장음표시 사용
451쪽
LANovETI. O 'equitum. Venit in conspectum eorum sub initium noctis , eosque nulla interjecta mora invasit, & nihil tale metuentes facile profligavit. Cepit trecentos equos bellatores, quibus maxi- me indigebat: suorum enim equi erant diuturno labore confecti, & pene inutiles redditi. Nox superveniens fuit in causa, ut pauciores ex hostibus sint interfecti. Haec qualiscunque victoria , tantum terrorem incussit Male- contentis, ut statim deseruerint plurima loca , quae in illa vicipia muni- Verant. Jam itaque sere ex tota Flandria pulsi sunt hostes, & La Novarus cum suis copiis progressus est in agrum Insulanum. Midam ex nobilitate Gallica & Metensi, ex quorum numero est Buyus ille , quem nobiscum in Anglia
vidisti, temere irruperunt in Comitatum Burgundiae, concepta spe , de Occupandis aliquot oppidis proditione
quorundam, cum quibus contulerant consilia, sed ut res erat temere coepta,
ita habuit in elicem successum. Cum autem audivissent Hispanos, & Bur
pundos magno numero adventare, ex
L ucatu Lucelburgensi, judicarunt an re eorum adventum, ex Burgundia si-
452쪽
io EPIsTO LAEbi esse discedendum. Diviserunt se intreS turmas, quarum una recepit se in episcopatum Metensem , altera in Moniplicariensem Comitatum , quae
est patria nostri Belitterichii, tertia est in Alsatia prope oppidum Ben id, quod abest quatuor milliaribus ab A
gentorato. Sunt qui conentur persuadere Argentoratensibus, istos struere insidias ipsorum urbi, quod non puto esse verum. Accusatur Beuiterichius, tanquam conscius vel potius author consiliorum insanorum istorum hominum : in qua re sibi fieri magnam injuriam ad me scribit. In Lithuania res feliciter succedunt regi Poloniae, adversus Moschum. Expugnavit Oppidum Polotetho, quod Moschus ante sedecim annos Polonis eripuerat. Jam obsidet Smolenshum ad Borysthenem. unt Moschum habere quidem instructissimas copias , sed fluviorum inundationibus impeditum , non potuisse sitis subvenire. Scriptum est nucDantisco regem Sueciae occupasse Nervam, oppidum Livoniae maritimum, ad Sinum Veneticum, in quosuit emporium satis celebre , ex quo Wrvenit in potestatem MosthL Lam-
453쪽
sis, misit ad me duo exemplaria libri tibi inscripti , quam. Geographiam
Poeticam nominat, quae ego ante triduum accepi , & jam ad te mitto cum ipsius literis. In suis ad me literis petit, ut a te responsum exigam ad ipsius literas. Legi aliquot ejus opuscula, sed mihi non es h de facie notus, nec quicquam commercii mihi cum eo unquam intercessit. Cum essemus Lu-treae ante menses triginta, dixit mihi Salvardus eum tunc in animo habuisse inscribere tibi commentarium in alteram ex epistolis Pauli ad Corinthios. Rogavi Salvardum, ut eum dehortaretur, quoniam audiebam in eo commentario ipsum disserere de disciplina ecclesiastica, &esse in eam partem propensum, quae vestrae aulae non probatur. Vide ut aliquid scribas, quo possim istius hominis voluntati satisfacere. Bene vale. An erpiae LI. die Novemb. Is 79.Lobetius accusat tuam
in scribendo negligentiam. Profecto tu illi viro plurimum debes : nam maximam tui fratris suscipit curam. s 2
454쪽
Superiore mense venit Coloniam praesantissimus vir Doct. And.Paulus, tui amantissimus, eo misitas ab Il-Iustris. Saxoniis Electore, ut mecum de quibusdam rebus colloqueretur: quare mihi eo excurrendum fuit. Inco itinere, in quod impendi duos menses, incidi in magnas dissicultates, &praesertim in reditu, cum nec navigare liceret, eo quod Rhenus obductus es.set glacie : terra autem iter facere nC-mo audet, eo quod omnia itinera sint ansecta latrociniis Hispanorum. Substiti Dordraci per dies quindecim, quoniam nec progredi , nec regredi poteram. Conscensa nave bis sum tempestatibus rejectus in portum, unde solveram: tandem tamen dissicili α molesta navigatione huc perveni. Redii huc vicesima die hujis mensis. Postiidie mane accessi ad Principem, ut eum salutarem, & quaedam ei indi-
Carem , ac etiam de tuis rebus cum eo
colloquerer. Mansi apud ipsum usque ad occasum solis , eo quod postridie hinc esset discessirus. Villerius tuas literas tradidit Principi ituro cubi
455쪽
tum, qui cum eas legislet, dixit se nihil non tua cause facturum.. Jam cst profectus in Hollandiam, ut nunc plura cum ipso agere non possimus. Tu interea cogita de tuis rebus, & scribe diligenter, quid tua causa nos velis facere. Alenconii adventum in has regiones non est quod reformides. Si
veniet, vix ante autumnum veniet: tu
Vero etiamsi per paucos menses castra secutus fueris , magnum tamen ex ea
re fructum reseres, praesertim si Lano-veo factus fueris familiarior: nam cum in historiarum lectione diligenter sis :versatus, longe citius, quam ii, qui earum land ignari, percipies quae sit ratio disciplinae militaris nostrae aetatis. Laudo in eo animi tui magnitudinem, quod libere reginam & veltros proce-rcs moneas, quid sit ex usu reipub. sed tamen videndum est , ne tam procul progrediaris , ut sustinendae invidiae non sis par. Senes plerumque sunt iniqui aestimatores virtutis juvenum, quoniam eos plus, quam se sapere sibi. turpe esse putant. Cogita etiam te pos.
se deseri a plerisque eorum, qui jam
tecum sentiunt: nam non dubito fore
456쪽
luntati reginae frustra adversari, aut eam suis adversationibus. aravius onsendi. Non haec scribo, ut te ab honesto tuo instituto abducam, sed consulo, ut te intra eas metas contineas, ut
amore reipub.& non cujusquam odio, aut n1mio vincendi studio , contendisse videaris, nec tamen desinas, quandiu sperabis te aliquid posse perficere,
quod sit ex usu vestrae reipublicae. Vcrum ubi animadvertes , tuas adversationes tibi tantum odium & invidiam conflare, nec ad vestram rem p . nec ad te, nec ad tuos ullam ex ea re utilitatem redire, consulo ut cedas necessitati, dc te ad meliora tempora reserves
ipsum enim tempus tibi postea consilium & occafiones benemerendi de repub. suppeditabit. Revoca in memoriam, quid potuerit efiicere regina - Maria, post regis Edouardi mortem, cum tamen initio admodum paucos secum sentientes haberet, & vestri ho-- mines tunc essent in re militari magis ercitati, quam nunc sint. Andegavensis factio dc authoritas hic augetur, cui si istic pervicacius adversatus fueris, vix hic de multo minus in Gal- lia
457쪽
lia tibi patebit receptus: religio autem arcet te ab Hispania, de ab Italia. Sola
igitur Germania tibi superes eis, inquam te postes recipere , si tibi ex patria esset discedendum. Scripsi ad te quid de his nuptiis sentiam. sum adhuc in ea sententia. Cave obsecro ne fervor aetatis te longius provehat , dc
ne aliquid committas, quod tibi & tuis sit damnosum . . Suspectus est Principibus , & praesertim illis in quibus non
est magnitudo animi, excelsus animus
in subditis qui sunt Illustri loco nati,& praecipue in juvenibus, quCs putant facilius impelli posse ad aliquod facinus quam senes, & propterea eos premunt, quantum possunt, ac eis suscitant aemulos quos fovent. Si talis mutatio apud vos subsecuta fuerit, ut existimes, tibi non esse honorificum in patria vivere , vel sorte a te impetrare, non possis, ut ibi vivas, nihil meo judicio, voluntario exilio magis honestum praetexere potes, quam rei militaris studium , cum sis juvenis & celebs, & non solum privatus, sed etiam filiusfamilias. Ignosce obsecro quod tecum liberius agam. Hoc est vitium senum , ut aliis dare consilium velint. S cum
458쪽
i 6 EPISTOLAE eum sibi ipsis plerumque sumere non possint. Amor etiam & solitudo codem vitio laborant. Facta est hic ma-ona rerum conversio interea dum eoo
abfui, cui ut existimo, causim praebuit reditus legatorum ordinum qui actioni de pace institutae Coloniae interfuerunt: satis enim animadueiterunt eam actionem institutam fuisse non ut harum regionum tranquillitati consuleretur, sed ut in iis dissidia sererentur, Sc qui antea erant concordes, inter se committerentur, quod cum senatui ordinum, seu statuum retulistent , existimarunt omnes imminentibus sibi periculis alia ratione occurrendum ecse, quam hactenus sit factum, & cum vobis hanc fabulam otiose spectantiabus, soliis Andegavensis suam operam& auxilia ipsis deserat, coeperunt cum eo de suis rebus magis serio, quam antea deliberare , eique proposuerunt conditionea, quas si admiserit, constituerunt harum regionum imperium in eum transferre. Rex Hispaniae jam permultos menses ostentat sitam picham classem, sperans se ea ratione his nostris, Lusitanis, & vobis terrorem incutere posse, nec venit ei in mentem
459쪽
in omnium oculis vasari militem ejus egentissimum, qui eo quod non iam merentur ipsi stipendia, cogitur se rapinis & latrociniis alere, quae re S maxime testatur ipsius regis inopiam, ac ipsum exosiim reddit. Iam est ad urbem Leodiensem miles Hispanicus, a qua dicitur flagitare duorum mensum stipendium, nam Cum pars urbis Τrajectensis ad Leodienses pertineat, ait aequum esse, ut etiam impensarum, quae in ejus obsidione sunt factae, partem perseivant. Carperam superiore septimana ad te seribere, sed sub tempus quo disi essit veredarius, avocatus
fui cum S. Aldegondo & Villerio, ita
ut non potuerim coeptas literas absolvere. Mitto ad te literas Doct. Andreae Pauli. Bene vale. Antverpiae 3 O.
, Onditiones , de quibus antea ad te scripsi, nondum stat propositae
Andegavensi , sed tantum conceptae sunt in Senatu ordinum generalium harum pro Vinciarum, ut , ipsi proponantur , modo id non improbent pro inciae quarum consensus est adbuc
460쪽
requirendus. Eri si ipsi omnia ex
sententia succedant, Vix tamen poterit huc venire ante autumnum. MoVebunt haud dubie Caelum& Acheronta Hispani , antequam patiantur harum regionum imperium sibi a Gallis eripi, & jam quaedam turbarum initia ab ipsis in Gallia excitari videlitur: in
qua re utuntur opera quorundam procerum , quos dicunt 1e adjungere illi factioni, quae Malecontentorum n minatur. Pindarus dicit facile esse turbare rempub. sed solum Deum posse turbatam priori tranquillitati redde- Ie : cujus rei exemplum videmus in Gallia. Si sapitis, deterrebunt VOS nostrae calamitates a contentionibus qua rum quaedam initia apud vos facta f. se videntur. Sunt qui existiment, Illustrissimum Principem Ioan . Casi- mirum brevi sust turum expeditionem in Galliam, de qua re forte ad te seripsit noster Beuiterichius : nam significavit mihi se nuper ad te literas
dedisse. Si plane decrevisti per Eanc
adtatem castra sequi, habes optionem nam nec in Casi mirianis, nec hic deerunt tibi amici. Sed vereor, ne patria tuam operam requirat, tibi hanc