Vocabularium architecturae aedificatoriae

발행: 1734년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

AR A1TECTu RAE AEDIFICATORIAE . 67 quod pulvillus apud Uitruvium . Sunt autem projectu

orbiculatae , eminentes extra solidum . Dicuntur a figura culcitarum , vel pulvillorum in lectis , praecipue curri sunt convoluti . CuLIMA. Pars aedium coquendis obsoniis designata. Nullus olim Romae coquorum usus; accersebantur vero publici ex macello . Sed postquam Asiatica victoria peregrinae luxuriae aditum secit , epulae , mensisque lautiores inductae , cum apparatu caetero , sumptuque e sicario largiore:

coqui vero , vilissima prius mancipia , in pretio habiti ;βc, quod ministeriit in ante suerat, ars , ut Livius memorat , esse caepit , Cucina . CuLMEN . Suprema pars aedium . Fastigium . Dicitur a culmis, nempe calamis frument ac eis , quoniam antiquitus eo stramento aedes tegebantur . A culmine fit columen , qua voce trabem Vocamus , quae omnium altissima tectum

sustinet . Ex eadem origine . Colmo , Colmigno . CuLTELLARE . Agrum cultellare , legitur apud Frontinum , Hyginum , & alios. Est autem agrum ad planitiem redigere. Praestabant hoc Agrimensores sunt culo extento ad perpendiculum , quo de agris nunc depressis, nunc assurgentibus , certam rationem inibant. Dicitur autem id cultellare a cultro scissorio , ita collocato in tabula , ad hujus planitiem , sive inaequalitatem cognoscendam , ut costa sursium erigatur , acies vergat ad tabulam ; sitque ejusdem horigonti perpendicularis . Id vero est , quod non semel legitur apud Uitruvium : In cultro coli care , acie nempe cultri explorare subjectum planum , ut observant Philander, & Baldus. CuLTELLus . Ad similitudinem cultelli mensorii Vitruvius l. 7. 3. cultellos vocat assulas cuneatas, quae colligationibus tectorii in contignationibus inseruntur ad majorem firmitatem , & nexum. Sic autem scribit: Ad Qserertomicae religentur, cultet que lignei in eas confriantur . Barbarus reddit Spatene; mihi sunt Couehi, 'uc. CuNaus . Proprie ferrum , vel lignum ex uno capite latum I a qua

82쪽

quadratumque , ex altero acutum , aptumque ad findendum . Conto , Bietta, Capicchio , Zeno . Εjus formae cunei ferrei adiguntur serreis item malleis in saxa silicea, quae mox dolabris dissiliunt; vel in muros , qui' iisdem dolabris, vel malleis diruuntur . De cuneo me' chanico nihil seripsit Uitruvius, qui caeteroqui una esteae quinque , ut Vocant, potentiis, in quibus tota Vertitur ars machinaria . Incredibile nimirum obtinet robur in solidis divellendis, quae praevalida impres ione in rimam adae ius diffringi cogit . Cuneos appellat Uitruvius partes fornicis , quam figuram exprimunt, qui in modum crucis extructi angulos , & velum nauticum repraesentant . Fornices cuneati . Ita a Pela , Crociera. .Ejusmodi cuneos idem Vitruvius l. 6. ii. vocat conclusuras: Ad centrum resondent conclusur. Cuneus is theatris erat sedilium & scalarum figura , quae prope caveam , qui dignior erat & aptior ad spectandum locus, erat adstricitior , in altum gradatim latior . Hinc theatrum cuneatum est diectum; & ab Apulejo excuneati appellantur, quibus non erat sedendi locus in cuneis; sed ab iis exclusi sedebant in via . Cunei miniacet , aut si lacei leguntur apud Uitruvium l. 7. I. ubi agit de abacorum pieturis in cubiculis. Sunt autem crustae , lapilli, testulaeque lapidete , illitae colore minii, vel silis , quod est pigmentum lutei, aliis caerulei coloris. CuNICuLus . Pro canali, per quem vapor trahitur in re balneari , sumitur in Pande et is . Est etiam meatus sub-- terraneus , arte praesos us , quo non recens solum militia utitur ad subruendos muros; verum etiam usurpabat tur in oppugnatione urbium , sed sine usu pulveris pyrii, ab aedificatoria Veterum . Mina . De ejusmodi cuniculis prolixe agimus in nostro Lexico Militari; quod constulein aliis etiam Architecturie munitoriae vocabulis, quae hic

summatim e X ponuntur .

Custi A . Publici consilii locus . A cura dictus, authore festo, quoniam ibi de publicis curis agitur . Dicebatur

83쪽

ARCHITECTuRA AEDIFICATORI E . 69tur autem Curia primum de Regia Principis. VIrg.

, -- Laurentis Regia Pici:

Hic sceptra accipere , ct primos arcollare fasces

Regibus omen erat ; hoc illi; Curis templum. Hodie non de Principis modo , aut de publicis aedibus, ubi in medium consulitur , sed de omnibus Q ris judiciariis Curia dicitur . Legitur tamen in Jure Civili antiquo Curia pro Foro juridico . Longe tamen frequentius pro Sede Consilii publici usurpatam invenies . Curiam, ubi Senatus habitus , primus in Monte Coelio aedificavit Tullius Hostilius Rex , quae ab eodem Curia Hostilia vocabatur. In ea sistis Senatoribus fas erat considere . Aliam Pompejus extruxit, quae Pompeja , aliis Pompejana est appellata . In eam non modo Senatores, sed civici etiam Magistratus coibant. In Curia Julia , a Julio Caesare constituta , Legationes , R externa negotia expediebantur. Curiata Comitia, in quibus populus per Curias divisus serebat suffragia, a Rege Romulo sunt primum instituta . In tres partes Romulus Urbem divisit, quas tribus appellavit. Singulas postea tribus in decem partes partitus est; easque Curias nuncupavit . Triginta a Romulo institutis, additae sunt postea quinque s. Sua cuique Curiae sacra , suos Deos, suna plusque ex aerario publico asi gnavit Romulus. Nomina Curiis a nominibus raptarum Sabinarum imposita , docet Livius . Sed Varro ante Sabinarum raptum Curias institutas; iisque partim a Ducibus, partim ab Urbibus aliquot addita fuisse nomina praedocuerat. Curiales dicebantur , qui ejusdem erant Curiae , ut tribules , qui ejusdem tribus. Curiarum Comitia , Curiata; praescriptiones, Ct riatae leges dicebantur. Qui sacris unius cujusque Curiaeptaeerant, vocabantur Curiones. Veteribus illis Curiis plane respondent hodiernae populi partitiones in urbibus , ad res sacras obeundas spei tantes, quas Parincias vocamus. In iis vero Paroeciis Sacrorum ministri Curionibus illis respondent. Observandum est , nunc etiam

84쪽

eas Paroecias vulgo Cure , & Sacerdotes Ministros Curati appellari; utrumque scilicet a Latina voce C et , quemadmodum Curia , & Curiones antiqui indidem dicti sunt , authore Festo. CURO TR opΗIUM . Locus destinatus alendis pueris , a quibus vocabuli etymon . Differt a brephotrophio , quoniam in hoc infantes expositi , aut egenis nati parentibus ,

aluntur , in illo pueri grandiusculi , qui nondum victum

sibi per aetatem parare possunt . CURRICULUM . Spatium ad currendum aptum . Item aditus, quo in aedibus ex una parte in alteram fit transitus . Pinfecto , Corridore . CusTODIA . Locus , ubi captivi asservantur . Custodiam porro dicimus non solum milites excubias agentes, sed locum ipsium excubiarum , quem Uigiliam etiam voca VitCicero his verbis : Haec mea sedes es , haec Vigilia , Θαccustodia , hoe praesidiumsatipum . Vide Carcer .

CYMATIuM . Uit r. l. q. 6. In capitulis columnarum , epistyliis , & januis pars est, quae sensim gracilescit in curvaturam, ad modum undae , ex quo eidem nomen ex Graeco , & sine angulo . Cymation Doricum desoris, Lesbium interius gracilescit . Cimas , Gola . Doricum , Gola hirta, Lesbium , Gola ropersia appellatur .

AEDALUS, a , una. Lucretius, &DAEDALAEus , a , una. Opera dcedala , Vocantur , quae novo , ingeniosio,& mirabili artificio sabricata sunt . Et Pausanias quidem omnia simulacra lignea vocat daedala . Proprie tamen de iis efferri solent, quae sua pte natura mo Veri videntur , cunia Vere occulto moveantur artificio, & praesertim infusio Mercurio; cujusimodi erat simulacrum Veneris , quod

85쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORIAE . IIcommemorat Themistius. Sic autem appellari plerique opinantur a Daedalo artifice & machinario ingeniosi is ino, ad quem alia praeclara inventa resert Plinius pluribus in

locis . DE ALBATORES. Memorantur L. De excusat. Artis . lib. lo.

Hoc inter Albinos, quorum ibidem fit mentio , & Dealbatores interesse tradit Cujacius, ut Albinorum sit parietes , Dealbatorum alia quaelibet dealbare. Tectores vero qui dicuntur , quae caementis structa sunt , linunt &poliunt. Imbiancatori. DEALEO. Albarium induco Non solent duos parietes de ea- ρει Dat bare saeclia ; paroemiae loco dictum est: a Cicerone 7. Fami . vis. a 9. ad indicandum , eadem Opzra duplicem inire gratiam , vel duos demereri.

DEAMBULACRυM. Ambulacrum. Mamertinus in Paneg. Da ΑΜavLATORIUM . Ambulacrum. Capitolinur. DECAgrvLos . Decem columnas habens. tr. l. S. I. DECEMPEDA . Vide Pertica .

Danu CroRIuM . Canalis ad effundendam aquam . Palladiur. DEPORMATIo . Pro detrastione formae & venustatis intitur Cicero hoc nomine . Vitruvius deformationem grammicam vocat primum rei, quam molimur , specimen ,& rude exemplar, quod fit in cera , gypsis, argilla , vel etiam tabula , aut per lineas in papyro , pro cujusque artis instituto . Est in parvo operis rudimentum , ex Cum

jus insipectione perficitur postea ipsum opus . Idem designatio, & delineatio dicitur . Disegno , Modelis , Schiz

DELICIA, ae . Item deliquia. Tignum, quod a culmine usque ad tegulas angulares porrigitur , & ad ipsias desinit siubgrundas. Dicitur ab aquis effundendis . Fesur . Hinc etiam originem trahas vocabuli Delieix, pro oblectamento & blanditiis . Ab iis enim , quibus oblectamur, irrigua quadam quasi dulcedine perfundimur, quemadmodum horti, & areae herbariae aquarum irrigatione gaudent, & hilarescunt.

86쪽

Da1uARuM . Servio est templum pluribus Diis commune s . Dicitur a diluo , ut pollubrium a polluo; quoniam ibi non tam manus a lacu aliquo , ut apud Ueteres ante aram posito , quam animi a maculis sordium abluuntu . Aliud etymon affertur a Varrone , qui docet delubrum partem illam esse , ubi Dei statua , cum dedicatur , im ponitur : utque candelabrum locus est, ubi candela figitur , sic delubrum est locus , ubi sigitur Idolum . Eam templi partem , quam admodum religiose habebant , cooronis ornari consiti evisse , indicat Silius i. Ι. .

Tarpe se clamant sopis , oe delubra coronant.

DELUMBATA LACuNARIA . Occurrunt apud Uitruvium l. 6. S.

Quae non sint per se ne rotunda . Barbarus vertit Schiac-ciati. An potius propendula Z Certe delumbes , & delumbati in anteriorem partem pendent . Sciuncati . DENTEs . Vitr. l. 6. II. Fultura in aedificiis ad modum serrinqua forma dentes in ore animalium seriatim sunt dispositi. DEN rΙCuLI. ornamentum Zophori in epistylio ordinis 3ο-nici , ad humanorum dentium similitudinem . VItr. l. q.

- I. Dentelli . DEsIGNATIO . Cicero . Difegno .

DESPUMo , as . Metaphora ab iis , qui spumas auferunt ab ollis ardentibus , translata , dicit Uitruvius cote despumare pavimentum , id est abstergere , & levigare . Dari orso . Darietes etiam despumati dicuntur, cum illis siu-- prema manus imponitur purioris calcis attritu. Lisciare. Item despumari lateres dicimus , cum alii ab aliis atteruntur , ex quo aequalitatem & nitorem quendam accipiunt. Arrstare .

DEsTINA . Fit ab antiquo verbo sano , vel ino , quod erat so , ex quo verbum desino . Columnam significat. Utitur hac voce Lucilius . Arnobius etiam Atlantem Caeli tibicinem , & destinam appellat. DIACOPI . Incisiones ad aquas deducendas. Ulpianus . Vide Incilia.

87쪽

ARCHITECTuRA AEDIFICATORIAE . 73

Di τά . Exponi solet de pluribus cubiculis simul junctis,

ut ex altero in alterum fiat transitus; quae connexiones cubiculorum plures vel pauciores in iisdem aedibus produci selent , pro earum scilicet amplitudine . Apparta menti. Uidetur tamen certum , Diae tam sitimi etiam procoenaculo . Sidonius Epist. l. a. a. Ex hoc triclinio sit in iactam , sime coenatiunculum transitus . Et quoniam in coenaculis, & inter epulas , eruditos sermones Philosophi sociabant , ex quo Platonis convivium , & Plutarchi Symposiacae quaestiones celebrantur , inde factum , ut etiam nunc alicubi diaetae appellentur coetus Patriciorum , & Procerum , qui negotia publica , & quae ad ordinationem pertinent publici status , pertractant. An liquitus id apud Germanos factitatum inter epulandum , tradit Tacitus de Morib. Gerim De pace, bello ρχ-rumque in conviviis consultant. DIAGRAMMA . Uitruvius, quod alibi vocavit deformationem grammicam, iterum appellat Diagramma. Figura per lineas rudi ter expres a . DIAMIcros . Latine permistum . Structurae genus , quo medii parietes fractis coementis farciuntur . Plinius .

Ubi quidam corrupte legunt Dictyotheton , vel Dictyoton .

DIASTYLos . Dicitur de columnis ordine laxiore dispositis.

DIATIIYRA . Uide protora . DIATHAsis . Apud Uitruvium l. I. a. est dispostio . DIATONI LATEREs , vel lapides. Genus lapidum , quos Uitru Vius i. a. q. frontatos ab utraque fronte terminante parietem , itemque Diatonos appellat. Frontati dicuntur , quoniam duplici fronte ad utramque muri partemper totam ejus crassitudinem pertingunt; colligatique per latitudinem utramque structurae faciem terminant. Ulatoni autem vocantur , quoniam admodum per latum extenti sunt id enim Graecis est Diatonos . Philander

in aliis Codicibus Vitruvianis scribit legi Dia toros , Κ duod

88쪽

quod Latine est penetrantes , quam lectionem aeque probat Baldus. Muro a due teste di mauone , o diuesso .

Dihronos . Vide Diatoni Lateres. DIAZOMATA . Utr. l. S. 7. Divisiones ordinum in theatri sedilibus . Sumi etiam solent pro spatiis plateolarum , gramdibus scalarum , interjectis; cujusmodi relinquuntur in domorum sicalis , itemque inter gradus & januas templorum. R iani. Di Donos. Qt d est longum pede , latum semipede . Ex Graeco mensura esst duorum palmorum . Vitr. l. a. 3. Plinius docet cum Vitruvio ab antiquis Graecis Doron manum , seu palmam suisse dictam : ex quo non solum habemus vocem Donum , quod a manu dicitur ; sed etiam mensuram duodecim digitorum , quam a palma palmum majorem , seu Dodrantem vocamus. Ea vero vox D ron licet in suo simplici non sit in usiti , manet tamen incompositis ; ac Dido ron , Tetradoron , Pentad Oror vocamus lateres in strucituris aedificiorum , qui duorum , quatuor, vel quinque palmorum longitudinem habent. DIGITus . Modulus aquarius , cujus diametros digitalis est. Habet locum in mensuris aquarum; quae ab aquar duetibus derivantur. PauluI. DioprRA . Utrupius . Dicitur a dispiciendo , vel explorando . Machina Geometrica libratoria, qua latitudo , altitudo , & longitudo , etiam ex longinquo , dignoscitur. Aquarum librationibus , i isque deducendis , & dividendis inservit.

DIPΤERus , a , tam . Duas alas habens. Dipterie columnae , duplex ordo columnarum ; dipterum templum , duas columnarum alas habens . Vitr. l. 3. I. DipLYNTii, & Triplynthii parietes . Qui constans duorum , vel trium laterum ordine . Vitr. l. a. 8. Muro a due , oire ordini di mattoni .

DISPOSIΤun A. Lucretius. Et

Dispo SITIO . Ordinatio . Architecturae pars praecipua , de aqua agit Uitruvius i. i. a. Ab eodem definitur : Rerum to

89쪽

ARCHITECTu RAE AEDIFICATORIAE. 7Sapta collocatio , elegansque in compositionibus esse operas , qualitate . Idem Magister ejusdem species statuit Ichnographiam , Orthographiam , & Scenographiam .

DISTAGA . Latine duplex contignatio . Licet intelligi soleat , quarum altera alteri superimposita , apertaque s& patens est ; cujusta odi sunt in theatris tabulata , quae dicimus nichetli , adhuc tamen usurpatur de omni aedificio , sive sit theatrum , sive navigium , sive quid simile

bipartitum . Pollux . Dicitur autem distega a stega , quae Latinis est contignatio; & quamvis proprie usurpetur

de navibus , ut accipitur a Plauto in Bacchi d. , nihilo minus ad quamcumque contignationem notandam idoneum est vocabulum . Hinc etiam tristega , quod tres contignationes habet , & hypollega , quae est contigna tio tecta , cui opponuntur hypotrae . Contignazionc . DIvERSORIuM . Hospitium, quo ad tempus commorandi causa divertimus. Cicero . Alloggiamento .

DIvARSORIOLum . Parvum diversorium . Cicero.

DIvERTICULUM. Via transversa , quam quis init , relicta via , quam instituerat. Servio viae stat a latere viae militaris . Singularem acceptionem habet in aquaeductibus, qui sepe in decursu a recto primoque tramite, alio di- Vertunt, propter opportunitatem , & faciliorem aditum. Diverticulo dextror sitim , diverticulo sinistrorsum, formula: int crebro usurpatae a Frontino . DIvIDICULA , orum . Dizidicula , inquit Festus , Antiqui diccbunt, quae nunc funt ea stella , ex quibus o rizo commmuni aquam quirique in suum fundum ducit.

DOLABRA . Mirum est Lexicarios dolabra aediscatoriae non meminisse . Adhuc tamen magis demirandum, afferrie empla aediscatoriae , cum exponunt fabri materiarii dolabram , quae a sicia etiam dicitur. Quod vero genus instrumenti vocandum sit dolabra aedificatoria , adhuc

non est compertum . Academici a Furfure vocem Becco

friuo , quam Latine reddunt dolabra, sic exponunt: K a Sorta

90쪽

Non admodum arridet, Ligonis genus vocari dolabram: nam palus serreus, quo caementarii saxa eruunt , Ibi gonem non dixerim , licet ferrum sit angustum crassumque. Romae in Columna Trajani cernuntur secures, aciC uni ca & simplici, acuminatae ex altera parte . Sunt qui ea S, dolabras censeant. Redarguit tamen eos Scriptores Palladius i. I. c. ult. , ubi meminit securis dolabratae , quam opinor appellari, quae ferro constat leviter arcuato , ex una parte acuto , ex altera ad modum securis quadrata acie , cum ligneo manubrio , & vulgo dicitur Grapina rcujus odi mrte sunt commemorata instrumenta in Columna Trajani. Dum enim Palladius recenset secures dolabratas , prosecta dolabras, secures dolabratas nor esse significat. Superest proinde ut dolabram dicamus palum ferreum ; planum a capite , ex parte infima acutum , aptum ad diruendum , & eruenda saxa silicea, praefixis maxime cuneis serrei S . Pulo, Paletto, Piccone . Eos postremo palos, si caput non planum habeant, sed in aciem securis sormatum , tunc illos non dolabras , sed secures dolabratas dixerim , ut arcuatum serrum , superius expositum.

DOMA , atos . Graecanica notione tectum est ; sed sfrictius Archite 'i domata appellant, quae supra totam domum ,

vel templum , ac proinde supra ipsum tectum , assur gunt . Hujusmodi sunt turriculae, & speculae , quae supra tectum, & liberum exhibent late prosperuina, veluti corona quadam & umbella , aedificio , ipsique potissimum te di , ornatum addunt & dignitatem . Loggia. DOMICILIuM . Domus, sed ubi paulo diuturnius quis habitavit , vel ipsia habitatio diuturna . Nam qui ad breve stempus alicubi habitat, & inde digreditur , domum ibi dicitur habuisse , non domicilium . Licet vero quispiam conductitiam domum incolat, dummodo cum familia Rrebus suis stabili perpetuaque sede ibi degat, habere ibidem domicilium vere dicitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION