Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

est Constantinopoli tempestas contra homines nostrae Societatis; & tantum vertere solum a Turcarum Imperatore iussi non fuerunt,quia intercessit patrocinio suo RG gis Chrimanissimi Orator : potissimum vero id crimini dabatur, quod impediuissent,ne vulgarentur elementa haeresis Caluinianae,typis excusa,vi Graeca iuuentus eo veneno inficeretur. Quamquam non dissisimulauerim,spem Molinaei praecipuam de magno sectae Caluinianae apud Graecos incremento trahi ex similitudine maxima, quae est inter eamdem sectam & Mahumetismum: quam similitudinem exprimit egregie Guillelmus Reginaldus inVolumine satis magno,quod ab eo inscribitur Caluino-Turcismus , id est Caluinisticae perfidiae cum Mahumetana collatio,& dilucida utriusque sectae consutatio.

C A P V T IX. Refellitur calumnia Molinaei, qua docere ait Isuitas, occidi posse Principes di Reges, ω ex eorum Gymnasiis plurimos parricidas prodis .

Combien I. Edata Molinaeus hoc ipsum mihicn- o obtrudere in alloquio ausus est ;

102쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. 83

tum respondi ferme in haec verba: Henri- signentcus IV. potentissimus & sapientissimus a tueries Rex agens pro tribunali, & exponens Se- RI , Onatui Parisiensi causas, propter quas Ordi- snem nostrum in Gallias reuocaret, cum in sthbis vitam dc mores nostros diu & sedulo in- μὸGraisquisiuisset, negauit Iesiuitas docuisse vin- pluseura quam, Reges occidi i re posse. Interroga- parricia ui proinde viri habenda fides esset, Molinaeo, an tanto Regi Z Adhaec ursi, ut vel Vnum Scriptorem proferret, qui Umquam ita sensisset vel scripsisset in Societate nostra:& cum solus Ioannes Mariana docuerit, posse T rannos occidi;peiij, an existimaret nullum discrimen esse inter Tyrannum & Regem , Regisque sanctum, Deo

charum & populis venerandum nomen

Quod si adhuc vellet Regis & Tyranni

nomina confundere,rursus peiij, cur, quod unus Ioannes Mariana docuit,hoc tribu ret Societati univcssae, Sc non potius ei tribueret, quod in eadem Societate Scriptores omnes alii docuerunt ; praesertim quia sententiam Marianae Societas ipsa damnauit,atque prohibuit, prius quam damnaretur ab Amplissimo Senatu Parisiensi.

a. Vt iam haec responsio mea explicatius in re tanti momenti prodeat, ordior

denuo a testimonio Henrici IV. quod

103쪽

conceptis his verbis Rex Maximus dedit: Nec umquam inuentus eu, qui a Societatis hominibus necem Reeum didicerite quare totum hoc quod illis obiicitur, vani imum eis. Auton. Tri inta se amplius anni ejuxerunt, cum, rom. 1n Gala iuuentutem excolit, centum scho- sacri Adi lasticorum misita ex eorum Coilegiis aut flu-pδxδ absoluerunt , aut ad ea, quae Iurib rudentia siue inedicinae sunt, accesserunt. ne

forum aliquis, id se didicisse vel audiuisita ab iis, fassus em

3. Attexam testimonium alterum Illustrissimi Henrici Gondij Episcopi Pari-

Apud Ioa siensis: Cum pore crudele, in lus, in defun- 'Eh tumi personam, quem Dem absoluat, per Apolo. petratum parricidium, plurimi rumores hac ,.. riinate Parisiensi, in summum mirum Societatis damnum, disseminati sint: Nos eiu semodi Eocietatis honori ac fama prouidere optantes, animaduerso quod non aliunde quam ex peruerso atque inimico aduersus dictos Patres animo huiusemodi rumores processerint, omnibus, quibin intererit, manife-samin, praefatos rumores meras esse calumnias ct impostur in , malitiose contra ipsos conquisitas ct inuentas, in Catholicae, solicae, o Romanae Religionis damnum. At- e praedictis Patres non modo penitus abviusmodi calumniu immunes esse, verum e

104쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAE'. ty

iam inreum Societatem, tum propter doctrinam, rum propter piam vitam, Ecclesiae Dei maxime utilem, o huic Regno valde pro Fcuam esse. In quorum s em dcc.

q. Tvetur nos praeterea aduersiis cruentam istiusmodi calumniam , amor ille Henrici IV. quo dum testamentum comdctet,non in secundis heredibus, neque in ima cera Societatem scripssit, sed suum illi Cor, id est, fontem amoris legavit. Atque hoc beneuolentiae pignus Ludovicus Rex Decimustertius, gloriosi stimus tantiParen iis Filius atque heres,aestimauit merito; diaxitque ideo in Regio diplomate, confirmans Societatis restitutionem : Domino Indipi

ac Patri nosero adeo probati sunt, mi in ipse ' ' Rς

rum manus proprium Cor deponere saluerit. Quod quidempon eius obitum ipsis traditum , ct in Flexianum templum delatum fuit. Peto iam obiter, cur Caluinistis Henricus IV. ex testamento suum Cor potius non dedit Z Responsio in promptu est,quia

nimirum nouerat, quam iniuriose, & in

corpus Francisci Secundi, S in statuam Ludovici XI. Caluinistae olim saeuierint. Cum praeterea Ludovicus Iustus primo genitus, & spes florentissimi Regni, statim ab obitu eiusdem Henrici, communi suffragio atque consensu Serenissimae R

105쪽

ginae Matris, Consanguineorum Principum, ac summi Senatus Parisiensis, Petro Cotono Iesultae creditus fuerit instruendus educandusque in his quae ad pietatem spectant, & ad veram Religionem , ij hoc deliberassentne umquam , si Iesultae fiaspicione ulla patrati parricidi j aspergerentur e

cur potius electus ad id muneris non mitPetrus Molinaeus , qui fortasse iam tunc agebat Carentonij, & ut extenderet cum sole famam , venditabat se Pastorem Eccle-

Parisiensiis'

I. Ne multis; cum in Gallia, in Hispania,in Polonia,in Germania,Caesar, Reges& Proceres magni, hominibus Societatis singulariter soleant patrocinari, eisque aliqui etiam conscientias suas aperiant,atque adeo cuncti educationem iuuentutis inpietate ac bonis artibus eisdem acceptam referant; enimuero aut caeca inuidia, aut

clara est amentia, velle Societatem istius criminis insimulare. Aliter iudicarunt quidem interdum Reges Sectarij; sed excu-iandi sunt, quia eiusmodi persuasionem Ministri, velut tristes vlulae, ac funerei bubones, ii iis iniecerunt. Idcirco Serenissimus Magnae Britanniae Rex Iacobus Stuardus id aliquando exprobrauit , sed Robertus Cardinalis Bellarminus,etsi erat miti

106쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. 87

miti vir ingenio, continere se non potui quin ad libri eius marginem, dum id primum legeret, adscriberet, atrocissimam eam esse calumniam . Gustauus Rex Suscorum pariter, quo tempore Stocholmij

damnauit capite, ausa religionis,tum eum

quem habuit a secretis, tum alium Catholicum, unius municipi j consulem, cuidam Sacerdoti e Societate nostra, quem simul in vinculis ha buit, dixit in quaestione,coim stare sibi, eo ipsum consilio in Sueciam venisse, ut se Regem interimeret; addiditque Iesiuitis hoc ex Regula praescribi. Quoniam vero alter, uti erat aperti & si ceri animi, negauit hanc Regulam se umquam audiuisse; excepit Rex: Quam tu es igitur malus Iesulta, qui proprias Regulas ignoras. Sed enim, ut dixi, iudicant aliter Reges & Principes,quibus notae leges sunt,

noti mores , ac nota etiam doctrina Issuitarum.

6. De qua peculiariter doctrina vidiastincte agam, quoniam de Tyrannis solus Ioannes Mariana censuit,eos occidi posse, nec nisi post sententiam, de eorum gube

' natione tyrannica, latam auctoritate publica , vel si adsit eruditorum consensus, communisque populi vox clamet, hunc vel illum Principem tyrannum esse:nihil

107쪽

88 si1 v EsTRI PETRA SANCTAE minus hanc eius opinionem atque sententiam adeo non probauit Societas, ut contra eam potius Pater Claudius Aquauiua Generalis Praepositus, grauissimam in haec Apud An' verba ediderit sanctionem: tauandoquidema, h Α Societatis Scriptoribus ac Theologis , qui do- polos . pro cent, ceteris, aliis operariis, hau aiis in id ozz m prouidere, auod in aliorum Scriptorum libris reperitur:Jed istud etiam apprime considerandum, sintne opiniones validis nixae fundamento, tutae, probatae, scandalis aut aliis incommodis minime obnoxia: ideo sanὲ

iustifimas ob causas, quae ad hoc consili, nos

impeltant, praesenti decreto praecipimus in virtute sanctae obedientiae,sub poena excommunicationis es inhabilitatis ad quaevis offcia, sustensionis a diuinis, ct aliis arbitrio

nostro reseruatis; ne quis deinceps nostrae Societatis Religio tu, publice aut priuatim, praelegendo seu consulendo multo etiam minisslibros conscribendo, mare praesumat, licitum esse cuicumque personae, quocumque praetextu Tyrannidis, Reges aut Principes occidere seu mortem eis machinari. Ne videlicet isto praetextu ad perniciem Principum aperiatur ia, atque ad turbandam pacem, eorumque securitatem in dubium vocandam. uos potius,ex diuino mandato, reuereri atque ossi nare oporteat,tamquam per assecras, a Do-

108쪽

NOΤAE IN EPIST. MOLINAEI. 89

mino Deo, pro felici populorum gubernati

ne , in eo gradu constitutas. Prouinciales autem qui aliquid horum resciverint, nec memisuerint, aut non praeuenerint eiusmodi incommoda, effiendo ut hoc decretum seni ne obferuetur, volumus eos non selum praedi-ntas poenas incurrere, sed etiam offrio privari. ut sic omnes intelligant, quis sit ea de re Societatis sensus , neque priuati unim e

ror sussectam reddat Societatem mniuersam: quamuis apud aequos rerum aestimatores certum sit, partis unius aut membri culpam toti corpori reliquo attribui iure non debere . Volumus praeterea, ut Prouinciales de hoc a cepto decreto certiores nos faciant; idemque per suam qui sique Prouinciam curent promul

gandum, se in pngulis domibus se Columis

referendtim in libros ordinationum, ad perpe

tuam eius memoriam.

7. Ea supremi Capitis vox, & formulae poenarum ac censurarum in Societate non usitatae, possent esse abunde apud aequos Iudices , emcereque ut sit comperta veritas. Attamen par est quodammodo subscribant etiam ex eadem Societate Scriptores praecipui, ac proinde minimum vicenos producam, qui suum in eam rem sui fragium ferant.

8. Gregorius de Valentia, qui primus F 1 ex

109쪽

3. m. disp. 3. q. t runci. . In Sum. i. s. c. 6. stas. 13.

. In Ap g.

so SILVESTRI PETRAsANCTAE

ex Societate edidit eruditos Commentarios in uniuersam summam Theologicam sancti Thomae; Vel ea, inquit, Drannuπnon per arrogatam sibi iniuste potestatem, se olum per pravum se communitati exitiosum, legitimae alioqui auctoritatis, usum in gubernando, aut est Tyrannus per arrogatam potestatem, quam vi obtineat. Si in T)ram rim primo modo, nulli particulari licet eum

occidere . ιν. Franciscus Toletus vir purpura &eruditione Illustrissimus, Drannum, ii quit, administratione, qui habet quidem v rum titulum, sed 'rannice tractat subditos, non licet ab que publica auctoritate occidere; er asserere contrarium,damnatur vii haereti . cum in Concilio Contantiensi. Io. Robertus Bellarminus eadem sacra purpura, de doctrina, & sanctimonia in toto orbe Christiano celeberrimus, postquam retulerat decretum Concilij Constantiensis, Hunc articulum, inquit, ita damnauit Concilium, ut haereticos censendos, o vii haereticos puniendos esse decreuerit eos, qui ei modi Articulum pertinaciter defendere voluerint. damnatus porro Articulis haec habuit: Quilibet Iorannuspotea odebet licite se meritorie occidi per quemcum

que vassium suum o subditum, etiam per

110쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. 9 I

clanculares insidias, Hethbtiles blanditi is,

mel adulationes , non ob ante quocumque praestito iuramento seu confoederatione, factis cum eo,non exstinata sententia vel mandato cuiuscumque Iudicis. i I. Franciscus SuareZ eminentissimus Theologus, Dicimus ergo inquit, Principem In Definc propter 'rannicum regimen ,vel propter qua si suss crimina non posse ab aliquo priuata aucto- ritate iuste intersci. & in eam sententiam adfert multa. I 2. Alphonsus Salmeron, qui fuit Romani Pontificis Theologus in sacro Tridenti Concilio , Non licet, inquit, priuato In cap. 13. propria auctoritate Tyrannum inter,cere : fp -4R '

maximes in pacifica posse Sione sit, ct arm tus satellitio regnet. I 3'. Nicolaus Serarius, clarus librorum diurnorum interpres , In Concili, Constan- Q- .in te is, inquit, Sessione 1 s. Husianus hic ' ἔμφ damnatur articulm : Quilibet Tyrannm potis licite a quocumque s.bdito interfici. Retulerat etiam ex S. Thoma, tum eum opus .io.

rextum , id priuata praesumptione non licet, sed auctoritate publicae tum eum alium; L smareis iudicandus est Aod hostem interemisse, Rehim. quam populi Rectorem, licet Drannum. Principis 14. Ludovicus Molina Virdoctissimus; De iust.&Duobus modis, inquit, aliquis ea Drannus. Iur. tom. . Ait

SEARCH

MENU NAVIGATION