Vocabularium architecturae aedificatoriae

발행: 1734년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

aedificiis passim censentur . Horti vero numero plura rivo appellantur, qui non herbis, & oleribus ad quaestum , Sc victum herbaceum , sed arboribus ad voluptatem sunt consti . Ex hoc genere summam celebritatem obtinuerunt apud Antiquos horti Hesperidum , & Alcinoi apud exteros , Pompejani, & Lucullaei apud Romanos, quos statuis etiam structurisque nobilissimis ornatos fuisse con stat . Praecipuum praeterea in modum laudantur horti

pensiles Babylonii , sive illos Cyrus, sive, ut alii malunt, Semiramis condiderit . Pensiles autem dicuntur , qui supra columnarum porticus , Vel stupra muros urbium extruuntur . Primus omnium Epicurus , si Plinio credimus , hortos in urbem induxit : eos pro sic hola habuisse tradit Laertius in ejus vita : idem reserunt Cicero, ali i que . PropcrtiuS.IIlic sel sudiis animum emendare Platonis Incipiam , aut Θortis, docte spicure , tuis :Atque hinc postremo factum , ut horti non in urbi uir solum , sed in aedium etiam partem venirent . Erant quoque horti, praesertim apud Judίeos, sepulturae ass- gnati. Ex iis Christo Domino consecratus in sepulcrum hortus legitur Joan. I9. I. Erat autem in loco , ubi crucisaeus es , horcur, ct in horto monumentum noDum , , in quo noNdum qui uam positus erat. Ibi ergo propter Porosezen 'Iudaeorum , quia juxta erat monumentum D , posuerunt Iesum . ΗΥΑΕos TRATON . Opus ex lapillis sectilibus, crustulis, vel tessellis vitreis versicoloribus . Conficiuntur inde in parietibus ornamenta , tuae picturatas tabulas reserunt.

Vide Abaeus. Philander non bene hίrc opera confundit cum Lithostrotis, quae in solis pavimentis locum ha

bent .

HYPETRA . Latine sub aethere . Loca sunt aperta & subdialia. Dicuntur primo de templis . Et antiquitus quidem nullum templis locum Ethnici designabant; rem absonam

indignamque existimantes, concludi alicubi Numinum

132쪽

majestatem . Sed postquam attolli lcmplorum aedificiata, religionis ergo illis persuasum est, diversum in modum

pro Deorum diversitate eadem extolli caeperunt. Nonnullis aperta , & sine tecto extructa , quae Vitrudius i. I.

2. sic recenset : Iopi , Fulgari , ct Caelo , ct Soli , Lunae aediscia sub divo, 'pactraque consituuntur. Ad

eandem formam sub udo aere , & adaperta Herculi dicabantur ; ut ostenderent , excursorem illum terra ruinis ,& ambulatorem perpetuarium, ostentandae sortitudinis studio, & periculis quaeritandis, assidue aperto sub coelo vitam agitasse . Usurpantur etiam hypaetra pro locis aliis subdialibus, cujusmodi sunt porticus, si, laria, podia, meniana , xysti &c. De ambulationibus subdialibus agit Vitruvius i. S. 9. Ut de Ambulatio . HYpER THYRON . Pars januae stupra supercilium . Zophori quodammodo vicem gerit. A Barbaro redditur spra-

fontale. HYpochus Tu M. Pars erat in balneis fornicatae structurae ;adductoque per foramen , vel fenestellam calore ignito , ad sudandum comparata . Confundunt aliqui, sed optimi Critici di scernunt Hypocaustum a Laconico, seu Uaporario . De his suo loco . Hypocaustum fornax erat sib- terranea , sib calidario posita . Curabant illam servi balneares, Fornacatores dicti, quorum erat pilis glomis que piceis fovere ignem . SIM. Silv. l. I.

- crepantes

Auditura pilas , ubi langidus ignis inerrat dibus, ct tenuem polpunt hJρocculsa Paporem Etiamnum Romae visuntur reliquiar tuborum, qui parieti bus inserti vaporem igneum diffundebant . Plutarchus Sympos . l. 3. Probi. IO. tradit provisum fuisse per Ediles, qui caverent, ne igni olea, vel lolium succenderetur; propterea quod creatus ex iis ignis cerebro esset noxius. Id mihi, ut de lolio , quod capiti praegrave est , non Vi deo esse ambigendum , sic minime dictum arridet de solea, ex qua productum ignem non modo neutiquam

133쪽

perniciosium , imo potius, propter balsaminam uliginem, non parum salutarem esse , quotidianae experientiae usi condisco in hac Urbe Tiburtina , ubi, commodius ad studendum otium nactus, haec scribo, & camino oleaginis lignis ardenti per hyemem , sine ulla unis irae impressionis suspicione , frequenter assideo. Stu .HYposnuM . Latine subterraneum. Ambulationes Hypogaeae ipsissimae fiunt Cryptoporticus. Vitruvius . HrpovocLios . Cylinder, qui vesti sipponitur ad onera sublevanda. Vit r. l. IO. 8. Sotioseda. ΗYpos cavit1M . Latine subsicentum . Depressor erat locus sub prosicenio in theatris Graecorum , sub quod per gradus de sicendebatur . Non memini apud probatos Scriptores usitirpari hoc vocabulum. Recenset tamen illud Scaliger Poeti c. l. I. 22. HYPOSTAGIE AMBULATIONRS . Uide Disiega .

HrporΗYRON . Opponitur Hyperthyro . Hoc stupra, illud subportam sonat. Sulla . Falsi sunt, qui pro lumine , hoc est hiante ostii inanitate , & vacuo portae exponunt : nana Vitruvius i. q. 6. aperte illa distinguit, & vox ipsa eam

significationem abnegat. Ηrpor RACHEL 1uM . Latine sub collum dicas . A collo, qua parte contrahitur corpus humanum , sic appellat Uitruvius conflexum contracturae in stuperiore praesertim columnae parte ; nam eodem nomine alicubi etiam imae contracturam nuncupat, quam tamen frequentius apophygen nominat. Collo Diis colouus , Collariuo, Fregio, Rupremamento. Pars est inter astragalum , & echinum, quae refert lancem , lato Orificio hiantem , cujus quasi operculum est abacus. Eadem pars rosis ad scalpitur in capitulis Doricis . Eum ornatum Tuscanica symmetria non admittit.

134쪽

ANI , Orum . Sunt ex Cicerone L 2. de Nat. Deor. transitiones per Viae nec triumphales soluim , ut explicaris let , sed omnis generis , & quae

cumque Opera sornicata pervia , quae occurrunt in transitu viarum . Jani dicuntur a Jano , vel a janua , hambent enim opportunitatem transitus ad modum Januarum . Memorantur etiam a Suetonio in Domit. c. I S. Ianos , ctrcu ue extruxit. Quem locum

Nietoli s inscite vitiavit , in trudendo januas. Sic etiam exponendus est idem Suetonius in Aug. Pompeji statuam marmoreo Iano supposuic. Ubi Janus non est statua , ut

falso a nonnullis creditur , sed arcus. IANua . Proprie primus est aditus , & ingressus in domum . Differt a porta , quae dicitur de magnis aedificiis , ut sunt moenia , castra , templa &c. Differt etiam ab ostio , quod est aditus ex uno in aliud cubiculum . Haec tamen discrimina minimum observari solent. A Jano eorum adituum custode , januas appellatas , docet Cicero de Nat. De Or. Proinde antiqui fabularum Scriptores Iani simulacro gestatas manu claves attribuerunt. A templo autem eidem a Numa dicato , a patentibus , vel clausis januis , Clu'sius , R Patulcius est nuncupatus. Ad explicandas printerea geminas Jani facies nihil est cause, quamobrent Mythologi quam longissime abeant ad non unas allego ricas animadversiones , cum obvium planumque sit , ii indicari sores , quae sunt pars exterior , & postes , qdi ad januae latera posteriores sunt ejusdem partes . Si amor mutuus , innocentia , integritas , fides vitae mortalis cursium regerent , resque humanae se haberent , ut olim, cum , teste Seneca ,

135쪽

ARCHITECTu RAE AEDIFICATORIAE . I 2Ι-- perplum cunctis iter , Communis usus omnium rerum fuit , januas, janitores, cancellarios , ostiarios, rem supervacaneam , imo vero ignota nomina haberemus. Sed postquam nihil sanctum tutumque esse sinunt , quae inse- sto agmine in nostri generis exitium vitia irrupere , ut se, suaque quisque quam diligentis sit ne tueretur siuaserunt sitispicios metus, curae vigiles, & vitae subsidia parandi importuna necessitas . Hinc non solum foveis & propugnaculis urbes praecingimus ad publicum munimentum ;sed privatas insuper aedes tamquam carceres habemus, januarum repagulis seclusi ab aliorum commercio . Januis januarum custodes addidimus, qui olim Lervi erant catenis vincti. Columella Praefat. ad i. I. An putem fortunatius a casenato repupum ianitore , ope nocte fera orthus ignotis adjacere ξ Idem ad docet Suetonius d , Clar. Rhet. Sed quasi vilissimis mancipiis parum esset sidendum; Janitoribus canes adjuncti in custodiam . Spe-

i. in Uiteli. Confugitque in cellulam janitoris , religato pro foribus cane . Quin & depicti canes prae soribus vi se

bantur , quos ego etiam alicubi peregre agens ante frontes cauponarum depictos cernere memini. Ad haec ancillar ostiariae & jani trices non solum apud Plautum , Petronium , profanosque alios Scriptores occurrunt, sed in Sacris etiam Literis non uno in loco commemorantur.

Januae privatarum aedium ex lignis, sed quae solidi firmi que sint roboris construi solent . Quae vero siunt ex usu publico, ut portae urbium , arcium , aerarii, & similium ex perpetua lamina ferrea superinduci, clavisqueum bellatis firmari consillius est atque securius . De portis geminis templi, quod Jano condidit Romulus, s ,- lemnique postea ritu aperiebantur a Consile flagrante Obello, & pace in ita , claudebantur, haec habet Virgi-

---ferro , ct compagibus arctis,

Clauduntur belli portae . . in

136쪽

Robora .

ICHTHYOPOLIuM . Forum piscarium , Pescheria . ICHNoa RApitia . A desicri pi ione , & pedis vestigio dicitur. Graecanicae vocis origini insistentes Architedii apte vocant Planta . Est: enim delineatio futuri operis in plano . Fieri solet in tabula , vel papyro . In ea desicriptione circini , regu que usius maxime requiritur , ut docet Vitruzius i. i. a. , ubi in haec verba illam definit: CDeini , regulaeque modice continens usus , ex sua capiuntur formarum in solis arearum descriptiones . Ichnographiae succedit Orthographia , quae modice de pie tam ostendit erectam operis frontem , ut clare scribit idem Vitruvius,& non laterum etiam , ut contra Magistrum Barbarus opinatur. Eam dicimus I' Atiato. Scio graphia lineationium bras addit; oculisque non lineas solum , sed rerunta. species expressiores subjicit. Adombraetione . Postremo Scenographia totius operis erectionem demonstrat; nec ad solas umbrarum projeetiones coarectatur, ut Sciogra

piata , sed comprehendit quidquid quoquo modo facit ad

radiorum visualium projestionem . Prosis . Icos , &ICONIsMus . Pro delineatione aedificii passim suinitur . ICONiCIE IMAGINEs. A similitudine ex Graeco dicuntur statuae, Vel pie turae quae a membris ipsis , & ad corporis mensuram exprimuntur a pictoribus , vel statuariis . De

ejusmodi simulacris, quae iis maxime statuebantur , qui in sacris certaminibus , ac prie sertim in Olympiis , vici si sent , ita scribit Plinius i. I . q. Eorum eter θ , qui ter ibi superspisent, ex membris , eorum similitudine e rufa,

quas Iconicas Pocant.

IDOLUM . Simulacrum , cui honor habitus . CD. de Fin. l. I. 6. Imagines , quae idola nominant. A specie ex Graeco nominantur . Quamobrem translate significant species , & sormas rerum , quas mente concipimus .

137쪽

ARCHITECTu RAE AEDIFICATORIAE . I 23

IMAGO. Effgies, simulacrum . Non imagines solum , &simulacra , sed templa etiam Diis extolli , antiquitus vetitum legibus suisse, alibi, notavimus . Opinionem

ipso religionis obtentu irreligiosam error cognitus antiquavit . De imaginum origine vide titulum Statuae . Uirorum illustrium effgies in atrio , loco omnium maxime conspicuo , constat elatas : amicorum vero in cubiculis servabantur. Hinc cubicularium imaginum legimus apud Suetonium in Aug. De atriensibus simulacris , quae Majores domi belloque claros reserebant, Iuvenalis Sat. 6.

Stemmata quid faciunt, quid prodes, Pontice , longo

Ordine censeri, pictorique ostendere 2uuus Majorum , ct sanies in curribus milianos,

Si coram Lepidis male vivitur PEt sequitur multa adjiciens declamatoria , amaro sel Ie, sied aequissima acerbitate contorta. Quid enim indignum magis atque dedecorosum , quam inter ea virtutis incitamenta & suscitabula, desidia computrescere , seseque ignavo otio conterendum tradere ξ Nullum certe praeclarius emolumentum picturatae vel insculptae imagines afferunt, quam ad pietatem, & ad praeclara studia excitare animos; & ad egregia facinora , aemulationemque avitae virtutis incendere . Neque vero id Herculis,

aut Alexandri Magni, ut apud Trebellium legitur , gestatis iconisinis strenue olim se liciterque cessisse conficiana: sed vel in imagine scarabei, quod signum militare apud Romanos erat, quae a militibus gestata virtutem masculam in praeliis, ut apud AElianum legitur , ingene Tabat. Idcirco in anulis praesertim & aposphagismatis ejusmodi i cunculae' gerebantur , ut propiores illi essent , subjectique oculis ad gloriam stimuli. Dicari igitur templa , statuaeque non modo Deorum , sed virorum etiam praeclare de Republica meritorum erigi caeptum . Idque non solum religionis , sed pietatis atque humanitatis

138쪽

IMEREx . Imbrices in te stis in t semitu buli, sive canales fictiles arcuati , qui imbres, a quibus appellationem sortiuntur , arcent a substructo aedificio; eosdemque a compluvio acceptos per suggrundas in compluvium reddunt. Imbricatam struisturam , & imbricatim structum dicimus , quod ad imbricis formam compactum est . Plautus

in Milit . . haec habet : Confregisti imbrices , ct tegulas. Ubi sic accipias distingui imbrices a tegulis , ut tegula

generale sit nomen , quodcumque operimentum tectorum significans , a figura tamen singillatim accepta ab imbrice discriminetur . Est proinde tegula nomen generis , 3c singulari modo rei contentae sub genere, cujus modi non pauca vocabula apud Latino S Occurrunt . Vitrupius l. 7. q. singulari nota distinguit tegulas per haec verba : Hamatae tegulae ab imo a summum Mantur . Ad quem locum ita Baldus: Cur hamatae tegulae dicantur, ignotum, o irrepertum mihi. Miror illustrem gnavumque Criticum hamatae tegulae significationem non olf cisse. Triplex est tegularum genus. Aliae ad modum laterculi planae sunt, quibus primum tecta consterni solent, Italis PIanelle . Aliae arcuatae curvaeque, nempe imbriccs , quos dicimus Canali, Coni. Aliae sunt hamatar: planar illae quidem & latiores , sed sursum res exos utrinque habent margines, ad modum spondae , quae singulari vocabulo dicuntur Tegole ; & ab illis spondis , veluti hamis,

quibus nimirum imbrices arreptant, hamatae nominantur. Proinde nihil est: cause, quamobrem Salmasius non hamatas apud Uitruvium , sed animatas tegulas putet legendum exponatque canaliculos utrinque foramina habentes ad expirandum reddendumque aerem . Praeter enim quam quod locus Vitruvii satis aperte de tegulis loquitur, quae ab imo ad summum extenduntur, minime vero de expiratoriis, quae tegulae locantur sparsim per tecta , non ab imo ad summum diriguntur , parum Latine canaliculus, quem Baldus in trudit, dicitur animatus , qui vocis character apud Latinos non indicat quod spirat, vel egerit,

139쪽

ARCHITECTu RAE AEDIFICATURIAE. I 2 Ssed potius quod possidet retinetque , ut dentatus , auratus , nummatus , & alia innumera . ΙMsaica TIM. Vide Imbrex .l IuphcEs . A pangendo . Est margo, quo tympanum in valvis per ambitum includitur . Uit r. l. q. 6. Orto . se sto est, quod tabulis additur , ut firmius haereant. Et iam ad ornatum impages faciunt; sititit enim veluti coronides lympani . IMMI3sARiu M. Uid e Emissarium IMMOLIOR . Lis. l. 39. tius loca publica inaedis eata , immotitave prizati habebant , intra triginta dies demoliti sunt. Videtur in aedificatum proprie de aedibus , immolitum de aliis dici , de portubus nempe , & similibus : vox enim ipsa vim quamdam exprimit molis injectae , vel erectae:

IupLuugo . 1 lumbo aliquid nee O . Utr. l. IO. 7. Ferreos codaces in capitibus scaporum implum bapit .

INAEDIFICO . Vide Immotior . INCERTUM opus . Idem antiquum . Uitruvius i. a. 8. duo recenset genera structurarum : reticulatum , quo caesi lapides , vel quadrati lateres sic disponuntur , ut ereecti stent in latus , seseque exporrectis utrinque angulis sere contingant; & figuram quas expansi retis demonstrant. In certum constat lapidibus , lateribus , & caementis is plano stratis, ac proinde insidentibus firmiter , atque cubantibus colligatione nexuque alternae coagmentati Ο-nis . Quod vero ibidem subdit Uitruvius , opus reticulatum Incerto ventistius quidem esse , minime vero firmius , multis improbat Vitalis Lexic. Mathem. praedici puae quoniam vetustissimae moles , quae maximam partem e X rantes hodie noscuntur , tam valide connexae sunt, ut ea firmitas &soliditas multum praestet Incertis. Addit im- mensium habere robur vim cunei , quo sit ut difficile fatim .scant , & dissolvantur . Baldus e diverso firmius cum Uitruvio putat Incertum ; quoniam structura cuneat. ,

cum se a lateribus protrudat , minus est stabilis; solidisse si a Vero est , quae ad normam , libellam , & perpendi H

140쪽

culum exigitur. Quidquid ea super causa Architedii disceptent , certum est a recenti cedificatoria reticulatum opus abolitum sere , & antiquatum esse. INCERNICuLuM. Cribrum. Crisello. Plinius. INCERNO . Incerniculo utor ad quidpiam purgandum ; vel ad egerendum ex eodem quidpiam, ad usium operis faciundi. Vit r. l. 7. I. INcILIA . Colum. l. F. 9. Ab incidendo . Sunt incisones terrae , quae sunt prope fluvios, vel rivos communes , ad aquas alio deducendas. Dicuntur tam de fossa adaperta , quam de ipsa aquarum derivatione. Usum habent ejus modi incisiones non solum in re militari, praesertim i trajectu fluminum , quae sic incisa vadari facile possunt; verum etiam in re hortensi, ubi, per eas discissiones, in plures areolas agitur aqua ductilis per canales praesoliasios. Nusquam operosus quam in AEgypto de aperiendis inciliis certatum cst. Cum enim summa imbrium inopia ea regio laboret, per innumeras Nili incisiones popularium , pr sertim eorum , qui remotiores ab eo amne degerent, egestati provisium est . Effectum inde est , ut

merceS , agrorumque proventus commodius deportaren-rur; urbium vero longe dissitarum commercium Crebre

sceret ; simulque armis exteris inaccessa provincia redderetur . Id opus a Sesostri Rege inchoatum , subsequuti Reges absolverunt. Proinde quemadmodum natura conligit, ut aquas pluvias AEgyptus non haberet , sic arte persectum est , ut illis non indigeret.

INCRusTo , as . Parietes incrustare, est loricare, tectorium inducere . Quid vero si crustam applicare, expo sui in tit. Emblema, Ilaustraton . INCUM3A, te. Pars, vel caput ipsum pilae , cui fornix incumbit . Utr. l. 6. II. Cum cunei ab oneribus partuum

pressi extruserint IncumhcI .

INPuMIButuM . Plin. l. 2 . II. Exponi solet caminus; sed proprie pars est camini, nempe spiramentum , vel gula, qua sumus ejicitur . Gola dei Camius.

SEARCH

MENU NAVIGATION