장음표시 사용
191쪽
RIvus . Aqua a flumine vel sonte deducta , R depressius fluens . Rivo subterraneo aquam suere , dictio est frequenter usiurpata a Frontino , & Scriptoribus de aqua: ductibus. Conritto sotterraneo . ROBORARIUM . Locus , ubi animalia asservabantur , tabulis roboreis conclusus, antequam muris cingi ea loca caeptum efffet . Ita ser ibit Gellius l. 2. 2O., qui negat vivarium apte dici custodiam serarum & animalium , sed apud VetereS usurpatam eam vocem pro hortis Sc viridariis . Vide Leporarium.
Ros TRuM. Proprie de avibus dicitur, quo nempe cibum capiunt. Ab ejus similitudine rostrum propugnaculi vocamus ejusdem cuspidem . Item rostra navium a rostris avium nuncupata . Et quoniam a captis navium Anteatium rostris Ornatum fuit Ronaae suggestum , sive pulpitum in soro , ante Curiam Hostiliam , idcirco qui ibidem conciones habebant, pro rostris orare dicebantur. Ru ARRA . Uide Amusis . RUDERATIO . Utr. l. 7. I. Stataminatione fiam rudus Inducatur. Actus est sternendi pavimenta ruderibus. Triplici structura ea tegebantur, statuminatione , nempe strato ex lapidibus , & caementis libralibus , sine calce ;ruderatione , quae Opus arenatum , nempe calcem , &arenam addebat , cum lapidibus, vel redivivis, idest ex dirutis veterum aedificiis , vel nuper effossis : succedebat demum nucleus, qui tegumentum erat ex testis contusi S.
Ru Dus . Lapidum , testarumque congeries . Duplex est :novum, quod fit ex lapidibus , testisque , ex integro recensque contusis : vetus, quod ex materia aedificiorum Veterum, lapidibus nempe, vel lateribus, ut vocant, redivivis , hoc est antiquorum dirutis ad nova sarcienda - Mora , Moriecis , Calcinaccio, Muroccio, Rodi-
192쪽
RuTRUM. Instrumentum , quo calx , dc marmoratum subigitur. Pallad. I. II.
ABULO, Onis . Vitruvius , &SABULuM . Idem . Arena crassior, Ruilior fossilia . Alia mollior est , alia durior , quae ab eodem Vitruvio vocatur fabulo masculus . Sternendis viis est aptus, silicibus substratus , & vehementer adstri et is . SACELLuM . Cicero . Desicribitur a Feso per haec verba : Sacella dicuntur loca Diis dicata sine tecto . Muro itaque solum ambiebantur sacella Ueterum; quo etiam modo templa interdum subdi alia eligebantur , ut alibi est notatum . Sacella apud nos sunt aediculae cum ara intra , vel extra templa . Cappella . SACRARIuM. Apud optimae notae Scriptores duo significat. Primum Sacellum; sive sit Lararium domesticum , suo aedicula abscillia . Iterum repositorium rerum sacraru r . Non Omne sacrarium proinde est locus sacer , solenni nempe ritu consecratus; cum in loco etiam non sacrato reponi possint res sacrae. SALUTATOR Ius , a , tam . Cubicula salutatoria occurrunt apud Senecam de Constan. S . Diversimode exponuntur.
Alii pro cedium parte accipiunt , ubi a patronis, & divitibus excipiebantur salutationes clientum , & amicorum . Alii, quos sequitur Hermolaus in Comment. Pliniam fac raria in domibus putant, quae alio nomine dicuntur Lararia, ubi mane Deos salutare erat olim apud Romanos consuetudo , & religio . SANCTUARIu M. Locus facer. Sed quoniam repositoria rerum, quae singulari studio clam asservamus, habere videntur nescio quid sacri, idcirco ea etiam sane tuaria appellantur. plina
193쪽
ARCHITECTu RAE AEDIFICATORIAE . II Pun. l. 23. 8. In sanctuariis Mithridatis maximi regis de picti Gn. Pompejus insenit in peculiari commentario ipsius
manu composisionem antidoti. SARCULus , & Sarculum . Instrumentum rusticum : aliud simplex , ut Palladius tradit , aliud bicorne. Evellendis herbis utuntur rustici ; terrae eruendae stru flores . Sarchio , SarchieIIo . SCALA , R Scalae. Sunt qui differre non parum putent scalam a scalis ; & scalam in gradus quidem structilem , sed mobilem & portatilem putant; cujusmodi sunt ligneae,
lineae , sericae, cor iaceae, & ex funibus compastae: item compactiles, quae pluribus constant partibus, committique R revelli, plicari , explicarique possunt : scalas vero a junt esse immobiles , & latioribus gradibus perpetuo defixas . Utroque modo rei aediscatoriae deserviunt . Nam priores ad alto in loco aedificandum , posteriores ad habitandi usum in aedificiis sunt necessariae . Singulari modo censendae sunt scalae oppugnatoriae, quas describit Hero cap. I 2. Harum aliae rotis actae habebant in fastigio ponticulum , praegrandibus tignis appensum , qui conjiciebatur in muros, ad statum hostium e X plorandum ci . Aliae firmiores loculos etiam habebant appensos, qui milites aliquot caperent, & inde missilibus decertarent. Vide Cochlea. SCALARIA, orum. Gradus sunt in theatro, per quos in cuneos ascenditur ad spectandum . Uit r. l. S. 6. SCAAELLA. In re munitoria sunt tumuli gradarii ex terra caespititia palis obdurata , ante loricam ; in quae identidem praesidiarii insilire possunt , & missilia in hostes jacere ; statim mox sub lorica se occultantes. Banchette . SCALPELLuM . Cicero, &SCALpER . Celsus l. 8 3. , &SCALPRuM . Ferrum cylindricum , cuspidatum , fere palmare , quo sculptores scalpunt. SCAL pro R . Qui scalpit . Plin. 37. q. SCALPTuRA . Scalpendi actus. Plinius.
194쪽
SCALPTURATA PAvIMENTA . Parum diligenter a Grapaldo exponuntur Vermiculata , cum vox ipsa doceat incisa fuisse. Hujus generis pavimentum a Romanis in aede Jovis Capitolini primum positum tradit Plinius i. 36. 23. Admirandi operis pavimentum opere scalpturato sive inciso visitur Senis in templo Episcopali a Beccarino Beccasu
SCAMILLUs. Parvum scamnum. In stylobata sicam illi sunt impares quidam gradus , quos exhibent oculis partes ejusdem infimae sensim de ore centes. Uit r. l. 3. 3. Graini. SCANDuEAE. Occurrunt apud Vitruvium l. 2. I. Ubi agit de rudibus Ueterum aedificiis . Astulae sunt, tabulae nempe minutatim disserue , quibus idem Vitruvius cooperta tradit olim tecta adversus pluvias , non adhuc inventis tegulis . Enumerat etiam regiones aliquot, apud quas suo ipsius aevo erant in usu . Iisdem scandulis tectam suis se , Romam annos quadringentos & septuaginta ad Pyrrhi usque bellum tradit Plinius ex Cornelio Nepote l. 16. IO.
Vicos , pagosque , & oppidula quaedam simili hodie
operimento contecta cernimus , ejusmodi assiculis , saxorum libralium copia desuper firmatis adversus ventorum impetus Scandulae a scandendo dicuntur , quoniam aliae stupra alias locatae se invicem. scandere videantur.
Critici neutiquam pedarii pro scandulis legunt scindulas,
3 a scindendo exponunt , quoniam secti sint tabularia Alii contra valide pugnant pro scandulis. Non est Paride dignum litigium . Scapu1. Navis latior & repanda. Ad hujus sormam compactum est gestamen ligneum repandum , quo Operae manuariae structioribus subservientes iisdem calcem ad opus faciendum ministrant. Achso . Ab hoc gestamine dicuntur etiam apud Italos fornices repanda struetura arcuati :Volte ascΘfo . Suspicari subiit , num sorte a scypho p culo item repando tam gestamen commemoratum , quam relati fornices appellentur. Rem mihi in incerto positam in medio relinquo.
195쪽
ARCHITECTURAE AEDIFICATORI E . I 8 ISchpos . Proprie dicitur de recto in herbis caule . Uitruvio , & Architectis est sustis , sive corpus, & truncus columnae; quae pars ejusidem est inter basim sive spiram ,& capitulum : Fusio della colonnu . Scaptis cardinalis etiam dicitur rectum crassiusque lignum , quo insertae val-Vae Vertuntur , cum eas claudi, vel reserari oportet . SCENA . Proprie umbraculum ex arboribus consitis ad sormam tabernaculi; sive arte factum sit, sive naturae opus. In ejusinodi umbrosiarum arborum ramis concameratis
rudes ex Aetica regione juvenes rusticis fabulis cantuque detineri consueverant. Redactis postea in urbem Atticis, ornatius fabulae in theatris a etae , stense , id est umbraculi arborei , retento nomine in elegantiori te X tura , Erat proinde Scena pars theatri supra pro scenium , ubi actores aut aeras tedii latebant. Triplex resertur Scenae genus . Aliud Tragicum , quod columnis & simulacris erat
illustratum : aliud Comicum , cum podiis , pergulis , menianis, senestrisque ad specitandum ex usi a populari :tertium Satyricum, cum effigie simulata silvarum , montium , & agrestium speluncarum ut plane redderet vetustam scenae , ides umbraculi speciem . Scenam Graecani*am ad extremas lautitias Romani auxere. Dicituris ornavit in ludis Claudius Pulcher ad tantam veri proximitatem , ut ad depictas tegulas decepti corvi advola-r3nt , quemadmodum tradit Plinius i. 33. q. Eodem Historico teste C. Antonius sicena argentea ludos celebra-Vit . Quantae vero admirationi fuerint exhibitae a M. Scauro , vide in dictione Theatrum. Servire scenae est populare proloquium , usurpatum a Cicerone , quod est
tempore , & seculi moribus aptari; ductum ab histrionibus , qui id unum spectant, ut populo placeant. Si mile est ex Pho de illud ; , Temporibus semper cautus serpire meMento
196쪽
SCHEMATISMUS . Proprie figura pro delineatione aedificii . ScuoLA. Locus cujusvis honesta disciplinae tradendae , &addiscendae. A vacatione & laxamento ex G eco dicitur; vel ut eo nomine pueri alliciantur , vel ut moneantur, vacandum ibi esse ab aliis curis , R ad bonas solum artes Operam conserendam . Uitruvius i. S. IO. Meminit scholarum in balneis; docetque ibi consistere expectantes , donec pateat ad labrum proximum lavandi aditus . Mercurialis porticum fuisse existimat : Barbarus repagulum , indicari putat, vel scamna marmorea ante labrum , ex quibus speetabant expectabantque alii , cum ab aliis occupata essent scdilia . SCIO GRAPHIA . Uide ichnographia . Scori A. Ab umbra dicitur . Pars stylobatae , quae cavitate sua umbram jacit. Eadem trochilus appellatur Uit r. l. 3.3. Scoaia , Scorza , Gazetto . SCuLpo . Negat Diomedes vocem Latinam esse : sed optimae Latinitatis fidem faciunt Ovidius, & Plinius. Proprie dicitur de figuris in marmore vel metallo eminentibus, ut cie lare & scalpere proprius de incisis . SCULPTOR . Qui sculpit. SCULPTun A . Ars sculpendi . Vide Statuaria.
Scuru LA . Quid sit in pavimentis , vide in dictione Fati .
SCYpsius . Vide Scapha . SACunis . Ut de Bipennis . SECuRICULA . Parva securis. SECuRIS DOLABRATA . Vi de Dolabra . SEDILIA . Vide Gradatio .
SEMICANALI Cuzus . Dimidium canaliculi , cuius nodi excavari solent in columnis, ad dimidiam , vel aliquam parmiem scapi. Uit r. l. q. 2. SEMIPASTI cIuM . Fastigii pars dimidia . Vit r. l. 7. S. SEMILATEREs . Ut de Later . 55ΜIMETOPIuM . Dimidium metopae, idem spatium inter triglypos , vel denticulos. Uit r. l. q. 2. SEMIPEs . Mensura dimidii pedis . Vitruvius .
197쪽
ARCHITECTu RAE AEDIFICATORIAE . I 83
SEMITA . Vide Callis . SENACuLu M. Ex verbis Valerii Maximi conjicitur fu i si e locum , ubi consistebant Senatores antequam in Senatum progrederentur . Sic autem scribit Valerius lib. 2.
Antea Senatus assiduam sationem eo laco peragebot , qui hodie quoque Senaculum appellatur ; nec expectabat , ut
dicto contraheretur , sed inde citatus , protinus in Curium peniebat. Festo tamen Senaculum locus est, ubi ad consiliandum conveniebat Senatus ; ut idem fuerit Senatus & Senaculum. Mihi vis diminutiva: vocis sig- gerit , Senaculum minorem fuisse conventum , locumque a Curia , ubi Senatores deliberabant, plane distinetum . Et quidem Festus tria recenset Senacula . Priminum ad aedem Concordiae, alterum ad portam Capenam, postremum ad aedem Bellonae, ubi audiebantur Legati exteri. Constitutum etiam foeminis ab Heliogabalo Matronale Senaculum , tradit in ejus vita Lampridius . SEMAΤus. Non solum conventus Senatorum , sed locus est etiam , ubi iidem conveniunt ad deliberandum . Senatum haberi , vocari, convocari , dimitti dicimus. Asenibus nuncupatur , quorum vis major consilii: Ovid. A senibus nomen mite Senatus habet. SEPULCRETuM . Proprie locus, ubi frequentia sunt sepulcra :Catullus. Usitirpari licet apud nos pro loco , ubi e sepulcris eruta cadaverum ossa , prope ipsas , ut silet, Ecclesias aggerata, terrenoque aggere cooperta , separatim
habentur. Cimiterio . SEPuLCnu M. Cum nullae suerint tam barbarae gentes , quae non probaverint vita stinctos terrae mandari, parenti antiquissimae, merito Cicero in generatam illam nationum omnium animis opinionem , quamdam esse dixit legem monitumque naturae. Facessant proinde venalia illa &jactatoria apud Senecam : Parum interesse supra terram quis, an intra putrescat S terraeque tegumentum si pervacuum esse non sentienti. Hinc sicubi inhumata occurrunt cadavera , ut congestitia saltem terra tegantur,
198쪽
tangit omnes religiosa quaedam commiseratio . Hoc Architae votum apud Horat. Lyr. l. I.
Cluanquam fesinas, non e s mora longa , licebit
Injecto ter puisere curras :Et Palinuri apud Virg. l. 6. Eripe me his , inpim , malis , cerram Injice.
Etiam in acie coacervatis ossibus tumuli ex terra aggerebantur , cippisque defixis, tituli in stiper referebantur,& nomina extinctorum : ex quo more sepultuarii fines limitesque saepe leguntur apud Authores Gromaticos . Certatum est ab omni natione , ut impense splendideque sepulcris editis , vita functorum memoriam , quam- maxime possent , aeternam facerent. Neque enim cineribus tantum is honos , sed naturae praestitus semper est habitus. Irrepsit tamen, ut assolet, & OUcia humanitatis intervertit corrupitque superba R ambitiosa ostentatio . Insanis quippe Mausoleorum, & Pyramidum mobibus , eo progressum est, ut sepe splendidius quam in aulis viva corpora , in sepulcris cineres habitent: ut plane frustra clamet Sa ricuI. u... -- mors sola fatetur
uantula sint hominum corpuscula 'Cum pauxillum pulveris , interdum jugera occupet. Caeterum , ut obiter de Ueterum sepultura pauca delibem , nigro quisque apposito lapide locum sibi ad sepulcrum
praesignabat. Ubi vero condendum erat cadaver , aggCrebatur terra , & fiebat tumulus: proprie enim tumulus est terrae tumor , quis per aggestionem ad usum sepeliendi cum elevaretur , sepulcrum tumuli nomine est appellatum . Plebejorum tumuli depressiores erant: Treboduus in Victori n. Sepulcra circa Agrippinam brepi marmore septa, ct humilia. Editiores tumuli viris Patriciis erige bantur cum titulis, qui ad testificationem honoris facerent. Breves illae erant sepulcrales epigraphes, majoribus etiam inciis literis, & plerumque metro , ut qui easi in
199쪽
ARCHITECTuRAE AEDIFICATORIAE . 18Sin viarum transitu legerent, non assicerentur taedio prolixiore scriptura . Moris etiam suit arboribus , quae perpetuo virentes essent , inumbrari sepulcra , ut , quantam possent, extinctis perennitatem pollicerentur, &mollius offa , atque felicius in umbra conquiescerent Animadvertendum est diversimode vita su nectos terrae tradi consuevisse apud Graecos, ac apud Romanos . Grίeci corpora integra, suis singula arcis vel urnis conjecta , condebant . Quamobrem eorum sepulcra erant subterranea & hypogaea . Romani, qui extinctos comburebant, supra terram sepeliebantur , collectis cineribus in urnas cinerarias , cum titulis, ut dixi, in marmore incisis , quae monumenta, id est memoriae, & indices combusti corporis vocabantur. Ut ad hunc modum diversus esset earum nationum suos sepeliendi usius, di sipar ratio persuasit . Qinerenda quippe Graecis fuere loca subterranea ne putrescentia cadavera noxium superne aerem redderent , a quo metu vacuos prie stabat Romanos combustio corporum extinctorum . Apud nos , Graecorum more, sepulcra sunt subterranea & hypogea ; nempe specus excavatae sub terram , quae vel consertim aggerata , vel conditoriis & loculamentis discreta corpora excipiunt atque custodiunt . SERRA . Dentata est serri lamina , ligneis ansis, & a Ter-
.culo transversario religata: materiariis , caementariis, aliisque fabris notum instrumentum . Operae manuariae marmorariae ad secanda marmora utuntur , quae prius humenti arena ad se sturam disponunt . Serram ducer' 4 dicimus , cum altercante S e X primimus , neutro alteri cedere obstinante animum . Serra praeliari, vetus est dictum ad indicandum bellum vel praelium , diu aequo Marte t raetum .
SIGILLUM. Icuncula , statua exilis, cujusmodi apponi solent in aedificiorum fastigiis, & acroteriis. Statuette. Locum etiam habebant in poculis, vasis, Omnique genere toreumatum. Adhibita insuper in re magica, &A a prae
200쪽
praestigiis veneficarum. De Nerone multam iis absurdamque fidem habente ita scribit in ejus vita 5 deIonjus ricunculam puellarem , cum , quasi remedium insidiarum , a plebe7o quodam ct ignoto, munere acceptisset , deiecta confesim co urutione , pro summo Numine , trini fur iudies sacris iis colere persperapit ; polebatque credi monitione ejus futura praenoscre.
Sic MIMUM opus . Quod fit ex testis tunsis , & calce detrita . In his i erat apud Romanos in structuris , praesertim pavimentorum , ob eximiam soliditatem . Dicitur a Signa , urbe Volscorum , ubi ingens ejus testae copia . Memoratur a Plinio lib. 33. 13. , 8c a Uitruvio non uno in loco .
Sicula M. De statuis frequenter dicitur; vel quia scalpello signantur, vel quoniam verorum corporum sunt significationes. Vide Statua . SILEx . Saxum montanum , venae durioris , percussione signem e X cutiens. Virgil.
- silicis scintillam excudit Achates.
Eruitur e rupibus, quae sunt fodinae si liceae , commemoratae a Uitruvio L Ii. Praecipuus silicum usius est ad vias sternendas ; quo opere supersunt etiam viarum veterum Appiae , Flaminiae , aliarumque longissimi tractus . Exagona figura , vel quadrata ad faciliorem usum aptari solent. Far Mira interdum arenato mista alligantur . si millimo etiam opere nectuntur seriatim dispositi, ad modum quadrati laterculi ; firmatique R ad aeti sine arenato , solius arenae spissatae calcataeque vinculo . Elymon
silicis , quod ab igne intus silente Etymologici afferunt ex Varrone , ut , quod sentio , ingenue fatear, mihi est silice ipso durius & frigidius .
SIMA , ae . Inflexi fere ornamenti genus, quod in suprema coronide si perponitur , completque trabeationem , &pusillas statuas cum aliis acroteriis solet excipere . Si madicitur , quia obtusium quiddam habet ad formam nasi caprini . Goletis .
