Vocabularium architecturae aedificatoriae

발행: 1734년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATOSI E . TZ

Douus . Structura ad habitandum stabilis , fixaque , tecto praecipue & parietibus constans. Stabilem fixamque dixi; neque enim domum dixeris navim , licet in diuturna navigatione , aut plaustra Scytharum . Caret domo pars non exigua terrarum , ubi nemora indigenae habitant , cujusimodi prae aliis sunt Hyperborei, & Arim phaei. Minimum ab his distant, quibus marinarum testudinum , ut Plinius refert l. 9. IO. operimenta sunt tectum; aut Mauri , quibus scirpi fragiles palustresque conficiunt te-guriola . Atheniensibus Euryalus , & Hyperbius fratres primi commonstrarunt Do morum usum ; specus illis antea pro domibus erant . . Non omittam indicare Cyrenaicos quosdam populos sale , e montibus suis exciso , tamquam lapide , sibi domos , si Plinio credimus, compara se . Romanos autem constat domos humiles , curi ipsi viri essent , culmis frumenta ceis operuisse . Iidem , elisis postea primor vae disciplinae neruis , ad eas marmorearum aedium aurearumque moles extollendas progressi sunt , quas paucis complexus exprobravit Seneca ad Lucilium : Culmus liberos texit; sub marmore atque auro fervitus habitat . Senecae Plinius amoeboeum canit, vetustis Romae aedificiis cum C aji , & Neronis aedibus , comparatis: Luorum agri minorem modum obtinuere , quam cellaria istorum. Non est ambigendum , postquam cavernas , ut dixi , incolere vetustissimos mortalium taedi una cepit , e luto prima habitacula fuisse rudi ter extructa , praedocentibus hirundinibus , quae ex eadem materia nidos concinnant. Ad earum imitationem casas luteas primus, teste Ρlinio , extulisse sertur Doxius , Celei frater, qui Jacobi Hae braeorum Patriarchae tempore Vixisse traditur . furcis postea , cervisque , & ramalibus tecta ea tuguria ad majorem firmitatem . Necessitati nimirum , non elegantiae & deliciis frugales illi studebant. Vcrum de primaevo more habitandi , & incrementis aedi

92쪽

ficiorum post inolescentem paulatim per aetates luxum , vide plura apud Uitruvium L 2. I. DORI Cus ORDO. A dispari Numinum conditione, quibus templa erigebantur , ipsa multiplicis structurae ratio desumpta est . Triplex est Deorum classis , sortium , delicatorum , & mediorum . Fortibus , Marti scilicet, Herculi , Palladi &c. strue utra Dorica , severior & gravior, assignata est. Delicatis, ut Veneri , Proserpinae , florae &c. ordo Corinthius adscriptus est, mollior & venustior . Mediis , ut Junoni, Dianae , Baccho &c. Jonicus ordo est addictus , ex firmo & gracili, severo & concinno temperatus . Nam Tuscanica strue tura , quoniam

simplex erat & rudis , agrostibus aedificiis , profanisque, nec Diis, nisi forte si vestribus & Inferis, adhibebatur.

Doricus itaque ordo totus es: in imitatione naturae, ejus que firmitatem, & gravitatem operum redolet . Non soli a & cavliculos, sed solidam prominentiam admittit. Neque vero idcirco omnem respuit ornatum, ut ordo Tuscanicus, sed iis dumtaxat ornamentis gaudet, quaesrmitudinem operi , majestatemque conciliant . A Doriis dicitur , apud quos originem habuit . Eum vero ordinem omnium suisse antiquissimum , ex ejusdem origine licet conjicere . Cum enim Graeci antiquitus fanum

Apollini constituissent ; animusque iisdem esset columnis illud ornare, parum gnari symmetriarum , virilis pedis vestigium dimensi sunt: cumque invenissent vestigium pedis sextam esse partem in altitudine humani corporis , eum commensum in columnas transtulerunt : atque inde in Doricis columnis, ut a corpore virili, gravis quaedam & virilis proportio dignoscitur . Cum vero iidem Graeci aedem postea Dianae condere statuissent, ex foeminea matronarum figura , ornamenta quaedam in basi& capitulis accersiverunt. Quod cum Jones praestitis sent, ab eorum nomine ordo Jonicus appellari caepit. Postremo ulterius progressi ad puellarum virginum similitudinem , elegantius quiddam floridiusque commenti

sunt:

93쪽

ARCHiTECTu RAE AEDIFICATORIAE. 79

sunt: ex quo Corinthii ordinis symmetriam , omnium

venustissimam , retinemus . Ordine Dorico . DostviroRIuM . Cubiculum somno capiendo assignatumo . Plinius.

Dunara . Uas amplum in balneis, in quo sedentes lavari solebant, Hispanica voce Duretam nuncupari, stribit Suetonius in Augusto 8. 2.

CcLESIA . Graece coetus , conventus . Item locus ipse conventus et sic enim

aulam publici consilii vocabant Athe nienses : quo respexit Plinius ad Tra-jan. l. IO. 3. Bul , ct Ecclesia consentiente . Quoniam vero Vitruvius l. 7. S. expresse habet Eceses a stirion pro parvo theatro , dubitari non potest, Ecclesiam antiquis etiam theatrum fuisse. Apud nos Templum est , ubi Fideles congregantur . ECCLESI ASTIRION . Vitruvius tradit, minusculum quoddam theatrum a Trallensibus Ecclesiastirium fuisse dictum; locumque fuisse, in quo ad colloquendum homines convenirent. Proinde Ecclesiastiria etiam dicerem aediculas, vel aulas psallendo, divinisque rebus audiendis constitutas. Oratorii, Congregarioni, Confraternite.

ECHINOMETRAE . Formulae matrices e creta , gypsio , argilla , vel simili materia in cavum adtae, quibus fusum aes figuram accipit. Matrici. ECHINus . A quatile testaceum , orbiculatum , & undique spinosium . Spinas habet pro pedibus , quas idcirco detritas sepe deprehendimus. Ejusdem figurae animal terrestre, alio nomine ericius, & erinaceus. In Architectura Echinos dicimus tegumenta castanearum , ad eam' dem sermam spinosa . Ea vero adaperto cortice seria tim

94쪽

VOCABu LAR Iu Mdi sposita capitulis Dorici, Ionici, & Compositi ordinis

adscalpuntur . Id genus ornamenti, quoniam ovis admodum simile est , appellamus Ovoli. In Tuscanica symmetriam eadem pars , sive planum , quod est inter plynthum, & anulos, licet echinis careat, adhuc nominatur Echinus, & Italis Ovolo . Adhibentur etiam Echini in cymatiis, integra, vel dimidiata sicalptura; iisque hamata spicula interponi solent, quasi ad eo sidem scindendos. Dicimus etiam tectum echinatum, vel quod spissis scabrisque tegulis componitur, vel quod coronides habet ex opere echinato . ECHINATuM TECTuu . Vide Echinus. EcpHORA . Vitruvius l. 6. 2. Ecphora S more sivo Graece vocat , qnod interdum etiam appellat Latine proiecturas. Sporti .ECTYPA SIMuLACRA . EX Plinio sunt, quae prominent, extantque, sicut En typa, quae intus depressa fiunt & incisa . Haec ad scalpturam , illa ad sculpturam pertinent. Et Eetypum capri simulacrum sic exposuit Iuvenalis

Sat . I.

Criminibus d se ut hortor , prctoria, m Uss, Argentum vecrer, flantem extra pocula caprum . Post yca vero simulacra , eodem Plinio aut hore , alteram tantummodo imaginis partem ostendunt . Commemorata imaginum genera Dibutadem primum monstrasse , idem addocet Plinius . Usurpantur hae voce S plerumque in gemmis anularibus, incisis, vel extantibus figuris, impressis .ECTrpus , a, um . Sculpturas ectypas vocat Plinius, quae in ipsis typis formantur. Matrici.

ELAEOTHSSIuM . Latine tinetorium . Pars balnei . Vide Balneae. ELECTRUM. Vide Succinum. EMaLEMA. Ab inserendo, notione Griecanica, emblemata appellantur metallica ornamenta , item gemmea , mar

morea , atque adeo serica , & byssina , quae in mensis,

95쪽

ARCHITECTu RAE AEDIFICATORIAE . 8 Ivasculis , sellis , parietibus , & pavimentis fieri selent.

Inseruntur autem tessellis , vel segmentis ita colligatis , aut coagmentatis , ut imagines pennicillo depictas repraesentent. In vestibus apposita eximi facile possunt;& plumati , undulati , scutulati operis nuncupantur. In pavimentis , & parietibus vermiculata, multua, tesse sellata dicuntur opera ; in ligneis structuris segmentata . Opere a m auo , Intur ature . Universum hoc orna menti genus in poculis , vasibus , toreumatis , & similibus , si insertum detrahi potesst , crusta appellatur , qua acceptione legitur apud Ciceronem ; si non potest divellia

opus anaglypticum dicitur.

TMsoLus . Quidquid in structuris & machinis , cum vi penetrandi aliquo inditur , embolus dici potest . Uitruvius

i. IO. I 2. lignum teres , reductile, quod modiolorum,

cavitates implet , embolum nominat. Fortasse quid simile est Embater apud eumdem i. I . a. cujus Voci S , quin ingressorem sonat , germanam significationem adhuc quaerunt Interpretes. Embolum Italice dixeris Maschio . EMINENTIA . Apposite eminentiam Latine dicimus opus anaglypti cum . Rauevo . Sculptura integrae, dimidiae , levioris , vel de pro moris eminentiae ; ut quidpiam im marmore , aere , ligno, aut opere plastico diversimode

extat , eminetque . EMINULUS , a , Una . Varro . Scalpturae eminulta , qua: parum eminent. Rille accato .EMIss AptuM . Ostium ad deducendas aquas extructum , cum ligneo, vel ferreo repagulo redi ustili. Item emissarium

vocat Vitruvius i. 8. 7. soramen in Castellis aquaedu- fluum , quod aquam recipit ad eamdem emittendam , Rin privatos usiis , vel publicos distribuendam . Sunt tamen qui ibi pro emissario , legunt Immissarium . LMuSSITAT us , a , una . Sic legit festus in Ρlauto , ubi amussitatum vulgo legitur. Et Aldina quidem editio, aliaeque castigatiores Emussitatum habent. Nec id solum L pro-

96쪽

propter facilem transitum ex a ad e , R e contrario; verum etiam a voce examussim , ex qua emissitatus , quasi examussitatus. ΓΜPLECTON. Ut tr. 2. 8. struetura exterius polita , intus farctura rudi coagmentata . Sic appellatur notione sGraeca , a capillis mulierum , qui a fronte compti sunt , interius ornatum non habent: ut observat Salmasius in Soliv. EMPORIuM . Forum nundinarium . Emporio , Mercato . ENCARPus . Uit r. l. q. I. Sertum , vel potius textura ex soliis , floribus , pomisque complicata. Non ilum epistyliis columnarum Corynthii , & Compositi ordinis , verum etiam in antepagmentis , conspicuisque aliis par- tibus apponi solet. Fesone . ΕΝΥAs Is . Latine intentio , vel inflatio. Dicitur a Vitruvio medius columnae scapus , ubi eadem molliter intumescit. Paneia delia Colouna .

EN TYPA SIMUL AC st A. Vide L pa . EpΑcoN . Vide Artemon . EPHOea EUM. Pars palaestrae, puberum exercitationi addicta . Epig ATHRA . Machina , vel pons scansorius ἱ utroque enim modo eX ponitur . EpiscENIUM . Utr. l. 7. I. Quod est supra scenam; ut pro-

scenium , quod est ante , post scenium , quod est post

scenam .

Epis CHIDios . A Vitruvio accipitur pro cuneo , quo ligna ifinduntur. EPISTOMIUM. Varro. Latinis oris obstructio . aereum in

strumentum , vertibulum in medio pertustina habens , quo admittitur , vel prohibetur aqua . Eodem instrumento elicitur aqua ex aquaeductibus , & vinum e doliis, ad nsus domestico S. EPISTYLIu M. Non est columnarum capitulum , vel capitellum , ut omnes Lexicarii adversus omnes Architedios affirmant. Uitruvius pluribus in locis ea distinguit; tertio vero capite libri tertii primum de capitulis , postea de

97쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORI E . 83 de Epistyliis distincte clareque dissertans, ait: Custitulis perfectis , respondent lymmetris epybliorum , Advertate Plinii lapsum, qui errandi ansam caeteris dedit l. 36. I; . ubi scripsit: Columnis spirae subditae , ω capitula addita . Dicendum erat, bases & capitula scapis addita , non columnis . Columna suas partes habet , basim , scapum , & capitulum . Epistylium , ut vox Graeca sonat , supra columnam est; eamque partem occupat , quae ad modum trabis sirpra columnas excurrit. Archi- trape. Accipi etiam latius selet pro integra trabeatione, quae acroteria, cymatium , coronam , ZOphorum , &quidquid est supra columnas , complectitur . Finimento.

Εp1 TITHIDEs . Latine superimpositiones. Suprema membra

coronidis , quae aedificiorum fastigio , vel columnis adduntur. FinimentI .

Erasis TRIA . Locus in theatro , ubi eqηites spectabant . Qui autem iisdem erat attributus lege L. Roscii Othonis, quatuordecim gradus continebat; eratque inter orchestram , ubi Senatores a ridebant , & caveam , ubi populus spectabat. HoratiuI . Seditibusue magnus in primis eques , Othone contempto , sedet.

EquILA . Equorum stabulum . ERGAsTULUM. Carcer agrestis , ubi servi vincti ad opus faciendum detinebantur. Differt a carcere, quoniam in

hoc aut horitate publica Magistratus liberi homines , ibi herorum privato judicio servi puniebantur.

ERGATA . Machina tractoria omnium vulgatissima , cui ab Operando ex Graeco nomen . Proxime accedit ad suculam ; sed ergata erecta es , & perpendiculariter plano insistit; ideoque solis animalibus agitur; cum sucul

quovis inani pondere circumrotetur . Utrique vectes suppetunt, & in medio tympanum: sucula tamen, curru, iit supina, axem habet duplici nitentem cardini; unum dumtaxat in serius habet ergata , cum idoneo ad volutandum soramine. De utraque suse agit Vitruvius i. IO.

98쪽

Ergata Italis Argono . Sucula apud Barbarum Naso,

Molinello. ERISMA. Vitruvio est idem quod arcus, seu pila , opposita muro inclinato ad fulturam . Ut de Anterides. Idem , Magister mentionem habet eri sinatum , ubi loquitur de scalis nauticis . Habent quippe in machinis scansoriis eamdem vim, ac in aedificiis.

EROGATORIUS MODu Lus . Vide Acceptorius. EvARGANEAE TRABES . Occurrunt apud Uitruvium l. S. I.

Latine dixeris validum opus praestantes. Philander &Barbarus exponunt compactiles ; ideoque firmiores &stabile S. Luniptis. Proprie significat fretum angustum, cujusmodi o currit inter Aulidem Boeotiae, & Euboeam insulam, quod est maxime tempestuosum . Euripi in Circensibus septum erant lapideum cum fossis. In iis vino plenis navales ludos edidisse Heliogabalum , author est Spartianus . Julius Caesar , Elephantorum spectaculum editurus, Circi arenam euripis circumdedit, cum antea lapidibus, &clathris serreis cingeretur . Eos deinde Nero sustulit ;a quo tempore nullos in Circo fuisse euripos, memorat

Eu RYPHMIA . Proprie numerorum concentus. In re architectonica est , ut sunt verba Vitruvii, Venusia species , commodurique in compostionibus membrorum effectus. Ρhilander concinnitatem Latine reddit. Optima est partium distributio , nexus , & symmetria . Ordine.

LusTYLOs . Utrusius. Ordo columnarum , in quo spatium intercolumnii aequat crassitudinem trium columnarum . EUTHYGRAMMuS . Hir. l. I. I. genus regulae, quod Philander rectilineam reddidit: est regula redis ipsius lineae di rectrix ; quae circini usum regit . EXCALDATIONES . Leguntur apud Scriptores Historiae Augustae , & praesertim apud Capitolinum in Albino . Lavacra erant in balneis muliebria , quibus viri , nisi admodum

molles essent, nunquam , aut raro utebantur .

99쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORIAE . 8S

ΕxCUNEATUs , a , una . Vide Cuneus. ExEDRA . Uox est apud eruditos obscurae indaginis . Bu daeus cellam studiariam exponit. Alexander ab Alex. cubiculum esse scribit columnis sui tum , cum excisis spatiis, quibus prospectus erat in viam . Alii ex Cicerone conjiciunt , cellam suis se ad colloquendum cum amicis , aut meridiandum . Polluci idem est , ac coenaculum . LO- cum suisse ad sedendum constat ex notione Graeca . Certe sedilia erant in porticibus, ubi Philosophi, & Rhetores disputationibus exercebantur . Equidem quid simile fuisse existimaverim porticibus umbellatis , ubi viri Patricii Neapoli conveniunt, & propria habent sedilia .

Serat. Apud Uitruvium tamen lib. 6. S. Exedrae , ut exponit Barbarus , cubicula majora erant in aedibus , ubi ad colloquium exteri excipiebantur; vel ubi somnus per aestatem interdiu capiebatur. EXEMpLAR , & Exemplum . In arte factis est prima dispositio operis. Modello. Statuunt nonnulli , exemplar esse quod primum conficitur . Originale . Exemplum vero quod ad hujus fit imitationem . Copia . Sed hoc discrimen Scriptores optimi non observant. ΓXPRESSIO, onis , &ΕxPREssus, iis . Vitruvius i. 7. 3. expressiones vocat partes eminentes in caelaturis. Parti rilepate. Idem i. 8. 7.as census aquarum violentos per fistulas in aquaeductibus , expressiones appellat. LXos TRA . Projectionem apud Latinos sonat. Significatione olim scenica & theatrali, machina erat compactata, sublicis 3c longuriis , quae sustinebat sellam , ex qua recitabantur in theatro , quae secreto patrata erant in aedibus, ut ostendunt exempla Sophoclis in oedipode, &Plauti in Amphitryone, & Casina . Significat etiana projecturas tegularum in summitate parietum , quae eos ab imbre defendunt, ornatumque simul praestant, & munimentum . Postremo exostra ponti cultis est sublicius , qui in oppugnatione urbium, ex turribus ligneis cum

100쪽

armato milite in muros hosticIs admovebatur. ExSCALPo. to . EXcavo, Incido. Exrnucetio . AEdificandi actus, & ipsium aedificium . ΕxTRAMuRANus , a , um . Quod est extra murum . Lcmprid. EXTRuo . AEdifico.

Aa ast. Ab opero saciendo dicitur . Nomen est iis omnibus commune γ 5 qui artibus faciundis dant operam , ex quavis illae sint materia , eXcepta

cera , gypsio , & similibus, qui Plastae dicuntur . Usius vocis sere est cum adjectivo , quo coarctatur , R trahitur ad expressiones singularum artium: faber ferrarius, aerarius , tignarius, caementa' rius &C. FAARica . Non est aedificium dumtaxat; sed ipsam quoque Fabri ossicinam significat. Singulari nomine commemorantur fabricae armorum, quae publica erant aedificia,cudendis, & expoliendis armis erecta ; cujusmodi erant, scutaria , clibanaria , hastaria , fagittaria &c., quas prolixe recenset digeritque Panci rotus in Comment. ad Notitiam Imperii . Fabrica a Vitruvio definitur, Continuata , ac tr is usu meditatis , quae manibus perficitur ex materia cujuscumque generii es Uui ad propos cum δε- formationis . De Fabricis civilibus vide quae diximus in voce indiscatio .

FABRICATIO . Cicero.

FABRICATOR . Cicero . Qui fabricat . FALSRa, is . Aliis Phale re , neutro genere . Occurrit apud Varronem . Quod sit Architecturae opus , negat Cale- pinus erui posse. Describit ibi Varro avium theatridion;& Falere vocat suggestum arcuatum , supra quem spartiari

SEARCH

MENU NAVIGATION