Aloysii Antonii Verneii ... De re metaphysica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quatuor

발행: 1753년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

r 8 DE RE METAPRYSICA quae datur inter duas formalitates , cujusnodi sunt

directio , ct velocitas motus ς animal & rationale . Uocatur minor reali , ct maior distinctione rationis, s ve media inter utramque . Re autem vera est eadem distinctio rationis . Negant hoc ultimum magna animi contentione Scotistae praedictae distinctionis auctores , de eoque ad nauseam usque in scholis decertant. Ego autem scire illos ista melius , quam me , non solum fateor, sed facile patior . Cum tamen nullum Scotistam 3rauidioria, aperte falluntur . Cum enim talis diis sinitio , si eos audimus , nihil aliud sit, quam multiplex simplicitas , & simplex multiplicitas naturae divinae , ut ait August. de Trinit. L. VI. e. q. seu , ut elarius loquar , res una simplicissima , in ira, qua aequivalet pluribus; eumque nullus Catholicus de boe dubitet, Ied ratio quaeratur cur id ita se haheat : qui ait, difficultatem omnem evanebere posita dij inctione virtuali , dat pro responsione , quod es in quaestione ,.ideoque nihil respondet, sed am-figuitate verborum decipit lectorem. Ruare melius erat ignorantiam suam ingenue profiteri , quam talem resposionem adducere. Itaque ne de verbis disputemus, dicere debemtis , nullam inter natu ram ct proprietates, vel inter proprietates absolutas , uti Poeant, dari disinctionem re ipsa i sed

mirabilem naturam Dei , qua natura lumine clare

eo uosci non potest , fundamentum nobis dare ut mente plura in ea di tinguamus . Ruod ex infinita perfectione Dei , ct ex infirmitate humana mentis in b te vira , qua plura simul coneipere nequit, pra-

Diseitur. Sed de bii in Theologia evisus .

182쪽

L r 3 g R du A R T Us . I 49sam offenderim, qui tale nobis mysterium aperiret , S tam bene explanaret cur ejusmodi asinino non sit realis , ut ab aliis intelligi posset; inter Genigmata reserendum censeo, quae callido aliquo conjectore opus habent et vobis idonea esse nota puto . Quod etiam cle illis dico , qui asininonem virtualem actu dari a parte rei , prasertim in Deo , contendunt. Qui nisi de fundamento distincti cinis loquuntur, sed veram distinctionem in objecto ponunt , pugnantia loquuntur , ct quae nullo modo intelligi possunt, nedum explicari . Di JHinc facile intelligi ootest , exsistentiam realiter modaliter ab essentia di ingui . Verum cum vocabula realis , Sc moda/is alii alio modo accipiant , Scdefinitiones nominum pro arbitrio statuantur: pro Varia eorum interpreto: io , varia etiam disin filio admitti potest, ut consideranti patebit. Ex quo perspicuuin est , eiusmodi disputationem , quam plurimi tanti faciunt, tantisque clamoribus disputant in scholis, nihil aliud esse , quam puram putam logo machiam. Quare si modo sensum habes in tuto , .loquere , ut velis e S a . o facilius inanes disputationes vites , cura ut nullum vocabulum duo ire signi scationis usurpes, quin accurate definias .

Sebolios Mos est quorumdam ho e Leo de Subsistentia eο-pἰosissime disputare . Inepte sane, nam ejusmodi di- putatio Theologis optimo jure reservari debet. Ali-

si J Vide qua diximus Iupra tu adnotati na a prom pagina.

183쪽

iso D g RE Μget Ap RT Iea qua tamen addemus , quassatis sint, ut, si eiusmodἰ vocabula occurrant, intelligantur facillime . Quaelibet natura seu Jubstantia se ipsa exsistit , S operatur: id est non indiget alia substantia crea ta ut sit , S operetur : in quo a modo ejus distinguitur , qui substantia indiget ut sit. Cum igitur suh- stantia ita se habet, vocatur suppositum : ratio illa tali modo exsistendi , appellatur jubsistentia , seu postosis : Sc si facultate intelligendi suhstantia praeclita est, vocatur persona.

F. g. Cadaver hominis v. g. Laetari s i J est unum suppositum , propterea quia nulla alia re indiget ut exsistat, ut introductioni alterius corporis in ejus locum repugnet, ut gravit et, ut lucem ad oculos inflectat. Quod si caput, si pedes , si h rachia abscindimus , tot erunt supposita , quot Parin tes : idque ob eamdem rationem , quia quaelibet pars altera non indigebit ut sit, & operetur . Rursum si partes coniungantur divina potentia, ita ut integrum cadaver faciant, denuo vocantur unum supinpositum , quia una actione, ut ante, S sunt, Roperantur. Similiter anima Lagari separata a cor pore erat unum suppositum , quia alia re non indigebat ut esset, S cognosceret, ac vellet. Pone nunc miraculum, quod Christus secit, cum animum in corpus Laetari denuo insudit. Hic iam non duo supinposta sunt esrpus, ct animus, sed ex utroque unum suppostum componitur, qui homo vocatur: nam ob complexionem partium utraque communi actio. ne est, ct operatur. Verum cum motus ii heri, in quo homo a hellua differt, non a corpore , sed ab

animo

184쪽

Lra ER RI ARTUS. I s Ianimo nobiliori parte hominis proficiscantur ς propterea animo , veluti sonti ct principio, humanais rum actionum bonitas, Se pravi as tribuuntur . GD Uaeitam. Hi ne Sub seum Is ebus erea:7s est modus fuθ-

Ifaci lae . . . . . . .

Non enim , uti lemonstravimus, est res ali-qsa, quae adiit , ve, absit a substantia: sed est ea-d cui sub onia a tali modo est: id est, quae sors l a e X si .ὲt, L . a ar . , Haec illa sunt,: M. naturae ratione de obsissentia disputari posuit:. runt tamen alia , quae di Vin sermone cognoscim .s , cuius ope subsissentiae notionem habuimus . Ita ueside divina constat primum ,

tres esse u Deo b post Us, seu personas : de indestab-A .entiam Disivi ver tu Chriyio supplere et icer

subsissentiae illius ereate , quae natura humana de-b batur . Quare etsi in Thristo duplex natura sit , divina , ct humana: diplex itidem voluntas ἰ tamen uriae a subsistentia , mica divina persona reperi tur . Eiec qua ratione ex Sacris litteris probari debeant, quidque ex tali doctrina in Christo conse inquatur , suo loco in Theologia est demonstrandum .

Corollaria de Telatione

S. H ne relatio rectoe nec atat , nee perficis abjcAum, quo j adscit. Nam reapse in sub , 'o non est , sed in mente

185쪽

rsa DT RS METAPHYs Ite Anuuntur relationes, nec tamen vel leviter res ipsa mutatur . V. g. Si filius moriatur vivo patre , perierelario seu denominatio patris , nec tamen patellmutatur. Et de talibus mysteriis satis.

CAPUT R

De Finito, ct infinito .FInitum est quodcumque εns certum Re determia

natum numerum vel partium , vel proprieta tum continet: DIJ v. g. Omiua, quae sensious obvera fantur. Quare ideam finiti omnes haben . , eamque et aram. Si aliquid dissicultatis. occurriti ad in lin

Infinitum definitur ab Eliolastieis , quod Mernon habet: quae explicatio hihil amplius nos docet stquam vocabulum infinitum Commodius diceretur, .d quod opponitur ito, seu non es finitum . Dividitur in infinitum potentiale , & infinitum absolutum . Potentiale est, id quod in pe entia sinitas rei eonr net', potest tamen aliud ct aliud sine ullo fine ha- here et id es, evadere infinitιm . Absolutum est, id .n quo reapse infinita res ecisistant: id est, jam nuno aes infinitum . De utroque horsum dicendum est . a Hinc manifeste collig tur , ideam, quam ha bemus infiniti , nullam aliam esse nisi ideam numeurorum . Sive enim infinitum potentiale , sive absolu-πum concipere, ct explieare velimus, semper inia telli-

H Definitio quorumdam Recentiorum,sempe F Hiram est ,.quod non omnia nunc: habet, quae ha here potest, ad hane I educitur.

186쪽

eelligimus res numero infinitas , quae vel nunc tem poris sunt, vel esse possunt sine ullo fine : quod idem est ac plures unitates : nam quaelibet res numerata est una unitas. Vocantur autem res numerata , si pro ipsis rebus accipiantur : numeri , si pro nume ris abstracte sumtis . Proinde de numeris deinceps utpote magis notis , dicemus . i'Iam porro infiniti potentialis ideam aliquam

non dissiculter habemus e nullum enim numerum quamlum vis magnum animo concipere possumus,

cui non alias S alias unitates sine ullo fine addere possimus. Quod si ideam numerorum applicamus ad res diversas , diversa infinita concipere dicimus; - E. g. Si ideam milliarii , leuea , parasanga, veIalterius notae mensurae , ut semidiametri terroris , applicamus ad spatium , & animadvertimus ta Iem mensuram magis S magis mente duplicari ponse , quin umquam ad finem veniamus; concipimus aliquam ideam infinita extensionis , ct hoc modo aliis quam ideam inmensitatis Divina. Sin ideam numerorum applicamus ad durationem rerum, S conci pimus animum nostrum V. g. plures annos , vel saeula quae sunt mensura durationis J magis & magis sine ullo fine duraturum ; concipimus aliquam ideam infiniti temporis futuri, seu, ut alii vocant, aternitatis a parte post. Sin ad tempus praeteritum nos convertimus , & cogitamus ens aliquod semper alia & alia saecula sine ullo fine durasse, aliquam ideam formamus infiniti temporis praeteriti , seu

aeternitatis a parte antes . Si utramque conjungimus , scirmamus ideam aliquam Divina aternitatis. Quod si ideam numerorum applicamus ad pro

prietater, seu persectiones Divisas , ct cogitamus

, i . Deum

187쪽

rso Da Ret M aTA PHYs Ic ADeum non solum alias ct alias proprietates s ne ullo sine habere , sed alio & alio gradu mugis persectas item sine ullo fine ; concipimus ideam insolite perfectionis . Idem in ceteris , quae in ita voca inus, evenire, si rem accuratius in ditamur . reperiemus. Semper igitur infinitum potentiate cancipimus instar numerorum , quoS magis S magi S auges mus quin umquam augendi finem iaciamus . Ex his itaque manifeste etiam colligitur , nul

Iam nos habere ideam in iti absoluti quia nihil

tam magnum, lasnque persemam cogitare posu-nitas , cui non alias , Sc alias res , vel gradus mente addere possimus. F. g. Fingamus ab aliquo poni reapse numerum iusinitum, id est talem numerum , qui infinitas iar i. tates contineat. Huic ego numero pro lubitu altas

ct alias unitates sine ullo fine adhibere possum : proinde non erit re ipsa insiuitum . Cumque infinitum , uti diximus , non nisi ad modum numerorum intelligere possimus; relinquitur nullam noS habere ponse ideam infiniti absoluti.

Cor otiarium I.

Hine aIta est idem in s nitatis, alἱa ἰdea infiniti r illa clara, bae obscurissima est, vel potius nulla .

Nam idea infinitatis est idea Dculturis , quam habet res aliqua , v. g. numerus quilibet. ut ei ali aeS aliae unitates addi mente possint, tu in umquam ad ultimam unitatem perveniamus. Id autem clare a nobis concipitur , ct convenit cum idea infiniti potentialis . Contra vero idon numeri infiniti est idea

188쪽

quid enim numerorum mente concipi potest, finitum est , S novas unitates recipere potest . Praeterea idea infinitatis est idea abstracta negativa, quae vere reperitur in aliquo postivo . Id ea vero in Lli repraesentat rem positivam , sed talem , quae esse non potest, ideoque est negativa, ct obscurissima. ct nulla.

Corollarium II. Hine Infinitatis Divina, at in Ie es, nullam

ἐdeam habemus. Deus enim est infinitum absolutum , quod revera in praesentia infinitas persectiones complecti tur . Nos autem tale infinitum cogitare non possumus . Deum itaque hoc modo concipimus infinitum , dum concipimus esse ens adeo perfidium , ut semper plures, & plures persectiones in eo mente cogitare possimus . Quamlibet proprietatem divinam eodem modo concipimuS infinitam . e. g. Concipimus omuipotentiam Dei alia , S alia entia magis S magis persecta sine ullo fine condere posse. Eois dem modo ceteras proprietates infinitas e se intelligimus , & explicamus. At hoc est infinitum potenis riate , non absolatum e nec nisi obscurissime, S loniage diversa ratione , quam in se est , divinam infinia

ratem repraesentat, nempe in complete , in adsequa

te. Quod ipsum εκ finita sphaera nostrae intelligen

tiae proficisci perspicuum est .

189쪽

tum, hoe dicimus e Deus est id, quod nos mente concipere non possumus , ut in se est ... Philosophi non nulli temere, arroganterquesbi persuadent , se , cum Deum mente cGncipiunt . concipere infinitum absolutum , cui nihil addi, nihil detrahi possit. Sed aperte falluntur ob non satis explicatas voces. Vellent profecto ipsi ita Deum concipere, sed nullo modo concipiunt, nec concipere possunt. Itaque cum infiniti abistati nullem ideam habeamus sex corollario 2. J consequitur, nos , cum dicimus Deus est iis itum absolutum , nihil aliud dicere , quam Deus comprehendi a nobis

non potest. Quod si comprehendi non potest, plane consequitur,nullam nos habere ideam Divinae iurifinitatis : quam non alia ratione concipere possumus , quam instar infiniti potentialis . Itaque cum dico infinitum absolutum , significo aliquid , quod non est infinitum potentiale , S in hoc clare secerno unum infinitum ab alio : sed ita significo hoc aliquid , ut clare cognoscam , a me concipi non post se , quale in se est. Possum quidem alia de caussa mihi certo persuadere , exsistere infinitum abflatum , ut reapse credo exsistere Deum infinitum: itemque exsistero Plures res physicas, cujus natura incognita mihi est. At inde non sequitur , me habere ideam in Ari absoluti: sed tantum me habere ideam infiniti potentialis , quod, auctoritate divina edoctus , cremdo esse infinitum alio modo mihi non cognito, quod

190쪽

LIBER QS ARTU s. rs vorant ἰnfinitam auolatum : cujus proinde non nisi obscurissimam ideam ex doctrina fidei concipere possiam . Sed haec ulterius declarare non inutile

erit .E g. Nauclerus, qui lane quanta fieri potest

Iongissima fundum maris explorat, nec in Uenit νduo clare cognoscite alterum, mare esse tam promfundum , quam funis e alterum , mare esse prosun dius lane . Prima idea est positiua : secunda com parati Ua . Non tame . cognoscit veram profundita tem maris e quod vaici, hab re eum, ideam nega tivam verae profunditiatis , seu nullam ideam . Similiter , qui ait Deum esse infinitum , habet ideam claram in iti potenti. in , ad quod tantum humana cognitio pertingit. Praeterea certo etiam cognoscit ex fide, Deum esse aliquid maius, mirabilius, Sprofundius, ut ita dicam, quam ab homine cognoscitur , esseque infinitum alio modo; ct hujus maioris profundit . . is divina habet ideam obscuram . Quo autem modo sit infinitus Deus , id est, quanta sit profanaitas , ut ita me explicem, divinae infinitatis, id sane est, cujus nullam homo hahetideam. Cumque Deus eo tantum modo sit infiniistus , quo est; consequitur eius in itatem cognosci a nobis non posse . Propterea cum dicimus, Deumese infinitum absolutum; non explicamus, quid Deus sit: sed magis explicamus , quid nos non possimus: id est , significamus Deum a nobis concipi non posse quam magnus reapse est .

Corollarium IIII. Hine disputationes de tu ito absoluto nἰbἰIalia ἐ

SEARCH

MENU NAVIGATION