장음표시 사용
71쪽
ά E p 1 T s o L AEquid virtutis, qui non existimet, se beneficio assci, si a te ad amicitiam invitetur. Ubi vero thesaurum ex amicis tibi comparaveris , senties, quantumst in ea re suavitatis, ac etiam quantum praesidii,si forte aliquando contingat , te iniquioris fortunae procellis concuti agitari: quod quidem oro Deum, ut aVertar, sed tamen ejusmodi casibus stat praecipue obnoxii, ii, quo-xum virtus maxime eminet: nam ut
est in vetere dicto in virtutis est semper comes invidia, eique perpetuo insidiatur. Ex tua quidem gente praecipue deligendi tibi sunt amici, ut cum iis vitam suaviter transigas, sed tamen, si se ex aliis gentibus offerant, quibus aliquid virtutis inesse videas , iis nequaquam via ad tuam amicitiam occludenda erit: ejusmodi enim amici raro sunt simulati , cum in amicitia ad sua commoda non respiciant. & saepe numero offerunt se ipsis occasiones benemerendi de amicis, & prae sertim hoc in elice nostro saeculo, quo saepius vidimus praestantes viros extorres &profugos ex patria, ideo tantum, quod sceleratis factiosorum hominum consiliis subscribere noluerint. In patria
72쪽
LANGUETI. synunquam deerunt plurimi, qui se tibi esse. amicos dicant, praesertim ubi fueris ad dignitates evectus , sed cum multi reperiantur, qui sint tantum amisci fortunae, cumque ea animum mutent, danda erit opera, ut tales a veris& sinceris amicis discernere possis. Proxime ad te scripsi, quid de tuis studiis mihi videretur. Obsecro, Ut aliquid tentes in emendanda tua pronuntiatione. Nihil erit excellenti tuo ingenio impossibile. Senties aliquid molestiae initio, sed mihi crede, non erit
opus multo tempore ad eam rem perficiendam, & quia pauci ex vestris hominibus id curant, eo plus gloriar inde reportabis. Delige tibi virum doctum, cujus pronuntiatio tibi probetur , & 'quotidie per dimidiam horae partem,
solus cum eo colloquere , de variis rebus. Sume tibi initio solius literae Apronunciationem emendandam , dcmone tuum, ut quiniescunque non re- et e pronunciabis te reprehendat, ita ut
quotiescunque reprehenderis, pro poena , seu muleta nummulum, vel quid tale pendas. Ego certo scio , quod intra quinque aut sex dies,senties, te non male operam collocasse, & ad reliqua
73쪽
collocasse, & ad reliqua persequenda alacrior sies. Et qui esset duriore ingenio , id sorte non consulerem ; tu v ero potes, quicquid vis:quare non est, quod mihi objicias tuum versiculum, qui ait,
natura semper recurrere: nisi enim praes iteris id, quod a te peto, ego Voluntatem & negligentiam tuam accusabo,&non naturam innocentem. Vix praeterierunt duo menses,ex quo ad me coepisti scribere,& tam e tam parvo tempore tantum scribendo profecisse mihi vide- Iis, quantum alius vix toto anno proficeret. Diligenter observavi, te loquentein nostra lingua, sed vix unquam deprehendere potui, te vel syllabam unicam, non Ieche pronunciare. Obsecro mi charissime Sydnaee, ut id in mei gratiam tentes, quod ubi perfeceris, in te nihil habebunt, quod reprehendant vel etiam maligni censores. Ignosce
autem meo amori, qui cogit me tibIsorte esse molestum haec inculcando. Misi ad te orationem, cujus apud te mentionem feceram, potius ut explerem tuam cupiditatem , siuam quod mihi digna videretur quae a te legere tur , & certe est divulgata me inscio, de valde aegreferente. Noster stationa
74쪽
Ι Α N G V E T I. xius rex tandem pervenit in suam Poloniam salvus & incolumis. Ejus inauguratio est rursus rejecta in decimum septimum diem hujus .mensis. Dum haec scriberem , audivi rursus differri in vigesimum primum diem. Quae de Moscho vitarum in Lithuaniam irruptionibus dicuntur, sunt falsa, Princeps ipsorum mittit ad Polonum splendidam legationem: nam dicitur esse mille equitum. Legati sunt ad Sinolens-hum, quod est ad Borysthenem, ubi
expectant literas commeatus , seu sal- iconductus , ut vocant, quas audio jam ad ipsos missas.: Putantur aeturi
de pace, vel de induciis. Imperatoris valetudo est paulo incommodior. Laborat ex calculo,&fastidit cibum. Dein elice nostra Gallia quid aliud dicam , quam illud Petrarchae: Pace nontrovo & non horia far guerra. Qgi dicunt aliquot urbes Hollandiae sese
dedidisse novo praefecto Belgii , illi
valde errant : nam puto ne unum quidem anserem ipsi deditum esse. Instaurat magno studio classem ut Midel- burgensibus suppetias serat, qui omnium rerum inopia laborant, sed id non sine pugna perficiet, nam G eusii
75쪽
suit ad ostium Scaldis , qui videntur esse cupidissimi conserendi manus. Ipse Plinceps Arai ensis est Flisinga ut
ex propinquo. Omnia rectius constituere possit. Bene vale, & me ama, ac amicos saluta, & sis memor eorum, quae de tua esligie scripsi. Viennae s. Februar. III 4.
XIV. TU sane te virum praestitisti, & quidem egregium. QRam insolenter mihi instillasti in postremis tuis literis, immo, quam atrocia minatus es, cum tamen nullam ejus rei causam haberes, ut tu ipse fassus es, qui in iisdem literis culpam agnovisti, & deprecatus es. Iam vero miror, qua fronte sis crimen tuum excusaturus, cum in illum eundem scopulum tam cito impegeris, quem meo naufragio factum infamem mihi objiciebas. An non metuiS , ne tota querelarum & accusationum plaustra in te effundam. Indicabo sane, non solum ingenium dc industriam, sed etiam ipsum coelum Patavinum conferre ad eloquentiam, si hanc maculam potueris eluere. Iam me utcunque continebo, nec meas querelas ad
76쪽
amicos deseram, sed si semel adhuc tale facinus perpetraveris, ego commovebo coelum, & terram ; & tibi indelebilem notam inuram. Sed forte has meas accusationes parvipendis, quia scis te apud communes amicos plus Valere gratia, quam ego valeam, &. tibi praesenti facile fore ea diluere, quae
ego absens objiciam. Quam vereor, ne patiar telis vulnera saeta meis. Nam omnes, qui ad me istinc scribunt, ita sibi gratulantur tuam amicitiam, &te
tanto amore complectivitur, ut incipiam metuere , ne in eo mihi male consuluerim , quod dederim operam, ut eximia tua suavitas & virtus multis innotesceret. am enim essem in z-lix, si istorum amor te ita abriperet, Vel potius mihi eriperet, ut vel mei obli viscereris, vel in amicitia tua obscurum aliquem angulum mihi t. intum relinqueres. Fui siet mihi utilius te rediisse ad illos tuos horridos hortulanos , apud quos ante annum vixisti, quam istuc eue profectum , ubi tot elegantes homines reperisti , quorum tibi mores magis placuerunt, quam mei,& forte convulserunt illam gratiam, qua antehac apud te valui, aut saltem
77쪽
n: E p rs π:o L AEnae valere belle simulasti. Sed errantistitui amici, si existimant, me pasturum, ut id mihi ab ipsis eripiatur, quod
antea si non mea industria acquisivi, saltem tua humanitate & liberalitate sum consecutus. Miror te in posterioribus tuis epistolis nullam prorsus facere mentionem tui ad nos reditus, quod tamen antea solebas semper Aiacere. Non audeo dicere, te captum
splendore & illecebris rerum Italicarum nos & nostra fastidire , ne mihi succenseas, sicut antea fecissi: sed tamen si quam causam habes, ob quam
tibi mutandam esse sententiam existi-- meS, vellem te mature id mihi significare, ne inani spe tui reditus, me frustra pascam, & vshementius doleam, ubi me mea spe salsum animadvertam.
Saepius quidem est huc scriptum , ut
antea tibi significavi , Poloniae regem inaugurandum a I. die hujus mensis: jam vero incipiunt nonnulli de ea re subdubitare, & suspicari, celebritatem illam in Aprilem mensem rejiciendam esse. Si quid tale accideret, ego considerem, ne eam occasionem negligeres: nisi forte apud te statuis hi, non re
78쪽
mus, stib illud tempus regem Rodolphum designandum patri successorem in regno Bohemiae. Verum , ubi quid certius de iis rebus habuerimus, id adtestatim scribam. Tibi interea perlu- stranda eslhnt ea Italiae loca, quae adire decrevisti, ne quid iter tuum remorari possit, quando erit opus festinatione. Scripsi antea, si quam dissicultatem rei pecuniariae sentias, te poste uti illa exigua, quam habeo, tanquam tua, quod adhuc tibi significo. Proficiscitur ad vos bibliopola Gallus, quem vidisti, cui dedi literas ad Dominum
Comitem. Petit ab eo, ut te conveniret, & tibi indicaret, quis hic sit rerum
status, & Craco viae, unde recens rediit.
Scripsi etiam ad Magnificum Dominum Ferrerium , legatum Gallicum, ut agerem ei gratias, pro humanitate,
uiam tibi exhibuit, & quod curaverit mihi significari, se in mei gratiam libenter tibi in pluribus rebus gratificaturum. In sero etiam meis literis, quas causas habeam, quare non saepius ad ipsum scribam. Bene vale. Viennae I . Feb. I 7
79쪽
E p is et o 2 a XV. NIs metuerem , ne te serociorem redderet mea deprecatio, dicerem me nuper in te accusando paulo servidiorem fuisse , & peterem, id mihi are condonari: nam literas tuas postea accepi: sed tamen post discesitim tabellarii, cui meae fuerant traditae, a Domino Vulcobio. Verum sive tua sive alterius negligentia factum est, ut eas tardius acceperim, judico me recte se- ciste, quod vehementiore illa accusatione ostenderim tibi, quam non sim futurus erga te indulgens, si in scribendo noo praestiteris illam assiduitatem, quam mihi promisisti. Non parum me impulerunt ad te accusandum literari quas postremas a te acceperam , quae nihil nisi minas spirabant: nam metu bam, ne mea indignatio deservesceret, nisi eam statim in te effunderem, ac quo recentior erat accepta a te inj ia, eo jucundior erat voluptas, quam Vindicta adferebat: longe enim alitet affectus sum, quam vos Itali, qui acceptas injurias soletis ita alte animis ' estris
insculpere , ut nonnunquam earum memoria per multos annos non i in IIS VOS
80쪽
LAN G V E T r. si vos torqueat, quam Vultur miserum illum Prometheum Caucasi rupibus alligatum. Sed haec jam omittam, quOniam spero te ita praemonitum, daturum operam, ne mihi denuo praebeas occasionem tecum expos fulandi. P
to jam ad vos perveniste famam pugnae navalis, qua victi sunt Hispani a Geusis. Commendator expertus est, quantumvis magnam sapientiam multitudine stultorum obrui posse. Sunt qui dicant Hispanos amisisse quatuordecim naves, allii dicunt quatuor & viginti, alii etiam plures. Intra paucos .dies habebimus de iis certiora. Multi
sperant pacem in Gallia , & quidem ejusi nodi pacem, quae finem imponat
malis, cum. quibus per tot annoS conflictantur Utinam isti non fallerentur sua spe, sed nihil adhuc video , quod mihi persuadeat ipsis esse assentiendum. De itinere regis Polonici certiora tandem habuimus : nam sunt hic quidam missi ab ipse ad Imperatorem, qui Germanorum humanitatem miria fice praedicant, sed non praeferunt diverseria Polonica iis, quae sunt ad Lingerim. Putant regem venisse heri Craco viam , & perendie inaugurandum,