Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

162 sILVESTRI PETRA SANCTAE

Antistiti, hoc est, Romano Pontifici, iuxta

veterem eam legem repraesentari deberet. Quod autem in praesentia eidem repraesentatur, aegre aut vix aequaret aera minuta

duo, quae vidua illa inops, sed pia, quondam in Gazophylacium misit.

a. Interim considerare Oportet, quos . nam sumptiis quotannis Romanus Ponti-.fex exponore soleat in regimine Omnium. Eccleuarum. Tres in Germania, Vnum in

Gallia, duos in Hispania, unum in Polonia, unum in Belgio , quatuor in Italia Nunxios Apostolicos habet, qui tueantur religionem pariter & Iurisdictionem Prim Sedis. Seminaria insuper nationum alit; Mex bs quidem aliqua, uti Fuldae, ac Duaci, ex proprio aerario sustentat. Sine opibus item seruare ditionem suam temporariym, sacrum Cardinalium Senatum retinere in pristina & praecipua dignitate, alia Praes lam xribunalia fouere, atque adeo pias Re- ljgio rum familias largitionibus Romae atque alibi nutrire numquam posset. Saepenumero debςt stipendia subministrare e ercitibus Catholicorum Principum aduersus Haereticos, aut Barbaros praeter ordinariam priremium classem, quam habe:

contra iniurias piratarum , ne Ora mariti

ma Ecclesiastici Principatus pateat inisestis

182쪽

eorum excursionibus. Atque hae fuerunt causae praecipuae,cur Bonifacius IX. Constia tutione ediderit de his annuis prouentibus vacantium beneficiorum exsoluendis: nam

ijs recuperauit Patrimonium sancti Petri, cis 6 4,& conscripsit exercitus, ut praesidia in eo in Bonifa- collocaret, atque in mole Adriani muni ς; I tionem Romanam extruxit. Consensere

autem Nationes omnes Orbis Christiani tam quoad Episcopatus, quam quo ad minora Sacerdotia , dummodo solus Clerus Angliae excipiatur, qui dumtaxat in Episcopalibus id oneris admisit; impositum alioqui ante Bonifactu IX. 1 Ioanne XXII. Generuetii ad tempus fortasse, ut Scriptores aliqui s ud.

tradiderunt.

3. AEquius multo, si aut de Sacerdotiis

ante dictis, aut de dispensationibus criminumve absolutionibus, quae ad sori notitiam manaverint, loquamur; aequius mutito, inquam , queri Molinaeus deberet, iuracorum exigi absque moderamine, vel titulo ullo, inter Sectarios suos . . In Regno magnae Britanniae singuli Episcopatus, quoties vacant, debent Regi omnes prouentus Unius anni, quos primos fructus appellant ;& quia sublato e vivis copiosiore aliquo Episcopo, substituitur ei alius mimis copiosus, cunctique alij gradatim ascendunt, L a e

183쪽

exinde fit,ut frequenter primos fructus omnium Episcopatuum Rex simul exigere vi deatur. Quod ad dis pensationes seu absolutiones attinet, Georgius Abbotus pseud Archiepiscopus Cantuariensis, Serenis simo Regi Iacobo mulctam satis grauem soluit,vi haberet ab ipso dispensationem in

irregularitate, quam contraxerat fortuito alium interimens dum venaretur. Possem

Equitem Auratum eiusdem Regni nominare, qui propter initum cum nepte matrimonium, absque Regis dispensatione, coactus est pendere viginti quatuor aureorum millia. Quid Molinatus ad ista 3 hoc est profecto Sacerdotia, dispensationes ab- lutiones m nundinari, si nundinas vocat, iura aequissima, quae cum longe alia mode ratione, ex pacto, ut dixi, atque consensu Mex possessione per ueteri, ac demum cum titulo iustissimo,a Pontifice Romano, E clesiae vero ac supremo Praeside,exiguntur.

Referuntur confutantur aliquot alii errores Molinaei, tam circa Regulam

fidei quam circa Sanctorum Reliquias.

i. o Aletaco Molinaeus quaedam tribuit,

I aut potius imponit, quibus profecto de

184쪽

NOTAE IN EPIs T. MOLINAEI. Isrde se omnibus manifestum reddit, quam sit conscientiae depositae, & quanta deprauatione animi laboret. Omitto quae de aula Romana, eiusque prauis exemplis denuo adfert; neq; enim egent noua responsione, cum de his alibi disseruerim: illud potius commemoro,ex quo, si vel cetera siluisset, impius & scelestus haereticus appareret.

Ait Batraci religionem de- Vbis aue une Religionlicatam esse; neque admit-plis delicate, qui dece quorere ex his quae vulgus cre- croitis vulgaire,ctque vo-dix, aut quae praescribit Ec stre ordonne, neu

Ctesia, nisi tantum illa quae P ' qη lt 'μ- ipsius proprio genio fuerint

consentanea.

Res ipsa loquitur: satis est dicere,sanctum Paulum a veris Christianis exigere,ut capti' .com uent intellectu in obsequium fidei, a Molinaeo autem virum Christianum laudari,

qui captivet fidem in obsequium proprij nij; atque ab eo insinuari tacite, unius cuiuslibet genium esse regulam infallibilem fidei.

Adhaec putat a BalZaco te ne doute pas que vominisui de contemptui haberi ne vanu mocquirata de la de- pietatem hypochondriaca union hypocondriaeque de eorum qui adorent ossa, ceμπ qM adorent des os, cticones ornent, S: eas exos s oe habillent sesculentur. Images.

185쪽

c. s.

Ic6 sILvEsTRI PETRAS ANCΤAE Tu enim verb, Molinaee, qui haec improbas, &qui hanc ipsam Sanctorum venerationem hypochondriacam vocas, sanandus videris hypochondrij curatione,quam Medici praescribunt : hoc est, cremore tartari: sed utique illius Tartari, ex quo Lutheri MCaluini tartareae animae, in Ministros,progeniem suam, efflant spiritum satanae. a. Ceterum nos Icones Caelitum venera mur,&exosculamur Ossa eorum; quia Ecclesia Catholica ita nos instruxit,eademque omnibus anteactis saeculis id semper in more habuit,adeo ut coactis Conciliis damnauerit tamquam haeresim sententiam eorum qui aliter docuerunt. Dis 'utare,inquit

sanctus Augustinus, quin faciendum sit quod uniuersa Ecclesia facit , insolentissimae amentiae s. agnoscat itaque Molinaeus sapientiam suam. Quod si idem sanctus Augustinus alibi, Ego vero, inquit, Euangelio non crederem, nisi me Catholicae Ecclesiae commoueret auctoritas: quanto magis credere Oportet, exhibendam venerationem esse R

liquiis & Imaginibus Sanctorum, cum id suadeat tum eiusdem Ecclesiae, tum Scripturae ipsius auctoritas Z adeat Molinaeus lacram Regum historiam, leget in ea haec verba: diuidam sepelientes hominem, vid runt latrunculos, o proiecerunt cadauer in sepul-

186쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. Is

sepulchro Elisti, quod cum tetigisset ossa Elisei . reuixit homo, sepelit super pedes suos.

Alibi haec habentur: GMortuum propheta- Eccli. 3.uit corpus eius. Inest itaque Sanctoria ossibus virtus Dei, qui custodire illa perhibetur; & pM, i. venerationem ea virtus Dei promeretur.3. Praeterea sanctus Paulus veniens Ephesum, quotnam ibi miracula patrauit Z nonne sudaria illius & semicinctia ad absentes Actor.is. aegros, ad energumenos missa,illos restituebant ρ Sed & sancti Petri umbra nonne sa- Actoris. nabat quoscumque tangebat Z Plus est Pstri , ut ita dicam , in ossibus, quam in umbra eius :& plus est Pauli in ipsius item ossibus, quam in eius sudariis, quam in semicinctiis. Ideo omnibus sacculis omnes nationes, nec modo Episcopi atque Antistites magni, sed Imperatores & Reges ossa eorum adorauerunt; Basilicas cis dedicarunt,&, ut verbis sancti Ioannis Chrysostomi v- o ititar, magnam gratiam putarunt, si non pro

pe ipsos quidem Apostolos & Sanctos, sed C : ' si

extra eorum vestibula sepelirentur, fierentque Reges ac CHares Ostiarij Piscatorum. Quod de Constantino Magno scripsit,qui sibi ac successoribus sepulchrum statuit

Constantinopoli ante sacram aedem Apostolorum , quam ideo ibi exstruxerat, at- tque eorum Reliquus locupletauerat.

187쪽

i68 si Lu EsTRI PETRAs ANCTAE . Ut confundant insuper Molinaeum exempla Regum Barbarorum,nonne Attila Hunnorum Rex, quando cum septingentorum millium exercitu in imperij Romani viscera penetrauit, multis siepe ciuitatibus pepercit propter Sanctorum Reliquias , quae in eis colebantur Z Fama miraculoru,uti reor,ab Ethnico Rege obseruantiam eam extorserit; & fortasse eius tempore contigerat id,quod sanctus Gregorius, rhist. io. Magnus de sancto Leone item Magno r ad Const. fert; nempe cum dubitassent ex Graecis nonnulli de virtuteBrandeorum serant ii cvela seu sudaria, quae superposita sepulchro sanctorum Apostolorum Petri & Pauli,virtuto diuina ita imbuebantur, ut miracula ederent, & pondus quoque in ipsis augeretur) unum ex illis, incisum forficibus a sancto Leone, confestim sanguine manasse. Omitto tam certam olim fuisse persuasionem de virtute miraculorum in iisdem Samctorum Reliquiis , ut sanxerint Patres secundi Concilij Caesaraugustant, esse probandas igni Reliquias repertas in templis, Itan QxVm i ta rςtinendas ab Episcopo uti .ι. ' legitimas tantummodo illas, quas flamma

non laeserat.1. Interim ne prisca solum reseram, miracula etiam nunc edit maxima in Sanctorum

188쪽

rum suorum Reliquiis Deus, quae a nemine sanae mentis negari aut obscurari pos sunt. Neapoli sanguis sancti Episcopi de Martyris Ianuari j, cum in phiala semper constrictus appareat; quoties tamen iuxta eiusdem sancti Martyris caput ponitur, i, quescit illico de ebullit; videturque clamare etiam sanguis huius iusti Abel coram Deo contra Sectarios nostri huius aeui, qui Sanctorum Reliquiis omnem culium MVenerationem detrahere conantur. Barij de

ipso genu sancti Nicolai Episcopi perennat

liquor, cui admiratio pariter vocabulum illud antiquum Manna promeruit; eaque fluit copia,ut ampullulae centenae ac millenae, Ob curationes aegrorum, ex illo distribuantur. Bononiae visitur a ducentis amplius annis beata Catharina tam integra,

ut sedeat perinde ac si adhuc spiritum duceret , nouisque amiciatur vestibus: cum ei diu creuerint ungues, creuerintque crines,& praesecti plurimis etiam ad valetudinem profuerint. Assiiij adhuc pedibus suis insistit corpus integrum sancti Francisci.Ostenduntur in Monte-Falco terni ex carne globuli, in sanctae Clarae Virginis corde caelitus nati, tamquam in conchylio gemmae; Meo nomine sunt admirandi, quod euincant

diuinitus, Deum Vnum & Trinuci esset L s Iaana

189쪽

I7o SILVEsTRI PETRΑsANCTAE nam ita sunt aequales pondere, ut in trutina commissi, tam unus,quam duo, quam tres,

unius ponderi respondeant ex aequo: sic Patri aeterno aequalis est Filius: Patri & FLlio aequalis est Spiritus sanctus: neq: aliquid plus censeri potest unus Deus quam sint hi tres, Pater, Filius,& Spiritus sanctus. Nihil

attinet iam dicere de translata ante annos amplius trecentos ex Illyricorum oris, pertinum Adriaticum, aedicula Virginis Deiparae in Picenum agrum ; quae absque sundamentis adhuc supra dumos haeret, nec ullis circum parietibus fulcitur. 6. Sed haec miracula adire tam peregre, & in Italiam proficisci non audeat Molia naeus; quandoquidem dixit fore, ut statim combureretur, si aliquando Romam iret. Adeat saltem propinquas regiones, in quibus ea pariter non desunt. Atrebati est Candela, quae sola posset illuminare tenebriones illos omnes, qui Sanctorum aut Imaginibus aut Reliquiis cultum ac veneratio nem adimunt: accenditur ea frequenter, & praesertim in omnibus anniuersariis

celebritatibus beatissimae Virsinis, diuque

ardet, nec tamen minuitur, sed perennat:

quamuis & flammulam nutriat & perfluat guttis deciduis,quae sufficiunt ad habendos

ex ea cereos minores. Nota temporis, in

190쪽

quo primum coepit ante sacr/m iconem Virginis confulgere, suumque retinere lumen absque cerae diminutione sicut eadem Virgo habuit fecunditatem & pamtum absque diminutione Virginitatis in iamta inquam illa temporis exprimitur felicis. sime in unica ea voce Cerem. . De sancti Huberti admirabili curatione, peto an Molinaeus eam possit ignorare; utpote qui Sedano tam prope absit, ut uno die adire liceat. Inseritur fronti tenue licium ex eiusdem Sancti sacerdotali stola, quam ad eum attulit sidereus nuntius, &citra omne dubium a rabie curat,persanatque omnes,sed & stola ipsa, quotannis decisa, ut medeatur, numquam deficit: si ,

quia caeleste donum est, refert ipsius metcaeli aeternitatem. Notabile illud fuit, s-lium Caluini frustra expertum alia quaevis amuleta, missum Geneua Andainum ab impio &sacrilego parente, ut ibi ope sancti Huberti a rabidi canis morsu curaretur. Quemadmodum ille reipsa ibidem, abiurata simul haeresi, ab utraque, hoc est, canina & Caluina, rabie conualuit. Exstant vero de ea re carmina Bartholomaei Honorij,Poetae illius anatis, quae nunc ex pa

te reseram:

Ioannes

Roberti in Vita eius. de Sancti.

SEARCH

MENU NAVIGATION