Aloysii Antonii Verneii ... De re metaphysica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quatuor

발행: 1753년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

exploratum non habemus , an foramen o vale tiau. sum sit, cetera constent, miraculum dicere non possumus. Corollarismo

hemus, ne ea pro miraculis habeamus, qua talia nos Iunt. Utilissimum est hoe corollarium ut occurramus ineptienti multitudini indoctorum , S vero etiam eorum , qui cetera docti, tamen , quod bonae Philosophiae expertes sint, proni sunt, qui annosae cuJ libet semellae miraculum a Deo factu in aliquod nar tanti fidem habeant. Merito ergo Saera Comgrega tio Riruum miracula , quae pro referendo aliqum homine in Sanctorum album ad eam des Hantur νaeri Physicorum iudicio supponit. Ex quo Consequi tur, ut ex magna miraculorum eo pia tapissime pleraque, interdum vero omnia reiiciat: nec nisi ea calculo suo probet, quae extra omnem dubitandi ratio.

Mem posita sunt. CapuT XIIII. De Daratione seu Tempore.

Duraris est itidem , ut cetera, relat IVum n o. men . Definitur a quibusdam Recentioribus rContinuata rei ex sentia: non id quidem inepte ads plicandam vim nominis i inepte tamen ad expli

232쪽

LIBER QUARTU s. δ9'candam rei naturam et nihil enim plus explicat, quam nomen Duratio . Commodius explicaretur :Exsistentia rei, quam eo seipio plurimis sibi Decedentibus period i vel motus Iolaris, Sel alterius constantis motur respondere. Non igitur est idem exsistentia , & duratio et exsistunt etiam illa, quae momento &sunt, & pereunt; durant vero, quae per aliquam temporis mensuram , nempe horas , dies, menses exsistunt, ct illis respondere animadverti mus. Ex quo essicitur , durationem sine successione intelligi non posse . Tum enim concipimus rem durare , cum concipimus tot dies , vel menses exsistere: si J item tum concipimus hanc durare magistquam illam , cum concinimus hanc per plures dies, vel menses durare . Itaque ex duplici illa idea . Rexsistentiae rei, ct Deeesonis cci respondeat, & aqua mensurari possit, sit idea complexa da rationis , seu temporis. Duplex itaque successio in dur tione cogitanda nobis se offert: Altera vera , nempe diversus status rerum, quae durant, quarum aliae oriuntur, aliae depereunt, aliae mutantur : itemque successo perceptionum, & adsectionum, quae in animo continenter evenit. Hanc vocare possumus Plasicam Altera ficta , nempe successio illa exsistentiarum rei quam cogitamus respondere singulis partibus motus solaris , vel singulis perceptionibus nostris . Hanc vocare p sumus Metaphvsicam .

si J Id ipsum deel, at tis hujus verbi durare a quod apud La ἐκ os Ieriptores boni eoi signisca ς, persistere , pc e erare ; id est, per σι. q. um ιιmporis

Menturam conti . a te exsistere .

233쪽

uo Dr Rr METAp YsICέQuod si quaeris, cur nulla res durare a nobi concipiatur sine successione, caussas invenies verinfimas duas. Altera, quod a teneris unguiculis re rum exsistentium ideas accipimus conjunctas cum idea successionis motus solaris , id est horarum , dierum , mensium, annorum. Altera, ct praecipua, quod eas tantum res durare dicimus , de quibus plurimas ideas , quarum aliae aliis sibi ordine succedant, habemus: quae ideae singulis momentis certo nos faciunt nos esse , seu exsistere , continuata misque exsistentiam demonstrant. Nam si tollis hanet successionem , ideam omnem durationis tollis .

E. g. Qui somno profundo mersi nihil somniant. vel somnii memoriam non habent, quod hanc successionem id earum non advertant facile existimant, ab initio somni ad vigiliam nullum tempus finxisse . Item qui in uno aliquo objecto diutius defixi sunt, quod ideas singulas diutius contemplentur , nec alias S alias ideas diversae speciei animo obversantes sentiant, tantum sibi tempus elapsum fuisse , quantum profecto fuit, non animadvertunt E contrario, qui cupiunt, qui timent, qui spe Tant, quod plura animo volvant, plures adfectus contrarios sentiant, desiderii, timoris, spei; quod ideas, quae displicent, vitare curent, iisque alias gratiores lubstituere; quod diutius unam ideam inis et ueri non possint; quod horas, quod momenta numerent: cum tantam id earum multitudinem, quae menti continenter se offerunt, advertant, vel exiguum tempus , quod talia cogitantes consumunt

diuturnum, sempiternum esse sibi persuadent . Ex quo consequitur, ut qui talibus adsectibus vehementer agitati sunt, insomnes noctes degant, licquo

234쪽

LIBER QII ARTUS. 2O que sngulae noctis partes anni, saecula v Ideantur. Ridet hoc loco quidam Philosophus Lockium , eiusque doctrinam confutare aggreditur tali hus argumentis . Primum , quod etsi unam tantum ideam haberemus , praesertim molestam , nihilo secius duis rationis ideam haberemus et deinde, quod Deus sine ulla successione cognoscit se durare . Sed magis ipse est ridendus, qui talia objiciat. Unde, quaeso , hausit ipse , nos tali casu ideam durationis haiahituros , cum numquam id fuerit expertus λ undo habuit, quo modo Deus se durare cognoscit Dere igitur loquitur, cujus nullam habet ideam e pro .pterea audiendus non est. Hoc magis , quod 'a oelo eo de idea durationis sermo est, quam nos h. b. hus, non quam Deus habet. E contrario docti ria Lockii ct clara est, & unicuique propria experientia euidens, ct aliorum testimonio confirmata . 17. Porro ex dictis consequitur , neminem sibi ense posse certam regulam seu mensuram durationis Ipropterea quod ex diversa adsectione animi, uti diximus , aliis longior, aliis brevior rerum duratio

videtur . oportuit ergo certam & constantem norinmam , quae omnibuS nota sit, omnibus eadem , constituere , ex qua , quanta sit duratio rerum , definire possimus . Plurimae profecto esse possunt, quae id praestarent . Nempe si flores certis intervallis Constanter & nascerentur , ct redirent: ΓiJ si gallus si a Cacoet uosρr syν ςrrare annos Numerare exfri sin

235쪽

uoa DE RI META HYs Ie Alus gallinaceus certis fixisque periodis cantaret, ut in gallicinio facit et si nos fame , vel siti ceristis periodis fatigaremur e si globus Solis certis intervallis constanti motu crescere, R decrescere videretur r haec & ejusmodi alia esse possent norma , e X qua rerum durationem aestimare possemus . In iis vero, qui ad oras oceani habitant , periodicus fluxus , & refluxus maris S ipse norma esse potest. Sed προνοια illa Dei, quae mundum administrat , nobis ambitum, S periodum tum Lunae, tum Solis diurnam , ct annuam claram Sc constantem oculis exposuit, quae id ipsum quam commodissime facere potest et propterea nationes sere omnes cultiores in dimittendis rerum durationibus , ψel Lunae, vel Solisperiodis ab omni memoria usae sunt. Iam vero duratio rerum dupη eis generis est ,

si, ira, ct infiniιa. Finita est, quae initium, & fi

nem habet et ut sunt omnes modi, V. g. curvitas pquadratura , quos videmus S esse , ct paullo post non esse : quae duratio temporalis vocari potest, seu tempus. Infinita itidem est duplex : altera initio s& fine caret, cujusmodi solus Deus est r haec voca tur aeternitas absoluter altera initium quidem ha bet , finem non habet et ut anima nostr , quae in aeternum tempus duratura est. Haec a non nullis avum, seu, ut alii malunt, aeternitur posteria appellari solet . Sed usum vocabulorum singulis relin quiis

frigore, ct ea re, ex recursu cerrorum forum 'fructuum vere, Vare, autumno, nemini υνο tum es.

236쪽

partibus .

Clare consequitur ex dictis : proptereaque armplius inlustranda non est. e jCorollarum II. Hyne motus Solis, ae Luna non est tempus, sed mεnjura temporis , seu durationis ereata. Plerique homines duro:;onem , seu tempus cum mensura talis durationis, seu motu Solis confundunt . 1 nepte et nam cum Sol constitit ad imperium Iosue; cum Sol nullus erat, nec Luna , ut in prima rerum factione , in qua per tres dies fuit lux sine Sole, & Luna ς gJ tamen materia illa condita, &

iJ Latini Augustaο avo aeternum tempus nompνι aeternitate posteriori, sed pro diuturno temporeaeeeperunt: quo sensu ct nor , dum alia explieare. mus , aliquando Gurpavἰmus . Item bae tria , aeter vi tatem , in aeternum , aevum , non sensu Fhi-Iosopbieo semper, sed interdum pro diutissimo rem pore: aevum etiam pro aetate hominis , qualiscuminque sit , acceperunt ; interdum pro aeternitate abis

solutea

l ad Cum prima die, in qua Lax σοπdita fuit

237쪽

reS omnes creatae durarunt per id tempus . Item stDeus astra omnia consistere faceret tanto spatio,. quantum necessarium e si ad annuam periodum Solis, reliqua ut sunt relinqueret, quis neget res Omnes per id tempus durasse Quid Z caeci nati nonne annos bene intelligunt, ct numerant, quin motum Solis percipiant, quin talis motus ideam habeant 7 2psi etiam indocti, qui talia confundunt , tam diversas ideas temporis sibi fingunt, ut interdum sibi non constent. Modo enim tempus vocant motum Solis : modo, cum caelum vel clarum, vel nubilum inspiciunt, aiunt, tempus esse serevum . vel nubi- Ium : in quo de aere loqui eos manifestum est. Recte itaque intelligenda haec sunt, ct vulgares loquendi formulae ex disciplina Philosophorum emen' dandae. Quare cum dicimus , neum ante omne tem pus esse, ita intelligamus et ante omne tempus, id es durationem creatam e Sc ante omnem mensuratis

emporis, seu ambitum Solis. Corollartam III.

mne partes temporis seu duratἰοnIs ereara n de stario nexu eomplexa non sunt, sed divina voluntate eomplexa: id est, alia aliis Deo volente Deeein

Ex eo enim quod res aliqua hoc momento temporis non dum essent globi aliqui , non terra, non astra . nec etiam viventia , nulla caussa erat eur Lux illsereata circum chaos moveretur : quod ex Seripturassion incommoda dedacisur et propter eo motaι πον

erat.

238쪽

LI38R QUARTU s. a sporIs exsistit, non sequitur exsistere debere post

horam, seu continua te exsistere . Quare non nisi ab eo , qui eam exsistere primo fecit, hoc habet, uesingulis momentis exsistat et id est , ut tam diu exsi stat, quam diu satis est ut diversis perceptionibu vanimi respondeat. Deus enim, ut eam esse voluit, ita potest eam amplius esse nolle et ideoque amplius non erit. Quod ut faciat, non opus habet aliquaere creata , quae vocetur actio : sed intellecta seu posita volitione Dei, ut sit , vel non sit, res ponitur, vel tollitur et ut capite sequenti dicemus .

Corollarium IIII.

Hine merito tempus irresoeabile Leitur . Nam cum tempus seu duratio creata sit rei per severantia per aliquot partes motus solaris ; qui ait, tempus revocari poste , hoc ait: fieri posse , ur, quod perseveravit, non perseveraverit: id est, quod praeteriit , non fit praeteritum e quae aperta contra dictio est . Potest quidem Deus facere , ut res per severet vestita iisdem modis : sed facere non potest ut, quod evenit, non evenerit e seu, ut praeteri. tum non sit praeteritum , sed praesens . Quare non nisi in verbis est difficultas. Corollarium V. Hine duratἰonem Divinam non aliter conc0ere possumas, quam concipiendo in Deo quamdam successionem eram n tiarum tum ante tempus creatum s

νum ps, qua respondeanι aliis O aliis saeculis sine villo sine.

239쪽

cos Da Rr MgYAM s I AScimus enim certo , idque & naturae ratione , ct multo magis Divinis litteris edocti, in Deo nullam esse successionem Physicam et sed Deum simul hahere , ct esse totum id , quod est. Verum cum aeterinnitas sit quid infinitum absolutum , non alio modo

intelligi potest, nisi instar infiniti potentialis : fidseu ut res, quae respondeat infinito potentiali annorum , tum ante omne tempus creatum , tum post ἰQui modus concipiendi nullam in Deo an persectionem ponit, sed tantum mentis nostrae inbecillitatem accusat: non ali 'er , ac ratio concipiendi infinitam potentiam Dei , infinitam extensionem seu praesentiam , nihil in persectionis in Deo ponit. Qui secus sentiunt , doceant, amabo, unde habeantideam infinitae durationis absolutae: numquam pro

fecto docebunt: & quidquid reponent, ad infinitum potentiale redibit. Sed de his iam lapia , ubi de in-snito, disputavimus. Corellarium VI. Hine etiamsi evideuter demonstretur, Deum esse κternum ς tamen, quo modo es αternus, quo modsaeterna duratio elapsa fuerit, a nobis definiri nos potes. Consequitur ex dictis: nullam enim infiniti absoluti ideam habemus lumine naturae. Vellem hoc monitum animo infixum tenerent ii , qui tam fidenter de natura aeternitatis divinae, deque rebus , quae ab aeterno fieri , vel non fieri possunt , iudicant abstinerent prosecto a plurimis quaestionibus, quae nulla industria humana finiri; nec ullo modo aeter

s G Repete qua diximul bHas libri cap. s.

240쪽

LI aER QUARTU s. 2Ο nitatem Dei labefactare possunt. Aliud enim est sei. re, Deum esse aeternum, S infinitum; aliud , quo modo utrumque habeat. Illud clarum, hoc scrutari non potest. Nerito itaque a viris doctis ridetve quidam reccntissimus Philosophus , qui germanam se dedisseideian aeternitatis divinae in sua Metaphysica sine ulla haestatione pronuntiat, ct gloriatur. Sed de his in Ilico Ogia dicemus .

De Caussa , O meas . R Eliqua sunt vocabula Caussa, ct 'sectus quae

comparate inter se dici nemo non videt. Causis a , quae aliquid 'ssicit , definitur ab Aristoteler s i IPrimum principiπω FI at ocis, aut quietis . Quae definitio non incommode ad bonum sensum revomeari potest. Itaque Coussa Iesciri potest: Res quaeincere potest, ut aliqua mutatio in rerum natura eveniat. Hanc esse germanam ideam , quam omnes sibi faciunt, audito nou ine caussa, perspicuum est. Quare quidquid dicanc illi, qui alias definitiones caussae pro lubitu condunt, remque plane perspicuam obscuris vocabulis involvere aggrediuntur; id certum , ct exploratum omnibus est : Ubi aliqua in rerum natura mutatio evenit, illico intelligitur esse aliquod ens, ex quo talis mutatio proficiscitur rens istud vocatur caussa, mutatio vero esset ius , quae sunt vocabula relativa, seu correlata , uti vocant. Γ2J PorinsiJ Physic. L.II. c.3. te X t. 29. saJ Ens ut aptum facere talem mutationem, vocatur

SEARCH

MENU NAVIGATION