De arte rhetorica libri quinque lectissimis veterum auctorum ætatis aureæ, perpetuisque exemplis illustrati; auctore p. Dominico Decolonia ..

발행: 1715년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

aos Artis Rhetoricae Libu ILL

magnae alicujus rei expectatione ; & illos acuit vehementi cupiditate sciendi quid demum sit illud quod

polliceatur Orator . Ita Cicero Verrina I. Luod erat optandum maxime , judices , quod unum ad λυidiam vestri ordinis , infamiamque judiciorum δε- dandam maxime pertinebat i id non humano consilio , sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo re . tempore videmus. Inveteraυit enim jam opinio perniciosa re' vobisque periculosa et qua, non modo Roma , sed apud exteras narrones , omnium sese mone percrebuit , his judiciis qua nunc sine, PEC NIOSUM hominem , quamvis sit nocens, nullum posese damnari.

Denique Exordium ab ipsis causae visceribus , hoc est ab intimis causae principiis trahendum est,& in illo solerter jacienda sunt argumentorum &affectuum omnia semina , quae deinde retractata , fusius explicentur. Id vero non dissiculter eficies, s ex Fabii Quintiliani praecepto diligenter intuearis apud quos, pro quibus, Contra quos , quo loco, quo temPore , quo rerum statu dicendum sit tibi; quid auditores ac judices sentire credibile sit; quis si orationis tuae scopus; quid petas , quid cons qui velis . Haec omnia ubi perspecta mature fuerint tibi, ipsa te magistra natura facile docebit umde sit tibi capiendum orationis Exordium. g. IV. De ossicio ac munere Exordii. Ora nam est oscium ae munus Exordii pR. Triplex ; ut nempe reddat auditorem henevolum, attentum & docilem.

Vnde reddet auditorem benevolum

R. Ex quadruplici capite : I. a persona oratoris ipsius: a. a persona adversariorum : 3. a Persona auditorum vel judicum: . ab illius, pro quo dicitur , persona.

212쪽

De Dispositione. Σ3

Ωspmodo reddet auditorem benevorum a persona ora. eoris ipsius y . R. Si orator modestiam, pudorem, probitatem,& ingenuum quemdam candorem ore potius & re ipsa prae se serat, quam verbis ostentet. Poterit e men interdum sua merita, suum officium, suas vidi tutes, sed parce omnino ac sine arrogantia comis

mendare; quod mirificὶ facit Tullius in oratione pro Archia, suo quondam magistro: Si quid os in

me ingenii, judices , quod sentio quam sit exiguum ἡ . aut se qua exercitatio dicenaei , in qua me non in iis mediocriter esse versarum p aut si hujusea rei ratio alia qua ab optimarum artium studiis ac disciplinaprofecta,

a qua ego nullum confitere alatirmea tempus abhorruisse, eamum omnium rerum vel in primis hie R. Licinius

factam a ne repetere propὸ suo jure debet. Nam quoad Iovi M potest mens moa respuere spatium prateriti ramis poris , is pueritia memoriam raeordari ultimam , indamque raperens , hune video mihi nineipem ct ad suse piendam , ct ad ingrediandam ratimum horum nudi rum extitisse. Ruod se hae vox hujus hortatu prae piisque eonformata , nonnullis aliquando saturi Dis ea quo id aerapimus quo ceteris opitulariis e, alios se

mare possemus, huic profecto ipsi, quantum s filum in nobis, is opem &salueom fres debemus. aeuomodo colligetur benevolentia ab auditorum pes sono . UR. I. si dicamus nos nimiam illorum eIoquemtiam aut gratiam revereri, unde illa reddatur suspecta judicibus: quod pulchre admodum facit Cicero pro Quintio et Laa ras in eiυitate dua plurimωm possunt , ha eontra nos amba faciunt in hoc tempore ,

summagraria o eloquentia , quorum aberam , C. Aqui- ώ , vereor, alteram meruo.

x. Si illos in odium & in invidiam adducere, vitiorum quibus laborant commemoratione, conemur, ut pro Dejotaro e Crudelam ' CUorem , ne dic-m . e. sceleratum is impium s. qui nepos avn.n in discrimen o.-tari capitis udduxerit , adolescentiqua sua tariorem intulerit ' ei, cujus senectutem tueri is regere debebat.

O Quod

213쪽

itato Artis Rhetoricae Liber LILQuod si adversarius sit vir bonus notaeque probutatis ac fidei, Tullium imitaberis, qui cum pro Mi raena diceret, Catonemque virum antiquae virtutis haberet adversarium, non quidem in ejus vita moribusque quidquam culpavit; sed tamen ut illi quomodocumque fidem detraheret, sectam stoicorum, cui se Cato totum addixerat , irridere coepit ; iisque tam salse, tamque facete, ut judicium risu dic Pla -- lveretur , & Cato ipse diceret : Gam ' νidiem ch.ι D- ώM-us Consulem t

xuomodo captabitur benevolentia a persona vat amritorum, vel judicum e R. T. Si eis confidere videatur orator , ut pro Roscio Amerino . a. Si suam causam cum eorum

utilitate conjungat. ut passim in Philippicis . 3. Si eorum justitiam, fidem, auctoritatem de dotes Ceis teras modeste commendet , ut in Exordio Milonianae , ubi Tullius Pompuum laudat a sapientia justitiaque , cum ait et Sed ma remeat is reficis Cn. Pompdi s sentissimi o iustissimi siri eonsilium , ut prosecto nec j ista sua pumret esse , quem reum sententiis judisum tradidisset, eundem resis militum do.

δενε et nes sapiantra , tameritatem concitHa multisaed, nis aue oritate publica armara.

Imo ne ipse quidem Paulus Apostolus hoc sibi negligendum putavit, cum pro se ipse diceret apud regem Agrippam , Actorum Capite x s. Da his

radio μ' patienter ma audias. grina, sui

aeuomodo paratur Mnavolentia a persona elientis , Du. με illius mjus ea a agitur R. Si illius innocentiam virtutemque commemdes r si ill s calamitatem, amicorum inopiam &solitudinem conqueraris 3 ut Cicero pro Roscio Amerino.

214쪽

D. Dispositione . a II

S. erna taborandum est in Exordio , ut eaptetu auditoriam benevolentia flR. De captanda benevolentia non valde laboranis . .

dum esse in causis illis quae per se sunt honestis; sed tantum in iis quae sunt vel paradoxae, vel dubiae, vel humiles . Quattior enim causarum genera dili inguit Divus Augustinus in eximio suo libro de Rhetoricae principiis p Honestas, ineνedibiles, dubias, is humilis , quae ab illo vocantur ἔν

Suid sana eausa honesti R. Sunt illae quibus statim & ultro , sine ulla insinuatione , favet auditoris animus ; ut si filius pro optimo parente dicat , inquit idem Augusti. nus; vel si Deum aut Superos laudes, vel si vim

tutem commendes . In his igitur causis , de captanda benevolentia non erit tibi magnopere laborandum. Ruid suae eausa Meredibiles , qua etiam admirabistis, is parad-a voeantur e

R. Sunt ille quae communi opinione praejudicio. que damnantur cujusmodi est si quis dicat pro sacrilego , vel pro parricida . Hujusmodi fuit Is

Cratis oratio , qua laudibus extulit crudelissimum illum tyrannum Busiriclem, qui hospites mactabat e Hujusmodi fuit etiam encomtum morιa, sive stultitiae auctore Erasmo . Inventus est quoque qui podagram sebrimque laudaret. Quin etiam, quod mi rere multo magis, fuit qui diabolum ipsum publice laudaret Vitembergae. Fuit is Ioannes Brunus natione Italus. Adeo verum eli verbum illud con . . mune a mila Iamitas με patroas. ajωε. '

Ruid sunt ea a dabia μυ , ροι R. Dubiae, vel ancipites, dicuntur illae , quae partim honesiae videntur , partim turpes . Exemplum εὐ-. hujusmodi cause suggerit Virg. cum aeneid. o. l fu voaritur de ' Iunio Bruto in suos liberos serviente,d ut patriam liberaret. sic enim ait . V Dec. i p.ria

215쪽

li, Artis Rhetorica Liber Ira.

. . . . Natosque pater nova bella moventes, Ad poenam pulchra pro libertate voeabit; . Infelix: uteumque serent ea ' fata minores: Uineet amor patriae, laudumque immensa cupido.

Dubia quoque suit Orestis causa , qui matrem Clytemnestram intersecit 3 sed ut patrem Agamemnonem ab illa interfectum ulcisceretur. Unde Ovidius 4. Tristiumr Dubium pius, an sceleratus Orestes. Ωuid sunt ea. t humiles λ . R. Causae humiles dicuntur illae, quae sunt de re ς ima, vel etiam de re vili abiectaque; ut si quis 'd senatum reserat da eloacis purgandis; aut litem ntendat alteri do tribus eseliis, ut ait Martialis rLi, est mihi de tribus evellis. In humili quippe argumento sese maxima nomnunquam exercuerunt & ostentarunt ingenia 3 ut olim Polycrates , .qui murium panegyricum celeis

bravit, & Lucianus qui muscam laudavit. Inter iv niores vero Majoragius scripsit encolnium luti sCalcagninus , post Psellum , pulicem praedicavit a Scaliger anserem a Passeratius ipsum nihil laudam dum suscepit . Umbram Ianus DouZa praeconio celebravit: & nostra aetate vir Cl. Daniel Heinsius asinum pediculumque In his igitur , aliisque id genus humilibus eam fis , itemque in illis quae minus gratae sunt auditoribus , opus est insinuatione seu exquisitiore quadam arte, qua Orator subdole di latenter in audi.

torum animos irrepat.

g. v. De paranda attentione. Umenam eoneili ρων anentio e ἀR Conciliatur partim promissione , pa tim petitione a promissione quidem si polliceamur

216쪽

De D. Osirioae. ' a I 3 nos esse dicturos de rebus vel novis , vel magnis , vel utilibus , vel jucundis dirita Horatius Od. I. lib. 3.

Carmina non prius Audita, Musarum Sacerdos, Uirginibus puerisque canto. Sic etiam in primis Cic. pro Rabirio Sie enimam timare debetis, aeuirites , post hominum m moriam, ram nullam magis periculosam, magis ab omuibus vovis providendam , nee a Tribuno plebis susceptam , neque a Consule defensam, neque ad populum R. esse delatam in Hoc etiam egregie praestitit Maro , quando de api bus dicturus ita cecinit A. Georg. Protinus aerii mellis caelestia dona Exequar. Hanc etiam ' Mec cenas aspice partem. Admiranda tibi levium spectacula verum, Magnanimosque Duces; totiusque ordine gentis Mores, & studia, & populos, & praelia dicam. In tenui labor , at tenuis non gloria. a. o Et ut sacra profanis aspergamus identidem , i p. se Ioannes Apostolus afflatus divino Spiritu, quam magnifica , tam vera pollicitatione , suam epilto- Iam sic exorditur: Luod fuit ab initio , quod audivimus, quod vidimus oeulis nostris, quod perspeximus, ct manus nostra contrectaverunt de verbo vita , vita manifestata est, oe vidimus, ct testamur, is annuntiamus vobis vitam aternam , qua erat apud Patrem, is apparuit nobis . Nolim tamen montes , udajunt , aureos in ipso dicendi initio semper polliceatur Orator et nec sic incipiet ut ' Maevius ille, a vis squem ridet Horatius: illa Fortunam Priami cantabo & nobile bellum. earpit. Virg. insiMultoque sane cautius mihi videtur facere, qui Bavium cum Homero simpliciter'& verecunde sic exor- non odit.

Dic mihi Musa virum captae post tempora Trojae, Μην, 'Qui mores hciminum multorum vidit & urbes. Quam si magnificentius sic incipias cum Lucano

O a Bella

217쪽

s esse

xi, Artis Rhetoriea Liber IZZ. Bella per Emathios piusquaKeivit a rampos.' Aut si tumidum illud turgidumque imiteris Claudiani prooemium da Raptu Proserpina Inferni raptoris equos, astataque curru Sidera Taenario , caligantesque profundae Iunonis thalamos audaci promere eamus

inus congesta jubet. Quod si satis appareat, rem de qua agiturabidam & exilem, plus essiciet orator, si ria

de statim & ingenue profiteatur sese in re omnino tenui laborare, uuam si grandia nequidquam polliceatur r sed cauis tenuitatem aequitate , vel neces state , vel aliunde compensare conabitur 3 ut Cie. Philippica γ. Pamis de rotas , sea μνωσε noeesiniis consutimur, P. C. da inpia via o de moneta. Hoc eodem artificio apud Quintilianum, pauper utitur divitem a usans, qui veneno per flores pauperis

sparso , apes ejus interemerat: Unum, inquit, orona cael minor dignitata vestνa videatur causa litis maa . Ante omnia enim non debetis expere uti pauper ma--a perdiderim et sed quantulam sit , quod absuωνεν mihi divos, minus est quod raliquis. a. Conciliandae attentionis ratio est pentis; cum stilicet auditores rogamus, ut studiose ac diligem ter velint attendere 3 ut Cie. pro Sexto Roscio rQuapropter vos oro , atquε obsecro a judices , artenre bonaque eum venia, verba mea audiatis Et in Milois nem a Luamobrem adeste animis, judires , is stimo.

νem.s quem hab/tis, isponita . Nam si umquam asbonis ae fortibus viris, si umquam de beia meritis ch. vibias potestas vobis judicandi fuit, M. iQuamvis autem sub ipsum Exordium pollulari soleat attentio , satius tamen erit interdum tuam i in ipso orationis decursu postulare 3 cum scincet auditoris animus , initici arrectus & alacer , lamauescere incipit, & defatigatae illius aures Incipiunt peregrinari, ut solet. Hoc egregiε praestitit Tullius pro Cluentio, dum sic ait: Vos, quas , in adhuc ma attenes avdsis irem qua reliqua μω audiat . .

218쪽

. De Di positiora. at

Pissem nihil a me dicetuν, quod non dignum boe eom. ventu is silentio , dignum vestris studiis atque auribus esse videatur. Luomodo comparabitur doeilitas λR. Tribus maxime rebus e I. Si brevem te fore promittas, stesque promissis. Ut enim eleganter &ingeniose monet Tullius , multo satius est ut Orator desinat, quam si deficiat; &ut auditor cum d sderio, quam si cum fastidio ac satietate recedat. Atque in Oratores nimis longos belle omnino quadrant ultima haec arti x poeticae verba: Indoctum doctumque fugat recitator acerbus. Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, Non missura cutem, nisi plena eruoris ' Hirudo. a. Comparabitur docilitas , si breviter , dilucide, simpliciterque proponas , qua de re dicturus sis: Ita Cic. pro lege Manilia et Dicendum est enim de Cn. Pompeii sim lari. ximiaque virtute. Sic etiam in Sacris Scripturae codicibus Salomon libri ' Ecclesiastes auctor, totius operis summam & scopum statim exponit in ipsa libri fronter Vanitas vanitatum , dixis Ecclesiastes a vanitas vanitatum , ct omnia vanitas 43. Fiet docilis auditor si tuam orationem in duo vel tria summum capita perspicue partiaris; ut cum ait Tullius Philippica 7. Cur pacem nolo F quia tur pis est , quia periculasa , quia eje non potest et qua tri dum explico , peto a vobis, P. C. ut eadem benignitato qua soletis , verba mea audiatis . Sed quoniam permagni interest ad eloquentiam quemadmodum Proponat, & orationem suam partiatur Orator ,

& quia hic loeus est in tota Rhetorica longe di ficillimus tyronibus praesertim , de utroque illo capite accuratius nobis esse disputandum arbi

tramur . Ν

eest.

219쪽

2I6 Artis Rhetoris Liber IV. 6. v I. De Propositione.

Vanam fune Proposirionis virtutes ae dotes

R. Quinque vulgb assignantur propositio. nis dotes. I. Est ut simplex sit unaque, non vero multiplex. Ex illius enim unitate , omnino pendet orationis unitas; semperque meminisse debet orbior eximii illius, num quamque satis inculcandi Horatiani praecepti: Denique sit quodvIs simplex dumtaxat & unum.

Ωuid est porro una semplexqua proposiιis R. Una simplexque dicitur illa propositio, quae constat una simplicique sententia, v. g. Pax est con-μienda. Isaria sunt eondonanda, in. a. Propositionis dos est ut sit ita clara, ut non modo nullo labore intelligatur, sed etiam ut non possit non intellisi ; quem umodum ista r Oritimefilfugiendiam. 3. Dos est ut omnia totius orationis argumenta, partesque omnes in illam velut in scoeum metamque colliment..' 4. Dos est ut tratiari copiose & ornari facile possit , & amplam dicendi segetem suppeditet. Recte enim monet Η ratius ne jejunum dicendi sumas argumentum , is qua desperas tractata nitescere posse, retininuas. s. DOS est ut propositio vel ipsa novitate pereellat, vel insigni aliqua utilitate placeat e quae duo vel maxime conciliare solent attentionem atque benevOIentiam . .

Euomodo novitatem habebit propositio p. . R. Si argumentum ita proponatur, ut ex trito vulgarique fiat inusitatum , & auditorum animos satim arrigat seriatque v. g. trita est vulgarisque, haec propositio et Homo multorum sibi malorum au-

ων os 3 nihilque admodum dignum habet attemtione . Fiet vero nova & admirabilis , si dicas. Cum Chrysostomo et Nomo Iaditur nisi a se 'so ;vel , Nemo miser , nisi qui velit. Item vulgaris est

. haec

220쪽

haee propositior Mati aliqxando sunt utiles virtuti sitemque ista e Mors miniss dura aecidit miseris quam feliribus . Fiet autem illico utraque nova mirificaque , si dicas r Visturam plus interdum improbis viis bera suam probis 3 9 felicitatis genus esse infelicem

Caveant tamen tyrones , ne dum in proposiri ne novitatem aucupantur 3 & illam, quam commemdamus , admirabilitatem captant 3 in fiigidas , ut fit, ineptias, futiliaque paradoxa degenerent I quemadmodum ille qui novitatis illecebra math captus hocpsoposuit e D. Iosephum tori Trinitati supparem esse ἄ& alius quidam qui paupertatem & affictationem ipsa Paradisi gloria jucundiorem esse probandum

suscepit. Luomodo iatilitatem habebit propossis R. Utilitatem habere solent propositiones illae quae contemplativae non sunt , sed activae si duobus illis Senecae vocibus nobis uti fas est. Contem plativae porro dicuntur illae , quae in sola cognition: versantur , quemadmodum ista : Saultorum infinitus est numerus . Hujusmodi Porro propositiones , ut aridae sunt, sterilesque, nullum infigunt aculeum anumis auditorum , qui subinde ab illis jejuni dise dunt . Unde explodendi mihi plane videntur , ab exedris praesertim sacris , Oratores illi , qui Nermnis persimiles , dum recti incendio ardere urbem ,

atque adeo orbem ipsum vident, inanes interea cantilenas promunt, parum attendentes quid ab illis geris mana Rhetorica , quid ossicium effagitet . Activae contra dicuntur propositiones illae, quarum finis e aliquid effcere et ut, Ferendasum amicorum vitia .

. . . ' - , . a

f. VII. De Divisione. CVr adhiberi solea in orationa Divi o , sive Pa

R. Tribus potissimum de causis . r. Quia i

SEARCH

MENU NAVIGATION