De arte rhetorica libri quinque lectissimis veterum auctorum ætatis aureæ, perpetuisque exemplis illustrati; auctore p. Dominico Decolonia ..

발행: 1715년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

. Duo ne quissimi homine apud Ne

do gratis.

48 Elementa Rhetorica.& familiaris eonsuetudo; vix arbitror ullum esse tam depravatum animum, ullum pectus tam ferreum, quod non salutaribus & quotidianis bonorum collo. qui is denique molliatur; illudque experimento comis pertum est nullam esse tam ingratam tellurem , in qua jacta sapientium ac bonorum vocibus monitisiue virtutum quasi semina, non aliquando tandem ad bonam frugem adolescant.

A Simili.

Atque ut olim perfidae illae Sirenes fabulosis Poeta

Tum carminibus adeo celebratae , allectos insidioso suo cantu praeternavigantes nautas miserandum in modum devorabant: sic prorsus homines nequissimi suarum vocum & quasi cantiuncularum illecebris irre. titos& illaqueatos tenent incautorum animos , illoseque in certam mortem , naufragiumque perducunt ,

ac reluti blanda pestis, suaveque venenum, facillime in illorum animos ac sensus irrepunt. Ab Exemplo.Qnod utinam pestiferae hujusce contagionIs exemis

pia non tam multa tamque lanesta suppeterent. Utinam inspectantibus ac doIentibus nobis, non etiamnum innumeris hominibus quotidie contingeret, quod olim Neroni contigisse legimus . Ille enim cum inter optimos principes iure merito fuisset numeratus , quamdiu Praeceptorein audiit Senecam, &Burrhuiri monitorem adhibuit e cum primum perniciosis a Gsentatoribus aures patefecit , & Pallantem nescio

quem , Tigellinumque , & ceteras hujusmodi coepit audire quisquilias , eo brevi dilapsus est furoris atque nequitiae, ut jam non bonus princeps , ut antea ; non homo , sed monstrum quoddam foedissimum hominis; sed tetra quaedam & immanis bellua, in figura hominis potius esse videretur. A Testimonio veterum. Hine nimirum est quod veteres Poetae , eeterique virtutis magistri nefariorum hominum congressum M

52쪽

. Elementa Merarisa. 49 colloquia nobis penitus interdicta esse voIuernnt. Hi ne aurea illa Iuvenalis vox , quam omnium animis insidese maximoperh velim , quae jubet ut impuri sermones ab omnium, & a puerorum praesertim auribus arceantur: Nil dictu foedum , visuque haec limina tangar,

Maxima debetur puero reverentia. ---

Quoniam, inquit, dociles imitandis turpibus &pravis omnes sumus. A Brevi epilogo

Nihil igitur nobis antiquius debet esse , si sapimus , quam ut , juxta Divi Pauli praesicriptum , improborum vitemus colloquia , & pestiferas it

lorum voces non modo ad animum, sed ne ad aures quidem admittamus. Ad geminum illud exemplum poteris tu quoque vicissim marte tuo Chrias elucubrare 3 quarum a gumenta ut semper in promptu habeas , selectissisma quaedam ex auctoribus eximiis deprompta subjicimus. .. .

g. v I Argumenta Chriarum verbalium

ex Horatio. r. Mnes eodem eogimur. .: Vivitur parvo Mnh.

nefas. 4. Magnas inter opeS inops . De avaro. et 3. Ira furor brevis esto, a 6. MuIta senem circumveniunt incommoda.. 7. Fortes creantur sortibus & bonis.

S. Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. s. Quanto quisque sibi plura segaverit, a Diis plura seret.

53쪽

ro Elementa, Rhetorica .E, metuis. Io. Quid non mortalia pectora coiis. Auri sacra fameSt .

xi. Facilis descensus Avexes.. xx. Labor omnia vincit.

- ΕΣ idia. 13. Principiis obsta a serb medicina paratur. 1 . Otia si tollas , periere cupidinis arcus. h. Is. - Dicique beatus IAnte obitum nemo , DPremaque laneta deis

Effecere levem. I . Livor iners vitium morea nou exit in ab

Ex Iuvesaei. I8. Fronti nulla fides. xo. Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. --. Nemo repente fuit turpissimus. at. Res est sacra miser. xx. Nobilitas sola est atque unica vii tus.

Ex Seneca . .

13. Tota vita discendum est mori. f 14. Etiam sine magistro vitia discuntur. xs. Qui genus jactat tam , aliena laudat. a . Sequitur superbos ultor a tergo Deus .

x . oeuras hominum, is quantum est in rebus inanelas. Virtuteri Rideant, intabescantque relicta . De scinoris. . Ex Martiali. as. Extra sortunam est quidquid donatur ' egonis: Quas

54쪽

Elementa Rhetorica . II Quas dederis , solas semper habebis opes . . 3o. Non est, crede mihi , lapientis dicere, ub

sera nimis vita est erastina i vive hodie. Ex Terentio. 3r. Crestit in adversis virtus. Haec igitur , aut alia id genus argumenta pe

tractare si velis , facies sedulo quod supra dictum

est. I. Laudabis breviter auctorem Sementiae. 2. PIMnias & copiosius explicabis sententiam , illamque variis verborum coloribus pictam in bono, ut ajunt, lumine collocabis . 3. Afferes causam aliquam quamobrem res ita se habeat. Ex contrariorum Comflictione &quas concursu illam confirmabis . s. Illustrabis eam similitudine , quae in rem aptissime qua.dret. 6. Probabis illam singulari quodam exemplo. I. Veteris auctoris testimonio & auctoritate illam eonis firmabis. 8. Denique ex omnibus hisce capitibus remita se habere concludes. aeuo modo nam tractanda es Chris ma R. Eadem prorsus ratione qua Chria verbalis . Eadem enim est utriusque ars , eaedemque plane regulae. Itaque actum ageremus, fi de Chria activa separatimae seorsum trabaremus. Idem planὰ dicito de Chria mixta .

CAPUT IV.

De Amplifieatione.

Ori s Ampi eatis ρ .. .. . R. Inepte prorsus ae ridicule neere mihi vicientur qui perperam interpretantes Isocratis veris ' σῶμα ba L Amplificationem eum vulgo ita definiunt a Αm. κώ με phfi alio, inquiunt, est oratio quae ex parvis magna facit a seu quη res cxiguas verbis exaggerat& in

55쪽

. Elementa Rhetoris . uentia di- maius attollit. Puerilis, inquam , & praestigiatoreti.' .e,' ac Sophista potius quam oratore digna mihi semperaiscis .... visa fuit haec vulgaris definitio , quae res mendaciorum. fallacibusque pigmentis supra meritumivelit augeri . Ut enim facete ajebat Spartanorum rex Agesilaus rEgo pessimum eum sutorem arbitrabor semper , qui magnos calceos pedibus parvis inducat. Nos igitur eum Tullio sic Amplificationem commodius longe definimus : Amplificatio estgνavior quadam Urmatis , qua motu animorum eoneiliar indicen.

ao Idom . Quia vero subobseura cuipiam sorte videri posset haec definitio; & quia vis & facultas Oratoris potissimum in amplificando eonsistit ; idcirch defini. tionem illam & totam amplificandi artem planius &apertius explicare operae pretium existimamus.. Ω-id igitur sibi volunt hac verba e Gravior quadam Urmarior

R. Gravissima illa assi alio , de qua hie agi- nur , nihil aliud est quam vehementius quoddam copiosiusque dicendi genus, quo rei vel dignitatem

de amplitudinem , vel indignitatem & atrocitatem . pondere verborum 8c enumeratione circumstanti rum ita demonstra mus , ut non animos auresque praetervolet , ut ferme fit, cum res leviter ac structim attinguntur ι sed ut seriat animos , perm veat affectus , & audientium memoriae. penitus lim fideat s Cedo illustra quodpiam exemplum Ampli attonis hin

R. Habes luculentissimum in atrocissima illa Didonis adversiis AEneam abeuntem querela . Pol rat Dido simpliciter & nude AEneam appellare durum , enhumanum ferreum ς sed querimoniam illam se amplificat mirifice Virgilius a AEneidos Lib. IV. . :

rilia dicentem , iamdudum aversa tuetur, Huc illuc volvens oculos , totumque pererrat, Luminibus tacitis, & sie accensa profatur: . HM.,. Nec tibi ' Diva Parens, generis nee i Dardanus auctor,

56쪽

Elementa Rhetorice.

Perside sed duris genuit te cautibus horrens mMyνίmus Caucasus , Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. Sic etiam Libro a. poterat AEneas exiliter & vis visa. sejune dicere se amissam conjugela Creusam elamoribus maximis per noctis tenebras appellaue everim rem ita verbis exaggerat. Rusius quin etiam voces jactare Per umbram, Implevi clamore vias , moestusque' Creulam . Nequidquam ingeminans iterumque iterumque. Vocavi. Denique ad ipsam IEneidos calcem idem Marci lia, Ea.aΤurni mortem uc amplificat: -- Ast illi solvuntur frigore membra ;Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. aeuotuplex est Amplificatio λR. Duplex: alia est verborum , alia rerum et seu , quod idem est, alia fit rebus ac sententiis , alia Verbis tantum . De utroque genere seorsim agendum nobis est. s. I.

De Amplificatione Ferumet O t m. ii si Amplificario rerum e

R. octo praecipuis. s. Fit per congeriem deisnnitionum, seu per definitiones conglobatas . 1. Pen Congeriem adjunctorum. 3. Per congeriem seu per enumerationem Partium . 3. Per congeriem causarum&effectuum . s. Per congeriem consequentium . E. Per congeriem smilium , comparationum &exem

rorum. 7. Per contrariorum , dissimilium & intere pugnantium confiἱctionem. 8. Denique per incrementum . Singula haec capita fgillatim persequamur.

g. i

De Amplificatione per congeriem .

Est brevis de circumscripta rei expliea-

57쪽

tio e seu , ut ajunt Philosophi, est oratio quae rei

naturam breviter explicat. -

Ω-id ast Amplificario per eou iam definitionum , , a definitionibus conglab iis ν . - . . R. Est ea in qua variae Huldem rei definitiones congeruntur , & quasi coacervantur t ut cum ait Cicero r.Historia est rastis temporum , lux veritaris, vita memoria , muistra vita , nuneta Fetustatis. Ex iisdem definitionibus conglobatis, Curiae ae Senatus Romani majestatem sic amplificat idem orator in or tione pro Milone r coria temptamsanctitarit, amplitudinis , mentiso consitii publici , c put Mνbis, a sociarum, portus omnium gentium , sedas M univorso Populo R. eone usa uni Ο- i. . Poteris tu vicissim, ad illorum definitionum coriis

globatarum imitationem, dicere quid sit eloquentia , nitid Poesis, quid amicitia, quid vita hominis, quid Deus ipse. g. III. De Amplificatione per congeriem

adjunctoIuu . Ori4 s Amplificatio per eongariem afunctoνum R. Est ea quae ducitur ab omnibus seu rerum seu perlonamhi adiunctis ac circumstantiis λmul coacervatis . Percelebris est apud Rhetores Amplificatio illa qua Divus Hieronymus non minus eloquentia clarus quam vitae sanctitate , Monachi cujusdain scelus Virginem Deo sacram ad stuprum solicitantis sic exaggerat : Infolicus e mortalium ,

tu speluncam illam , in qua Dei Filius natus est , de stupro condicturus ingrederis 3 Non times m de proepi infans vagiat puerpera inuo te videat λ Ang.li clamant , Pastores currunt, stalla vi per rutilat, Ma si adorano , Herodes terretur , Drajolyma conturbatur. in cubi iam Virginis , virginem decepturos

irrepis Sic etiam Virgilius meid. 3. gigantaeam

58쪽

glementa Rhesorica . . Polyphemi molem immanemque statueant exprὶmit

per adjuncta rates. . t Trunca manum pinus resit & vestigia firmat. I ' .i Et paulo post : aenaem -- Graditurque per aequor . I. zzz Iam medium , necdum fluctus laterR ardua tinxit. θῶ. Simili modo oridiu, ingravescentis Hatis imcommoda per adjunctorum coacervationem amplificat: , 3 , Iam mihi deterior canis aspergitur aetasε Iamque meos vultus rugae senilis arat. Iam vigor & casso languent in corpore vires sNee iuveni lusus qui placuere , juvant. Denique Virgilius sub finem libri primi Georgieorum , Iulii esaris interitum lugubriter admodum &tragice lamentatur, coacervando funestissima prodigia , monstraque quae uti antecessere, vel mox sub. sequuta sunt rv Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam, Cum eaput obscura nitidum serugine texit, Impiaque aeternam timuerunt saeculR ' noctem.

. . . . . . . . . . . . . . . .

Vox quoque pet lueos vulgo exaudita silentes Ingens, & simulacra modis pallentia miris uisa sub obsimum noctis ι peredesque loeutae, Infandum , sistunt amnes , herraeque dehiscunt, onamul moestum illae mat templis ebur, aeraque sudant, ::z: zz Totum hunc Iocum, ut eximium amplificationis Pima , exemplar, & ad excitandam commisti ationem in pi inis idoneum, tu considito, si me audis.

f. IV. . Ad Amplificationem per congeriem seu enumerationem partium. rid est Ampli Hio M enumerationae partium p . R. Est illa quae fit dum totum aliquod an suas partes vistribuitur ; seu dum rei alisubus partes

59쪽

ex Mi

κ Iupiter in auream plumam mutat ι sillam vi lusit con verso in pretium deo. H..rat.

36 Elementa Rhetoricae vel omnes', vel praecipuae certh quidem , saillatim uu LD Gregorius Theologus inrita . : Dh-b rorum Constantiam in crucia

ti,is pro Religione contemnendis ampIificat, sim gula suppliciorum quae pertulit genera ita pers

quendo : Matris veis robur animique eonstantiam n is seclara , ct emollire ae debilitare potuit . Non in-Frumenta taxandis artubus accommodata, non rota proposta , non exqustissima quaque tormentorum Esenera , non ferrearum ungularum acies, non furentes be-l'. , nou ---ac-bantur, non ferventes olla, non gnas quι exertabatur , non miseellanea turba , non uringentes sarauuer , generis aspectus, non membra qua daserpebantur , non carnes qua laceraban ur , non δε-

is, . f- - impondentes aeerbita- Eadem quoque ratione ac via peritissimus amis iii 'RG Rxxustae. Ovidius dilatat istam Sentis

Rex Midas omnia quaeumque tangit

in aurum convenit. Laetus abit , gaudetque malo Bere nihlus Hexos νPollieuique fidem , tangendo singula, tentat. Vixque sibi credens , non alta fronde virentem' Ilice detraxit virgam , Virga aurea facta est: Tollit humo laxum , saxum quoque palluit auro: Contigit & glebam , contactu gleba potenti Μasia hi r arentes Cereris decerpsi ari stas, Aurea messis erat . Demptum tenet arbore pomum. Hesperidas donasse putes : si postibus altis Admovit digitos , postes radiare videntur. Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis. Unda nuens palmis ' Danaen eludere posset.

Sic etiam Mas ejus Latinae linguae elegantia mundit iacue nulli inferior, urbis Venetiarum pulchritudinem praestantiamque per paritum enumerationem describit in vita D. Ignatii, omnibus picta & polita artas coloribus.

60쪽

Elementa Rhetorica . .

Venetiarum descriptio per olime

. tionem Partium. . ,

Vanetiarum urbis , in recessu intimo sinus Adriatiaci , - regio M situs es , ut uniteν stagnantes ex alto aqua , illam omni ex parte circumluant . Ea inclyta urbi is ad merces copiasque invehendas opportuna re ceptacula , , eontra hostilas incursus munimenta firmissima sunt . Ex iis porrὸ astuariis majores minor aseque Euripi totam urbem intercursantes, varns maan dris ac s/xistis ita distinguunt, ut μοι in partes pedi in totidem fa)ὸ mari adims sis , egregio sane vel artis . vel natura maraculo. Inde vicorim inolarum pontium ingens numerus r ut qui diutius ibi verinsati non sunt , viarum locorumque moto varietate , moiuo Amilitudine sape fallantur . Sed contra ejusmo di ambages certum paratumque remedium est maxima multitudo cymbarum, qua resquequaque di persa, nomia natim ad omnia is publica ct privata loca quemlibet . Laad ita magna mercede , trajiciant.

4 De Amplificatione per congeriem

. . . causarum & effectuum ...

OVid est Amplificario per eoueriem causarum is es

R. Est ea in qua multae simul unius rei cause& estectus multi conglobantur: ut si diceres cum

celebri artis magistro et Suereris murtis modis v Aatum esse provinciam ; sed ad causas ealamitatis i/ttende : Vigebat in ea ambitus , luxuria dominiab tun s segnes erant magistratus , populus ipsa molli iii Iaque segnitia diffluebat . Expecta igitur damna longὸ graviora . Exhaurientur pecunia , iacebis spreta Re- Ilio , fures impune grassabuntur , cte. Ex hoc eOdem loco immanissimam Mezentii crudelitatem an plificat rex Evander apud Virgilium A, neid. 8.

Quid

SEARCH

MENU NAVIGATION