Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

Plutarchus

1 2 SILVESTRI PETRAS A N CT AEnaeus exprobrauit, pronuntiauitque Romauum Pontificem excusari non posse propterea a culpa letali, dum hoc permittit. Quem insuper maiori cum iniuria fouere in Ecclesia & stabilire fornicationem, assim

mavit in libro quem inscripsit clypeum fidei etsi est potius clypeus reserens fidem

mortuam atque prostrata in , iuxta Spartanae mulieris antiquum dictu, ut cum hoc, aut in in quia,inquam,haec adeo frequenter blaterat, iterauitque pariter eadem nuper , dum extremo Autumno erat Leodij:

possem ego sophistam hunc maledicum,& qui abutitur Theologi nomine, arguere inconstantiae, ex iis dumtaxat quae aliquando ipsemet de vi Mnatura permissionis diiaserint. Sed malo a Theologis nostris discat, quam ut videatur nostrorum aliquem docere ; praesertim quia si quid promit interdum sanae doctrinae,id e nostris haurit sontibus puris limpidisque, non autem ex cloacis Caluini vel Bezae coenosis ac lutulentis. q. Vt summatim dicam, quidnam sit,& quotuplex permissio; ea generatim sumitur aliquando, accommodaturq; etiam ijs rebus, quae nec prohibentur nec praecinpiuntur. In quo sensu accepta comprehemdit quoque minora bona; quando haec eliguntur, posthabito bono maiori: uti quando

162쪽

NOTAE IN EPIST. MOLIN EI. I 3do Matrimonium eligitur potius quam Virginitas vel Coelibatus. Sumitur deinde magis peculiariter, Uti ad ea resertur, quae sunt & iudicantur mala: atque haec distribbuitur in duas , nempe in permissionem facti, atque in permissionem iuris. Permissio e , , facti est, qua Princeps aliquis tolerat pru- de Le bus

dens ac sciens ea quae sunt mala; nec line ς '- xx

Vita, aut ullo praecepto impedit, aut prohi '' in 'bet, quo minus ea fiant. Permissio iuris est, qua idem Princeps legem fert; ac permittit, ut mala illa fiant, quae alias prohibita

erant. Haec porro lex interdum confert solam immunitatem , essicitque ut mala impune fiant , interdum confert exemptionem, hoc est, prohibitionem tollit,essicitaque, ut sine culpa deinceps fiant, quae sine culpa prius fieri non solebant : atque hoc

pacto in veteri lege, uxorum numeruS, libellus repudij, usura cum alienigenis, ingressus in vineam alterius, & esus vitarum eius permittebantur. Permissione illa generatim accepta, quae complectitur minora

bona, fornicatio a nullo Christiano Principe potest permitti; quia est res semper mala, cum inter diuina praecepta secundae tabula: tertium sit, non moechari. Qu9d spectat ad permissionem proprie acceptam, Aquae solet referri semper ad res malas, potest

163쪽

I44 SILVESTRI PETRAS ANCTAE

fornicatio permitti permissione facti,studio utique vitandi maius malum. Id enim citra omnem culpam saepenumero fit. Quemadmodum citra culpam est, quod Deus permittat hoc genere perimissionis, multa peccata, quae impedire posset quo minus fierent, nec vult impedire tamen; sed po-Libio de Vult sinere Ut fiant, quem ad . Naturais modum loquitur Suarius. Imo S. Thomast j ς docet,in actu permissionis diuinae inesse bo-De veto nitatem, etsi bonitas ea desit in obiectoq. 8 a. r. eiusdem actus. Alibi etiam, Humanum x

uii 'r' gimen nclast,derivatura diuino regimine,orcorp. ipsum debet imitari. Deus autem quamuis sit omnipotens, ac summe borim, termittit immen aliqua mala feri in Vmueryo ; qua prohibere poset, ne ijs sublatis, maiora bona tollarentur , vel etiam maiora mala sequerentur.

Sic ergo & in Regimine humano, illi qui

praesunt, recte aliqua mala tolerant, ne aliqua bona impediantur; vel etiam ne in aliqua mala peiora incurramus. Recte ideo meretrices hac permissione facti permittuntur ac tolerantur: atque haec est senten- In lib. de tia expressa Diui Augustini: qui, Aufer, in-O 4ας quit eretrices de rebus humanis turbaueris omnia libidinibus. Ex eo capite perinde etiam sanctus Thomas assumit, tolerari, posse ritus Iudaeorum, ritus infidelium, ali-

164쪽

aliquando etiam ritus Haereticorum, in re gionibus, atque urbibus, in quibus magna eorum sit multitudo. Nam iudicat tunc locusn habere parabolam de Zizaniis non era dicandis, quando nimirum metui potest ne simul triticum eradicetur. Quod si er- Matth. go permissio facti congrue tribuitur Deo, Rectori summe bono; S si eadem permis- .sio est in Deo actus bonus, erit etiam actus bonus in Rectore unius Principatus, dum is,ob causas consentaneas,prudens ac sciens meretrices permittet, nec Vlla lege, praecepto, poena impediet, quo minus eae sint in sua ipsius ditione vel Principatu.1. Adhaec, simplex fornicatio potest a Christiano Principe etiam permitti permissione Iuris, sed ea tantum quae conferat immunitatem, non auserat vero culpam,imo nec poenam etiam auserat,quantum attinet ad obligationem illius, sed solum dissimulet eiusdem poenae eXecutionem. Vt enim loquitur sanctus Tliomas, Lex humana dicitur aliqua mala permittere, q/' -

ρη γ si approbans, sed quasi ea dirigere non in D

valens. posse autem permitti hac permissione Iuris, quae fundatur in praecepto positivo, & quae malum permittit per legem positivam, statuens ut non puniatur is qui aut omittit bonum, aut committit malum

165쪽

I 6 Si LVESTRI PETRA SANCTAE

in quo differt a permissione facti, quae includit solam negationem impedimenti, non autem praeceptum statuens, ne is qui deliquerit puniatur,cum prohibeat semperne malum fiat, & praecipiat semper ut sacbonum in posse inquam meretrices permitti ea permistione Iuris, probatur inductione

In Extrau. manifesta: quia circa ritus Iudaeorum ex

.eta 'δx talis permissio Iuris, daturque eis D

e consis cultas Vtendi Synagogis, ac celebrandi moluit.c. Etsi re perueteri festos dies anniuersarios legis 1 h GE . eorum, Iia exstat haec eadem permisso dist. s. e. Iuris in Evangelio ipso : nam omnes & P iam sinςς- tres Scripturae sacra: Interpretes, tamquam permissionem Iuris accipiunt verba Christi de tritico, deque internatis eidem Matth. 13. tritico ZiZanijs ; hoc est , Sinite utraque o semia: eaque reserunt ad permissionem Iuris , quae fiat per legem positivam, & quae statuat ut maneant haeretici, quando est periculu ne tollendo Catholici detrimentum graue patiantur. Itaque poterit perinde fie- ri permissio Iuris, in forma legis positivae, cuius vi tolerentur in Principatu aliquo

meretrices.

s. Porro illud aduertere oportet, quod De Leg. Salas docet; permissionem videlicet non xxὴct habere vim legis, nisi uti obligat alios, ne feci. impediant in exequenda ea re quae permir-titur,

166쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAE I. I

titur, uti essicit ne puniantur legis violatores, dum ij male agunt. Etiamsi enim ipsos male agere, res est quae cohonestari non potest; at potest cohonestari saltem Principis permissio, quae fiat praecepto positivo. Ita exercere ritus infidelium,aut Iudaeorum, aut Haereticorum, est graue malum ; at permittere exercitium eorumdem rituum, ut maius malum tollatur, vel Obtineatur maius bonum, est, ut dixi,actus honestus. Moechari perinde est graue malum; at hoc permittere, interdum est actus bonus: numquam tamen, ut dixi, fornicatio permitti potest a Christiano Principe ea Iuris permissione, quae tribuat exemptionem , seu essiciat ut sine culpa exerceatur; neque enim est ex illis actibus malis, qui ex circumstantiis quibusdam cohonestari pos

sunt. Quo pacto, etsi Christianos persequi

malu m est, non ideo remiges Christiani in Turcarum triremibus peccant, quando piraticas suas remis promouent, dum hae Christianos persequuntur: nam id agunt ut euitent proprium damnum, quo amoerentur grauiter, si segnius remigarent. Item etsi res mala est homicidium: fit nihilominus res licita, si accedat moderamen inculpatae tutelae. Est itaque fornicatio ex iis actibus malis, qui non possunt ex circum-Κ a. stantiis

167쪽

stantiis vllis fieri actus boni; ex quo genere sunt, coram Iudice legitimo fidem negare, conculcare res sacras, ad torum alienum aspirare, ac dicere in Superos vel Deum

atrocia verba.

. Ex iis quae dixi apparet, posse Romanum Pontificem, citra onus conscientiae, inditione propria meretrices tolerare seu permittere , tam permissione facti, quam pem missione illa Iuris, quae dat solam immuni ratem , culpamque non adimit, sed dumtaxat executionem poenae dissimulat. Re- ipsa nihilominus Pontifex, uti est simili temporarius & Ecclesiasticus Princeps, Apraesertim uti est RomanaeVrbis Episcopus, haud sinit eas corpus suum impune prostituere. Quippe ab usii Sacramentorum,

tamquam impurae & propter luxuriam cor poris marcidae animae, arcentur; mortuae vero templis & coemeteriis piorum carent

solamque extra moenia Vibis, in loco foedo ac tetro,obtinent asini sepulturam. Hae autem grauissimae sunt poenae, S quas, inter haeretiςos, Ministri numquam meretruculis suis irrogarunt: neque enim sicut ob alia delicta, ita propter fornicationem eius modi, Coena sua eis interdicunt; quamquam excusandi sunt, quia in eadem ipsorum Cinna, tam panis quam vinum nihilo

168쪽

plus sanctitatis habent,quam habeant, aut panis apud pistorem,aut vinum apud Cenopolam in taberna. Certe istiusmodi poenarum terrore sunt sepenumero quae ineunt consilium vitae honestae, imo vitae aliquan- ' do etiam sanctae: nam earum aliquae vel nubunt,& sunt contentae iusti tori sola vo- luptate, vel fiunt illustres Poenitentes,intra Coenobij septa, quod Romae fundatum est ad eas excipiendas. Est & aliqua circa modestiam earum disciplina: nam si publica dederint exempla licentiae vel petulantiae,

mulctantur ; carnificis manu caeduntur vi

gis, & sententiam exiiij accipiunt. Rhedarum usus quoque est eis ademptus, sicut olim Domitiano Principe usus lectic rum; ut hic honor pariter a probrosis feminis matronas honestas discriminet. Aes haec in Aduentu, in Quadragesima, si recte memini, in Feria sexta cuiusuis he domadae, nulli apud eas licet pernoctare, propolita poena carceris,& mulctae grauis. 8. Quae cum ita se habeant, ne permitti quidem omnino, eo utroque genere permissionis, Romae meretrices ferme videri possunt , quandoquidem has incontine tiae poenas exsoluunt. Cur tamen sint allia quo modo, hae causae potissimae urgent: ne

videlicet homines lubrici, exemplo Caluu

169쪽

IIo SILVESTRI PETRA SANCTAE ni & Beetae,abeant in carnem alterai quocirca Thuanus refert, eas Romae a Pio V. Pontifice restitutas cum initio Principatus facessere illas iussisset. Item ne ijdem incontinentes viri fructum carpere tori alieni, aut puellarum florem audeant. Confluunt enim Romam nationes, earum aliqua assueverunt plerumque in Prouinciis multiloquio cum seminis ; in quo maXime non deerit peccatum. His nisi pateat aditus ad prostitutas saltu mulieres,aspirarent ad matronarum aut puellarum honestatem , atq;ided pudicas vel maritales domos crimine, aut saltem suspicione criminis,aspergerent. s. Peculiariter cur lex humana non pu niat simplicem fornicatione, sicut eam pu-nst lex diuina , hoc ita explicat Abulentis: Non decebat,inquit,quod lex diuina or humana ulpunirent fornicatione, nec quodamia simul vetarent; sed quod una vetaret, altera

permitteret. Si enim utraque vetaret, hom

nes qui mali sunt, fugientes punitionem, quae

atur a lege humana, conuerterentur ad alia peiora mala,qua sunt magis occulta. & paulo post: Nunc autem, quia lex diuina vetat, illi

qui boni sunt,sttamentes Deum, propter ina prohibitionem, fornicationem fugiunt; qui

autem mali sunt, non curantes de ista proniabitione, ad peiora non conuertuntur.

170쪽

io. Quid si dixero, Scripturam sacram, ne meretrices sint, numquam prohibuisse )en idem Abulentis, magnus in ea magister;

omnes, inquit olitiae humanae meretricesim Ineap. li .lerant, ut maiora excludant mala: Iex autem L v x Euangelica, qua nusium malum permittit, e

iam hoc non permittit; quamquam hpecialiter non prohibet. sic ipse: quasi diceret; non prohibet, ne eae possint permitti. In veteri

dein Testamento crebra fit carum mentio. Iudas enim Thamar nurum suam com-Gri 3 pressit in habitu dissimulato Sc meretricio. Salomon inter meretrices litem de si Rςg- liis, superstite altero,& altero exstincto, expedivit iudicio sapientissimo. Prophetarum Ostae a. aliquis iussi is est uxorem accipere meretricem,quam utique accersere ab Indis & Garamantis no oportuit,cum eae infames mulieres in Iudaea essent, & permitterentur. I t. Aliter cum adulterio agebatur, cuius nimirum actus, & permissio illius, peraeque interdicebatur; eratque poena in adulteros constituta, nempe ut lapidibus obruerentur. Contra solus simplicis fornicationis actus prohibitus fuit, non vero prohibita est umquam permissio eius, nec poenae latae sunt in moechos& sornicarios. Sicut vero diximus, permittere crimen nihil censeri aliud, quam crimen non punire; ita nec

SEARCH

MENU NAVIGATION