Vocabularium architecturae aedificatoriae

발행: 1734년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Ideo prcedi, regulae , seu brachia, dentata interduni

sunt , & in extrema parte introrsus recurva & acumina ta, ut firmius apprehendant . Alia tamen exemplaria

pro sorcipe , sorticem habent apud Vitruvium . Folli . Pro loco , sive sedili in spectaculis capto usurpantur.

Lisius i. i. Ubi sibi spectacula quisque faceret, Fori appellati. Sedilia in balneis soros etiam nuncupat Aput ejuS . FoAICA . Locus, ubi alvi onus dejicitur , sed sere publicus . Item quaecumque immunditiarum publica receptacula, soricas appellamus, quoniam soras extrahuntur . FNUI,

Fonas . Martinius in hac voce , rarus, inquit, singularis. Non est , quod ad Apule jum confugiat : nam praeter Ovidium , cujus adducit locum , foris , forem , ct fore, dixerunt Plautus , Terentius , Cicero, Horatius. BO- res dictae , quod soris aperirentur . Duplex portarum aedium usus apud Ueteres suit. Antiquitus enim intro reserando impellebantur; quo fiebat, ut porta ipsa intus reciperetur . Hac hodie sorma nostrae sunt januae. Sed cum frater Ualerii Publicolae, ut narrat Plutarchus, de Sabinis triumphasset, domus illi publice aedificata est , cujus janua non , ut prisci fuit moris , introrsiuna trahendo , sed in viam publicam pellendo aperiretur . Ex quo fiebat, ut porta Valerii adaperta , non intus, ut aliae, reciperetur ; sed , in viam publicam explicata, se ad murorum latera extra refle fieret. Et hoc quidem modo omnes omnium sedium januae apud Graecos pandebantur . Nostris ad hanc formam januae nullae sunt, si excipias, quae in aditu templorum opponuntur interdum reductiles, & quae ad tutiorem custodiam visiuntur per vias in ossicinis fabrorum . Fenestrae tamen sunt alicubi ad eam formam , praesertim in villicis aedificiis; in quibus, praeter interiores alias , adduntur aliae foras explicandae, congeminato scilicet adversus ventorum impetus munimento . Ex his habes veram originem soris, &

112쪽

forium. Januae nimirum erant , quae more Graecor uir

foras in viam publicam impellebantur. Quoniam vero ab hujus generis januis periculum erat ne earum impulsiupellerentur , qui aut sorte praeterirent , aut pro foribus starent in via , ideo domo exituri solebant prius pulsare

intrinsecus propriarum sedium fores , eoque strepitu admonere; qui soris erant , ut sibi caverent , absisterentque, ne laederentur sorium impulsi. Duo vero hic discenda se offerunt. Primum id januarum genus anuluri ferreum , sue cornicem , qua pulsantur januae , introrsus habuisse , cujus percussione soras agente S monebantur , impellendas mox ab exituris fores . Alterum , quod ad discendum occurrit , exhibent Plautinae , & Terentianae Comoediae . In his sabulis numquam sere quisquam egreditur domo , quin antea crepuisse fores dicantur. Te

, crepust a GDcerio ostium . Plaut. Aulul --- at at foris crepuit; senex Eccum aurum efferr foras. Factum nempe id ex ustu hujusmodi januarum , ut exposui. At , inquies, sit januae ad hanc formam non erant in usu apud Romanos , sed honoris ergo Valerio praeter

Communem morem concessae , cur apud Latinos Comicos etiam a populo usurpatas legimus Z Occupavit responsionem huic quaestioni Muretus Uar. leeti l. I. IS. nimirum propterea quod Comoediae Latinorum converse fuerunt e Griecis; retentaeque in iis Graecorum consuetudines , mores , & instituta ; ut nomine quidem , usu- qtie Romanae linguae , Togatae dicerentur , paratu caetero a Griecorum Palliatis nihil differrent. Moris fuit praesertim apud Romanos coronari sores . Lauro coronatas

triumphantium , palma Oratorum , qui rivales in causis superassent , myrto in nuptiis , cupresso in funeribus , ex plurimis disci us Scriptorum testimoniis. Vide de hoc ritu Paschalium de Coron. & Casau bonum cum Salmmasio

113쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORIAE . 99inasio in Hist. Augusta . Et quoniam Veterum superstitio in Diis comminiscendis impense licentio fam , & prodigam se exhibuit , singulis sere januarum partibus tutelares Deos attribuit, Forculum nempe foribus, Caroea in cardini , Limentinum limini , Janum vero omnibus omnium aedium januis . Vide S. Augustinum de , Civit. Dei . FonΜΑ . De lineatio suturi operis : typus , modulus , vel signaculum archetypum , quo quidpiam , praesertim metallum , funditur , vel imprimitur. Forma , Di gno , Modello . Item in aedificiis quod substruitur rudi opera ad struis uram superinducendam e Sordino , Contina , Armatura . Item aquarum canales lignei , lateritii , plumbei , sed praecipue struet iles & concamerati ; atque

adeo earum receptacula , repagulis occlusia in emissariis , Ormae appellantur. Italis etiam Forme . Singulari modo formas & formulas dicimus signacula archetypa, &matrices numismatum . Trebell. Poll. in Uictor. Cusi funt ejus nummi , quorum hodieque forma extat apud

FORMULA . Parva forma . Apul. FORNAx . Locus plerumque concameratus, ubi panis , calx,

vitrum, ferrum , & similia succenduntur ad varios usus artificum . Non dicitur a voce fornix , ut tradit Cale pinus, sed a Ueterum voceformus , seu forpus, seu forbui, nam omnibus his modis legitur, quae significabant calidum , & servidum, quod postea usius recepit . Ejusdena originis est, ut Nonius habet, surnus , quem Antiquis ornum dixerunt. FORNICATIO . Constructio ad figuram sornicis . Str. 6. 2. Parietum fornicatio. FORNICO . Fornicem , vel ad fornicis formam aedifico. Opus fornicatum . Ad arco , a polia . Plin. l. I 6. c. 62. FORNIX. Sine addito est arcus triumphalis . Lid. Dec. q. R.

Dc monubiis duos fornices in foro Boario oc. fecit. Est etiam strinctura concamerata ad instar hemicycli, cujUs N a figurae

114쪽

figurae erant arcus triumphales . Holis abolle . Usirpatur tamen generatim pro quacumque structura arcuata , R devexa in suprema parte aedificiorum, vel cubiculorum , quemadmodum sunt sornices testudinati , conchati , lunati , ad formam haemi spherii , veli , cunei,

navis , crucis , & similium . Quodcumque demum arcuatum opus fornicem vocamus. Nam si terra est arcuatum , caverna appellatur si opere caementitio , fornix. Ideo apte Jovianus in Adtio deducit hanc vocem a soranm do. Habet enim fornix aliquam semper cavitatem : ex

quo concavum & convexum in eodem distinguimus . Sunt tamen qui sornicem a camera discernunt , quoniam camera totum tectum arcuatum , sornix unum arcum significat: quo apte trahunt locum Salustii in Catil. Camera

lapideis rnicibus juncta .

PORUM . Locus plerumque amplus , victualibus , & mercibus distrahendis constitutus. A diverso rerum venalium genere , appellatione multiplici enunciari solet. Forum olitorium , piscarium , suari una, boarium , cupedinarium, Mercato . Item forum jurisdictionis exercitae , & Civilium

causarum disceptandarum locus. Curia. In castramentatione Romana sorum medium obtinebat locum ex quo ad Castrorum portas patebat conspectus. Forum a se rendo trahit Varro ; quoniam tum res venales in forum

mercatorium , tum lites & controversae in forum judiciarium serebantur . In ro peritas. Adagium erat , imo potius lex Atheniensium , qua cavebatur, ne quisquam mentiri auderet in soro , ubi scilicet ex majori frequentia , & lucri aviditate facilior erat occasio mentiendi. Item Foro uti apud Terentium vox est popularis , sinapi

a mercatoribus, qui rerum pretia laxant, vel intendunt, ut forum & Annona serunt. Monet Paroemia boni consulere praesentem rerum statum . Huic amne illud : Hoc CGcone contenti simus. Populari etiam voce dicimust rum , cum signiscare volumus, captandum esse is rebus agendis opportuni temporis articulum. A merca toribus

115쪽

toribus trahitur , qui merces venales in forum non afferunt minuS aequo annonae tempore; cum vero deprehendunt intendi earum pretia , tunc eas advehunt . Terent.

in Phorm. Scipi uti foro .

FossA . In re munitoria ambitus est terrae excaVata' , ere-

et eque in loricam . Alia arces ambit; cujusimodi nu11 siccas relinqui , num repleri aquis praestet , Polemici Architecti varie destinant . Alia castrensis , ut minor mole , ita minus stabilis , utpote tumultuaria sepe opera utcumque ducta , pro loci iniquitate , vel imperio neces sitatis. Ea sos tum etiam dicitur a Palladio. Vide Fovea. FOSSATUM. Vide Fusa. POSSULA. In recenti re munitoria , minor alia sostula per sexum ducitur in fossa majori; sive sicca ea sit, sive

aquis oppleta . Sed minor perpetuo aquas Continet .

Prar sidium est ad paulatim saltem detinendos oppugnat Ores , donec praesidiarii accurrant. Cunetia . Bova A . Aliae sunt, nullo artificio, sub terram a natura adapertae, & vocantur cavernae : quod si admodum profundae sint , & terrorem spectantibus injiciant, bara

thrum & voragines nuncupantur . Quar vero sint arte faediar, plurimos usius habent : hujusmodi sunt cisternae , putei, sepulcra, canales aquae dedit per montium , viscera. Sed in primis commemorandae, quae aperiuntur ex proscissione fluminum , ut vadari possint, vel ad alios , qui siepe eontingunt, usus, & commoda. Hujus generis ad Rhenum prope Belgium a Druso adaperta legitur, quae etiamnum sosis Drusianae nomine circumfertur . Quod autem in fabulis decantatum est de Hercule , qui Acheloum Acarnaniae fluvium privato certamine superaverit, ex vera, si fas est: credere, historia est, amnem intumescentem , & accolis perniciosium , ab eodem in plures alveos incisum & divisum fuisse . Item ista, re hortensi foveae sunt aquarum receptacula , ad ust maeasdem deducendi in areas ad irrigandum . Quidni vero ioveas dicamus etiam proscissiones terrae per caementa

116쪽

rios ad fundamenta aedificiorum stabilienda ξ Suplicii praeterea genus fuisse constat , non solum apud Ueteres, ut ex Tacito de Morib. Germ. , & aliis liquet Scriptoribus; Verum etiam ex plurium S S. M M. caede, qui so-veis sepulti, in iisque lapidibus obruti , sortissime interierunt. Pertinent insuper ad genus venationis serarum ; quod etiamnum apud Arabes exerceri , produnt itinerariorum Scriptores . Qua vero ratione Leone Setiam antiquitus capi solerent foveis, Xenophon de innat. diserte tradit. Effosso nimirum aequatoque circum foveae solo , columnam statuebant in medio , cui hoedum religabant: mox foveae superficiem tegebant ramalibus. Auditis hoedi clamoribus accurrebat proxime accubans leo famelicus; & in fovear transitu dejectis pondere ramalibus, decidens capiebatur . Id genus sunt qui indicatum credant ab EZechiele cap. I9. 9. ubi de leone capto haec habet : Et miserunt eum in eapeam : in catenis adduxerunt eum ad Regem Ba Iouis . Addo pro coronide , non solum alveos fluviorum , sied mare ipsum , quam latissime patet, immensam quamdam , & immetatam foveam esse . Et Italico quidem solo prospexit amanter natura , adapertis duplicis maris hinc illinc foveis,& elatis alpium jugis, tamquam propugnaculis , in munimentum . De sive a munitoria . Vide Fufa .

FRICA Tua A . Cur. l. 7. I. Super fricaturam incernatur mar

mor . Et .

Fllic Arus , us . Plinius. Actus poliendi & levigandi structuras. Parietes puriore calce, manu extrema, sic e Xίequantur. In pavimentis autem extantes tesserar, trigo

na , & quadrata , idoneis instrumentis comprimendo rediguntur ad planum . Spianare .FRICO , as . Expolio , levigo .PRIGIDA LAVATIO . Locus in balneis, ubi frigidae aquae aliena , & lavacra aderant . Pisicina etiam Lampridio, &

117쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORIAE . IO3 baptisterium Plinio appellatus. Diversius erat locus Di gidarium , ubi non lavabantur; nec ulla ibi erant ad hunc usium vasa . Porticus autem erat Frigidarium , vel simile ambulacrum , in eorum gratiam fabricatum , quibus egressis e Calidariis , vel Tepidariis , libero , frigidoque aere OpuS erat. FRIGIDARIuM. Vide Balneae, o frigidu lavstio . PRONs . Vide Facies. FRONrATI LATAREs . Vide Dictoui. FRONTONEs . Dicuntur in aedificiis partes illae , quae imper se che interruptaeque consulto relinquuntur, ut indicetur perficiendum esse Opus eodem ordine , cum aderit copia faciendi sumptus , aut obstacula interposita suerint amota . M se. Uitalis L xic. Matbem. FuLCIMEN . Ovid. 6. Fast. RFULCIMENTUM . Solin. 33. &fuLCRuΜ . Iuven. Sat. 6. &FULMEN TuM . Harro &PuLΜEN . Manilius l. 2. Astron.

Imo ue submersi cou ingens fulmius mundi. Quam fulminis notionem non animadverterunt Lexicarii etiam novissime excusi ; sed observavit Scaliger in notis ad Manilium . Sustentaculum . Sopeguo , mutetis.

FUMARIUM . Pars aedium , ubi vina , sumo & igne medicata , celerius maturescunt , & aetatem ferunt, ut tradit Columella. Martis is .

Improbo Massiliar quidquid fumaria cogunt;

Accipit aetatem fui uis zb igne cadus . Perperam quidam Fumarium confundunt cum insumib lo , quo notatur structura , excavata in ipso parietera , productaque ad tecti fastigium , cum idoneo spiramento ad sumum e camino foras ejiciendum . TUNA L. Non solum est funis, cera, vel pice illitus . Tor

cis , sed funis ipsa . Lip. l. a. 63. Funda media duos nalia imparia habebat.

118쪽

FuNDAMEN TuM . Solum , supra quod quid struitur , lapidibus , & arenato praeja stis. Fundationes aedificiorum pro soli diversitate diversium in modum sunt statuendae . Simontanum erit solum , non erit admodum laborandum

in suffossione , satis firmum molitioni praesidium & firmitatem asperis jugosisque faxis suppeditante natura . Irta universium effodi solum oportet crassiore ambitu , & substructione ampliore , quam sint futuri substruendi parietes . Idem prae solstis ambitus quam solidissima stria stura lapidibus , arenato , & siti perinjecta ad validiorem coagmentationem aqua , confarciendus & exaturandus . Quod

si solum nactus fueris congestitium , vel palustre, adhibendae sunt colligationes trabium cum sublicis , & longariis ustulatis alte defixis. Exsanienda insiper, quantum fieri potest , terra emota , & uliginosia exsiccanda; mox calcandum quam densissime solum , & naturae vitium ea arte supplendum . Postremo si in stagnis & aui uariis , atque adeo in mari portus , aliaque ardificia attolli contingat , utendum est arcis valide nexis , dejectisque in profundum, ut diximus in tit. Arca . Ut de hic etiam tit. Ffuca & Palatio , R in Lexico Militari tit. Daun-ga . Consule in primis Magistrum l. I. S. l. 3. 3.

FuNDATIO . Adtus standandi . Vitruvius . Fundationes eorum operum feri debent crassiores.

FuNDO , as . Virgilius. Fundamentum induco .FuNDo, is . Lique facio. De metallis dicitur . Plinius.suNDirus . Dicitur de iis , quae a fundamentis evertuntur. neutiquam vero de iis , quae extruuntur : pro qua notione imperite quidam afferunt locum Spartiani in Hadriano : Stipitibus magnis, tu modum muralis sepia , funditus iactis , atque connexis , Barbaros superosit. Ubi licet de strii turis sit sermo , adverbium tamen funditus non significat a fundamentis, sed in fundamentis, vel pcnitus ῆ qua acceptione dixit Lucretius, --. delicias quoque Nix funditus omnet,

119쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORIAE . IOVCarmina, picturas , daedala signa polire Usus , σρ impigrae simul experientia mentis ,

Paulatim docuit. Fusis. Vinculum ex cannabe, vel siniti materia contortum . Praecipuum est in re machinaria momentuim, funis reste major crassiorque. Ideo machinarum & navium sunt funes ; restes ad his minora deserviunt. Aministerio appellationes varias sbrtiuntur. funes traetorii , ductarii , antarii &c. Funis nimium tensus abrumpitur . Adagium ex re aedificatoria , quo usus est Lucianus . Iis congruit, qui ad lucrum plus fatis intenti , univeris rei jacturam faciunt. Nectuntur funes e sparto , quod est genus herbae , magna apud Hispanos copia crebrescentis ; ibique primum cognitae a Romanis per occasionem belli Punici. Juncis , & palmis convolutos habemus apud Columellam Ia. 32. Fusciculos tomice sta mea , juncea ligato. Sed cannabe potissimum necti atque torqueri usus docet. Tomices impoliti rudesque

sunt funes. Rudentes dicimus senes nauticos , quoniam vento concussi rudere videntur; quae vox a rudentibus funibus ad asinorum clamorem inconditum transiit. Fides sit penes Nonium , a quo id resertur . FUNICULus . Parvus funis . Cordetis . Funiculum ad lapidem.

Paroemia est simpla ab Architectis , & Fabris , qui inter struendum non credunt sitis oculis ; sed lapidum aequalitatem ad perpendiculum , idest funiculum plumbo

appensium, explorant. Usurpatur ad exactam diligentiam significandam .

FUNICULus MINIATus . Colore rubro tinistus funiculus , quo

Fabri utuntur ad ligna , atque adeo ad marmora in directum p signanda , ne serrae usius exerret. Fuge funiculum miniatum : Adagium est ex Aristophane . In eos dicitur, qui non ex animo , sed ne in mulctam incidant, honesta & imperata faciunt. Magistratus Atheniensis, ut frequens populus ad concionem accederet , duos instituit ministros publicos, qui sunt culo miniato illun

120쪽

t ingerent , & in concionem agerent . Studebat vero quisque fugere sunt culum , ne colore rubro notatus multam sibi veret, nis adesset . FULTuRA . Horat. l. a. sal. 3. In re aedificatoria molitio est,& praeparatio rudis ex contextu trabium , vel asserum , permis a interdum structura terrea , ad arcus praecipue &fornices superinducendos: quae omnia, confirmato aedi- scio, abjiciuntur. Armatura , Sordiuo , Ceutius. In

mechanicis est , quod ad pondus elevandum vecti subjicitur. Sottol Pa.

Tun Nus . Caveola fornicata , cum ostiolo & tegmine reductili a fronte, ad ustim excoquendi panis , Omnisque generis obsonii. Differt a clibano , qui potius est vas testaceum , vel aeneum , mobile, cum ejusdem materiae operculo . Primus clibani usius fuit ad panem excoquendum , quem ideo clibanarium vocabant. Quod cum minus feliciter caderet, usurpari cepit coquendis obsoniis, quae tamquam Xenia ad amicos mittebantur . Mirum est , quod habemus ex Aristophane in Acharnensibus, solidos in clibano boves excoctos fuisse : adscribo Poetae verba :delude praebuit E eLibsuo totos bodes t ecfuis rogo Conspexit unquam clibano coctos hoses 3 FusORIA ARS . Quae ex metallis, igne liquefactis, arte facta , potissimum vero statuas conflat. Differt a statuaria, quae solidam aeris , vel marmoris nacta materiam , eamdem scalpro, & malleo subigit. Fus una. Plin. l. 3. 6. Liquefactio . De metallis dicitur .

SEARCH

MENU NAVIGATION