Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

ito bene esse, quam his qui aliquando fuerant mali. Sed enim surdis auribus haec accepit Molinaeus, mansitque in inchoata e probratione saeuitiae, saltem contra Inquisitionem Hispanicam. Respondi ego tamen, multo ibi clementius Haereticos, quam in Regno Magnae Britanniae Catho licos,praesertim Sacerdotes,tractari; quibus fauces laqueo interstringunt, pectus secant, cor praecordia extrahunt, abscissis quoque humanis membris. Cum autem negaret ea stipplicia sumi causa Religionis, pro- uocaui ad Praetorij Londinensis publicas tabulas.Denique ut constaret,in tribunaliubus Ecclesiae videri non debere, ultra crimen esse poenam illam, qua in Haereticos animaduerti solet, dixi,a Constantino Magno propositam poenam capitis,contra eos qui Arij damnatos codices domi suae attinerent; &ideo multo magis aequam existimari debere poenam casitis, latam in eos quijpsam haeresim promentur. Nihilominus id Molinaeus adhuc execrabatur, neque admodum ego mirabar. Quis enim Vmquam reus vincula, vel quis fur restina& patibulum laudauit tio. Omnis Iuris tamen humani & diutini obliuiscebatur Molinaeus, cum damia uerint supplicio extremo, mira consensio

152쪽

NOTAE IN EPIs T. MOLINAEI. I 33 ne, Lex ciuilis, Lex Canonica, & e Lex diuina eamdem haeresim, uti Et L Quicumque s. Eas

uias, &alij Iuris consulti, atque assi Co MLVM.HM. i. t. eo eiusmodi poenam debere infligi R Τ' per ignem, esseque id receptum con-1uetudine omnium prouinciarum atque regnorum Europae, imo totius Orbis Christiani, asseranx Ca cini it. de Haeres retius Assiictus, Menochius, Mar

tinus Uetrius & Couarruvias. . Ex- regni de Haeret. rubrie. I . stant praeterea constitutiones duae, Menoch.de Arbitr. Iud.

altera Friderici Imperatoris, altera Deillo Di'. Mag l. Caroli Quinti, de ea re iidemque r. lancitum est ab Hispanis & Neapo- dixi: ς ὲ ' i' Pi litanis Regibus; & peculiariter et- Apud Damhauderium iam a Regibus Christianissimis, Apull claudium si Francisco l. Henrico II. Franci-R,-

sco II. & Carolo IX. ii. Si haec ignorat Molinaeus, saltem cum sit magnus Rabbinus in Synagoga Hugenottarum , ignorare non debet, quid Lutherus, quid Caluinus, quid Beza,cem suerint. Lutherus qui Papam & Papistas Haereticos putauit, postquam Decretales& Bullam Pontificiam exusserat, lusum eu cinesse dixit, & maius quiddam reliquum VL ylenberg.deri; nempe,ut ipse Pontifex, & sedes Ro in Vita L mana, cum omnibus eius abominationi

153쪽

I34 SILVEsTRI PETRA SANCTAEbus incendio consumeretur. Caluinus libros & Tractatus integros de cremandis . haereticis scripsit: qui etiam Michaelem

ii, Auct ad Neruetum curauit GeneVae comburi, taman. i 33. quam haereticum. Beza non dubitare se ait,

y ἶ- p quin Magistratus optimo iure in Anab ptistas gladium strinxerit. I x. Libet iam ex duabus solis D. Augustini Epistolis expendere accuratius, an laudab:le sit& liceat vi ac poenis uti aduersus eos qui Religionem aliam profitentur, ab illa quam veram &Catholicam hauseranta parentibus sistis. Quod ad vim attinet, Isibis s. inquit,qΠρd icti clamare consueuerunt, Liberum es credere, vel non credere Z cui vim Chrictus intulit ' quem coegit Z ecce habent Paulum Apoctolum; agnoscant in eo prius cogentem Christum, postea docentem; prius ferientem postea consolantem. de quo sancto Paulo haec habet: Cum Petrum o alios sonolos solo verbo vocasset, Paulum prius Saulum, Ecclesiae suae pinea magnum aedificatorem,sed horrendum antea vassatorem, non

sola voce compescuit; verum etiam potestate prostrauit, atque infidelitatis tenebris sevieniem ad desiderandum lumen cordis visurgeret, prius corporis caecitate percu fit. Si poenaisia non esset, non ab ea postmodum sanar tur. Adducit deinde rationes alias plures,

cium.

ibidem.

154쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. IJ Iin haec verba: Cur, cum datum sit diuinitus homini liberum arbitrium, adulteria legibis puniantur, o sacrilegiapermittantur Z isdem non seruare leuius est aηimam Deo, quam feminam viro i Et praeterea: Cur ergo non cogeret Ecclesia perditos filios, ut redirent feriti fili, coegerui alios, ut perirent RVsus deinde parabola, in qua Dominus ad Lue. t . magnam coenam suam prius iussit adduci conia tuas, & postea cogi; fatetur,se ac plures alios Episcopos Catholicos existimasse, quamuis Donatistarunt rabies undequaques iret, non fuisse petendum ab Imperatori bus, ut tu berent eoru in haeresi m iam esse, poenam chie constituerent aduersum eos qui illam sectarentur : sed tum in hac tum in altera Epistola sententiam meliorem Epis s. postea iniuit, propositis exemplis , quibus ': hoc fuisse consultius, cxperientia ipsa de- Vieorti monstrauit. His ergo exemplis a coilegis meis modi mihi propositis cesii: nam primitus mea erat sententia, neminem ad unitatem Christi esse cogendum; verbo esse agendum, dissutatione , pugnandum, ratione vincendum,nes os Catholicos haberemin, quos apertos haereticos noueramus. Sed haec opinio mea, non contra i-centiu verbis, sed demonserantium superabatur exemplis. Nam primo mihi opponebatur ciuit- mea, quae cum tota esset in parte Dona-

155쪽

136 sILvESTRT PETRAsANCTAE ti,ad unitatem Catholicam imore legum Imperialium,conuersa es: quam nunc videmus ita huius vectrae animositatis perniciem dete sari, ut in ea numquamsitisse credatur. Pro sequitur hanc eamdem utilitaIem,quam ex

iis imperialibus legibus plurimi perceperant. Osipossem inquit, tibi ostendere,ex i sis circumcestionibus , quam multos iam Catholicos manifestos habeamus, damnantes suam pristinam vitam or miserabilem errorem, quo se arbitrabantur pro Ecclesia Dei facere, quidquid inquieta temeritate faciebant: qui tamen ad hanc sanitatem non perduceren

tur , nisi legum istarum, quae tibi dis licent,

vinculis, tamquam phrenetici, ligarentur. Neque peculiarium hominum,sed ciuitatum multarum erat ea utilitas,& illud gaudium : idcirco,non istis,inquit, aut istis homines, sed multas riuitates ωidemus fuisse Donatisas, nunc esse Catholicas, detestari u hementer diabolicam separationem, diligere

. . ardenter unitatem , quae tamen timoris huius,

qui tibi displice occasionibus,Catholicae facta

suntper leges Imperatorum. Cum haec scri- pQ. sq. bat ad Vuacentium, scribens ad Bonifacium agit perinde de simili gaudio eorum qui ad veram Religionem fuerant hac felici necessitate com pulsi: Cum indignatione, inquit, o detesatione mendacium Magi rorum,

156쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. I 37

rum, quod modo cognosiant, de nostro nommentis quamfalsa iactauerint. Demum posta quam narra flet horrendam & ferme incredibilem caedem illatam Maximiano Episcopo Catholicae Ecclesiae Vagiensis,legem xeseri, quae tunc aduersus haereticos fuerat promulgata. D tantae, inquit, immanitatis resis Donatistarum, cui crudelius parci et Ldebatur, quam ipsa saeuiebat, non tantum violenta esse,sed omnino esse nonsineretur impune. Addit vero saeuitum in eam non fuisse supplicio capitali, propterseruandam nquit, etiam circa indignos mansuetudinem Christianam,sed pecuniari's damnis propositus, ct

in Episcopos vel ministros eorum exilio con- titulo. Atque hoc est quod iam fit intemdum a Catholicis Principibus, in regionibus,prouinciis,urbibusque, in quibus intem est boni communis, agrum Domini a tam pernicioso lolio repurgari. Abstinet perinde, ut dixi, Ecclesia in punienda prima haeresi a supplicio capitali: sed cum fidem C

tholicam,iterum receptam,iterum quis deserit ; tunc is poena capitis crimen luit, Mexperitur severitatem legis,quandoquidem ei clementia eiusdem legis nullatenus pro

fuerat.

I 3. Hoc citra iniuriam Rei ab Ecclesia

157쪽

138 sILVEsTRI PETRA SANCTAE quoque Molinaeus,si perpenderit,quantum sit scelus a Religione auita desciscere : sinminus hoc fateri voluerit, venient ad iudicium contra ipsum, unus Imperator Ethnicus, & unus Arianus Rex; qui, propter eiusmodi impiam ac ficri legam incoitantiam, in Christianos de Catholicos aliquando grauiter animaduerterunt. Etenim Constantinus Chlorus, cum accersitis domesticis, quotquot erant Christiani, optionem dedisset, ut vel Diis immolarent, & sic obtinerent in aula pristinos honores, vel si renuerent , honoribus atque aula confestim abirent; pertentato in eum modum animo ipsorum, auxit gloria illos qui fuerant co stantes in fide,erasitque alios ex familia: albo, existimans fidos tibi numquam futuros eos qui Deo fidem violauerant. Theodoricus Rex Gothorum ita usus est Catholicis, ut indigne ferret, si quis promerendi causa ipsius animum fieret Arianus: atque id cauta fuit, cur vita priuauerit Vnum quem ce reroquin habuerat in amore praecipuo dicens , Quonam pacto mihi homini fidem& conscientiam sanam praestabis, si Deo illam negasti) Vtinam Reges & Principes hoc intelligerent; tranquillissima enimuero Regna possiderent,qu ia mutata Religione semper solet status Reipublicae mutari

158쪽

NOTAE IN EOST. MOLINAEI. Iss

atque conuelli, cum soror haereseos sit re

bellio. Hispania est pacata, quia in prouin- cijs suis nullas patitur sectas. Gallia est tianquillior, haeresi partim ad Rupellam debellata, partim in uniuersio regno satis domita, quod agnoscit Molinaeus, si, aeque ideo haereseos ibidem inclinationem deplorat.Germania turbinibus saruis colliditur S quassi satur; quia haeresis in ea furit iam solutis habenis, atque omnino negat illa quae sunt Caesaris Caesari,& illa quae sunt Dei Deo. I. . Ieroboam, post decem tribuum defectionem , in corde suo diXit: Nunc reuem 3 Reg. itetur regnum ad domum David, si astenderit

populin ille ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem: o conuertetur cor populi huius ad Dominum suum Roboam Regem Iuda, interficients me, o reuertentur ad eum. Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos , o dixit eis: Nolite ultra ascendere in Ierusalem: ecce Di, tui Israel,qui te edux runt de Terra AegVti. Posus3s unum in B

ihel, ct alterum in Dan: se factum est merbum hoc in peccatum. En haeretis S rebellio, veluti sorores de stirpe Eumenidum, & veluti gemellae simul nascuntur, simul no cent, nisi dum adhuc paruulae sunt, statim Psal. 13 callidantur ad petram.

159쪽

C A P V T XIII.

An I Olmaeus recte , tis evertat Pontia 'sici,quod Romae permittat meretrices.

Ou en Carome I. TN urbe Roma , inquit, dumtis bouchericis x Quadragesima est, clauduntur fermees, u4 θρ officinae lanionum Ad patent de in- deauxρμηςrt ' tegro lupanaria. Videtur Molinaeus utrumque accusatorio supercilio carpere ac M MN 7 damnare: sed si est ex eo genere daemonio- κrum, quod eijcitur oratione & ieiunio; ego . iam ut eum compescam, obtrudam illi vel inuito Romanae Quadragesimae ieiunia. Sciat nemini Romae, nisi valetudo aduersa sit, licere in Quadragesima, butyro, lacte, Ouis, aut carnibus vesci: pro aegris vero illa cadem emi non posse , absque tessera, in qua excuset Medicus necessitatem; atque

adeo auctoritatem conferat eadem coci mendi comedendique, seu Cardinatis Vicarius, seu qui eius vices gerit, seu nonnulli Supremi Antistites ordinum Religios rum. Datur porro ea facultas semper gratis; ne gratiam ieiunij pariter vendi Romae, mussitet Molinaeus. Et hoc addo, quia ciusmodi venia ab Episcopis Angliae vendi solet: ita quidam Eques Auratus, ab Archiepiscopo Cantuariensi Georgio Ab is,

160쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. I I

pretio emit potestatem edendi carnes in Quadragesima,dum haereticus erat, quod a viro intellexi eiusdem Equitis perfamiliari : fuerat tamen liberalis & comis Archi piscopus; nam permiserat, ut sex conuiuas habere posset, compotes eiusdem veniae, ne foret in mensa tristior, si solus carnibus vesci debuisset. r. Ceterum si Molimus aestimat, Romae gulam domitam pluris fieri, quam domitam luxuriam, & ideo miratur macella simul M prostibula non claudi; errat profecto: nam gula domita, domatur simul luxuria. Lutherus,qui incrassatus,impinguatus recalcitrauit, continere vltra quinque dies proculdubio potuisset, si ieiunasset in Quadragesima dies quadragenos, si Feria sexta & sabbato, hoc est dies quotannis amplius centenos, a carnibus abstinuisset.

Quippe superfluum secundae digestionis appellant Medici &Philo phi humorem,eX quo in nobis prurit luxuria, sed nihil

redundat,dum in ieiunio necessaria quoque subtrahitur sustentatio. Quocirca in Quadragesima , dum suas laiiij tabernas claudunt,simul luxuriς pruritus non parum he

betatur.

3. Interim quia toto anno patere in V be Roma lupanaria Sedam pariter Molinaeus

SEARCH

MENU NAVIGATION