Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

caeteram omnes abrogari posse videntur ; atque illae procul dubio sunt abrogandae , quae ad aliquam Virginis mariae, aut alicuius Sancti imaginem epulas , nec satis honestos conventus celebrandi causa haberi plerumque solent. XXXIX. Sacra in singulis Parochialibus templis peragenda , utpote adduCendo ad verlim rectamque pietatem populo magis idonea maiori etiam studio

procuranda Sunt.

Restituendus quoque , et ad maiorem feligio nem revocandus nimis hactenus neglectus dierum fe-Storum Cultus. Statuendum ergo, Di festis diebus in qualibet tum urbana , tum rurali Ecclesia opportuno tempore Parochus notandas inferius functiones celebret, quas ad maiorem populi Commoditatem , alio tamen tempore Coadiutor , si adsit, instauret.. XL. Nullus in Parochialibus Ecclesiis Couississiones audire poterit, sine Episcopi , atque ipsius etiam Parochi venias cui de iis etiam reddenda rati . est, qui in eius populum huiusmodi exercent po

testatem .

XLI. Antequam vero rem divinam conficiendam aggrediatur , brevem ad populum de Missae Sacrificio sermonem Parochus , aut Coadiutor habebit s ac plane ostendet , quomodo se una cum S cerdote ad Ecclesiae mentem conformantes Μissam audire , eique utili liter adesse possint, docens Simul, infinitam esse eiusdem sacrificii vim, et innumerabilia ex eo in Ecclesiam, in viventes, ac vita functos fideles proficisci bona . In praecipuis vero anni sci- lemnitatibus operae pretium erit mysteria etiam , quae ab Ecclesia in iisdem celebrantur , breviter explicare.

XLII. Fidei, Spei, Charitatis, et Contritionis actus, aliasque preces ab Episcopo publicae alicuius

112쪽

necessitatis causa imperatas patrio sermone re brabit . . 'XLIII. Inchoabitur deinde Μissa, quam graviter , et Hata distinctaque voce Celebrari oporteret . . 'Videant Episcopi, an eXpediat, ut omnes e popul latinae linguae minime ignari , et quidquid Sacerdos pronunciat , facile intelligentes, ipsi etiam elata

XLIV. Evangelio praelecto, Parochus, vel Coadiolor ad populum versus Evangelium ipsum prius italice redditum fusius exponet , eaque inde morum Praecepta hauriet, quae populi institutioni , atque . utilitati magis conferre possint. In huiusmodi vero

concionibus brevitati consulat , studeatque , ut omnium captui accommodatae sint, eosque recta vi Vendi ratione instruant, neque umquam in mysticis eruendis sententiis, aut dogmaticis Maestionibus ag tandis nequicquam laboret.

XLV. Deinde rem divinam persequens , ubi ipse Sanctissimum sumpserit Christi Corpus, accedentibus quibusque illud distribuet . XLV1. Confecto sacro aliquas patrio sermone una cum populo adhibebit Deo preces pro vivis ac vita functis fidelibus, pro infirmis, pro populi , agrorumque necessitatibus ; atque hymno me Detim laudamus rei sacrae finem imponet. Eadem in celebranda missa Coadiutor faciet. XLVII. Post prandium Catechesis habebitur , , nisi mane post. ultimam Parochialem Missam , et post peractam an Ecclesia Sacramentorum dispens, tionem habi a fuerit. XLVIII. Idoneo autem , et, si fieri possit, a templo scorsum loco religionis rudimenta edoceantur pueri per Coadiutorem , si adsit , dum aetate provectiores Parochus in templo instruit: aut contra .

XLIX.

113쪽

XLIX. Quae provectiorum institutio saltem ad

horae dimidium producatur, atque explicentur in ea praecipua religionis ossicia, et quae ad salutem conis sequendam necessaria sunt, Dei nimirum, atque Ecclesiae praecepta, Apostolorum Symbolum, eiu que Articuli , precatio Dominica, Sacramentornm Vis , et qua animi affectione debeant ad ea fideles accedere. Addi etiam posset italica alicuius sacrarum literarum capitis lectio, ac bre Vis eiusdem , ubi necesse fuerit , interpretatio. Succedent Uespertina a preces , atque his impertienda populo Sacramenti benedictio, vel pium, ut aiunt, Bonae mortis exeracilium , prout rerum ac temporum circumstantiae postulabunt.

L. Atque haec religionis ossicia si in qualibet Ρ rochiali Ecclesia diebus festis rite colantur, maior inde oritur causa , qua Episcopi levia quaedam festa ueliquiarum expositiones, atque huius generis alia

numquam permittant. .

Conciones etiam Adventus, et Quadragesimae tempore tolli possent , praeterquam in uno , aut duobus principibus urbis templis, modo tamen Cain techeseos instar habeantur . Interdicendae autem prorsus es Sent de Sanctorum laudibus orationes, in quibus dicentis facultas eminet sine ulla plerumque eorum , qui audiunt, utilitate . LI. Velandum quidem esse videtur, diebus Dominicis ulla in Sanctorum honorem celebrari festa,eXceptiS eorum commemorationibus, quas in divinis ossiciis fieri permittit Ecclesia. LII. Oporteret etiam , ut Parochi essent quam- maxime de puerorum institutione ac disciplina solliciti , nullamque . quantum in ipsis est, eos erudia

endi praetermitterent occaSionem .

LIII. Uera insuper Religione Populum instruant,

114쪽

SESSIO II. Ior

aiecesse est; ab inui libus, ac superstitiosis religi nibus avellant, doceantque , quae sit Indulgenti, riam Virtus , et quomodo quis ad eas comparandas, Proinerendasque affectus animo esse debeat; quae sit vita functos iuvandi ratio , non in sacrificiis tam

tum , sed in quibuslibet pietatis operibus posita ;quid de Missarum applicatione , de communione

Sara Ctorum , ac de aliis huiusmodi rebus sentiendum Sit: quas res populus aut penitus ignorat, aut plurimis involutas, ac depravatas erroribus accepit. LIV. Ut vero etiam minus eruditi doctrinis Pa. rochi suo recte periungi officio Valeant, eos in Patrium sermonem transferre , aut noVos edere , a

suppeditare gratis praestaret libros, quos veluti du-Ces , ac doctores sequantur. Hi vero ex aliis com-

pluribus proponi posse Videntur . Brevis , intellectu facilis, ac lucido digestus

ordine ad puerorum institutionem catechismus, qualis videtur esse ab Episcopo Coiberto breviter con- Cinnatus , aut alter Liburni editus. Fusior alter pro aetate provectioribus Catechi mus. Ille autem videtur aptior, qui incribitur: instru-χione generale sulti verita Cristianes ac Genuensis vulgo dicitur. Sacrae Scripturae exemplar vel a Martinio Archiepiscopo Florentino italice expositae, vel italica eiusdem Scripturae versio a clarissimo Sacy gallice redditae, ac doctis interpretationibus , piis sinusque

animad Uersionibus auctae.

Christianus Turnesii Annus Suessionensis Episcopi Conciones, et Cateche ses in Omnes Dominicos , ac festos anni dies . Bossueti de Sacrificio Missae, vel laudati su perius Turnesii, aut Martinii de optimo missae audiendae modo Tractatus .

115쪽

Ritualis Alectensis Ecclesiae Liber una cum aliquo

opusculo edocente Parochos , qua ratione infirmis, ac morientibus adesse debeant.

Spiritualia Ioannis Dominici Cochinii de piis

charitatis conventibus opera . Morales Quesnellii in novum Testamentum animadversiones. Μeetenguy Christianae doctrinae expositio. Opus Epistolas, atque Evangelia continens eodem , quo per annua festa habentur , distributa o dine , et in nostram linguam translata una cum brevibus moralibusque eorumdem commentariis facile

cuiquam intelligendis, ad capita et principia quaedam redactis, ac per paulo longius horae dimidio tempus populo eXponendis. Sermonum collectio de praecipuis Christianae Religionis dogmatibus, in Apostolorum symbolum,do Precatione Dominica , de Sacramentis , de praeceptis Divinis , atque Ecclesiasticis , de praecipuis Fidei nostrae Μysteriis, de ritibus , quos in dive sis anni solemnitatibus celebrandis Ecclesia adhibet; qui sermones sint captui omnium aCCommodati . Liber de praecipuis hominum erga alios homines, coniugum, atque eius, quod quisque Sequitur, Vitae generis ossiciis, tum de filiorum institutione. Alius item liber , qui doceat, quae potior sit

laborantes morbo , aut morientes iuvandi consolandique ratio . opus praeterea prima complectens eorumdem Parochorum ossicia, eosque ad hoc munus gravissimum probe exercendum dirigens .

Saniorem de rebus divinis doctrinam tradentes libri ad confessiones audiendas , solvendasque de moribus quaestiones Parochis necessarii.

116쪽

De recta pietaete et religione Muratorii opus.

Moralis Theologia Petri Tamburini publici in

Ticinensi Athenaeo Professoris . Ecclesiastica Rasinii historia . Ritualis liber Tolonensis Lamberti SermoneS . Liber de Christiavi hominis ossiciis inscriptus , ac Romae editu S. Fleury in Ecclesiasticam historiam Sermones. Qui omnes libri si ab Episcopis probentur , aut alii huiusce generis proponantur, tibi, qui Opus fuerint, in patriam linguam translati, ac typis iterum mandati fuerint, REGIA CELsITUDO praecipiet , ut gratuito praebeantur Parochis, qui tamen eos veluti

Synodalein , ut aiunt, rem accurate servabunt, sui que relinquent , ac tradent successoribus .

LV. Sacrae Monialium aedes in Parochiales, E clesias , quoad fieri poterit, non erigantur. In iis

autem, quae Parochiales non fuerint, unum tantum Altare sit. Omnes parietum ornatus, ac musicae proinhibeantur ; nulla , nisi probante Episcopo , ac sine pompa, in Sanctorum honorem Celebrentur festa. Omnibus diebus festis vi praecepti ex toto SerVandis ad ipsas moniales οῦ vel ab eo, qai eisdem a Sacris Confessionibus est, vel a Capellano clausis templi foribus, sacrae habeantur conciones; quae tamen in Evangelii explanatione, in catechesibus , aliisque moralibus institutionibus unice Versentur , iisque sublatis, . quae Adventus , et Quadragesimae tempore haberi consueverant, ter, aut quater singulis annis M spirituales exercitationes revocentur, in quibus piis meditationibus, aliisque sermonibus V

cent .

LVI. Quo tempore Parochiales iunctiones fient, ne ab iisdem avocetur populus, Regulares nullum sacrum

117쪽

omelum peragere possint. Laadationes etiam Sancto. rum , omnesque aliae conciones ipsis omnino ve

tandare .

Una tantum princeps ara in eorum templis existat. Sanctorum sui Instituti festa celebrare iisdem lici bit, modo tamen sine musica , atque immodico apparatu, et numquam Sacris diebus integre vi praecepti servandis.

Sacrae etiam Hebdomadae functi opes alia hora ab iis erunt celebrandae,quam qua in Parochialibus Ecclesiis celebrantur . Quin etiam illud videtur decere maxime, ut Feria V., quae dicitur in Coena Domini, ipsim et Regulares obsequii ergo illius Paroeciae femplum adeant, in cuius finibus eorum Coenobium situm est. Decerni etiam ab Episcopis posset , ut Regulares , nisi Parochi munus exerceant, quoties

extra suam Ecclesiam Concionatum Vocentur, Comeiones ipsas Episcopo , aut alteri , cui Episcopus eius rei curam mandaverit, facultatis obtinendae gratia exhibere cogantur. Expendendum est quoque, an praecipi oporteat , ne Regulares concionentur, neque Confessiones audiant in saecularium Parochorum templis , nisi praeter impetratam ab EpIscopo huiusmodi rerum acultatem, eam ab ipsis quoque Parochis obtinuerint .

LVII. Ea Regularium Coenobia praefiniant Episcopi , quae publicae Dioeceseos utilitati esse

censuerint ; tum quot Sacerdotes, quot Professores in quolibet Coenobio esse debeant, caeterorumque Regularium numerum, qui necessarii videbuntur. Lex de non recipiendis in Etruriae Monasteria Regularibus alienigenis, ac domicilii iure non gaudentibus religiose servetur . in Episcoporum etiam animadversione dignum e

an Diuili od by Cooste

118쪽

an magis expediat , ut Regulares suis universo ordini , aut alicui provinciae Praefectis pareant; ita enim ex hoc in aliud Coenobium, prout necessitas postulabit, facilius transferri, et cuiusque loci Praesidibui esse possunt magis Obsequentes, ac morigmri ; an Regularium coetus adeo sint seiungendi, ut totidem societates existant nullo communionis vinculo inter se colligatae. Quod si fieri praestet ,

rursus eXpendendum erit, qua ratione consuli possit novorum candidatorum tirocinio, ac studiis in quovis Coenobio non tam facile instituendis. In eo autem, quod ad ordinationes, ac studia pertinet, Regulares iuxta , ac Saeculares Sacerdotes Episcoporum auctoritati voluntatique se se omnino subiiciant. Animarum curam , nisi in Paroeciis monasterio addictis . exercere iisdem non liceat. Cum vero ad hoc munus Parochi, vel Capellani titulo obeundum accersuntur ab Episcopis , Monachi prius habitum po

nant .

Expediret etiam , ut Regularibus , quantum fieri poterit , Μonialium consessiones audiendi curam Episcopi numquam Committerent. Numquam etiam eisdem facienda esset concionandi, aut Poenitentiae Sacramentum administandi potestas, praeterquam in suis aut in Parochiali aliqua Ecclesia . Parocho operam praeStandi causa , impetrata tamen prius non solum ab Episcopo, sed etiam ab ipso Parocho eius rei Veni a. Oporteret etiam , ut Episcopi, aut ipsi per se, aut per suos delegatos omnia suae Dioeceseos monasteria quotannis perlustrarent, nec solum Regularis disciplinae , sed studiorum etiam , quae ibidem coluntur. rationem eXPoscerent.

Praeter festa , quae ubique terrarum ab Ecclesia celebrantur, et alia ad Auctores, caeterosque

119쪽

ordinis sui percelebres sanctitate viros colendos instituta i a quibus tamen nimia quaelibet pompa, et panegyrica oratio semper absit praeter novendi tes ritus ac preces , quae in praecipuis Ecclesiae solemnitatibus adhiberi solent, quodvis aliud festum videtur Regularibus interdicendum. Ad severiorem quoque disciplinam ii revocandi

forent, ita ut numquam solis egredi e monasterio liceat , nec extra ipsum in privatorum domibuς rusticationis , aut alterius rei causa pernOCrare. Quod si facere aliquando velint, neque id, ut infimmis adsint, neque itineris , aut alterius necessitatis causa , facultatis a suo Praeside impetratae chirographum habeant , in quo certum tempus locusque

designetur.

Nullus erit in Etruria locus dispensationibus , ac privilegiis ad immunitates, dignitates, aut titulonin suo ordine assequendos ab urbe Roma impetr tis . Roganti Parocho inservire , atque auXilium fe re debent ; in Parochialibus Ecclesiae functionibus , cum opus fuerit , ministrare; infirmis adesse ι Conia fessiones audire ; atque in his omnibus peragendia illi Parocho morem gerent, cuius Paroeciae finibus ipsorum monasterium continetur.

120쪽

enit Episcopus ad Synodum mane hora octava, ut in Sessione antecedenti, et genu flexo ad faldi. storiam una cum ceteris Ρatribus Sacro adfuit, quod a D. Dominico Prati Priori S. Michaelis a Serravalle celebratum est. Inde inchoata cantu, sicuti in prima Sessione , Antiphona Exaudi nos, et recitatopsesmo 68. Salaum me fac ec. decantatum est Evangelium S. Matthaei quod legitur in Μissa pro chlebratione Synodi. Post Veni Creator Spiritus, Episco, Pus sequentem protulit orationem:

Deus qui nos iustitiam loqui, M.quae recta sum praecipis iudicare r tribue nobis, ut neque iniquitas iuore, nec pravitas inveniatur in mento: ut puro cordi purior sermo consentiat, ostendatur in opere utatilia , neque appareat dolus tu lingua, sed ex corda veritas proferatur . Per DominNm. usti tecum visit ec. Et initium Sessionis hoc ordine factum est. D. Can. Talini excusationibus excipiendis praefectus , cum ex una parte vices gereret unius eκ Secretariis Synodi , et ex altera rationem redderet muneris sui . his verbis Praesidem est allocutus .

o Si tibi placet, Reverendissime Pater, D. Io.

SEARCH

MENU NAVIGATION