia non nisi ad certos pertinet, fensum communem omnium, qui illa tradiant, eadem de caussa pro vero haberi debere . a. Dicet aliquis i qua ratione certo scimus , universum genus humanum delirare non posse Zyraesertim cum videamus stultissimas opiniones mulis

aitudinis judicio comprobari . Solem esse bipedalem,

106쪽

senilunt fere omnes indocti: quod profecto est falsum . Nihil tam absonum in moribus , quod non ab aliqua natione receptum habeatur. ζ13 Uerum responsio ex ditas facile exsistit. Principio hoc pono , multo facilius, & verisimilius esse, quod Sceptici omnes, qui habita ratione generis humani sunt omniso pauci, aut sere nulli, delirent, ae furiosi evada' , quam quod universum genus h manum deliret. Quod si semel concedimus , genu omne humanum delirare posse, qua vatione eff- cient Sceptici , Scepti et os ipsos non delirare Z Proinhent Sceptici omnino evidenter, se a delirio esse inmunes; tum demum fatebimur, universum genus humanum , iis exceptis, delirare posse. At id profecto non probabunt: quidquid enim reponent, id reliquum genus humanum falsum esse contendet et Nihil igitur conficere poterunt. NOS vero, praeterquam quod hoc ipsum per se perspicuum est , universum genus humanum delirare non posse: aliquibus argumentis iisque satis evidentibus id essicere possumus . Nam primum usu hominum perspicue docet, fieri non posse , ut tot homines alia , & alia aetate , aliis S aliis moribus , alio S alio tempore, in alia & alia regione viventes , plane sint persuasi , rem aliquam ita esse , quinita reapse sit. Non enim nisi rei perspicuitas tot

tamque varia ingenia cogere potest, ut uno consensu id dicant. At omnes homines plane sunt persuasi , se esse, se non esse alios homines , ct hujus generis alia. Igitur perspicuum id est . Deinde si

aperis

id inde , quae diximus is Logica L. II. Part. a.

107쪽

νι Da RI METAPHYsIC Rapertum est, ut profecto est, unicuique sanae menistis evidens esse , is esse , I e corpus babere, Sc his similia : multo magis id erit evidens , si tot homines tam variis ingeniis , tamque diversis in locis id ipsum constanter dicant: nam tot hominum consenissus rem iam satis natura claram , magis magisque claram reddit. Illud, quod addunt, errores aliquos multitudinis iudieio comprobari, verum est de una Sc altera natione, non Pero de omnibus. Nullus enim error valde perspicuus est , in quo nationes omnes consentiant. Et si enim quaedam gentes per Uersis moribus sint; Uitiaque aliqua apud quasdam nati nes in laude ponantur; ha'c tamen aliae & plures , S cultiores detestantur, S prava esse una omnium voce defendunt.

Nam illud aliud de Sole, nullius paene momen inti est. Tametsi enim indocti, & qui de his iudicaro non possunt, hi pedalem esse dicunt ς tamen viri do. λ , qui apud easdem nationes sunt, id ipsum coninstanter pernegant. Deinde ita indocti id adfirmant,

ut nullo negotio contrarium ample Xentur, minimum de eo dubitent, si a viris doctis argumentis &exemplis familiaribus, & perspicuis erudiantur, & sa ligentur. Nam si indoctos interroges, an Astronomiae studuerint, ex qua sola de his rebus iudicare possumus; an bonis Τelescopiis usi sint, ut id ipsum quodammodo explorare possint; plane fatebuntur , nihil se tale fecisse . Deinde si indocti audiant viros doctos , S probatae fidei, qui in concione dicant , Solem multo maiorem esse Terra ς vel credent, vel de sua opinione dubitabunt. Tum si globum bipedalem illis obiicias, ct centum lcnge ab iis passus

Cola

108쪽

LIBER TERTIus. 'seolloces, & postquὰm ostendisti eis , eiusmodi corpora in alia & alia distantia collocata sensim minui , donec oculis cerni non possint ; atque ex tali similitudine argumentando confeceris , Solem , qui tanta intercapedine nobis hipedalis apparet, debere multo majorem esse terra ; id ita iis planum S perspicuum facies , ut nullo negotio persuadeas . Non ita vero effcies, si pluribus hominibus mentis sanae, tametsi indoctis, persuadere coneris , eos non e sistere ς eos esse unum hominem tantum, eos cor pas non habere , eos ' ullum dolorem ex corporibur externis perei e re posse. Nam primum irridebundie , & pro insano , aut furioso habebunt: deinde ita obfirmato animo in sua opinione permanebunt, ut nihil magis . Perspicuum est igitur , esse aliquas cognitiones ita evidentes , ut nullis rationibus , aut laqueis everti queant: ideoque perspicuum est, esse

corpora extra nor, c, nostrum etiam. Et haec de primo argumento Scent Icorum. Uenio ad consistitiones , quae ex illo principio adversariorum proficisci dicuntur e quarum unam ct alteram supra eodem loco . ubi argumentum posuimus, tetigimus . Eae autem hujusinodi sunt, ut ei, qui rationes hucusque expositas recte intellexerit, nullam vim adferant , nihil momenti habeant i quod paucis est explicandum . Principio si negamus illud principium , nos ea tantum evidenter cognoscere , qua animo nostro pra-sent o sunt, tota machina ruit. Nos Vero hucusquepcrspicuis argumentis confecimus, ejusmodi princi- .um esse falsum: ideoque stabilivimus, nos etiam per loic cognoscere, esse extra nos alio . Itaque cum

heri perspicue cognoverim, me ex inre; etiam hodie P

109쪽

die, dum id in memoriam revoco, de eo certo con- se ins mihi sum . Deinde cum evidenter cognoscam , nullum esse argumentum ut judicem, me centum

ante annos vixisse; plurima vero, & satis perspicua, tum Physica , tum Moralia se offerre , ut judicem , me certum annorum numerum vixisse, nos

plus ς etiam id certum habeo S perspicuum . Jure igitur contendo , ct adsevero , omnia, quae ex illo principio ducuntur , consectaria salsa esse: S , quod proxime ex hoc principio fluit, itidem adsevero , me certo cognoscere illud, quod ante rempus , in

quo loquor , evenit. Illud , quod sequitur , de infante in utero ma tris , nullam vim habet ad efficiendum id , quod volunt. Nam primum non eo tantum nomine , quod non recordor aliquid , nego me id fecisse; sed etiam quia aliis argumentis perspicuis certus mihi sum, me tale quid non fecisset nempe ex constanti aliorum hominum testimonio , quod tanti ponderis est, ut nullus sanae mentis ei resistere queat. Quaero enim, quibus argumentis nituntur adversarii ut confidenter adeo dicant, certum esse , se in utero matris fuisse ξ certe ex aliorum hominum testimonio : neque enim nullus eorum se in utero matris esse vidit, nee ihi fuisse recordatur . Igitur aliorum auctoritate certum & perspicuum id habent. Eodem igitur testimonio certus esse possum , & vero etiam sum , me heri exstitu : me entum ante annos non vixisse. Quod adeo est evidens, ut, quid amplius requiri possit, non videam. II. Secundum argumentum est tale . Saepe nos in quiete tam clare , & eoidenter de rebus aliquibus

eo sitamus & disputamus, ut nihil ciarius: immo

vero

110쪽

LI BIRT1RTIus. vero somniantes dubitamus interdum , utrum Sigiales simus, an non; & sine ulla dubitatione judica mus , vigiles nor esse. Quaero jam: qui scinius an

perpetuo somniemus Z an per errorem judicemus, nos ea videre , quae non videmus , ct cetera gene ris ejusmodi, quae tactu, ceteritque sen fibus percipiuntur λ Non igitur evidens nobis est, nos vigilare: non evidens est , esse ve, a , qua judicamus et nihil igitur verum & exploratum habemus . Hoc argumentum tanti momenti videtur esse non nullis , ut illud incere non dubitent , nullam ei idoneam responsionem adhiberi posse . Sed hujusmodi Philosophastros non moramur , nec morari debe mus . Illud contendimu , huic argumentationi tam iacile occurri post , ut m hil facilius : immo oero ex dictis plane i e spo alio & clara S luculenta . Onsequitur, quin aliam excogitemus .

Nego itaque , nos inquiete tam ela e ct evidenter , ut illi dieuise, cogitare . Nego , nos nesci re an perpetuo somniemur . His sublatis , ruit etiam consequentia illa, nobis evidens non esse an vigilanter simus . Haec ut recte inlustremus , & explicemuS, ab ultimis, quasi notioribus, ad prima illa ordine progrediamur. Principio tam evidens mihi est , me in praesentia vigilem esse , quam evidens est , me esse. Qui enim istud illo clarius est utrumque enim eadem claritate menti meae objicitur : utrumque eodem modo me cogit ut consentiam . Finge me dubitare posse , ansi et quaero, qua via me tali dubitatione liberare potero P nulla alia certe , quam aciem men iis non semel, sed etiam atque etiam , alio S ali tempore, S loco intendendo ad ipsam rem , quN

SEARCH

MENU NAVIGATION