Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

II 2 SILVESTRI PETRA SANCTAE

Iactabat se tanto probiorem euasisse, quan- to recesserat longinquius ex Vrbe Roma: atqui sat sciebat desertor cellae unius, futurum fuisse, ut si mansisset Romae, relegar tur ad Centum cellas, quo ibi laxius habitaret ; & tum,quandoquidem malus Mercurius alas dederat ut ex claustro elaberetur, parasset ei bonus Vulcanus pedicas ferreas , quibus inter gemiges ibi retiner tur: nisi forte maluisset flammis suis tempestiue orbem Christianum expiare a comtagio haeresum eius. Demu eo libertatis venerat: ut affirmaret, excussum ab seri mne iugum potestatis humanae: quamquam nepotestatis diuinae quidem iugum toleravit; sed cornua in caelum, in Superos, in Deum erexit, tamquam taurus immanis: quod fatis indicauit impia illa vox,qua in arce Lipsiensi, agens de Religione cum Ioanne Ec-ε par. cio,dixit: Res haec coepta non est in Dei nomi-yiensem, ne, nec in Dei nomine finietur. Discere vel a Lias ea Platone Ethnico potuisset illud: Cum oman. ali '. nes, qui mentis quoquo modo compotes sunt in In Timκο--cuiusque mel magni vel parui principio inuocare Deum soleant ; quanto nos aequiiss

et de Vniuerso sue genitum sic me ingenia

tum disputaturos inuocare diuinam opem. Sed impos mentis, & expers pietatis erat

Lutherus; potuit hoc negligere, tametsi, de

132쪽

NOTAE IN EPIs T. MO LINAEI. II 3

de re maioris momenti, hoc est, de vera re ligione disputaret. Interim auxit multo- Gaspatrum opiniones, seu deipis genito opera timcubi daemonis, antequam Ioanni Luthero vitaia mater eius femina infelicissimi uteri nube--s M. ret , seu de familiari daemone,cuius conso tio uteretur, S a quo exciperet praecipua dogmata; ut qui ex patre diabolo erat,non

ab alio magistro instrueretur, sed spiritus mendaci, instaret primam tubam Euange- iij reformati. Loquere, ut te videam, dixit olim Pythagoras: qui mores Lutheri cognostere persectilis desiderant, ij dumtaxat

codices eius, non atramento exaratos, sed faece luxuriae, euoluant. Excerpta ex eius

codicibus quaedam, & proposita honestis

auribus, sola consilium dederunt deserendi Synagogam eius. Ita vir Princeps in Gemmania expugnaturus pertinaciam coniugis suae, post adhibitas fortiores Theologo-m m persuasiones instructionesque,hoc usus fuit stratagemate, neque in irritum cecidit ingeniosus conatus eius. Quadam die, dum adpositae iam in mensa erant dapes, a Lutheri codice fingebat se avelli non posset etsi primum a famulis, dein a coniuge fi bat prandij significatio; cum omnes mirarentur tantam eo die, & hora tam aliena, cum libris amicitiam. Quia vero de indu-

H stri

133쪽

II SILVESTRI PETRAS AN cTAE

stria meditabundus , nec explicato uti alias animo in mensa sedit, exarsit coniux de si

derio indagandi, quid demum legisset: de

statim a mensa codicem adijt, deprehen, ditque stetisse virum in consilio Lutheri, quo suadet; ut, quia nemo ultra dies quin que poteit continere, si uxor renuat,a mari to ancilla vocetur. Coeptae ideo confestim audiri muliebres querimoniae & exprobrationes etiam , quasi, hoccine a viro legi tam, studiose oportuisset. Qui mox adfuit, Meam hortatus ut compotito esset animo,allatisque codicibus editionis variae,sententia nusquam variante,ne, quod illa suspicabatur, vitiatus textus ad inuidiam Lutheri videretur, effecit, Vt agnosceret, quale monstrum Lutherus esset: cui uni tamen religionem sitam &suam fidem,veluti oraculo, acceptam referebat. Quapropter,ubi praesertim ex Ministris quoque hoc amrmantibu , etsi necessaria verecundia suffu- . sis,cognouit Lutherum ita prostituisse sanctam connubij honestatem; eum eiurauit, tamquam Epicuri de grege porcu m, & incepit castam Religionem Catholicam profiteri. 3. Caluinus haud praebuit exempla ho- , nestiora , cum auspicatus est decisiones fi- . dei reformatae; nam is erat,cui propter probros a l

134쪽

bros a Veneris nefandae diuerticula, stigma inuri oportuit Novioduni. Habemus nos magistrum fidei sanctum Paulum, dicentem , Stigmata Domini Iesu in corpore meo Gὸl-ε. porto. habent Caluinistae magistrum suae fidei reformatae Caluinuni, qui Sodomae stigmata in corpore suo portauit, desertor Cleri, mendaciique & calumniae pater. De Hieron.

ipso certe illud perhibetur, deliberarum xἴ ζ'

ipsum habuisse, ad promouendam, uti aie- e.1o.bat, Dei gloriam , & Euangelium sutilia, non mentiri modo, sed etiam innocentes calumniis circumuenire. Neque id sane miror, quia Euangelium fraudulentum solis poterat fraudibus promoueri. q. Theodorus Bera exemplis aeque obscoenis fundauit & ipse pariter Euangelium reformatum. Moechus fuit,& Paederasta: nec utrumque scelus dissimulauit, sed propriae turpitudinis praeco sescenninis versibus

tum Candidam scortum nigerrimum, tum Audebertum famosum catamitum celebrauit. Provoco ad obscoenos illos hende- In Iuueni-casyllabosi libus Beetae.

tabest Candidat Brina, quid moraris 'Audebertus abest: quid hic moraris

Tenent Parisi, tuos amores, vHabent fureli, tuos lepores, Et tu Hezelijs manere pertis,

135쪽

Procul Candidula amoribus Et leporibus, Audebertulos tImo Vecel, procul valete, Et vale pater, o valete fratres. Namque Vetelise carere possum, Et carere parente, o his, o istis, Cis non Candidula,Audebertulos Sed virum, rogo, praseram duorum ;Vtrum inuisere me decet priorem ' n quemquam tibi, ndida, anteponam p n quemquam anteferam tibi Audeberie t

uia si me in gemina secem irae partes '

Harum ut altera Candidam reuisat, Currat s altera versus Audeberium p t est Candida sic avara, noui,

Ut totum cupiat tenere Beetam:

Sic Bena est cupidus sui Audebertus, Aeeta vigestiat integro potiri: mplector quoque sic o hunc se istam,

Ut totus cupiam videre utrumque,

Integri a frui integer duobus. utinam lectus & discerptus in duas & pi res partes potius fuisseti Sed ecce in dei

ctum simul & in carnem alteram mox abluit; proposuitque remedium obscoenissimum aduersus procaces Candidae querimonias,ita concludens: Praeferre attamen alterum necesse esso duram nimium nec itatem t

136쪽

Stapostquam tamen alterum necesse es, Priores tibi defero Audeberte .

Auid si Candida forte conqueratur 'Iuid tum Z Bastiolo tacebit imo. liuo hircuml Riserunt Ministri capta Sylti ducis, Sanctum aliquem in vitris speculari bus templi pictum,cum inter Christum eiusque Matrem constitutus interim diceret : Positus in medio quo me vertam nescio. rati videlicet puram putam stultitiam esse, viri accedendum foret,consultare. Quasi stultitia fuerit, prius in nuptijs Canae Gali- Dan α.l aevertisse se ad Mariam, quam ad Christum, in petitione vero Sunamitidis prius aut potius Bethsabeam,quam Salomonem adiisse. Ingeniose vir quidam Princeps, cum id Hagar Comitis referretur in conuia uio, dixit oportuisse, ut Ministri aduert rent, in Mariae vinis Christum paruulum

fuisse , & a Diuo ibi picto optionem habutam , inter Christum nascentem, & Chria istum morientem. Sic eorum argumentum

elusit; & quoniam a vittis desumptum erat, ostendit pariter fuisse vitreum, nulloque negotio potuisse frangi. Peto ego iam , ut Molinatus definiat, uter melius dicere potuerit , Positus in medio, quo me vertam n

sciomnctus ille inter Christum & Mariam, an Bera inter Candidam & Audebertum Z

ii 3 1. Quod

137쪽

ia 8 si LVESTRI PETRA S ANCTAE

1. Quod si hoc nequeat definire, agia scat saltem per quam enormia vitiorum exempla venerint Euangelij reformati de cisiones. Quid de Gebenn dixerim, quae Hugenottarum Paradisus est: alius tamen Matth. ii. ab altero illo S vero Paradiso, in quo ne que nubent neque nubentur , sed erunt sicut Angeli Dei. Quippe ibi & adulterant Mmoeshantur apostatae plurimi, ideoque appellari non deberet Gebenna, sed adempta particula tertiae litterulae,Gehenna. 6. Istiusmodi monstris Roma non scatet: quod si ea ingrueret,ab iisdem,ut dixi, purgaret se confestim aqua & igni. Esto, praua Romae sint etiam exempla: at bona exempla ibi suppetunt multo plura; essentque longe maius haec habitura pondus, si utraque appenderentur in statera : quod af-1hu; a firmauit Petrus Matthaeus Historicus Re-Henr.IV. gius. Quin etiam Theodorus Amydenus Belga, librum ante annos paucos edidit, cui titulus est ; De Pietate Romana. atque Antonius Sanderus item Belga alterum impressit librum, in quo Elogia Cardinalium,& in eis virtutum maximarum exempla refer utur. Ego, si Moderatores mei annuent, ubi Romam,quae mihi est patria, rediero, primas curas dedicaui operi,cui titulus sit Roma Pia. Certum habeo,ostensulum me,

138쪽

si saecula conseram, ab annis ferme octingentis, Romam non fuisse meliorem,quam sit iam post Lutheri & Caluini haereti m. Optimo amico & pessimo inimico dicitur egere vir illustris. Amici. eius optimi fuerunt Patres Concilij I ridentini, haeretici sunt inimici eius pessimi; Romam queam bo illustrem hoc saeculo reddiderunti in

quo peculiariter nulla interuenerunt schismata,sed ex singulari Dei prouidentia unuCaput rexit unam Ecclesiam, atque unam .

eius fidem. Quod si beatae Birgittae Suedar vox lapsa de cetrio suasit, ut Romam peregrinaretur, his verbis ; quia Roma Dciliores ad caelum via: eritne ibi haec via iam di ficilior, dum ea urbs sanctior & probior habetur 7. 6 sque vitiorum exemplis, fateor, Roma non est , quae tamen dixi exemplis virtutu m su perari: sed an ideo recte Molitanaeus ea evulgat Z O Constantini aureos de vere Christianos mores t criminois Arianorum Episcoporum libellos, contra Epia scopos orthodoxos, nec legit quidem, tedi flammis dedit, ratus populo aperienda non esse vitia Sacerdotum. Quin etiam, si stupru vidisset ab Episcopo inserri alienae uxo- 'ri, profitebatur sua statim purpura suoque paludamento se id occultaturum. At Cal-

139쪽

Matth. 23.

I2o SILVESTRI PETRA SANCTAE

uinistae non Episcosorum dixerim Vera crimina, sed falsissima,quae eis calumniose aD singunt, illa impudentissime evulgant, Apraedicant super tecta. 8. Ad haec,an propter praua eorumdem Epistoporum aut Praesuliam exempla, quae Romae sint, vel fuerint, deserenda ideo fides fuit Z Et quot habuit praui moris documenta domus Iacob Z Ruben primogenietus, cum Bala nouerca se incestans, foedas nit thorum patris sui. Simeon & Levi, se iniquitatis beruntia, appellati sunt, quia Dinam sororem male vici , Sichimitarum caedem sacrilegio miscuerunt. Conspiraue runt deni fratres contra innocentulum Ioseph, nec falso ab eo fuerunt accusati de crimine pessimo.Perinde in familia David, Thamar sororem compressit Ama n, Mhunc Absalom in conuiuio trucidavit; qui praeterea Absalom linit parentis, laesit Regis maiestatem , dum Nouercas publice constuprauit, & dum regnum violenter inuasit. An ideo fides David, aut Religio Iacob erat deserenda 8 Si MoIinaeus, si Ministri sodales eius iactant, se purum sequi Euangeliu m , seruent illud : Super cathedra Mysi sederast Scriba se Pharisaei: omnia ergo quacumque dixerint vobis seruate, acite: s-cundum opera vero eorum nolite facere . Hoc

140쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. I 2I

Hoc, inquam , seruent: & tametsi aliqua vitiorum exempla sint Romae, credant nuhilominus,ac vivant, quemadmodum esse credendum , acesse vivendum Roma d

cet. Videlicet Romani Pontificis Cath dra idem sensit, idem credidit, idem docuit . semper; nec habet opinionum dissidia,quibus aut Lutheri, aut Caluini,aut Zuvin hcathedra pestilentiae fatiscere videtur.

s. Sed quid Z gloriantur Semrij,sanctius

multo seruari ab se legem suam, quam semuemus nos ipsi legem nostram. Itane Z sus, tulerunt omnia Christianae legis onera grauia ; nempe corporis afflictationes, auric larem consessionem, largitiones pias alendis integris Religiosorum mendicantium familiis, abstinentiam ab esu carnium facile ad tertiam anni partem, ieiunia in Sanctorum peruigiliis,in Aduentu,in Quadragesima: ut omnia verbo complectar,sustulerunt opera bona ; & iactant nihilominus, ab se legem suam seruari melius. O strenuos & egregios athletas sestisne vos Et certare pares, o restondere parati P vii l. Tolle molem,tolle pondus,& formica humeris, prae ipso Atlante vel Hercule, Caelum atque Orbem terrarum sustentabit. Io. Illud interim certum est, quotquot sunt viri prudentes inter Sectaris,totidem

SEARCH

MENU NAVIGATION