장음표시 사용
201쪽
quae etsi re ipsa idem sunt, tamen mente conelpiun. tur quasi plura, quae unum componunt et velut subinstantia , ct ejus. Ad hanc classem refertur compositum Logicum, quod ex genere, Srentia squae itidem sunt partes Metaphysicae J componitur. Sed haec nullius usus sunt , vel auditis vocabulis, a tirone non hebete intelliguntur . IIo
Compositum alio nomine voeatur totum : Beea, ex quibus componitur x partes . Utraque haec idea est relativa r Totum enim dicitur, referendo ad compositionem partium : partes ita vocantur , reserendo ad alias , ex quibus fit totum . Quare eadem res relata ad di versa , ct totum , S pars appellari potest. V. g. Manus comparate ad hominem, est pars : comparate ad digitos, est totum . Partes pomro vel re ipsa separari possunt , ct hae vere sunt paris aes : vel mente tantum separari possunt, ct hae partes Physicae non sunt. Haec clara sunt, fortasse etiam nullius usus aliquibus videbuntur et veruntaismen usum aliquem habent in quibusdam controve
sis , ut est illa de vaeuo Epicureorum , an sit simis plex, quod nullas partes re ipsa distinctas habeat, ut putant aliqui; an vero ex aliis simplicibus comis positum , propterea quia ejusmodi entia intrinseee .
ut aiunt, separari possint, quod alii defendunt.
202쪽
CApur VIII. De Perfecto , O Inperfecta. N Upum vocabulum est, in quo facilius erre.
tur, non ab indoctis modo, sed etiam a Philosophis , e Theologis, quam sunt vocabula perfectum , ct inperfectum e propterea accurate sunt
Vox perfectum, ut recte vir doctus monet, rebus arte factis primum tribu L consuevit et dein darebus ceteris , S Deo . Definitur perfectum ab eodem viro docto, quod omnibus proprietatibus, quae asἐd pertis e re putamus , praeditum est. Quod ipsum Pro varia natu da rerum , varie accipi solet . Alterum vocatur perfe)ὶ G absolute , alterum perfectum seeundum quid. i. Perfectum absolute vocamus id, quod omnes proprietates, quae intelligi sine ulla macula possunt, in sinu suo complectitur: nec id solum , sed singulas eo modo praestantes, quo maius aliquid cogitari non possit. Hujusmodi tolus Deus est. Ita quo duplex , cum Deum perfectissimum Vocamus, no-
his idea se offert: altera , Deum non modo omne B proprietates, quas animo concipere possumus , continere , sed multo plures , quam nos homunculi mente percipere possumus et altera, singulas proprietates eo gradu praestante S , supra quam cogita re possumus . Utraque haec idea constituit perse Sionem Dei, quia utramque ad Deum pertinere,
seu in eo esse debere judicamus. Siaei liter cum dici
203쪽
mus , Iustitia Dei es perfectio, hoc volumus dicere : Iustitia Dei es tu , quod in Deo esse debere con-eipimus, o- ea excellentia, concipimus . Quod memoria tenere oportet, ne de vocabulo disceptemus , ut non nulli in Theologia faciunt.
Et hinc clare esticitur, id eam , quam habe mus perfectionis divinae, eamdem esse ideam infiis niti potentialis e nam concipimus Deum habere. plures S plures persectiones sine ullo termino et item que quamlibet perfectionem alio & alio gradu sine ullo fine excellentem . Uerum cum Deus re ipsa hanomnes proprietates habeat, re ipsa & absolute est infinite perfectus. Itaque Deus eo sensu est ens perinfectum , quo est ens infinitum et hoc est, est per inctum, S infinitum absolutum e concipitur tamen ut persectum , S infinitum potentiale . a. Persectum se eundum quid est omne ens crea istum: quod duplex itidem est, alterum ab homino conditum, alterum a Deo. Ab homine conditum
id vocatur persectum , quod Ani , eui praestando
eonstitutum est, apte respondet. e. g. Horologium dicitur persectum, cui nihil deest eorum, quae ad horas declarandas necessaria sunt. Oratio dicitur persecta, si apte ad persuadendum composita est. Perfecta dicitur imago picta , si ea exprimit, quae exprimere debet, & eo modo quo debet.
A Deo conditae res omnes vocari solent persectae eadem ratione , nempe eum Ani, cui eondita
sunt, re vera congruunt. Sic res creatae omnes squod vel ad usum hominum, vel ad ostendendum potentiam , ct sapientiam Dei conditae fuerunt, ut revera se habent, persectae vocantur. Sic homo πο-
eatur persectust si toto animo incumbit in amorem Deis
204쪽
Dei, eui amando conditus est . Verum haec omnia tametsi alia ratione persecta e sse videntur, quam perfectum objolute , tamen ad definitionem persem supra positam aperte revocantur: ideo enim fini suo Tespondent, quia ea omnia habent, quae ad eorum naturam pertinere, seu iis inesse debere putamus . Haec si recte intellexeritis, sine ullo labore perincipietis , quo sensu accipi debent vocabula illa , per
fectus quod ad essentiam, quod ad ire identia , quod ad speciem , quod ad gradum , qΠod ad partes et
omnium enim eadem est ratio , quae supra . Et de Tehus , quae sine comparatione ad alias species per fectae vocantur , satis dictum . Interdum vero cum duas res comparamus i ter se, alias aliis perfectiores esse pronuntiamus. Sic dici inus , Deum persectiorem esse Angelis , A gelos Hominibus , Homines Belluis, Belluas Inanimatis . Quaere rationem z reperies eamdem esse, quam supra dedimus e nempe maiorem copiam proprietatum, & earum maiorem praestantiam , quam utramque rebus illis perfectioribus deberi putamus , his non putamus . Deus enim habet proprietates rerum omnium possibilium , quas tion habet Ange-Ius: tum proprietates, quas Deus habet commuis nes cum Angrio , praestantiores sunt: v. g. faculta Rcognoscendi praestantior est , propterea quia ad Plura pertini-ι , quam illa Angeli. 4uod idem da Ccteris rebus crearis, quae aliquid commune hahent , dicendum est. Contra , quae nihil habent commune , alio m indo persectio a judicantur Ac vocantur . Nempe priis mum proprietates omnes , S desectus utriusque inrivestigas tura cucierantur: quae plures proprietates p
205쪽
's tig RI MIT A 'MY re Ates , vel minores desectus habet, persectior iudi
E. g. Aurum persectius est serro, propterea quod si non plures proprietates habet, certe mino res defectus habet. Habet enim pulcrum colorem smaiorem gravitatem , non ita facile rubigine incru- satur, non sanitati nocet, facilius tractatur & finis gitur, omnes imagines pro lubitu minori negotio recipit: quae singula contra in serro se habent. Uerum haec comparatio diversarum naturarum inter se plena periculi ct erroris res est : nam cum rerum es finitas penitus ignoremus, relinquitur nos nec vitia , nec virtutes omnes re ipsa investigare posse , ne dum numerare. Fortasse , quae inperfere ora sunt, nobis, quod magis explorata sint, per se
Hiora videbuntur. Proptera abstinendum est ejus: modi comparatione.
Nempe res omnes corporeae si uti s ad finem suum consequendum sunt, persees e vocantur ; si inutiles , inperseesae: immo S persectae , ct in persectae reserendo ad diversa . e. g. Aurum perfectius ea ferro ad ornatum , & ad commercium et inperfectius est ad secanda corpora, ad arandum, S reliquas artes plebeias exercendas : quae sine ferri usu consistere nullo modo possunt, sine auro utique possunt .
206쪽
Iium perfectiones, ut Angelorum , O Animorum Bumanorum , absoluta sunt, Ied eomparata Ani . Eadem est ratio , quae superioris et quod sangu Ias , quae vulgo habentur persectiones , percensenti, Ec expendenti evidens est .
E. g Melius, id est persectius est homini habe.
re animum in mort lem , quam mortalem , si resemrimus ad finem, ad quem conditi sumus, nempe aeternam beatitudinem, & intuitum Dei . Sin autem ad perpetuam poenam , quam damnati ad inferna passuri sunt, tune melius erat Juciae v. g. si naeus non fuillet i i J id est, si vel numquam exstiti Lset, vel mortalem animam ha huisset. Item, si finisgimus spiritum aliquem nec ad pae a m , nec ad beatitudinem aeternam natum esse , nec eam consequi posse et aerumnis tamen , quas miseri mortales patimur , esse suppositum , tam bonum ei esse posset inmortalitas , quam mortalicas . Similiter sapientia , potentia , ceteraque , quae perfitiones vocantur , sunt aliquid melius , & perfectius comparat ad Angelum nonum , vel hominem innocentem squi iis uti ur ad finem suum , nempe conspectum Dei consequendum . Quod si eas ad Angelos malos, vel homines aeternis poenis damnatos reserimus , in quibus hae res nihil aliud faciunt, quam odium desperationem, ceteraque mala augere , poenasque& da sid Matthaei Cap. XXVI. v. 24.
207쪽
di damni, & sensus graviores facere ς tune meliust esset eis rebus illis omnibus carere e propterea non bona, sed mala vocanda sunt. Q s enim perfectionem & bonum vocabit illud, quod gravioris mali, S infelicitatis caussa est Dixi si uxam exeipis r nam perpetua beatitu do, Si quae illam augent, vel ad eam pro vi me ducunt , illa sunt, quae natura sua , & sine ulla comparatione ad aliud perficiunt spiritum creatum semper, ct omni loco: ideoque sola illa, ut recte secundum alios monet Cl. Bussierius, pro absoluta
perfectisne haberi potest. Corollarium III. isne male de taur Sebolastieἰ perfemone
Boe modo: Quae melior est ipsa, quam .ion ipsa s eu ejus contraria e sumto subjecto non pro tali re , sed pro entea Nam, ut ante diximus, nulla proprietas praemeer beatitudinem aeternam designari potest , quae sit melior ipsa , quam non ipsa e sed omnes sunt bonae, vel malae reserendo ad diversa . Qui enim melius est corpori generatim sumto esse album, qua in nigrum p rotundum , quam quadratum Z florem , quam metallum moveri, quam quiescere Quods non de una , aut altera specie , sed de ente in universum loquimur, ut Scholastici faciunt , clarius cognoscitur, quam inepta sit ejusmodi definitior
ut ex adductis exemplis aperte essicitur. Tolle rein lationes omnes ad diversa, cogita ens nude sum intum, doce cur illi sit melius esse corpus, quam
spiritum; belluam, quam serrum; rosam, quam
208쪽
Lia IR QUARTU s. I scibum et numquam prosecto docebis: haee enim non nisi comparata cum fine, vel hona habentur , vel
Corollarium IIII. Hine eontraria ratione de Inperfecto iudieandum est. εNempe Dp Getiam est id , quod non est persectum, seu quod caret proprietatibus persecti. Deinride de Inpebe Ic ..cia iii si ex fine , an sit, ct qualet sit, judicandum est. Cetera eodem modo. Capuae VIIII.
De Tono, O Malo. Bonum itident finis alicuius respectu voeari soleta
Propterea ue commode definitur , id quod asAnem suum eo/ idqaendum utile est . I olle finem omnem, hoi. . Omnis rationem sustuleris. Quod quam Vert Ocarar , unusquisque per se diligenti inductione lactia .. gnoscere potest: nulla enim res adduci pol est, quae bona recte dicatur, neque sit ordinata ad aliquem finem. Quod si curiosius examinamus, qualis sit finis earum rerum, quae vulg Bona Vocantur, reperiemus unum esse , nempe gau dium , & tranquillitatem hominis, eamque vel tem Porariam , vel aeternam . Fateor id non semper primo adspectu menti se offerre; sed si rem diligenter expendimus & Odoramur, verissimum esse intelligemus . Ouod ipsum aliquibus exemplis multo se
209쪽
1ν6 D E R E M E T AF Η Ys I e Ancilius , quam longa oratione , demonstrari posse
nobis persuademus. E. g. Philosophi aiunt, res omnes ereatas esse bonas. Cur ita quia cognoscunt eas ad utilita intem hominum, ad quain conditae sunt, vel proxime , vel remo te conducere. Sed multo magis id cognoscit Deus , qui eas sapientissimo consilio nostri caussa fabricatus est. Haec autem utilitas nos in hac vita gaudio cumulat, tranquillosque, quantum miseri mortales esse possumus , facit . Item dicimus , talem quemdam cibum esse bonum , talem vestitum bonum , talem domum bonam , talem equum bonum , talem servum honum , ceteraque generis ejusdem . Quaere rationem , invenies ad aliquem finem hona , id est utilia esse . Cibus neminpe est honus ad delectandum , ad tuendam, vel rein cuperandam sanitatem e vestitus ad repellendum frigus , ad retinendam dignitatem ordinis , ad placendum hominibus urbanis , ct reliquar domus hona est ad habitandum vel ample, vel stricte, pro uniuscujusque familia , dignitate , commodo et equus est honus adequitandum, ad conficiendum celeri inter iter, ad resistendum labori r servus est bonus ad procurandam, & augendam rem familiarem, Reiusmodi alia . Quare si singula accuratius examinamus , quae dicantur hujus vitae bona , finem illiaco animadvertemus, gaudium, S securitatem .
Illa ipsa bona, quae primo intuitu ad gaudium
nostrum referri non videntur, reapse reseruntur ze. g. Adiungit quis animum suum ad studium litterarum , ad rem militarem, ad nauticam artem' τmulta & dissicilia patitur, insomnes noctes degit smolestias plures devorat, objicit corpus armis,
210쪽
LIBER QUARTus. I 'perIculis, tempestatibus, seris belluis Quis non dicet, ejusmodi hominem pro fine habere mala pluisra pati Perge tamen : quaere cur tantis se se incomis modis exponat invenies finem' sibi ponere, vel lucrum , vel honorem, vel gloriam . Quid gaudium , & animi tranquillitas ξ quidὶ haec certe ex illis proficiscuntur . Lucrum enim , inquiet, & honor, ct gloria me delectant, me gaudio cumulant, Commoda mihi multa procurant, tranquillitatem animi pariunt. Quaere, an aliquis tam diligenter,& Iaboriose haec perquirat, ut perpetua institia , ct perturbatione animi adficiatur nullum invenies. Et de honis naturae hactenus . Bona autem , quae supernaturalia , & ms-ralia vocamus , eadem ratione hona dicuntur rnempe quia utilia sunt ad gaudium supernum, &aeternam securitatem , atque adeo felicitatem vel consequendam , vel augendam . Hac de caussa viris tutes dicuntur bonar aerumnae etiam a Deo inflictae sunt bona : S cetera , quae nos magis magisque in virtute proficere faciunt.
Corollarium Lisne bonum honestum, O utile non us ex Dadistinguuntur . .
Nempe utrumque gaudium habet pro fine. Honestum tamen seu morale gaudium quaerit, quod naturae rationali conveniens est: quod ipsum est Verum, & permanens gaudium. Utile vero , ut ab honesto diversum est, respicit gaudium , quod cupiditatem hominis tantum explet et sed permanens non est, immo vero multis variationibus sup-Positum , propterea solidum gaudium non est.