De arte rhetorica libri quinque lectissimis veterum auctorum ætatis aureæ, perpetuisque exemplis illustrati; auctore p. Dominico Decolonia ..

발행: 1715년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

non Insacete appellavit. Nec omittendum quod refert idem Tullius de oratore illo, qui contemptim interrogatus a quodam furtim insimulato quid lan rar re*ondit se furem videre. Quantum verb litos illos sales socolque cordi n, buerit Tullius, intelligere possumu ex illius epist Ia 31. libri et . ad familiares . Cum enim audiisset inurbanos quosdam sales, dictaque parum elegantia sibi adscribi, suoque sub nomine in Provincia sparisti, scripsit ad Volumnium, & cum illo amice sic exis pollulavit r Parum diligenteν possssio salinarum mea

rum a te pro ratore dUynditur. Ubi salinarum nomisne nihil aliud intelligi a Tullio, nisi dicta salis urbanitate sparsa, nemo non videt.

Quin & ipse Demosthenes, tametsi salibus , Nurbanitate Ciceroni longe inferior esset, & grandis severusque orator, magis quam venustus festivusque vulgo videatur ἱ jocis tamen de cavillationibus imterdum satis liberaliter indulsit; cujusmodi sunt haec duo exempla singularia. Cum Demostheni objecisset ' Eschines, quod imter dicendum, maritim contineret in sinu , hoc ve--. a. nustissimo ejus sermonem excepit scommate t Non tεν. dedeeet , inquit, manum in sinu habentem conetonari Isod dedeeet manum in sinu habentem legationam obire . c. Auro enim corrumpi se passus erat Aschines in Idi targatione sua ad Philippum Macedoniae regem . Nec minus scite, cum quidam Pitheas , qui obsurti suspicionem math audiebat, exprobrasset quod ejus oratio oleum ac lucernam redoleret: Seio , im quit Demosthenes, tibi mousios esse qui ' nocte ιμ ιν ri ri

nam accendunt. . tenσιν

Denique in jocis utile admodum erit illud GOD amant.

tiae consilium , ut seria adversarii dicta j ocularubus , & jocularia seriis refellamus . In seriis tamen non nisi maximo cum judicio jocis indistendum. Postremus denique resutandi modus ni per compensationem ; cum stilicet neque factum negamus,

neque jure iactum eontendimus; sed alio quodam

252쪽

a 36 Artis Rhetoricae Liber III. praeclaro facto abunde compensari ostendimus. S e Horatius, qui sororem intersecerat, judicio populi

'. luit absolutus, magis admiratione visiuris, quὰm Iure caussa, inquit Livius.

De Peroratione. io Vid est Peroratis R. Peroratio , sive Epilogus , est ultima

orationis pars , in qua id quod tota oratione expetebat Orator, maJori vehementia evincere & obtinere contendit. Ita Luintilianus. Ωuot partibus constat Peroratis E. Duabus et Enumeratione & Motu ,iseu Αει. ctuum commotione. g. I.

De Enumeratione. O Omodo sis Enumeratio in Perorationae 'R. Fit, cum ea quae per totam orationem varie sparsa sunt, summatim colligimus , & sub uno veluti aspectu ponimus , per Anace phal rosim, seu Tecapitulationem, quae est rerum fuse dictarum brevis & arimciosa repetitio.

na, qui tamen Partis tantum est, non vero totius orationis a Luare videte num dubitandum vobis Momna studio ad ιd bellum incumbere, in quo gloria nomonis υestra, salus sociorum , vectigal a maxima, fortuna piar morum crvium eum republica defenduntur. Et rursus in eadem Orat. mare eum bellum ita necessariumst, ut negl3 non possito ita magnum, ut accurati sine

253쪽

De Dispositione. 237ptis iis , in quν sit eximia belli serentia , singularis mis-

rara, eiarissima auctoritas, egregia fortunar dubitab iis, Luisites, quin hoc tantum boni, quod a Diis immoνι libus oblatum, is datum ebi, in rempubticam confovamdam, atque amplificandam'eo eratis Ouid observandum est in Enumeratione , seu Anais Iri, e T T. . et ,

R. Duo maximopere sunt observanda. r. in cur. . sim & raptim repetas ea dumtaxat in quibus causa potissimum consistit , &quae maxime velis auditorum

animis .inhaerere. Si enim o innia minutatim repetas, non erie Peroratio, sed nova quadam oratio, inquit Fabius. Tu igitur imitaberis industrios illos picto es, ut subtilissimo quodam artificio res magnas &a tea latissime diffusas, in perexiguam tabellam affabrhcolligune. I miraberis eximium illum opificem, qui memorabili arte Phaetontis casiam, equOS, Currum, orbem incendio flagrantem , Iovis iram , fulmen , infelicis patris moerorem, omnia denique huic rei assinia in unius annuli gemma sole iter expressit, ut

memorat Galenus . . t '

Verum Enumeratio illa non parum industriae des derat , & ea in re ceteris aetatis suae Oratoribus, longe antecelluit Edmundus Augerius, vir dicendi peritissimus, de quo singulare illud memoratur. Cum aliquando, magno, ut solebat , ordinum omnium concursu , ad populum verba faceret, jamque ad perorationem perventum esset, adfuit repente Galliae Rex Hemicus tertius. Eo ingressis coepit Orator per sua vel tigia recurrens, quae antea fusus dixerat in pauca contrahere; idque tam apto rerum ordine, tamque mirifica varietate verborum, ut qui aderandpermulti graves viri, & in eloquentia bene verseti hoc demum, persecti orato is opus dissicillimimi ac praestantissimum esse nno ore judicaverint. a. Quae dispersε diffuseque dicta sunt, ita summatim enumerabis, ut ea cum novo aliquo pondere di eam . tur, figurisque illuminentur,& ornentur sententiis ne scilicet videatur erambe repetisa, inquit Satyricus,

si nimis jejuna It, nudaque repetitio. Vide quam

254쪽

Artis Rhetorieae Liber III. sententiosa sit, quam reserta rebus & verbis Anate. phala osis illa, qua Αjax apud Ovidium, suam comtra Ulyssem & pro se orationem ita concludite. . .,ι,- Eec Clypeus vasti ' caelatus imagine mundi

f.νkakom ConVenit timidae s nataeque ad furta sinistis... Alitis Debilitaturum quid te petis, improbe, munus

et .. Quod tibi si populi donaverit error Achivi, .. .- -s eris, erit, non cur metuaris ab hoste ka. mm.. et mm qua sola cunctos, tardissime, vineis,

seo . Tarda futura tibi e it, gestamina tanta trahenti. Adde quod iste tuus tam raris praelia passus, Integer est Clypeus; nostro, qui tela serendo, Nille patet plagis , novus est shccessor habendus. Denique quid verbis opus est Spectemur agendo: Arma viri fortis medios mittantur in hostes: Inde iubete peti, & reserentem ornate relatis.

De Assectuum Commotione. ALtera Perorationis pars, munusque alterum est

affectuum concitatio, quod quidem ita proprium est illius, ut propterea Peroratio Sodas Q auum a magistris artis appelletur; quod nempe in eo potissimum loco debeat orator omnia orationis vela pandere, omnes eloquentiae fontes aperire, & aud, torum animis quasi faces, stimulosque subjicere.

Ruomodo eoncitari possunt Uectus is perreationa pR. Concitantur per amplificationem, quae est ar vior quaedam ac vehementior affrmatio, ad permovendum valde idonea. Vide quae supra fuse praecepimus de Amplifieatione.

Quinam praeipue motus eienosunt is peroratione pR. varii, pro variis dicendi generibus. In Pan strico ciendi sinit motus amoris, admirationis, aemutionis, laetitia . In vituperatione excitandum est odium , invidia , contemptus . In deliberationibus mem, confidentiam, timorem commovebis. In judiciis vero omnia concurrunt , amor , odium, i dignatio, misericordia. In

255쪽

De Di positione. . Σῖ Iti hae potissimum parte incredibilem quamd in

admirationem habuit eloquentia Ciceronis, qui dum peroraret, non incendebat modo judices , & auditores ; sed ardere ipse quodammodo videbatur, ac piaesertim quando concitanda erat erga reos com miseratio; ita ut non raro, quemadmodum ipse de se loquitur , plangore Θ lamentatione forum perorando complevexit. Quapropter si forte aliquando plures Oratores pro eodem homine dicerent, Ciceroni P roratio relinqui solebat, ut ipse ita testatur libro de . Oratore t Suid ego de miseraιionibus loquar 2 quibus eo sum usus pluribus , quod etiamsi plures dicebamus .

perorationem tamen mihi omnes relinquebant; in qua ut viderer excellare, non ingenio, sed dolore assequebar.

Satis hoc indicat Peroratio Milonianae , ubi sieait e Sed finis A e n/que enim pra Iae mis jam trini possum, hie s lacτmis defendi vetat .... Et In eaqdem oratione: Me quidem, judices, exanimnns Or ius rerimunt ha vocer Milonis, quas avdro assuuὰ, e, qu bus inter-m quotidie. Itemque pro Rabirio' Posthu- apotimo mor Sed iam , quoniam, up spero, fidem quam potui, tio; proiit, Postuma, reddam etiam lao mas quas de beo Iam indicat tor hominum ferus quam sach. ι.gia , irartis tuis , oe me dolor debilitat, includitque vacem. σEadem concitandae commiseratioors arte perfidus

ille Sinon AEneid. a. suam ad Priamum & Trojanos

veteratoriam orationem ita concludite iQuod te per superos , & eonscia numina veri, Per, si qua est , quae restat adhue mortalibus usquam Intemerata s des, oror miserere laborum Tantorum, miserere animi non digna serentis.

Vide etiam quam plena sit affectuum, quamque, ut ita loquar, flexanima apudOvidium UIyssis p

roratio, qua Achillis arma tandem impetravit, in Ajacem, doloris ac repulsae impatientem, ad mo

tem adegit:

At vos, δ proceres, vigili date praemIa vestro,

Proque tot annorum euris, quos anxius egi,

Hunc titulum meritis pensandum teddite ninna.

256쪽

. palladiti hae est Pal. Iadis simia.

sedus sum

G. Σήo Artis Rhetoricae Liber III. Iam Iabor in fine est, ' obstantia fata removI,

Altaque, posse capi ' faciendo , Pergama cepi. Per spes nune socias, casuraque moenia Troum Perque Deos oro, quos hosti nuper ademi; Per si quid superest quod sit sapienter agenuum, Este mei memores, aut si milii non datis arma, Huic date: & ostendit signum fatale Minervae.Ωuanam sunt pracipua virtutes Perorationis γR. Duae . I. Ut sit vehemens ad permovendos animos . 2. Ut sit brevis; quia , ut observat Τullius, lac ma cito arescunt, is animorum incendia celeriser restinguuntur.

Ex his quae hactentus dicta sunt, satis liquet , quan

tiun in Peroratione momenti sit ad eloquentiam. Unde scite admodum dicebat magnus ille Galliarum rex, idemque optimus ingeniorum specta or Henricus I U. non aliunde se melius praestantem oratorem dignoscere quam ex Peroratione. Nam etiam indi- Diti homines, artis beneficio sepe exordiuntur eleganter, atque aliquandiu in orationis suae cursu feliciter provehuntur. Sed postquam deventum est ad Epilogum, ubi vel maxime requiritur vis orationis, Ibi penitus elanguescunt, & omni motu animorum atque impetu, tamquam vento naves, deficiuntur.

Ne quid igitur hujusmodi usuveniat nobis , ita inelucubrando Exordio, ceterisque elucubrandis versabimur, ut subinde cogitemus quem exitum habitura sit oratio , & qua denique porta sit nobis

exeundum.

Finis Libri Tertii ι

257쪽

ARTIS

RHETORICAELIBER QUARTUS.

DE DIVERSIS IOrationum generitas

Ametsi quae de Inventione, Dispositione& Elocutione fusius disputata sunt a. nobis hactenus, ad quodlibet argumenti g - nus facila possint accommodari a tamen quo res sit expeditior & cuilibet magis in promisptu , de variis orationum generibus particulatim tradenda nobis esse praecepta judicavimus . Neque vero satis esse censuimus, generatim atque univer sh indicare fontes unde manad omnis oratio a nisi etiam singula itinera, singulasque vias indicare sigi, latim aggrederemur. Omnes itaque quae haberi possunt orationes , ad tria dicendi genera revocantur 3 nempe ad dein monitrativum , deliberativum , & judiciale . Ad genus demonstrativum pertinente I. Oratio Panegyrica 3 2. Oratio natalitia , seu Genethliacon 3 3. Epithalamium , seu oratio nuptialis 3 4. Oratio funebris s. Gratiarum actio ; 6. Epinicium , &

258쪽

coetus , πεπήγεις, coetus uni.

vetialis.

141 Artis Rhemica Liber IV.

Oratio gratulatoria . Ad genus deliberativum reis voeantur suasio , dissuasio , hortatio , commenda. tio. Ad iudiciale spectant desensio, & accusatio. De singulis hisce orationum generibus .enucleate videamus.

De orationibus quae pertinent ad genus demonstrativum.

. I. De oratione Panegyrica . UΝdenam nomen suum traxit Panet risus R. Panegyricae orationes propes dicebantur illae , quae magnu apparatu habebantur olim in panegyri, hoc est in publico solemnique Gratiscorum undique convolantium coetu , sive ad ludos faciendos , sive ad sacra , nundinaste in albquo emporio celebrandas . Harum porro oratim

num initium quo splendidius esset, sumi solebat alaude Numinis illius , qui ludis praeesse credeba- eur, ut Olympii Iovis in ludis Olympicis , Apollinis in certamine Pythico . Deinde sequebatur laus gentis ves urbis, ubi ludi celebrabantur. De. nique Principes, vel Magistratus qui certamini pra

erant , pugiles qui decertaverant, ac praesertim v, etores qui praemia tulerant , plena manu lauda. hantur . Haec erat ratio veterum illarum orationum, quae habebIntur in panegyri . Sed posterioribus temporibus non illae solum vocatae sunt Panegyricae, quae

solemnibus in ludis dicerentur ; sed illae etiam quae in nobili quopiam consessu, qualis est Senatus, in Principum laudem habebansur. s. II.

259쪽

. De disersis Orationum generibus . aq36. II. De inventione & sontibus Panegyrici.

O nam series servari solet in Panevrico R. Duplex ; artificialis nempe & natura- Iis . Servatur series artificialis , cum indiscrimina.

tim confuso temporis ordine , omnia ad certa quaedam capita ex arte revocamus et v. g. si quis veteris, seu majoris Catonis laudes ad tria haec referae capita , quod fuerit optimus Senator , optimus Orator, optimus Imperator. Simili ratione Tullius in Maniliana, Pompeji Iaudes resert ad sciemtiam rei militaris, ad virtutem, ad auctoritatem,& ad felicitatem . Sic etiam Curtius Alexandrum M. laudat ex hoc duplici capite , virtute sci- Iicet di fortuna. Fatendum est , inquit , cum pluri m m visisti debuerit, plus debuisse fortuna, quam solus omnium mortalism in potetiata habuit. Hic porro

artificialis ordo longe plus habet artis & ingenii,

quam ordo naturalis. Setianam est series naturalis 3 . R. Series naturalis ea dicitur, in qua historiae , ac temporis ordo servatur. Haec autem series dividitur in tria tempora ; illud quod vitam anteceia sit; illud quo quis vixit; & si naturae concesserit, illud quod mortem est consecutum. Triplex illud tempus, sed inverso ordine, adhibet AEneas, in sua illa egregia ad Didonem oratione, AEneid. I.

. Quae te tam laeta tulerunt Saecula λ qui tanti talem genuere parentes lEcce tibi tempus ante vitam et o sola infandos Troiae miserata labores . Ecce tibi tempus vitae ela freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt; convexa polus dum sidera pascet: Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt . En tibi tempus quod mortem erat consecuturum.1 Hunc

260쪽

Nune naturalem ordinem veteribus satis plaeuisse video. Hunc persaepe adhibuerunt Isocrates & Tublius . Hunc ferme usurpavit Plinius in nobili illo Τrajani Panegyrico . Nam illius laudationem orditur ab adoptione . temporis ordinem fere servans,& ad tertium usque Consulatum perducit. Utinam vero serius habita fuisset pulcherrima illa laudatio, ut reliquam etiam optimi Imperatoris vitam haberemus . Cum enim in tertio , ut diximus , Τrajani

Consulatu sistat Plinius, nihil prorsus in illo legas

de ' Decebalo victo , unde Dacici nomen retulit Trajanus, quod quarto Consulatu contigit 3 nihil de tot aliis rebus praeclare ab eo gestis . Quae vero Plinius refert, etiamsi non magnum belli ducem ostendant Τrajanum , quia nondum ejus ductu bellum fuerat gestum tamen signa sunt ex quibus magnum olim belli ducem sore liquido conjici poterat. Verum qua parte' nos destituit Plinius , . alii Pan gyristae . sed aliis in Imperatoribus , exemplo esse poterunt: ut e Latinis Mamertinus , aliique quicum eo pariter solent excudi. Nec plane aspernamdus Ennodii Ticinensis Episcopi Panegyricus dictus Τheodotico Gothorum regi. . . E Graecis adeundus Iulianus , orationibus duabus in laudem Constantii Imp. Iuvabunt quoque plurimum Latinorum Poetarum Panegyrici ; ut ille

Τibulli ad Mus alam libro. . item seu Ovidii, seu

Lucani ad Calpurnium Pisonem . Quibus adde Panegyricos Claudiani, Si nodii & aliorum. Hic naturalis ordo perfacilis est, sed vulgaris ac plerumque languidus , nisi verborum sententiarumque floribus aspergatur, & acutis excitetur sententiis ; uti factum a Plinio in suo illo eximio Panegyrico, in quem , tamquam in eximium exemplar intueri poterimuS. I. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION