De arte rhetorica libri quinque lectissimis veterum auctorum ætatis aureæ, perpetuisque exemplis illustrati; auctore p. Dominico Decolonia ..

발행: 1715년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

I88 Artis Rhetoricae Liber II.

culum et neque enim solent hom dies metuere vel ipsam mortem , s longe remotam arbitrentur ; ad illius horrore concutiuntur , ubi urget morbus , pestilentia , vel naufragium:

VAE Praesentemque viris intentant Omnia mortem .

Hac arte mirabiliter, suo more, utitur Tullius in 1. Catilin. ubi funesta Catilinae consilia & impendentes urbi calamitates ita describit et Vid.or mihi

hane urbem videre, lucem orbis terrarum atque arcem

omnium gentium , subirὸ uno incendio concidentem . Cerno animo sepultam patriam, miseros atque insepultos acervos civium . Versatur mihi ante oculos asspectus

η c.,heta. Cethegi in vestra cade bacchantis . Luapropter de stimis renus . ma salata vestra, Populique R. de vestris conjugibus ac Mινis, da fanis Ae templis, de libertare ae salute Ita- ωδε caim ua, deque universa republica decernite diligenteν , ut naris. institvisis , ac fortiter.

Eadem arte AEneas Anchisem patrem humeris gestans, apud Virgilium lib. a. timorem suu in sic exponit ab imminentis calamitatis magnitudine: Succedoque oneH: dextrae se parvus Iulus Implicuit, sequiturque patrem non passibus aequis:

Pone subit coniux . Ferimur per opaea locorum: Et me, quem dudum non ulla injecta movebant Tela , neque adverso glomerati ex agmine Graji, Nunc omnes terient aurae, sonus excitat omnis Suspensum, & pariter comitique onerique timentem.

3. Concitandi metus industria & ars haec est , si proponatur malum, non publicum dumtaxat &Commune, sed privatum & proprium. Solent enim nos privata mala multo magis tangere , & acriori doloris sensu ferire quam publica r etsi homines vulgb videri malint publico postus dolore moveri quam suo. Hoc probὶ intellexerat olim nobilis iIIe Graecus histrio , nomine Polus , qui Athenis acturus fabulam Sophoclis , cum repraesentandus esset dolor Electrae gestantis cineres Orestis , clanculum eruit e sepulahro cineres, ossaque filii quem ama

192쪽

De Inventione . ' ID verat unice , urnamque detulit in scenam, Be cum lugere videretur aliena mala, defiebat sua. Ita A.

Gellius lib. 7. Suid ast Spes R. Est gaudium ex opinione imminentis boni.

Gauam sunt incitamenta animum ad Spem erigentia ' -

R. Raec duo numerantur: I. Honestas , & magnitudo boni r a. Praesidia certa ad illud comparandum , qualia sunt opes, vires, industria , prudentia, amici, adversariorum imbecillitas & favor divinus . Hinc Tullius Romanos ad certam victo. riae spem excitat sane Iuculenter , a. Catilin. Impruite nunc , Luiriιes, contra has tam praelaras Carseiana evias , vestra ,rasidia , vestrosque exercitus , is primiam gladiatori illi confecto is faueto, Consulis, Imperatoresque vestros opponite 3 deinda eontra illam nau. fragorum ejectam ae debilitatam manum, florem totius Italia, is robuν educite. Hinc etiam AEneas suorum

animos mirum in modum erigit, & bene sperare jubet, Hineid. a. O passi graviora, dabit Deus his quoque finem. Vos & ' Scyllaeam rabiem , penitusque sonantes si.' Aeeestis scopulos, vos & Cyclopea saxa nam , ain Experii ue revocate animos , moestumque timorem Ogrtunam. Mittite: forsan & haec olim meminisse iuvabit. Ac Per varios casus, per tot discrimina rerum Nndimus in Latium ; sedes ubi fata quietas ostendunt di illi e sas regna resurgere Trojae. Durate, & vos et rebus servate secundis.

Ad spem pertinet Audacia, seu confidentia, qGaeest affectus quidam animi adversus futurum malum quamvis arduum ac difficile, quod tamen vinci posisit, consurgenti S.

R. Iisdem ferme artibus quibus Spes. Ita magnanimus Hannibal , trajecto Rhodano , Italiam recta petens, suos milites hortatur, apud Livium Decade

3. ut obstructarum nivibus Alphm difficultates Q.

Perent ι

193쪽

ho Artis Rhetorica Liber II.

perent , Romanorumque vires contemnant i Loid

aliud Alpes esse ereditis quam montium abistidinas trinita altiores Pyrenais r An terras aliquas ealum com

ingera , ct inexpugnabiles humano tenera esse creditis l& alio loco e Cum eo nimirum hoste res est nobis , qui nee bonam , nec malam ferre fortunam poten τsu visis , feroritis instat victis a seu victus est , in

flati e eam victis certamen.

Hac eadem ratione audax Turnus suorum Latino. rum animos ad pugnam accendit, diues d. Io.1n manibus Mars ipse , viri ; nune Eonjugis esto Quisque suae tectique memor: nune magna reserto pacta patrum, laudesque: ultro occurramus ad undam , Dum trepidi egressisque labant vestigia prima .

AUDENTES fortuna juvat . te etiam camillus apha Livium , Romanorunt

animos, multitudine Gallorum territos , confidere jubet paucis hisce , sed magnificis verbis i Hostem , an Li s. m/ , an vos Ignoratis Φ Eadem pro istis arte suorum Britannorum animos ad certamen inflammat solitusimus ille Galgacus, de quo suprat Ituri in aciem 1ω majores is pocteros eostata i Multum etiam addie

fidueiae pessitasto de favore divino i uine illa To

luinnii Auguris audaeia, .mneid. 11. Tum ver1 augurium Rutuli clamore salutant , Expediuntque manus: primusque Tolumnius augur 3 Hoc erat , hoe votis ii inquit , quod sepe petivi. Aceipio, agnoseoque Decia : me me duce, serrum Corripite , o Rutuli . . . . a 4 ,

cavendum tamen est ne de favore divino qui, quam apud viros cordatos ti graves leviter statua mus , ex frivolis hujusmodi signis, quae tisium potiusti eavillationem patiant quam fiduciam ; quale illud timus e Pompeianis suit, qui victo pompeio ι bellum adversus Cassatem redintegrandum esse dictitabat , optimeque esse spelandum , quod aquilatseptem In pompeii castris essent repertae: Recte u sue quidem , inquit facete Tullius , si cum graculis bellum

194쪽

De Inventione . is hs. III. De Miserruordia. UM V Misericordia

R. Est dolor animi & aegritudo quaedam ex malo alterius, praesertim immerito laborantis. In hoe excitando commisitationis affectu triumphare solet magni Oratoris industria. Siquidem, ut vulso dici. itur, Laer ma auditorum sunt laua Oratoris πιι maxima i&uanam sunt πιιιι μή misertex diam peneitandam

R. . Variae ac multiplices sunt artes . Prima est si qui malum patitur, eo plane indignus esse dicatui. Unde ad ciendam misericordiam valet hoc Virgilii :Nee te tua plurima , Panthus . Labentem pietas , nee Apollinis insula texit. M. u. .

Est si de patria , vel de nobis privatim he- - ne meritus fuisse ostendatur . Hoc artificio mirhusus est senior Horatius apud Livium , ut filium , ob intersectam sororem , parricidii reum , ab ina minenti morie liberaret. Oratio P. Horatii ad populum pro Fuis parricidii reo . Livius lib. I.

funeeine , quem mossio det oratam. ovanum ust v ctoria , incedentem Udistis . Quirites . eum sub μυvincium , inter verberis is emetatus ' miῶνι paustis Suod vix Albanorum oeuli tam defo e spatiatu tum farra possent . I lictor , tolliga manus , qua paulo n-ιὸ armata Imperium populo Romavo peperemni . I, caput obnube liberatoris hujus urbis r Arbori influis pend. Verbera , vel intra pomarium , modo latet illa pila , o Dolia hostium e vel exi a Pomarium , me o intνa s Iulehra Curiatiorum . Luo enim ducere hune iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate sup plieii vindicent ρ3. Ars est si calamitatis magnitudo , vel diutunnitas , ceteratque hujusmodi circumstantiae luculen,

ter exponamur.

4. Ars haec est , si tristia quaedam tecentis mi setia

195쪽

rsa Artis Rhetoricae Liber ra.

seriae signa , monimentaque ob oculos aussitorum Ponantur , ut Cruentae vestas , vel ipsum mortui cadaver aut imago . Nam, ut monet Horatius ad Pisones: segnius irritant animos demissa per aures,

Quam quae sunt oeulis subjecta fidelibus Sic M. Antonius , qui pollea Triumvir fuit , prolata Iulii Caesaris veste pugionibus ac gladiis

perforata, sanguineque cruentata, Romanam Ple hem ita accendit , ut ad conjuratorum aedes inflammandas e vestigio provolaverit . Sic Clottidis Clodovaei filia dure & inclementer habita a marulo Almarico Visigothorum rege , cum sudari limuo imbutum sanguine ad fratres suos Francorum . reges misisset, ' immane illud bellum excitavit , i. quo res Visigothorum peniths attritae , deletaeque P.M. io. suerunt . Sic olim summus ille orator Antonius , cum defenderet Aquilium , in causa peroranda , tunicam ejus diloricavit, ac discidit a pectore, & , adversas senis cicatrices judicibus ostendit. Sic etiam AEneam flectere Dido conatur apud

Ovidium in Heroide , hac lamentabili sui imagine

ac picturae Aspietas utinam quae sit seribentis imago, scribimus, & gremio Troicus ensis adest. Perque genas lacrymae strictum labuntur in ensen , Qui iam, pro Iacrymis, sanguine tinctus erit. g. IV.

De Ita & indignatione.

R. Dicere possem cum Horatior Ira brevis Iuror est . Sed malo cum Aristotele sic illam definire: Da est sui, propter eontemptum, ulewcendi eupidistas , eum dolorε conjuncta. Unde non maximopere differt ab odio, quod est Da quadam inveterata. Luomodo exeliatur is ineenditων Da

R. Accenditur commemoratione illata injuriae, si praesertim injuria fit cum contemptu conjuncta . Illuc

196쪽

De Inventione. 19ῖHinc nimirum apud Uirgilium AEneidos I. tantopere effervescit Iunonis ira contra Trojanos , ob spretam a Paride Trojano formam suam , & Hebem filiam Ganymedi Trojano postpositam

.- Manet alta mente repostum

Iudicium Paridis , spretaeque iniuria formae, Et genus invisum, & rapti Ganymedis honores. Et rursum in eodem libro , suam iram sic exsuscutat eadem Iuno: Ast ego, qua Divum incedo Regina , Iovisque

Et soror & eonjux , una cum gente tot annos i . Bella gero . Et quisquam numen Iunonis adoret Praetereae aut supplex ari, imponat honorem

Quo quis vero est gloriae .ippetentior, vel dignitate illustrior , hoc ob sui contemptum , vehementius solet irasci. Cujus rei memorabile in primis est exemplum Narsetis eunuchi , rei militaris gloria praestantissmi. Is enim post res sortitcr gestas adversus T illam Gothorum regem , cum invidia quorumdam , a Iullino Imperatore , Italiae praefectura fuisset ex tus, atque etiam ab Imperatrice Sophia , impotcntis animi semina , virulento hujusmodi fuisset impetitus convitio : Narserem euruchum ad pensa lana uecum feminii esse relegandum 3 illud adeo acerbe tulit , tit se tεlam br/vi orsurum dixerit, quam fmperator e Conjux , dum vιverent , nulla vi industriaquῖ retexere

possent . Ac paulo post, evocatis in Italiam Longobardis, Imperatori magnam Italiae partem ademit. eu d est Indignatio pR. Est dolor perceptus ob secundas res , bonaque alterius , qui hac se licitate judicatur indignus ;ut apud Maronem Ecl. . Impius haec tam culta novalia miles habebit pBarbarus has segetes

Ejusmodi est etiam illud Eclogae 8.

Mopso Nisa datur: quid non speremus amanteS p. Iungentur jam ' gryphes equis, aevoque sequenti Cum canibus timidi venient ad pocula damae.

rum omniis

197쪽

. Menaleum ab he. νε Popeis defecisset ad .Augnae ρηm, abi

194 Artis Rhetoricae Liber II.

Euomodo ab invidia dissere indigna is R. Hoc differt quod indignatio sit tantum In iud agnos eo quo fruuntur bono. ut vel ex ipso nomine liquet . Unde indignatio praesertim suscipitur ab his qui sunt viri probi , & honoris cupidi : quia boni ferunt indigne malos florere & honoris studiosi indignantur immerentes anteferri sibi. Invidia vero est erga bonos , & sua felicitate dignos.

Luomodo comitatuν indignatio

R. Excitatur duplici modo. r. Si vitae prioris sorodes, & vilitas cum praesentis temporis opibus , potentia , & arrogantia praesertim conserantur. a. Si hominis , in quem indignamur, vitia cum viri cui antefertur, Virtutibus comparentur . Ex primo capite Tullius indignationem ita movet in Vatinitim e

Atque illud tenebrieo Mum tempus neuntis aratis tua patior latere .... Deinδe Commemorat ut homo vilis& obscurus paulatim ad honores accesserit 3 tandemisque illa subjungit : Te cognati respuunt, tribules execran r , Uerni metuunt, assines erubescunt; serum a do. nique ab ora improbo demigrarunt, e, aliis iam se Deis

ealloea una . Quasi nempe adeo sit impurus, ut vel ipsae strumae foedum hominem aversentur. Similiter Horatius indignationem eoncitat adve sus Menam Pompeji magni libertum in hac oda codro linenda: Licet superbus ambules Meunia,

Fortuna non mutat genu1.

Videsne sacram ' metiente te viam Cum bis ter ulnarum toga, Ut ora vertat huc & huc euntium

Liberrima indignatio Sectu, flagellis hie ' triumviralibus, Praeeonis ad fastidium Arat Falerni mille sendi jugera, Et ' Appiam mannis terit; sedilibusque magnus in primis eques, Othone contempto , Iedet. Ex secundo capite vehementer indignatur Aiax apud Ovi-

198쪽

De Doentione . tys vidium, quod Ulysses secum ausi de Achillis adimis contendere:

Agimus , proh Iupiter , inquἰt,

Ante rates eausam, & meeum consertur Ulystes lPraemia magna peti fateor : sed demit honorem . mulus Aiaci . Non est tenuisse superbum,

Sit litat hoe ingens quidquid speravit Ulysses. s. v. De Mansuetudine .

R Mansuetudo, seu lenitas, ac clementia , eli motus oppositus itae., neque aliter definitur quam ra rami, D atque mitigatio .ssiuaenam est ars eone lianda inmanita R. Mitigabitur ira & conciliabitur mansuetudo , primo ingenua quadam culpae confessione ac dolore. Ita Cicero Caesarem iratissimum licet , tamen Liga. tio placavit e Ad judDem sie agi solat ; sed ego ad patrem uiuor e erraυi, temere feci, paenitet ; ad elemen. tiam tuam eonfugἱo ; delicti veniam pero ι ut ignoscat

ero e si nemo impetraυit , arroganter ; si plurimi , tuid.m fer opem qui Dam dedisti . r. pacit ad placandam itam humilitas , & supplicis animi demissio , praesertim apud hostem magnan, mum. Ut enim pulchre ait Ovidius lib.3. Τi istium :Corpora magnanimo satis est prostrasse Leonii Pugna suum finem , dum iacet hostis , habet. Addete poteris eum Virgilio tritum illud libri s

a Romane memento

Parcere subiectis de debellare superbos . . Ad deliniendam iram maxime sunt adhibendi , qui minus habent roboris , & quos de vi inserenda cogitare nulla est suspicio 3 cujusmodi sunt pueri, seminae, senes, sacrorum antistites . Ita legimus in sacris paginis Davidis iram ab Abigail , iram ' ΑΡtaxerxis ab Esthete suisse repente mitigatam. Roma na quoque histori testatur, Sabinarum interventu , N , RO.

199쪽

06 Artis Rhetoricae Liber II. Romulum inter & Tatium foedus ictum suisse. Item Volumnia & Veturia Marcium Coriolanum patriae funestum bellum inserentem a noxio proposito di

moverunt .

Singulare etiam hujusce rei exemplum capere licet ex amplissima civitate Genuensium . Nam cum eam exulcerato animo infestisque signis ingressus esset Ludovicus XII. Galliarum Rex , illum adiere urbis Praesecti , civesque universi, praeteritorum veniam cum lacrymis orantes et sed nihil eorum supplex pr

fecit oratio . At mox mulierum ac puerorum ejulatus, Regis animum ab ira ad mansuetudinem omnino traduxerunt , ut narrat Guicciardinus historiarum

libro I. Quod attinet ad sacrorum antistites , virosque religiosos, habes exemplum Alexandri M. quem delinivit Iadus Pontifex , cum agmine sacerdotum linteato illi occurrens. Habes item Attilam illum Hunnorum regem, Dei flagellum nuncupatum, cujus effervescentem iram Divus Leo, veluti frigida superis fusa , temporis puncto restinxit. . Facit plurimum ad iram molliendam, si scias ,& captes molles aditus, & commoda fandi tempora; quale est tempus convivii , ludi , fausti alicuj iis successus victoriae , festivitatis ac laetitiae publicae ;quo tempore solent homines ad mansuetudinem esse propcnsiores . . s. Si prudenter ollendas quantum praestet mansuetudo cupiditati vindictae, ut recte monet Iuvenalis hisce versibus aureis Satyrae I 3. mippe minuti semper & infirmi est animi, exiguique voluptas Ultio ; continuo sic collige quod vindicta EMO magis gaudet a quam femina . 6 Denique valet plurimum ad clementiam , si diis cas, qui peccavit, non dedita opera, non dolo malo peccasse, nec id egisse ut eum contemneret quem habet iratum: sed vel incautum , vel errore hum no deceptum , vel necessitate adactum peccavisse .

Vide qua dexteritate loςum hunc tractet Tullius ad

Caesa.

200쪽

De Indientione. I97

Caesarem M. Marcello placandum e Atque hoc C. Cain farisjudicium , P. C. quam latὰ pateat, artendite . Omnes enim qui ad illa arma fato fuimus , nescio quo , reipublica misero funestoque eompul a , , si aliqua eulpa tenemur erro is humani , scelere rarte liotr tisumus . Nam cum M. Marcellum , deprecantibus vobis, reipublica conservavit, memet mihi, is item reipublica, nullo deprecante , reliquos amplissisnos viros sesibi ipsis patria nodidit i quorum is frequentiam digna/atem hoc ipso in consessu videris . Non illa hostes induxis in curiam , sed judicavio a plarisque gnoratione potius, , o falso atque inani metu, quam cupiditate aut e ud: Lrate eisile bellum esse susceptum .

R. Est dolor ex aliena felicitate susceptus ;non quod illi contigerit , sed quod nos illa careamus . Hinc liquet AEmulationem esse in laude ponendam, & ad perdiscendum bonas artes plurimum valere . Sunt enim AEmulationi obnoxia quae maxime praeclara, ut virtus, honores, opes, doctrina , gloria, &C. Luid inter ψε aemulationem inter is Invidiam R. AEmulationem bonam esse, laudabilem, &honestam, quia nos excitat ut ipsi quoque bona consequamur. Contra vero Invidia vitiosa est turpisque , quia id agit ne alter bonis potiatur, ut ait Horatius :Invidus alterius rebus macrescit opimis. Suomodo excitari potest AEmulatio R. Excitatur majorum exemplo, nominis gloria,& propositis illustrium virorum egregiis facinori- bus. Ita Andromache AEneid. Iibri Quid puer Ascanius 3 Superatne, & vescitur aura Ecquid in antiquam virtutem, animosque viriles Et pater Aneas, α avunculus excitat Hector

SEARCH

MENU NAVIGATION