De arte rhetorica libri quinque lectissimis veterum auctorum ætatis aureæ, perpetuisque exemplis illustrati; auctore p. Dominico Decolonia ..

발행: 1715년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

De diversis Orationum generibus. 24sDe tempore quod Ortum antecessit. ti

ολή laudara poteris Orator in illo primo tempore 'R. Tria , nempe genus , Patriam , & auguria I si qua larte pueri natalem horam praece

Luomodo laudari quis poterit a genere R. Si genus sit illustre , laudabis a lplendore natalium , majorumquci rebus gestis , quae, sunt . . quaedam virtutis quas femina, in nobilium animis, insita. Dices majorum virtutem in eum quem laudas, cum sanguine pariter fuisse transmissam, juxta decantatum illud Horatii veνbum Fortes creantur fortibus Dices filios impressis majorum vestigiis insistere solere . Hinc illud Claudiani r

.... Nobilitas cunctis exordia pandit Laudibus, atque omnes redeunt in semina caulae. Hinc Maro magnifice laudat Camertem, AEn. 12.hui genus a proavis ingens, clarumque Paternae omen erat virtutis, & ipse acerrimus armis. Hinc etiam I. Caesar suam a Venere repetebat originem 3 .M. Antonius ab Hercule . Galli se a ' Dite patre prognatos pradicabant, inquit Caesar Commentariorum libro 6. Ex hac filiorum cum parentibus innata similitudine , jure miratur Martialis ebriosi Bassi filiam aquam potare: Miror quod Bassi filia potat aquam.

Ωuid facio est opus , si is qui laudatur, obscuro geonere natur μ λ R. Locum habere poterit illud Minutii Felicis in Octavio Omnεs pari sorte nascimur , sola virtute difringuimur . Vel illud Velleji Paterculi et Optimus quisque nobilissimus . Dices quoque cum Seneca et Non facit nobilem, atrium plenam fumosis imaginibus. Nemo in nostram gloriam vixit . nec quod ante nos uit , nostrum est. Anim: facit nobil/m; cui ex qua-

262쪽

st Astiam.

Achillia qui fuis

die facius.

xis 6 Artis Rhesorica Liber IV.

eiamque eonditiona , supra conditionem licet surgere

Usurpabis tritum illud alterius Senecae et aevi sentie laudat Dum, aliana laudat. Nihil etiam magis pervulgatum quam effatum illud Vlyssis, in certamine cum Αjacet Et genus, & proavos, & quae non seeimus ipsi,

Vix ea nostra voco .

Cui plane simillimum est quod ait Juvenalis

Malo patet tibi sit ' Thersites , dummodo tu sis Resaeidae similis, Vulcaniaque arma carissas; Quam te Thersitae similem producat Achilles . Majorum primus quisquis fuit ille tuorum, Aut pastor fuit, aut illud , quod dicere nolo. Denique ne generis inumilitas quidquam de Iasedibus deterat, erunt in promptu communia haec exempla et I. Augustum Patre avoque argentario natum esse, ut nonnulli voluere : proavum vero habuisse libertinum t avum autem matemum fuisse pistorem Ariciae , quod illi non semel exprobravit Antonius teste Suetonio . Σ. Agathoclem Siciliae regem patre figulo natum , teste Iustino . 3. Pt lomaeum primum a gypti regem, a quo successores omnes dicti sunt Ptolemai, e gregario milite nom, ne Lago fuisse prognatum. . . Magnum illum Arsacem , primum Parthorum regem , unde item Arsacida dicti sunt , obscuris omnino natalibus ortum fuisse. s. Demosthenis patrem, gladiorum fabrum suisse. Quo alludit Iuvenalis, cum ait Satyra Io. Dis ille adversis genitus, satoque sinistro, Quem pater ardentis massae suligine lippus A carbone & forcipibus, gladiosque parante Incude & luteo Vulcano ad rhetora misit. Erit etiam in promptu magnifica illa Tullii vox,

cum contemptim novus Arpinas appellaretur, uo , inquit, meis majoribus virtute mea prataxi. Denique

poterit usurpari quoque ingeniosum illud di dium I plitia

263쪽

r a dioersis Orationum generibus. 247Iohicratis, qui ex sutoris filio , ob summam rei

militaris peritiam, faetus Atheniensem exercitus Imperator, invido cuidam generi S ignobilitatem exprobranti salse respondit Meum ganus a me incipit ,

tuum in te desinit . Meorum pramus ego sum tu in rum ultimus. Suomodo dueitur laus a patria δR. Si ea illustris fuerit , virisque Insignibus noώhilitata, hoc ipsum in laude poni solet. Hunc lau dationis fontem non ignoraVit VirgiliuS , cum aIt de Didonet Multa viti virtus animo, multusque recuriae

Gentis honos . e .

Luid facto est opus , si patria sit ignobili , O

'I. L afollis memorabile iis Α--is vin

bum, qui cum natus esset in Scythia, & a Gradieci nescio quo Barbarus ae Sotha comempiam appellaretur, perquam ingeniose respondit δ Mari quidem , sarria probro est I tu vero p tria. . x. Dices cum Iuvenali, tametsi adeo pervulgata esset Abderitarum stupiditaS, ut etiam in communi proverbio versaretur is unde inrtialia r Abdemana pectora plebis habes et tamen Abderitam fuisse Democritum , Physicum illum subtilissimum , natur que venatorem acerrimum, Cujus prudentia monstrat Summos posse viros, & magna exempla daturos, Vervecum in patria , crassoque sub aere niaci.

3. Iuvabit etiam illud Claudiam , de laudibus Lib. is. Stiliconis: mLectos ex omnibus oris . . Evehis, & meritum, numquam cunabula quaeris, Et qualis , non unde satu . .

q. Faciet quoque mirum in modum illa Ausonii sententia de Severo Imperatore, qui natus erraha Africar

264쪽

di 8 - Artis Rhetoricae Liber IV. Punica orIgo illi 3 sed qui virtute probaret

Non obstare locum, dum valet ingenium. Ruomodo laudari quis poterit ab auguriis is signis

qua ilitias ortum anteces ni

R. Si quid forte singulare contigerit, quo pueri sutura claritas & amplitudo quomodocumque pomtendi videatur , id solerter in laude ponendum erit . Hujusmodi est fax illa , quam Hecuba praegnans , utero gestare se somniavit . Ejusmodi est etiam vitis illa, quam in somnio vidit Astyages , quae palmitibus Asiam obumbraret ι unde Cyri magnitudinem praesagiri ab ariolis responsum est . Id genus est etiam illud examen apum , quod in nascentis vel vagientis Ambrosii labris consedisse dicitur . His adde quod de mirabili Divi I. B. omtu narrant Sacrae Paginae . Nec omittenda est o hi latis illa flamma , quae nascente Ioanne Pico Mirandulano, qui postea eruditionis quoddam portentum fuit, supra caput matris parientis visa est,

De iis, quae in vita ipsa laudari possunt

Orinam in hominis visa laudem praeipuam mo

rentur

R. Tria haec in primis , virtutes , stientia, Rartes . . . manam virtutes sunt via maxime celebranda R. Primum, ut par est, locum obtinet religio, pietasque in Deum , in Parentes & Patriam . Ex hoc capite suam ipsius commendationem exordiutur aeneas, I. A n. Sum pius AEneas, raptos qui ex hoste Penates Classe veho mecum .

Secundum locum sibi jure vindicant cIementia, moderatio atque justitia . Ex primo capite Caesi,

rem Diuitiged by c oste

265쪽

De diversis Oration ηm generibus. 2q9 rem mirifice commendat Tullius pro Marcello rAnimum vincere , iracundiam cohιbere, victortam temo perare , adversarium nobilιtate , ingenio, virtute pranantem , non modo extollere jacentem, sed etiam amplificara ejus pristinam dignitatem : hae qui Derat non ego eum jummis viris comparo , sed simillimum Deo iudico . De hac eadem clementia sic Antoninus Imperator ad Faustinam conjugem οῦ Non enim quisquam es quod Imperatorem Romanum melius commemdet gentibus quam elementia . Hac Casarem Deum fecit . Hae eonsecraviι Augustum.

3. Laudabitur liberalitas atque beneficientia, qua nimirum una reges ac principes propius ad Deum possunt accedere . Commendabitur aurea illa Scytharum legati ad Alexandrum vox : Si Deus es , tribuere hominibus beneficia debes , non sua eripere. Celebrari quoque poterit facilitas ac liberalitas Imperatoris Τiti , qui nihil cuiquam , quod concedi fas esset , abnuebat , negans , inquit Suetonius , oportere quemquam a Principe tristem discedere . Cum vero aliquando inter coenandum , diem illum beneficio vacuum abiisse meminisset , conversus ad amicos : Amici , inquit , diem perdidi . Adeo sculicet Principibus vitam ad benemerendum de mort libus datam existimabat e proindeque summis aeque , ac infimis charus adeo fuit, ut humani generis daticia merito diceretur.

Usiurpari etiam poterit aurea illa Virgilii sententia , AEneid. 6. sepositum quemdam apud Elysiosesie locum iis omnibus qui erga alios fuere benenefici r

Quique sui memores alios secere merendo. Denique celebrabitur fortitudo in adeundis periculis & in laboribus sufferendis 3 magnitudo animi excelsi & invicti nihil extimescentis constantia fidesque in promissis ; prudentia in consiliis c piendis , celeritas in exequendis ; in adversis voro aequanimitas & robur mentis semper imperte

266쪽

23o Artis Rhetoriea Liber m. Atque ut huic capiti aliquando finem Imponamus , nullius umquam virtutem splendidius ac magnificentius fuisse laudatam existimo , quam Catonis virtutem , ad quam unam certatim celebrandam summa quaeque ingenia conspirasse quodammodo videntur . Ac primum quidem audi Paterculum libro x. Homo , inquit , virtuti simillimas , is per omnia ingenio Diis quam hominibus propior , qui numquam recte feeit , ut farere videretur , sed . Da.D. i ofiter facere non poterat . Audi deinde Salluώω.c.....ti; stium in bello Catilinario r Cato non divitiis, eum, neque , rum factioso ; sed cum με-

s...e uebatur . Duobus hisce illustribus praeconiis ad c.αμνέα. . dito tria haec non minus illustria e Virgilianum , Sacaen ε AEneidos 8.

pM G- Seeretosque pios a his dantem jura Catonem .

censis,quia Horatianum r

Diea se Et cuncta terrarum subacta, r. i. Praeter atrocem animum Catonis.

Et illud aeque splendidum eidem Catoni datum a Lucano: Victrix eausa Diis placuit ; sed victa Catoni. Suomodo laudari quis potest a scientiis, ct arribus λR. Ex duplici capite . r. Si liberalium artium disciplinis sit instructus is qui laudatur. 1. Si saltem literis & artibus faveat & patrocinetur . Ex hoc posteriori capite Imperatorem Trajanum magnifice celebrat Iuvenalis Satyra T. Et spes & ratio studiorum in Caesare tantum. Solus enim tristes hac tempestate Camoenas Respexit.

267쪽

De diversis Orationum generibus. g. V. a I De corporis & sortunae laudibus. Oranam Ni ι Maritur m corpore 3 ἰ . R. Laudantur in corpore puIchritudo , r hur, &sanitas, &his similia . Qui haec habuerit, laudabitur , quod bene sit illis usus: Qui non habuerit, quod lapienter caruerit et Qui amiserit, quod

tulerit moderate. - .

Est autem pulchritudo , apta committΙΟ, α gura membrorum, cum omnes cmporis partes Imter se , cum quodam lepore & coloris . luavitate consentium . Sunt autem pulchritudinis genera duo , inquit Tullius ; unum virile , quam dignita tem dicimus 3 alterum muliebre , quam venustatem appellamus. Ad corporis dignitatem pertinent e pressae quaedam , & ingenitae corporis notae , ut In Seleucidis, Aneliora; in Augusto , Capricornus , in Spartana Thebanorum familia, Lancea , ut Idi

R. Laudantur.. i. Quia , lichi in se veram Iaudem non habeant, quae debetur uni virtuti ; tamen virtus in eorum usu atque moderatione vel maxime cernitur. a. Quia formae dignitas est optimae memtis indicium, & simulacrum quoddam, ac flos quodammodo virtutis . Unde non inseith dictum est ab Eumenio in Panegyrico Constantini M. Natuis

ram ipsam magnis mentibus domicilia magna metari , o ex vultu hominis decoreque membrorum , colligi posse quantus calestis spiritus intrarit habitatis . 3. Qilia corporis decor est muta quaedam commendatio , & , ut eleganter aiebat Carneades, Regnum ' abseque Satellitio . . lGratior , & pulchro veniens in eorpore virtus

Adjuvat. . . . .

Inquit Maro . Hinc est quod olim populi bene

Sis dicti a

268쪽

2ya Argis Rhetorica Liber m. inultis, & in primis AEthiopes , Indique, in dandis

Imperiis , proceritatem ac pulchritudinem spectate solebant, ut narrat Aristoteles 3 graviterque multatus fuit olim a Lacedaemoniis Archidamus rex , quod exiguam duxisset uxorem . Querebantur enima non ' reges , sed regulos ex hoc conjugio pro Crea-

έ- άx tum iri . q. Quia pulchritudo est veritatis non solum indicium, sed etiam adjumentum 1 s. Denique,toisi. cum vel in ipsis sacris literis praedicetur David , ut pulcher aspectu , & facie decora ; quid sane mirum , si a Cornelio Nepote laudetur Alcibiades , ut ata- is sua formosissimus t Si ex hoc eodem capite commendetur a Plutarcho Scipio Asrieanus 3 & si dei

Τheodosio M. dixerit Pacatus': Virtus tua meruis Imperium sed mirrubi addixit frema suffragium . I in. ιa prastitit ut oporteret to Prinevem flari r hae ut da-

Quhd si subturpiculus sorte fuerit vel deformis

is qui laudatur, tunc sane corporis vitium egregiis animi dotibus solerter compensabis . Confugies ad illud Ovidianumr . saph. ad ' Si mihi difficilis sormam natura negavit s Phaonem . Ingenio , formae damna repend9 meae. Dices deformem fuisse Socratem, caecum Homerum, coclitem seu altero oculo captum Philippum Alexandri magni patrem, itemque Hannibalem. Um

de Iuvenalis et . .

Eupha, ' cum Getulla Ducem portaret bellua luscum. IHE. '' Fluxam & caducam formae fragilitatem , quae pro-- νε- pediem deflorescit, verbis exaggerabis ; unde S crates ingeviose ajebat illam esse brevem yrannidem. Neque fragilem modb dices , sed etiam rem esse plerumque perniciosam , praecipitem, lubricam &Periculosae aleae plenam docebis . Unde festive Petrarcha vocat illam velum oeulis , pedibus laqueum. Diseum alis . Postremo addere poteri cum Petronio , Raram facis mixturam eum sapi nriuorma; &cum ovidio , primo Faltorum: Fulus

269쪽

De dioersis Orationum generibus '. 233 Fastus inest pulchris, sequiturque superbia Mimam . Cum Martiali , lasciviam esse persaepe illius cru

Insignis sorma nequitiaque puer. Cum vanissimo illo milite apud Plautumr Nimia est miseria pulchrum Use hominem nimis . Sed ita prumis dices cum Iuvenali Sat. Io. Sed vetat optari faciem Lucretia , qualem Ipsa habuit: cuperet Rutilae ' Virginia gibbum . - . . Accipere , atque suam Rutilae dare . Filius autem .is. f. Corporis egregii miseros trepidosque Parentes m. a.

Semper habet : rara est adeo concordia formae ' ne inpar Atque pudicitiae . . . satem v

Iam vero de sanitate eorporis sat esto , ne lon- pHG-ιώgi simus , aureum illud ejusdem Iuvenalis dictum

orandum est, ut sit mens sana in eorpore sano i, Quanam bunt fortuna bonae R. Honore & divitiae. Luomodo commendari quis poterit ab honoνibus λR. Bifariam , si nempe illos promeritus fuerit , he neque illis fuerit usus Hinc acute omnino suum Trajanum laudat Plinius , quod meruerit honores , antequam fuisset illos adeptus: Soli, inquit, conriagit tibi , ut pater patria esses , antequamsieres . a. SI& me iuerit simul& spreveri , quemadmodum magnanimus ille Frontinus , quem cum Rufo ita comparat Plinius in epistolis r Vterque , inquit, ad gloriam para cupiditat. , diverso Dinere contendit . Atie

Rufus cum expetit debitos titulos et alter Frontinus 1 cism mavult videri eontempsiis. . Gomodo commendari quis potest a divitiis pR. I. Si possideat , non possideatur . x. Si sint honestis laboribus partae . 3. Si iis utatur, non ad perfruendas voluptates , sed vel ad usus vitae honestos, vel ad juvandos amicos, vel ad egenorum inopiam' sublivandam di, ut Trajanus , de quo ita Plis

270쪽

Artis Rhetorica Liber IV.

Plinius o Nihiι magis tuum eredis , quam quod ρεν amisos hales Non Verb quemadmodum aut luxu,riosi perditique nepotes , aut avarie Aut qui divitiis soli incubuere repertis,' Nee partem posuere sitis r quae maxima turba est. Quod si fortunae bonis caruerit is quem laudas , confugies ad tritos illos communesque locos , blam dientis fortunae munera potius esse in malis quam in bonis numeranda ; caduca semper haec esse , non virtutis & ingenii, sed incertar sortis & temporum munera I infelicitatis genus esse , semper esse felicem . Usurpabis aureum illud verbum et scio quomodo bona montis Ioror est paupretas. Amplificabis Horatianum illud r Aurum irrepertum is sic melius Mum eum terra celM. Dices denique cum Iuvenali r

Si fortuna volet, fies de Rhetore Consul: Si volet haec eadem is fies de Consule Rhetor. g. V I. De tempore illo quod mortem subseqttitur. Uperest nunc tempus ultimum , cujus in primis

habenda est ratio. Ut enim docet D. Ambrosius rAnte mortem nulla est perfecta laudatio ; neque quisquam in has vita potest definito praeonio pradieari , cum postariora ejus incaraa sint. Κuanam res in ultimo tempora Iaudari possunt R. Duae . I. Quae in ipsa morte ; x. Quae sub ipsum mortis tempus contigere. . Luid in ipsa morae eon mare potis debet oratori R. Duo ; genus nimirum , & causam mortis et Genus , si quis pie ac sertiter obierit, ut sapiemtem ac probum decet i Causa veri, laudabitur, si nempe vel pro patria pugnans occubuerit, Dulae enim οὐ decorum est pro pania mori, inquit HoratiuS. Vel

SEARCH

MENU NAVIGATION