Vocabularium architecturae aedificatoriae

발행: 1734년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORIAE . SI

praescriptiones habent. Partium vero nomenclaturae Vitruvio quidem enucleate sint traditae , sed a recentibus Architectis mirum in modum varie redduntur vernaculis vocibus; quod hic semel observasse operae pretium fuerit. Columnas etiam Uitruvius vocat trabes arrectarias, quae a transtris , sive transversariis ere stae , supremo capite columen , trabem nempe , quae fastigium fulcit, siustinent . Ejusmodi arre staria appellatione Graecanica Monachi apte nuncupantur , propterea quod sola columen sistentant. MOUsco. CozuMNIE HARCums . Ad extremos Europae , Africaeque fines Herculem fuisse progressum , ibique , expeditio' num siuarum monumentum , columnas geminas statuisse , plurimis refertur Scriptorum testimoniis. Nam ab eodem Europam Africae olim nexam, suisse divulsam, &Oceano ad interiores terras aditum patefactum , monstrum commenti est , ne apud Phaeaces quidem fidem inventurum . Id tamen inter alios tradidere Diodorus Nic.

l. 3. 2. Mela l. I. q. & Seneca Her. Fur. 2. I.

Utrisque monter fomit, abrupto obice , Et jam ruenti fecit Oceano Pism . Cujusinodi autem suerint Columnae in freto Gaditano erectae, alii alio trahunt. Philostratus , & Strabo conspici illas reserunt in templo ejusdem Insulae Gaditanae , eidem Herculi sacro . Idem Strabo sicribit, ab aliis esse creditum, non esse aliud eas columna S, quam promon toria ipsia , Calpen Hi sipanorum , & Afrorum Abylam ,

quae rotundo quodam ambitu columnas intuentibus repraesentant. Refellunt plerique isthaec, & veras ex lapide quadrato , eximiaeque altitudinis columnas extulissio Herculem prodidere . CoLuMMAE SPIRALEs . Ut de Spira . CozuMaan , & Columbarium . Harro : Loculamenta in peris ferotrophiis, quae singulis columbarum paribus ad ni- dificandum aptantur. Item similia soramina in Aquaedum stibus, vel ad expirationem aeris , ut nonnullis eit pia H Citum,

72쪽

ci tum , vel ad divisionem aquae ad usus urbanos, vel domesticos derivandae. Eadem appellatione notatos fuisse olim loculos , in quos ollae cinerariae immittebantur , monent inscriptiones veteres apud Fabretium . Item columbaria sunt cavitates in parietibus , ubi trabes & a ssereS cubant , quae loculamenta Latini cubilia , Graeci opas appellant , ut tradit Vitruvius i. q. 2.COLυ MELLA . Vide Cypus . COLuMNARIA , Orum. Vitruvio siunt spiramenta quaedar in aquae luctibus , quae per certa intervalla construuntur . Sic appellata putat Baldus , quoniam ad modum columnarum a solo attolluntur . Sunt qui irrepsisse mendum a Librariis suspicantur, & columnarium pro columbario positum . Res mihi sunt diveris , licet sub eodem generet piramenti. Columbaria foramina sunt in ipsa marmorea , vel lapidea fistula , extructa ad divisionem aquae derivandae. Spartimenti. Columnaria vero strueturae sunt, separatae a fistula , ad expirationem aeris . Spiragli, Spataloii.

COLuMNATIo . Structura per columnas. Apule lus.

COMITIuM. Locus , ubi populus ad serenda suffragia cogitur . Ibi antiquitus disceptabantur causis , & suplicia de sontibus sumebantur. Scruttinio , S uitlino Itali dicimus , eadem voce locum , & actionem notantes , propter inopiam verborum. Tria erant praecipua comitiorum genera : Curiata , quibus per curias populus serebat suffragia: Centuriata, quibus per centurias: Tributa , quibus per tribus . Nam comitia , qua: a calando , veteri verbo , quod est vocare , Calata dicebantur , commune erat omnibus Comitiis nomen . Ubi legis Consualia , Praetoria , Qua: storia , Tribunitia , AEdilitia Comitia , ea scias designari , in quibus Consules , Praetores, Qv estores , Tribuni, AEdiles creabantur. Comitium , quasi Cottium a coeundo dicitur . COMMATA , um . Latine incisiones. Sic appellantur ab Ulpiano emissaria & incilia , quibus aquae , presertim fluminum , in campos emittuntur .

73쪽

ARCHITECTURAE AEDIFICATORIAE . F9

COMMENfus , us - Vitru Vlus I atine quandoque sic dicit mensurarum aequalitatem , quam saepius Grece vocat symmetriam . Proportione . COMMissulla . In aquaeduc tibus est nexus s stularum . Earum

colligatio . ni tr. l. 8. 7. Dissolvet Astu crum commis

COMPITA , Drum . Bivia , trivia , vel plures in eandem partem coeuntes viae . Dicuntur compita a petendo , quo niam a multis partibus petuntur .

COMpLuvIuM. Varro lib. q. de L. L. In Casterio , si locus nullus relictus erat, sub divo qui esset, dicebour testudo; si relictus erat in medio , ut lucem caperet deorsum , qua impluebat, impluvium dictum ; ct fumum , qua confluebat, Complavium. Ex his verbis mihi est manifestum , parum diligenter Compluvium reddi Grouius,Gronae a , quae Latinis est Billicidium; notatque anteriorem solum , & extremam tecti partem , ex qua aqua defluit: Compluvium mihi est ex Varrone tota latitudo tecti, quae aquam pluviam excipit: Tetto . Impluvium vero mihi est cavaedium ipsum , quo aqua influit: Corte,

Cortile . Coupos Iaeus ORDO . Ex aliis Architecturae ordinibus coalescit . Quidquid in illis firmitatem , speciem, varietatem commendat , huc est translatum . Praecipuum tamen studium in columnis. Cauliculos , & folia ordinis Corinthii in capitulis , volutas ex Ionicis capitulis ad Optat. Iisdem capitulis, R epistyliis nova & varia pro artificum ingenio & arbitrio, adjicit ornamenta . Id genus, Romanum etiam , & Italicum appellamus . Ordine com-pso. CONAMENτuM . Dicitur de iis, quae opus sulciunt & corroborant . Plin. l. I9. a. Couvolutum seir , liguci se co'

namentis .

74쪽

CONCATENATIONE s. Sunt apud Vitruvium nexuS , sulturaeque trabium , quae renitendo opus detinent, & se mutuo adjuvant . CONCAVuM . Vide Conpexum .

CONCEPTELA , ae . Frontinus de A quaeductibus usurpat hanc vocem , & piscinam sic appellari docet . Nihil differre Videtur a conceptorio , seu conceptaculo , idest loco aquam colligente . CoscHA. Genus fornicis , sue dicatur a concha vase , sivea concha , tegumento testaceo pisci uin diversi generis. Mihi plane est idem quod fornix doliaris . Voltu a botte. CONCILIABuLUM . Non si, tum est conventus m is centium seditiosa consilia , sed locus ipse , ubi fabri seditionum conveniunt ό juxta quam notionem scribit Livius i. 34. Ex oppidis conciliabulisque conseniunt ; ubi conciliabulum , exponi solet sorum nundinarium . Ea mihi satis commoda est explicatio , propterea quod facilius per nundinarum occasionem , & frequentiam populi confluentis , conglobari ad similia solent susurrones , molitoresque sdissensionum ., Conciliabulum pro coetu accepit Tacitus Annal. 3. Per couci liabula , I caecus seditiose di serebant. CONCIsu RA . Vide Incilia . CONc Ava . Interior & secretior in aedibus locus. Gabinet-to . Dicitur a clavi , quoniam pars est aedium Obserata , ,& minime per Via. CONCLusu RA. Vitr. l. 6. II. Ad centrum respondentes coues usurae . Colligationem notat in opere aedificatorio . CONCRATIΤIuS PARIEs . Ulpianus . Idem Vitruvio Cratilius. Qui consertis & craticulatis asseribus coagmentatur , structura facili, sed parum firma, praesertim adversus ignem . CONDITORIUM. Pro sepulcro usurpari solet. Petronius. Iuconditorium prosequuta es defunctum . CONFABRICOR . Fabricor . Gen. l. 3. ult. CONFLATu RA. Aectus conflandi metalla, quod inventum ad Cadmum Phoenicem retulit Pliniar l. 7. 6. flaturam ceris

75쪽

ARCHITECTURAE AEDIFICATOR LE . 6 Iaeris habet Vitruvius i. a. 7. Aurum, argentum , statuas metallicas conflare , est liquefacere. Sueton. in Aug. Sa. ArgeVtcsssis Vss cousiavit omn r. fondere . CONGLSTITIus , a, una . Locus, vel terra congestitia , opponitur solidae . Usiurpatur praecipue in aperiendis findamentis , ubi solidum dicimus Terra pergine . Congestitium , Lsvorato, Moisso, Ripieuo .

CONISTER1uM . Mitrudius . Locus in balneis a pulvere ex

Graeco dictus. Asservabatur nempe ibi pulvis, quo luctaturi post unctione in asipergebantur , ut prensiones firmae essent, non lubricae. Ad eum usium ex variis regionibus afferebantur lectissimi pulveres; sed optimi omnium habebantur AEgyptius, & Puteolanus .

CONSEPTuM . Colum. I. q. consseptum ferarum, Serraglio .

Conseptum trabium, terrie caespititiae &c. Trincera. Singulari modo conseptum pertinet ad rem facram . Aream

circa templum exponunt alii . Sunt qui templum ipsium esse statuant : aliqui sacellum sine tecto. Meminerunt hac acceptione Solinus l. I. Aput ejus l. II. Arnobius 1. 6 quae loca reseruntur, & expenduntur a Salmasio in So

CossosANTIA. Gellius. Cum loci , propter diversam structuram , consonantes alii sint, alii resonantes, & circumsonantes, vel ob aliquod impedimentum dissonantes , commode praecipit Vitruvius , ut pro theatris, idem de templis dicas, ubi conciones audiuntur) expeditus & consonans eligatur locus , per cujus intercapedinem libere divagari possint voces , ut ad omnes perveniant , & auribus explicate , & molliter accidant. CONsTEasIuM. Sic nonnulli Latine dicunt , quod Grieci vocant Apodyterium, locum nempe, ubi loturi vestes deponebant. CONTIGNATIO . Proprie quod asseribus, tignis , vel trabibus stratum est , aut contextum . Sumitur tamen etiam pro strato, & pavimento carmentitio . Palco , P zimen

si , Pistio , Solajo . Nec proinde Latinis qussicumque

76쪽

contignatio est solarium , quod , a Sole distum , indicat stratum pavimenti ad apricandum accommodatum . Bst uto , Terrstgo . Differt contignatio a trabeatione, ut tignum a trabe . Tignum Omne lignorum genus, aedificiis idoneum , comprehendit, . trabs, ut habet Festus, siunt duo ligna compacta. Quare trabeatio proprie ad tectum sipectat; contignatio ad ea , quae sunt sub tecto . Usiu tamen ista confundi solent. Quomodo vero contignationes fornicatae non asseribus solum , sed etiam tomicibus ex sparto Hisipanico , tunsis arundinibus , &permista calce sint concinnandae , diligenter digerit Uitruvius i. 7. ἶ-CONvSTUS , a, una . Quod in arcum est flexum . Pars enim interior concavum , exterior convexum dicitur. CouuINA , ubi coquuntur obstonia . Nouius. Vide Culius. CORICAuM. Vitr. l. q. II. Locus in Palaestra, ubi exercebantur puellae, a quibus ex Graeco dicitur. CORINTHIus ORDO. Omnium elegantissimus , & venustissimus ; sed impense gracilis, fluxusque , praecipue si comparetur Tuscanicae firmitati . Appellatio a Corintho , non tam quod inibi sit inventus; sed ab ejusdem urbis mollitudine & deliciis in aedificiorum struis turis , quas irridens Diogenes dixit mordaci jocosoque cavillo : Luinam sunt haec maruis iv oleutes mulieres Z neglecta vitios a syntaxi , ut acerbius di sterium torqueret. Ordiue Corintio. Costiuri . Voce translatitia a coriis animalium indicatur

quod operi stiperinducitur, praesertim in structuris . Vitruvius l. 2. ῖ. pro tectorio parietum, sive albario posivit.

Incro tura, Intonustura, Sinaltatura. CORNIx . Anulus serreus, quo fores pulsantur , & attrahuntur . A similitudine colli cornicis , quod est flexile. Eu tbius.

CORNuTA OPERA. Praemuni ones sunt , quae , ut scribit Matthias Dogen de Architect. milit. l. i. IS. Cousicutontrorsum uua cortina, ct duobus propugnaculis dimidiatii,

77쪽

ARCHITECTuRM .ὸEDIFICATORI E . 63diatis, dextrorsum P ro , flui tro Vmfur duobus magnis lateribus, jactum tormenti tu dircuum a fusulibus . Ope

ra a corno .

CoaONA , & CORONIS , idos . Coronamentum . Ornatior

proje jura in summitate aedificii. Cornice . Item in epistyliis , januis , aliisque plurimis structurae partibus , Corona est , quod vel stupra zophorum protenditur , vel tympanum ambit; sive simplicibus constet seeturis; sive denticulis , astragalis , mutulis, floribus, ut assolet,

exornetur. Cavendum est ne in domorum cubiculis coronae sint admodum ponderos e ; nam graviores facile muros deducunt. Idcirco Vitruvius i. 7. 3. praecipit, ne in iis gypsium admisceatur, sed perducantur excreto marmore . Idem distinguit duplex genus coronarum : purae sunt aliae, aliae caelatae : in cubilibus, ubi ignis & lucerna: sint in usita , purae locari debent, ut abstergi facilius possint; ubi vero nec sumus , nec fuligo nocere potest, cujusmodi sunt aestiva , caelatae sunt admittendae . CORONATA OPARA . Praetenturae munitoriae genus. Constant, ut scribit Matthias Dogen de Architect. milit. l. i. 16. duobus propugnaculis dimidiatis, ad minimum inter duas cortinas medio recepto ; urbipse duobus lateribus, teli jactum aequantibus , ut com m, cst Mutur. Opera

coronata .

CoasA . Antepagmenti fasciam exponunt Philander & Barbarus apud Vitruvium. Prima Corsa, quae lumini est propi0r; sedunda, & tertia Corsia in ianuis, sicut prima , secunda , & tertia fasicia in epistyliis . Corsam dicia voce Graecanica, quae tempus , humani capitis partem , vel ab alia dictione item Graeca , quae stipitem vel

truncum notat , author est Baldus. Et apte quidem utrumque : nam antepagmenta , ubi sunt corsae , & stipites quidam fiunt , truncique ostiorum , & januarum , quasi tempora videntur esse . Tempora autem de ostiis

dici satis commodum est , quemadmodum frontem , &supercilium , januarum partes alias appellamus. Ostr.

78쪽

magni cortina theatri , Sunt qui cortinam exponunt velum , ex quo Histriones egrediebantur. Commodius Scaliger , aliique accipiunt pro theatri parte convexa & sinuosa . Adjuvat eam explicationem locus Ennii apud Varronem , ubi cortinam vocat caesi hemisphaerium . Cortina autem id genus sornicati operis dicitur ab ejusdem appellationis vase rustico, alioque esusdem nominis rotundae figurae vase, quo

utuntur insectores ad pigmenta excoquenda . Item cor tinam appellamus in re munitoria murum extensum inter duo propugnacula , cum interjecto torulo , sive se sicia , additisque interdum pinnis; interdum vero iis nudatis; quam arcis partem magis Latine Loricam nuncupamu S.Cortina .

CRASSITUDO. Columnarum , parietum , & similium latitudinem, spatium , ambitum , Vitruvius crassitudinen perpetuo vocat. Cicero Verr. 6. amplitudinem appellat: Simuuerum modica amplitudine. Quae vox frequentius pro claritudine & praestantia usiurpatur. Gro Iezaa, il- Viso. CRATICur A. Cato. Rara quaedam lignorum , Viminuita , vel serri connexio. Hinc opus craticulatum , & magis Latine cratilium appellam US . CRAΤΙΤ II PARIETES. Vide Parietes CrotitII . CREPIDO. Oram terrae , quae aquis alluitur, acumen saxi

vel montis, extremam , editioremque Viae partem , &alia hujusmodi crepidines nuncupamus. In aedificiis vero apud Vitruvium non sunt, ut apte monet Baldus contra Philandrum , certa quaedam in ianuis, vel in quibus cumque structuris membra, quae eminent; sed omnia , sunt aedificiorum membra, dummodo extent & emineant: imo , ut castigatius loquar , ipsae eminentiae , sive projecturae quarumcumque partium , crepidines vocantur . A getti, Sporti. CfETA . Suo non caret in structuris usi hoc terrae genus. Licet

79쪽

Licet viridis etiam , nigraeque cretae Vitruvius , & Plinius meminerint , plerumque tamen, & magis proprie

alba creta est . Hinc creta notare opponitur notare carbone. Albus certe color ad boni faustique naturam , ater

ad mali sinistrique pertinet . Horatius. Crusis ne careat puIchra dies nota. In suffragii s etiam serendis, R in sortitione calculus albus expetitur . Adde illud Juvenalis , ---- gallinar ssius albae , Quod dicitur de se liciter natis; & illud ejusdem Horatii: Sisennas , Barros ut equis praecurreret albis.

Item illud ex Plauto A . Si huic occassioni se se subterduxerit , Numquam , aedepol , a bis quadrigis indipiscet postea .

Postremo non aliam ob causam equis albis victores triumphabant in Capitolio , quam quoniam eum colorem lae tum , auspicatum , sortunatumque ducerent. Eam praerogativam colori albo merito proinde olim Pythagoras tradidit. Cn IgnuM . Instrumentum ex suillis ferme pellibus , crebris foraminibus perterebratum , ligneoque circulo obductum. Plurimis inservit artibus. Caementarii ad excer- nendam arenam sossilem utuntur . Cribro aquam haurire, vel serre , eos dicimus , qui operam ludunt . Sumptus est sermo vulgarius a fabula Danaidum , quae apud Inseros pertusum in dolium aquam insundere , stiplicii genus habent. Tutiam tamen Vestalem Virginem cribro aquam detulisse , Plinius, aliique tradidere. Sed ea historia vanior mihi, & mendacior est Danaidum fabula . Simili poena apud Inseros affectum Claudium Caesarem , nem- . pe ut talis luderet fritillo perso rato , author est Seneca , seu quicumque alius opusculum de Morte Claudii ediderit. Crisello. CRuseth . Vide Fmblema . CRuSTARIus . Plinius. Qui crustas ex argento, vel auro Vendit, aut conficit. Item qui parietes incrustat, inducitque tectorium . i

80쪽

CRYpTA. Caverna sibi erranea . Inveniuntur passim ejus modi cavitates producis per intima montium viscera , . Sed & elaborari solent etiam arte , praecipue ad vini conditorium per aestivos calores. Eandem formam reserunt canales aqua duetuum e X cavati , & sornicato opere in e G ssis rupibus concamerati. Sepulcra etiam subterranea cryptas vocant. Non semel ea SS. Martyrum siepulcra Prudentius sic appellat. Quin & eodem nomine eorum dem frequentes stationes subterraneas indicamus . Gro is , Catacombe. Cryptas porro coecas recens militia vocat opus testudinatum , suffossumque ad latera propugnaculorum , ut clam detineant praesidiarios ad subitam

eruptionem . Casa matto , corrupto vocabulo a Latinorum Casa armata. CRYpropoRTICus . Porticus subterranea , sive undique consepta , sive senestrata . Ea aedificia Romani pro ambulacris habebant , iisque utebantur refrigerandi corporis gratia . Erant etenim ex marmore magnifice strue ; nec ad delitescendum , sed ad delicias eredis . Crebra quidem ea apud Romanos habitacula ad usima conclusis ambulationis . Usus tamen erat praecipue, cum imbre S, Venti, aerisque iniquitas & inclementia copiam liberioris cies inon faceret. Aeris quippe rationem praecipuam merito habebant; nee putabant negligendum Celsi monitum, praecipientis sub diales ambulationes apertasque , Sc libero exercitas aere , praestare iis, quae in porticibus, maxime vero subterraneis , fierent. CRYSTALLus . Vide Vitrum . Culli CuLuM . Licet dicatur a cubando , reliquas tamenta, aedium etiam partes, nisi singularem nomenclatura Ahabeant, cubicula appellamus .

Cu BiLA . Apud Uitruvium l. 2. 8. pars est: illa structurae , ubi lapides sedent, & quasi cubant. Item soramina in parietibus , ubi figuntur capita trabium , quae ab eodem Vitruvio , & aliis cubilia , & columbaria appellantur . CuLcira . In Architectura idem est apud Varronem culcita ,

SEARCH

MENU NAVIGATION