Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

ἔ12 SILvESTRI PETRAsANCTAE censeri aliud debet crimen punire, quam idem crimen non permittere.12. Exemplum statuo in re haud omniano dispari: vetat lex homicidium, permit-xebatur nihilominus consanguineis hominis occisi, ut homicidam perimerent, nisi reciperet se in ciuitatem refugij, & ea fuit permisso Iuris, lata per legem positivam. Denique humana lux permittit Viro, ut adulthro atque insidae uxori mortem inferat, deprehensis in scelere; S ut manum iustitiae seu publicae seueritatis non exspectet, 13. Exempla, quae in alijs praeceptis su p- petunt plura, praetereo quidem ; sed unum addo qu stiunculς accommodatum,quam

haud ita sane munda excitauit Molinaeus. Vetitum erat bydaeis, ne suillas carnes ederent, eve eas immolarent. At non ideo eis crat vetitum, ne sues alerent, neve in Urbibui aut praediis propriis saginarent: cum lib. . saxis constet daemones intrasse in porcos ad mare Tiberiadis: qui utique pro Romanis& aliis Ethnicis alebantur. Sic ergo vetitiam perinde fuit meretrices adire, & scortari cum eis; non autem meretrices permit-xere, seu eas tolerare. Ceterum , an hoc

idem sit atque easdem stabilire, iudicabunta p. s. ij, qui erunt Molinaeo aequiores iudices. LLR ὀ cet leges humanae, inquit Abulensis, aliqua

mala

172쪽

mala permittant non puniendo , nusium tamen malum permittunt tuendo. i . Sed meum est iam rogare, cur Sectarii nostri huius aeui exprobrent Romano Pontifici, libertatem ab eo illis dari,qui moechari voluerint , si solos ipsi moechos habuerunt Euangeli) sui resormati auctores& magicios. Moechus enim Lutherus fuit, Caluinus vero & Beza moechis su runt nequiores. Nonne viris, ordine sacro saltem , & professione religiosa castis, obtrudunt tape mulierculas, & quasi desint lenones, nonne Ministri exercent se in Officio eo charitatis Z Adhaec Sectaris permi tunt alia saepenumero,quae sunt magis grauia. Ebrietas ab eis passim non permittitur modo, sed est in honore etiam,& maius vitium est tamen, quia est simili luxuriat cum enim sanctus Paulus dicat, Nolite in briari vino, in quo ea luxuria ; exinde fit,ut ebrietas simul luxuria esse videatur. Ad hanc certe vinum frequentissime impellit, ouia, ut loquitur sanctus Hieronymus,ventri si vino immaduerit, despumat luxuriam ; & ebrietas iustum Noe ad obscoenam nuditatem, Loth vero ad incestum adegit. I I. Vt concludam, quia permittere mala, est solum mala non punire; & quia me-Κ s retru

173쪽

II sILVEsTRI PETRA SANCTAEretrices Romanus Pontifex ita Romae tolerat, ut aliquo modo etiam eas puniat , intelligat Moli1inis, male eumdem Pontificem,quasi culpae ideo sit reus,abs se traduci, vel damnari.

Inepte ὰ JMolinaeo recensentur publicae paenitentiae inter abusus Ecclesiae Ro-

mauae les P nitens se I Omae, inquit ipse, Poe- fouettent en public I nitentes publice flagel-pour lespectes d'a- lant se, ob ea quae peccauerint alij. Miror, praeconem Euangelij tam celebrem carpere poenas illas, quae ob aliorum piacula subeuntur, cum hoc in Scripturis sacris esse quid heroicum existimetur. Ioan. r 1. GMaiorem hac dilectionem, inquit Christus Dominus, nemo halet, ut animam suam po-I-s s. nat quis pro amicis suis. Isaias Vero, Ipse autem, inquit, vulneratus es proster iniquitates nostras,ntritus es propter scelera nota:

disciplina pacis nostra super eum, o liuore

eiu sanati sumus. a. Sed enim dum hoc reprehendit Molinaeus, nec laudat illos qui sibimet humeros proprios laniant flagellis; excusari pos, set,

174쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. Issset, dummodo vellet lateri, propterea id a se non probari, quia absque infamiae metu nequiuisset Caluinus hoc perinde agere; humero enim nudato, stigma ei impres sum Novioduni statim patuisset. Alioquin si hoc serio improbat, aut ex Epistola diui Pauli expungat illud: Caligo corpus meum, en in fruitutem redigo,ne foro cum altispraedicauerim pse reprobus et lar. aut se reprobum agnoscat, seu deserat nomen Praedi

cantis.

3. Interi m quis ignoret, ex antiquissima Veterum Canonum censura, poenas fuisse

inflictas iis qui peccassent Z Iptim et Augusti, & Reges,& Principes in his pulchris institutis ac moribus splenduerunt, ne vilis videatur aut o bscura consuetudo. Philippus Augustus Pater, qui cum philippo filio Christianam fidem professus suerat, quoties post Baptismum ad milit ea propter

quae debuit ei sacris interdici, toties obita publice exomologes, magno pietatis exemplo, ea diluit. Theodosius Magnus expiauit caedem Thessalonicae, ad libera vocem Ambrosij Episcopi, monentis, ut qui secutus fuerat Dauidem errantem, sequeretur poenitentem; & in templo prostratus humi , ac gemebundus, Ut pauimento, inquit, anima mea: vivifica me secundum

175쪽

I 16 SILVESTRI PETRA SANCTAE

verbum tuum. Pipinus I. non nisi calceis exutis ac nudo pede ad Consessionem sacram accessit. Carolus Magnus, si in v ta aetate minus sancte castitatem coniugii seruauit,senile corpus iugi veste cilicina afflixit , eaque poenitentiae gloria maculam illam extersit. Suveno Cimbrorum Rex,

propter iniustam necem illatam quibusdaRegni Magnatibus, a S. V Vilhelmo Epistopo Roschildensium, pedo sacerdotali,

eiectus ex loco sacro, pie & constanter repulsam tulit; exuitque mox insignia male statis, & cu m sagulo Poenitentium in templi aditu prostratus, tamdiu exspectauit, donec veniam dederit sanctus Episeopus, eumque piorum coetui restituerit.Sed & bi duo post, ornatus Regio paludamento, intra idem templum, postquam fuerat ritu solemni aris perlitatum, ex alto pegmate accusatione graui semet perstrinxit,ac sancti Episcopi laudata indulgentia,qui statim

crimen condonasset, pro eiusdem criminis

expiatione addixit Ecclesiae unius Prouinciae dimidium. Henricus II. Rex Britanniae, post sancti Thomae Cantuariensis ci dem, obsecutus prompto animo Legatis Pontificijs, extra valvas Ecclesiae, nixus genibus , absolutionem ab eis accepit. Postea ex Normannia in Regnum traijciens,Can-

176쪽

tuariaeque metropolim conspicatus ex longinquo,pauperis ac serui schema induit ;nudisque pedibus, ac ferme nudo etiam corpore, nisi quod lacerna humili tegeretur, urbem intrauit; perque aspersas luto plateas, lacrymabundus, sancti Martyris sa pulchrum adijt: ibi vigil ac ieiunus in oratione noctem exegit, donec dies illuceseeret e ac sol ipse interesset spectaculo tam illustris poenitentiae. Tum vero caput inferens in tumuli ostiolum, nudosque humeros Episcopis Regni de Monachis Cantuariensis Ecclesiae praebens, ipse Rex, quinquies ab uno quovis Episcopo, ter a sinγ-lis Monachis,qui numero erant Octoginta, virgis caesus fuit. Godefridus Dux Loth ringus exutus ab Imperatore propria ditione . propter incendium Verdunense, in quo ipsa Dei parae Virginis aedes conflagrauerat, poenitens facti, voluit publice flagellis caedi, & capillos, ne tonderentur more poenixentium, aere satis amplo redemit;nec ii impius modo liberales repraesentauit, ut moles ea templi exusti rursus exstrueretur; sed ipse amictus vili penula&instarc mei tarij, idem iidem fabris murariis est fam latus. Meruit vero singularis ea pietas in hac vita quoque praemium consentaneum: nam paulo post, connubio inito cum Be trice

177쪽

I Is si LVEsTRI PETRAS AN cT Etrice Tusciae ac Liguriae Domina, in parte maxima Italiae obtinuit Principatum. 6. Hos Augustos,hos Reges, hos Principes , nos vere Christianos elle arbitramur, atque imitatores sancti Pauli : quemadmodum hic erat Christi verus imitator. Poenitentiam autem pro admissis, aut propriis, aut aliorum culpis, laudamus inprimis,& ad remissionem peccati eam esse necessariam censemus.Id ut facilius Molinaeo persuadeatur, referam hoc loco theses

Oxonij propositas ac desens s proxime superiori anno cum hac epigraphe: is remissionem peccati grauioris necessaria est paenitentia actualis. Crudelis pomi male fusus as arbore raptis Perpetuis mundum merserat in lacrymis. uiuaceret irasci proles infausta parentis, Cui no tam mirae ens quam necis iste parens 'diui faceret ' puro nisisermo imus amne Isie salutiferis fons sacer iret aquis ZIi vero, o teneram vocat alma in flumina

gentem.

Iso qui niueum stargitur imbre latus, Exuit damum o veteris mala semina, cul , Protinus or sacris iam nouus exit aquis. Scilicet huic miles fons illa accomodat undas, Ne desii tenero lac ma multa reo.

178쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI.

stibi robusto, cui fore ferocior aetis Et vitam Gr vitae crimina adulta dedit, Indole cui misera,creuit cum robore culpa, Si qua grauem maculam triuior hora tulit, Quaerendi non siunt alieno e flumine rores: Crede mihi ,est undis ilia pianda tuis. Forsitan a fiduis qua circum plurima pennis Inferni υolitat gens minor ilia chori, Forsitan a fiduis ista es arcenda medelis,

Aut planctu,aut gemitu, murmure, vel la- cIma: Ai moles ubi saeuamati vorat undique mem

tems

Turbine quam tristi maior E nnis agit: Non haec siduis, non eu arcenda medelis, Non planctu,aut gemitu, murmur vel I cIma:

Sed planctu, o gemitu, lacrmai or mu

mure, o omni uod saeuum atque atrox ira doloris habet.

Delicti veniam,grauius postflumina sacra

Peccanti,solum POENIΤVIssE dabit. Si studeret huic Theologiae Molinaeus,non utique aduersiis eos latraret,qui pro admissis aut propriis aut aliorum culpis moerent, aut se idemtidem flagellant.

179쪽

An tu ste Romanus Pontifex pro sacerdo-iijsω pro dispensationibus admittat

se et exigat iura consueta.

Ou s exerce I. Omae ait Molinaeus esse nun-vntra sic d'an- I dinas perpetuas, Sacerdotionales, de bene' rum , dispensationum atque absolu- fcei,de H 'cu' tionum: utitur vero ea celebri Voce,&ses ct absqo ' tempore inuidiae plurimum Ob

noxia, nempe annales.

Summus Pontifex non patrimonia lai, corum , sed Ecclesiasticorum prouentus exigere solet,quoties alicui eorum sacerdotium confert. Idque agit ea moderatione, ut unius anni teditus dimidios ab eis poscat. Quisnam a Principe proprio terrarum iugera & latifundia non acceptaret, cum Onere repraesentandi prouentum primi anni eidem Principi erga se tam benefico Z aut quis hoc esse onus graue umquam qu reretur ) Hae tamen querimoniae, quod ad Romanum Pontificem spectat, iam pastini audiuntur. Attamen quod ei penditur velut unius anni prouentus, dimidium eius, ut dixi,non excedit:.imo saepius nec dimidium dimidij, nec huius etiam dimidium aequat; quamuis appellari soleat vocabulo

180쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. I 6 I

communi annua. Exemplo sint Sacerdotia seu Canonicatus, quos Romanus Pontifex cis Alpes, in Septemtrione,apostolicis mensibus consert. Pro singulis eorum pendere ex pacto aureos quatuor & vicenos oportet; quid est ea summa, si comparetur cum aureis millenis, quos annue Uanonicorum aliqui percipiunt Z Constat deinde, eadem iura Romae multo exigi benignius, hoc est, taxatione multo exiliore, quam cum Episcopi in mensibus propriis Sacerdotia distribuunt. Constat praeterea, siuDfragari Pontifici Romano antiquissimam - 'possessionem, atque adeo Principum, Regnorum,Prouinciarum, Regionum que OG bis Cl ristiani consensim . Constat demum,haud posse hoc videri nimium excedens tributum , si ad comparationem v niant dumtaxat oblationes necessariae,quae olim templo Ierosolymitano & Sacerdo- Ei .H.tibus eius fiebant: cuiusmodi erant oblatio & α7. pro singulis primogenitis tam hominum L - I, quam pecudum, oblatio votorum & h nia pro peccato. Vt nihil dicam de oblationibus innumeris, quae sponte dari consueuerant. Prosecto sicut populus credentium & eorum liberi, & greges, & vota, tapeccata ferme supra modum creverunt; ita iupra modum cresceret id quod Summo L Am .

SEARCH

MENU NAVIGATION