Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento ordinis

발행: 1738년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

14 DE ESSENTIA ET EXISTENTIA

Theophylactas in cap. I. γυῖ. a. ad Tιmorb. ad ea verba : Admoneo te tit resuscites gratiam Dei, quae es in te per ιmpositionem manuum mearum: in te quidem , inquit nomine Pauli , habitat ipsa gratia , quam se accepisti, cum imponerem ego tibi manus, quando Episcopum te con-

,, secrabam. Tom. a. pag. 8 I.

Arnoldus denique Bonavallensis abbas, seu quis alius, in libro de ope Vibus Christi eardinalibus, ubi de ablutione pedum, in appendior Cre nica editionis Oxon. pag. 44. Mi Docetur, inquit, quae fit Baptismi & a-- liorum Sacramentorum stabilitas Nam Baptismum repeti ec-- clesiasticae prohibent regulae . . . Nemo sacros ordines semel datos . , , iterum renOVar, . . . . quia contumelia esset Spiritus sancti, si eva- ,, cuari posset quod ille sanctificat &e. Probatio s. ex Theologis. HACTENUs de antiquis Ecclesiae tum Latinae tum Graecae doctoribus . Nunc , ut quod de 'utraque restat , sigillatim expediamus , & a Theologis Latinis ordiamur; Illi prosecto quod a majoribus depositum aeceperant Theologi , illud idem non tantum eximia fide custodierunt ; sed etiam summa religi

ne transmiserunt ad posteros. Primo enim Hugo a sancto Victore da Sacramentis lib. I. cap. 22. pag. 23 6. col. a. conceptis verbis tradit . Septem esse Sacramenta , si quorum quinque generalia sunt, . . . duo particularia, eo quod nonis tribuantur omnibus d . . . Ordines scilicet & conjugium. Secundo Guillelmus Parisiensis tom. r. in trat alia de fac mentis idem

perhibet ; non mediocrem de sacramento Ordinis dissertationem imilituit. Tertio non alia fides suit Petri Lombardi, ut liquet ex lib. 4. senten. dist. 24 Dicuntur ordines sacramenta , quia in eorum perceptioneis res sacra, id est gratia, consertur. Quarto eadem prorsus fuit doctrina Petri Pictaviensis hujus discipuli, parte s. sententiarum , cap. 3, Sacramentorum novae legis, inquit, si alia sunt necessaria, . . . alia specialia, quae & voluntaria uicuntur . se Necessaria sunt , sine quibus vix habetur salus ; ut Baptismus &e. se Voluntaria sunt, sine quibus potest haberi salus ut ordo, conj is gium. Quinto K Thomas idipsum docet in . sent. HI . 24. quaes. I. arit. I. o alibi. Ordo, inquit , ab omnibus enumeratur inter septem Sacra- is menta Ecclesiae. Illos porro omnes deinceps scholae secutae sunt.

22쪽

s RAMENTI ORDINIS. 13

Probrario 6. ex Graecis recentioribus.

Iam ad recentiores Graecos accedamus, qui aVitam fidem non minois xi religione expresserunt. Septem enim Sacramenta , & in iis ordinem recensent praecipui inter eos scriptores. Primo Simeon Thessalonicensis, qui eo viVebat tempore, quo Fram ei Orienti dominabantur ; in suo de septem Ecclesiae Sare mentis ιιbro rde quo vide Areudium Id. l. de Sacramentis, cap. 1. pag. col. I. &Norinum in appendice operis de Poenitentia pag. I 23. Secundo Gregorius Protosyncellus apud eundem Areudium ibid in apologia adversus Marcum Ephesinum, post synodum Florentinam.

Tertio Emmanuel Calecas in libro de fide σ fidei principiis ibid. pag.

6. col. 2.

Quarto Hieremias Constantinopolitanus patriarcha in ea quam edidit superiori faeculo Lutheranae confessonis censura, lib. t. cap. I. Quinto Gabriel Philadelphiensis antistes qui an. 16oo. opus de septem his sacramentis in lucem Venetiis emisit. Sexto Hane ipsam esse etiamnum Ecclesiae orientalis doctrinam, aperte & concorditer testati sunt omnes illi sere , qui serventibus nonata pridem de sacro-sancta Eucharistia apud nos controversis, super fidem suam interrogati, eam conceptis sermulis & ad nos delatis expo-1 uere : nempe id diserte profitentur, & quidem nomine Ecclesiae orientalis . Primo Dionysius patriarcha Constantinopolitanus, subscribentibus aliis tribus ejusdem sedis Praesulibus, & Patriarcha Alexandrino , una cum triginta quinque Metropolitis , tom. 3. Perpetuitatis fidei pag. 62I. σ

Secundo Μonachi Graeci eidem Patriarchae subditi ibid. pag. 62o. Tertio Septem Archiepiscopi ejusdem dioeces eos ibid. pag. 37o. Quarto Archiepiscopus insulae Siphanto ibid. pag. 37 a. Quinto Ecclesia Anaxia ibid. pag. 376. Sexto Archiepiscopus Cephalonius ibid. pag. 379. Septimo Ecclesia Myconiensis ibid. 38 i. octavo Praesul insulae Milo ibid. 383. Nono Abbas monasterii Μauro mallensis, ibid. 388.

Decimo Μoldavi ibid. tom. I. lib. I a. pag. 33. col. r.

Undecimo Nectarius patriarcha Hierosolymitanus ibid. rom. 3. pag. 613. σ 638. Duodecimo Neophytus patriarcha Antiochenus ibid. pag. 7 4. & alter nomine Macarius paX. 733. Decimo tertio Μaronita ibid. pag. 7 I. Decimo quarto Episcopus Damaicenus ibid. pag. 761. Deciis Disiti rod by Corale

23쪽

Decimo quinto AEgyptiorum & Alexandriae patriarcha Matthaeus ibid. pag. 76 3. Decimo sexto Cruci ador Armenorum in Palgstina & Cilicia Primas

Decimo septimo Gaspar Armenorum in AEgypto praepositus ibidem pag. 776. . Decimo octavo David Armenorum in Persde patriarcha, ibid. pag.

8 I.

Decimo nono Abbas monasterii San-Georgiani ibid. pag. 8o3. Vigesimo denique , hanc eandem esse Graecorum & totius Ecclesiae orientalis fidem amrmant testes omni exceptione majores. Primo Andreas Ridolphi episcopus Calaminae, vicarius apostolicus , & suffraganeus patriarchalis Constantinopoli, ibid. pag. 639. Secundo Franciscus Casmirus Polonorum legatus, ad Portam OtthOmanam, pag. 64O.

Tertio Jacobus Quirinius Venetorum legatus ibid. pag. 64 I. Quarto Finibaldus Fieschus Genuensium legatus ad Turci cum imperatorem dia. γλ. 643. Quinto Ragusini ad eundem legati, pag. 644. Sexto Peraeae & Galatae cives, Constantinopolitanae urbis accolae, ibidem pag. 64 I. Nullus itaque dubitandi Iocus est, quin ea si constans omnium in Criente Ecclesiarum doctrina . Eam porro a Latinis non hauserunt . quibus ab initio schismatis semper insensi extitere . Ergo a majoribus suis , qui ante schisma floruere . Iam vero hoc schisma Graecorum &aliarum , sive ex Eutychetis , sive ex Nestorii secta ecclesiarum , ant, quissimum est : ac proinde , cum omnes illae ecclesiae in eo dogmate consentiant, & secum invicem & nobiscum, quamvis diu sit ex quo a nobis & inter se dissident ; necesse est, ut eadem suerit omnium jam ab ipsis Ecclesiae incunabulis fides . Quo quidem argumento nullo esse potest luculentius. Probatio 7. ex ipsa veterum, ad superius usque Ieculum,

. Haeretιcorum consensione.

Quid quod tam firma erat ac communis sententia , ut ne Haeretici quidem illi , quorum societate & origine nostri gloriantur, eam convellere aut temerare ausi fuerint PPrimo enim Valdenses septem esse sacramenta cum Catholicis confitebantur , teste Phylicdorso contra Valdenses cap. I. rom. 4. Bibliothecae patrum , a. parte , pag. 78o. Quod adeo Verum, est, ut, cum sese ad Bucerum & oEcolampadium aggregarunt , id ab ipsis postulatum sit, ne plura deinceps quam duo Sacramenta , Baptismum videlicet &Eucharistiam , admitterent et quemadmodum narrat Petrus aegidius m

24쪽

SACRAMENTI ORDINIS. ' I hisoria ecclesiari Reformatarum cap. 3. & post ipsum illustrissimus Meldensium episcopus lib. II. variat. cap. II 8.

Secundo Ioannes Willelas nihil circa Sacramentorum numerum novavit , in eo duntaxat errans , quod e ministri probitate Sacrament rum effectum suspenderet; ut idem illustrissimus Praesul notat libro tr. capite i 33. Tertio septem quoque Sacramenta tenuit ac prosemis est Ioannes Ηus t quod non ita pridem domonstravit, ex certis monimentis, de laRoquer junior; quem idem ille Praesul sequitur ibid. cap. I 6 Quarto Fratres Bohemi , qui se Ioannis Hus discipulos eri jact,

tant, non aliam de Sacramentis fidem habuere. Septem enim em profitentur in ea fidei formula, quam anno Iso . regi Ladislao obtuleret cujus ibidem mentio est cap. I 9. quam in iis doetrinam Lutherus improbavit, ut idem resert. Quae cum ita sint, hine manifeste liquet , fuisse hanc perpetuam ac constantem omnium Ecclesiarum jam a principio , omniumque temporum traditionem , quae ad hoc usque aevum minime interrupta fuerit. Merito itaque Eugenius IV. in decreto suo post synodum Florentinam , septenarium hunc Sacramentorum numerum definivit , & inter sacramenta ordinationem collocavit. Et post Eusenium synodus Tridentina merito rem istam decidit fess 3. can. 3. ubi sic loquitur Si quis . . . . dixerit ordinem sive sa- is cram ordinationem non esse vere ac proprie sacramentum a Chriis sto Domino institutum; . . . anathema sit.

OBIECTIONES.

ORI ICIES I. Ordinatio non potest dici esse ex instituto Christi. Ordinatio quippe posita est in manuum impositione o illa porro a Christo usurpata non est . Lucae enim a a. cum dixit Apostolis in suprema coena , Hoc facite in meam commemorationem, ejusmodi ritum non adhibuit a ut nec cum post resurrectionem dixit : Quorum remiseritis m. Tunc enim non manum imposuit, sed in eos insufflavit. Ergo. REsPONDEO I. non legi quidem in Scripturis, quod tunc Christus Apostolis manus imposuerit; sed non legi etiam quod non imposuerit. Quod autem non legatur, consequens inde non eme, ut manus impinstio adhibita non fuerit : multa enim a Christo facta sunt, quae scripta non suerunL.

RESPONDEO 2. potuisse a Christo praecipi manuum impositionem ad Ordinationes sacras , licet ab ipso primum usurpata non fuerit. Christus enim alligatus non erat ulli ritui, Sc quo ipso volebat modo, gratiam conferre poterat ; unde & Peccatricem sine ullo Sacramento

ablolvit. Quidquid ergo fuerit, & quolibet demum ritu Apostolos Sacerdotes feceriti quaestio s per eo redit , an saltem in futurum dein Litasse de ordine. B ceps Disitiroo by Corale

25쪽

18 DE ESSENTIA ET EXISTENTIA

ceps tempus manuum impositionem inter ordinandum imperaver i & instituerit . Imperasse autem & instituisse , inde liquido patet, quod nimirum postea manuum impositioni gratia annexa fuerit. Non enim mortalium est , gratiam pro libito alligare huic vel alteri signo ; sed solius Dei. Cum itaque ex Scripturis compertum habeamus , manuum impositione conferri solitam in Ordinatione gratiam , hinc neces ario consequitur , Deum esse istius manuum impolitionis aud orem. Omnes enim, etiam Haeretici, confitentur, quod jam jam dicebamus, hominis non esse, gratiam ulli ritui addicere; sed unius Dei, qui solus est supremus gratiae 1 uae arbiter & dominus. Osii Cisis a. Quilibet Christianus est Sacerdos, r. Petri a. s. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sans a. Ap c. I. 6. Et si cit nos regnum o Sacerdotes Deo o Patri suo. Cap. s. Io. Et feci ii nos Deo nomo regnum oe Sacerdotes, o regnabimus super terram. Ergo nullum est peculiare Sacramentum, quo nonnulli prae aliis ad sacerdoti uni

evehantur.

DisTINGuo antecedens : Omnes Christiani sunt Sacerdotes spirituales ad sacrificandum Deo hostiam laudis, & alias id genus; concedo et Sacerdotes veri ac proprie dicti , ad offerendum Deo novae legis inricruentum sacrificium; nego. Quod enim hic , non de externo ac proprie dicto , sed de interno tantum ac spirituali Sc improprie die o sacerdotio sermo su, multis evinci momentis potest. I. est, inlod haec Apostolorum verba desumpta snt ex capite I9. Exodi , versu 6. ubi Judaeos alloquens Deus; Vos eritis mibi, inquit, in regnum sacerdotale , o gens sancta. Atqui omnes Iudaei non erant idcirco veri Sacerdotes rimo sola tribus Levi , aut potius sola Aaronis familia sacerdotio insignita suit. Ergo nec ideo omnes Christiani dici queunt proprie Sace

dotes . a. Quod eadem hic ratione appellantur Sacerdotes, qua nominantur Reges. At quilibet Christianus non est Rex proprie dictus; sed

tantum eo sensu, quod cupiditatibus suis imperet , aut ad regni coel stis hereditatem vocatus sit. Ergo. 3. est, Quod sancti Patres ita Scri-lturam interpretentur. Ambrosius tom. a. pag. 336. num. 3. seu quis aius lib. 4. de Sacramentis cap. I. Uos genus electum, &, ut ait apo- is stolus Petrus, unusquisque ungitur in lacerdotium; ungitur & in re-- gnum : sed spiritale regnum est , & sacerdotium spiritale. Augustinus lib. ao. de Civitate Dei, cap. ao. tom. 7. pag. 388. explicans it

lud Apocalvpseos χo. 6. & 7. Erunt sacerdotes Dei oe Christ, o regnabunt cum eo mille annis, Non utique , inquit , de solis Episcopis vi & Presbyteris dictum est, qui proprie jam vocantur in Ecclesia Sacerdotes : sed , sicut omnes CCristianos dicimus, propter mysticum

se curisma sic omnes Sacerdotes , quoniam membra sunt unius Sacer-- dotis r de quibus Apostolus Petrus, Plebs, inquit, sancta, regale sa-

- cerdotium . .

26쪽

sACRAMENTI ORDINIS. 19M inquit, in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges; sancti veri ro Spiritus unctio consecrat Sacerdotes ἐν ut praeter illam specialem se nostri ministerii servitutem , universi spirituales & rationales Chria se stiani a3noscant, se regii generis, & sacerdotalis ossicii esse consor. D tes. Quid enim tam regium, quam subditum Deo animum corporisse sui esse rectorem ' Sc quid tam sacerdotale , quam vovere Domino,, conicientiam puram , & immaculatas pietatis hostias de altari codiis dis offerre quod cum omnibus per Dei gratiam commune sit so,, ctum &c. OBIICips 3. Nullum est inter Christianos discrimen. Sic enim docet Apostolus ad Gal. 3. 27. Quicumque in Cbrisio baptizatι estis, Chri- sum induisis. Non es Itulaeus , neque Graecus : non est servus, neque Λ-ber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu . Ergo nulla admitti debet Clericos inter & Laicos distinctio.

DIs TINGUO antecedens : nullum est discrimen, quoad vocationem

gratiam & salutem ; concedo : quoad gradus & officia ; nego. Signimcat ergo Apostolus, Deum, cum bonus sit, & apud eum nulla sit acceptio personarum, homines vocare, & gratia sua ac salute donare, ibne ullo aut aetatis aut gentis aut sexus aut conditionis discrimine i nec

aliud illic voluit. Cum autem his verbis non excluserit ab Ecclesia d,

Verssitatem aut gentium, aut . conditionum , aut sexuum λ nec prosecto ex lusit officiorum ac graduum, sive in Ecclesia, sive in Repustica necessariam ac c9ngruam varietatem . Unum ergo corpus sunt omnes Christiani, eodem spiritu animati : sed in uno eodemque corpore multa sunt membra; omnia autem membra non eumdem ad um habent; ut inquit idem

Apostolus Rom. ia. 4. Est caput, quod supereminet; sunt oculi , sunt manus, sunt & pedes. Iam vero , ut disputat idem Paulus i. ad Cor.

I 2. 17. Si totum corpus oculus; tibi audatus Si totum auditus ; ubi odoratus Φ Quod si esent omnia tinum membrum ; ubi corpus P Nunc antem multa quidem sunt membra s unum autem corpus G.

Ossici Es 4. Plebs omnis Christiana vocatur in Scripturis Gerus . Sic Petrus I. epi t. 3. a. Episcopos alloquens, Pascite , inquit , qui in

iobis est gregem Dei ; providentes non coadie , sed spontanee : . . . neque ut dominantes in Curis, hoc est, nullam in Christianos dominationem, nullum imperium affectantes. Ergo ... DIsTINcuo t Plebs omnis Christiana vocatur Clarus, notione qua dam communi ac generali, quae non excludat peculiarem Sacerdotii dignitatem; esto r quae excludat; nego. Curus , graeca vox, sortem &haereditatem sonat; atque adeo late patere potest . Ut enim alia prae termittamus, quae ad institutum nostrum non pertinent, & ex Veteris Testamenti locutionibus difficultatem propositam explicemus et L. plebs Iudaica fors & haere Qtas Dominι vocata est , Deuteron. 9. 26. Estherro. 12. Psalin. 32. I a. & alibi passim ; quia una gens erat in terra , quae Verum Deum coleret atque haec notio communis erat : peculiari B χ enim

27쪽

ao DE ESSENTIA ET EXISTENTIA

enim significatione Sacerdotes simul dicebantur pontis Domini; Sc Deus, eortim sors o haereditas in medio filiorum Israel. Num. enim I 8. 2 o. Deus alloquens Aaronem ς Ego , inquit , pars o haereditas tua o &Deuteron. I 8. Ia. Nihil, inquit, .... accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse es haereditas eorum ; uectit locutus es iliis . Itaque triplici sensu potest exponi ille Apostoli Petri Iocus t r. ita ut de Clericis speciatim intelligatur , in quos nullam usurpare dominationem. Episcopi debeant d a. ita ut dς portione gregis , quae unicuique Episcopo veluti sorte obtigit, verba capiantur : 3. ita ut de omnibus Christianis, qui in partem sortis sanctorum vocati sunt, sermo habeatur. Quamvis autem generali quadam ratione plebs omnis christiana Clarus ac sors Domini ita nuncuparetur, hoc non impediret 'uominus Jc alia sors, alterque ordo Clericorum, etiam ex divino instituto, agnosceretur : sicut apud Iudaeos, quod populus ita appellaretur, hoc non obstitit quominus volente Deo essent Sacerdotes , quorum sortem ac haereditatem peculiari quodam jure se nominabat. OBIICIEs 3. Tertullianus manifeste indicat, lib.de exhortatione cassi-yatis cap. 7. pag. 668. litt. C. Omnes Christianos divino jure esse pares & si quod sit discrimen , illud ex Ecclesiae instituto esse prosectum d Nonne, inquit , & Laici Sacerdotes sumus Scriptum est eis Regnum qimque nos, o sacerdotes Deo oe Patri suo fecit. Differentiamo inter Ordinem & plebem constituit Ecclesiae auctoritas : adeo ubiis ecclesiastici ordinis non est consessius, & oners, & tingis, & Sace se dos es tibi solus. M RESPONDEo I. Tertullianum jam suisse Μontanistam cum haec scriberet: Μontanistas autem susquedeque habuisse Ordines ecclesiasticos ἔut ex iis constat, qui de haeresibus scripserunt. Atque adeo hac in parte Tertullianus non maximae est auctoritatis.

RESPONDEO 2. Tertullianum illic non loqui de muniis, quae jure divino solis Sacerdotibus propria sint; sed de iis , quae in laicos etiam

Competere potant, aliquo saltem in casu. Nempe eo loci Tertullianus sermonem habet de Baptismo , qui urgente necessitate , a quovis con ferri potest; & de certo quodam oblationum genere, quae servente per secutionum aestu , privatis in aedibus ab unoquoque brequentabantur , cum deesset Sacerdos . Neque vero hie sermo est de Euc naristia conficienda. Quis enim ignorat nunquam licuisse laicis Eucharistiam cons crare ρ Certe tunc temporis Eucharistiam ad aedes suas singuli ab E clesia deserehant, & summa religione, nec minori periculo servabanI . Quanto iacilius ac commodius, pro data opportunitate, eandem singuli consecrassent, ' si id singulis lienisset Verum de his fusius , ubi de

Eucharistiae ministro. Quod autem Tertullianus non existimaverit omnes Christianos esseeπ sese promiscue Sacerdotes ac Presbyteros . apertum est ex libro de MMn Samia cap. II. pag. 684. in quo sic habeti Cum extollimur, i

28쪽

k quit, & inflamur adversus Clarum , tunc unum omnes sumin , tuncis omnes sacerdotes ; quia Sacerdotes nos feris Deo re Patri r cum adis peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus latasse insulas , & impares sumus . Ergo judice Tertulliano non potest Laicus sine arrogantiae & superbiae nota sacerdotalem potestatem sibi vindicare. REs NDEo 3. nullam sere difficultatem, si vulgatas editiones Tertulliani sequamur r sic enim hahent : Differentiam inter Ordinem &is plebem constituit Ecclesiae auctoritas, & honor per ordinis consessium,s lanctificatus a Deo . Quod indicat hanc differentiam utroque jure, divino scilicet & ecclesiastico niti. Sed in secunda responsione ac quiescimus.

QUAESTIO SECUNDA .

De multiplici Ordinum Dimipione.

CRDINIs nomen quadrifariam sumitur apud ecclesiasticos scrip

tores.

Ac I. quidem late, pro quolibet Christianorum statu. a. Improprie , pro quolibet Ecclesiae ministrorum ossicio ; etiam citra ullam proprie dictam ordinatione*. 3. Proprie , pro sacra actione , qua certo ac solemni ritu tribuitur eui piam peculiaris potestas, in ordine, inquiunt stholae ad Ein charistiae sacrificium. q. Strictius , pro ea ecclesiastica dignitate , quae in plebem christianam imperium aliquod ac certam jurisdictionem sibi annexam habet. Porro hic de ordinibus tertio modo , hoc est proprie sumptis , di se

putamus; quatenus nimirum ad Eucharistiam tanquam ad centrum, Ve Liti totidem lineae, tendunt ac reseruntur. U

Cum autem varii esse potuerint variis in Ecclesiis usus; sit

ARTICULUS PRIMUS.

De numero Ordinum apud Latinor.

SEPTEΜ in Ecclesia Latina jam ab ipso nostrae Religionis principio

Ordines extitisse: synodus Tridentina assirmat , se . 23. P. z. is Cum autem , inquit , divina res sit tam sancti Sacerdotii ministem τium, consentaneum fuit, quo dignius & majori cum veneratione e in Xerceri pollet, ut in Ecclesiae. ordinatissima dispositione plures & db de Ordine. B 3 is Versi

29쪽

21 DE NUMERO ORDINUM

M versi essent ministrorum ordines , qui Sacerdotio ex ossicio deserviis rent ; ita distributi , ut qui jam clericali Tonsura insgniti essent ,

is per minores ad majores ascenderent. Nam non solum de Sacerdotiis bus , sed & de Diaconis sacrae litterae apertam mentionem faciunt ris . .. . Sc ab ipso Eccletiae initio sequentium ordinum nomina , atque se uniuscujusque eorum propria ministeria, Subdiaconi scilicet , Acoly-- thi, Exorcistae, Lectoris & Ostiarii in usu fuisse cognoscuntur. Atenim id inficiantur Haeretici; Calvinus scilicet lib. 4. insit. cap. 4.σ My. .nee non & Chemnitius in examine concilii Tridentini ad Iesi a . tres enim ad summum ordines esse ajunt, Episcoporum videlicet, Presbyte rorum, & Diaconorum : reliquos autem nuda fuisse misisteria, primitivae Ecclesiae incognita , & multis post annis excogit3ta, quorum ninmerus augebatur aut minuebatur, pro arbitrio Pastorum. aut locorum ac Iemporum necessitate.

ASSERTIO. SEPTEM sunt apud Latinos ordines λ adque a primis usque Ecclesiae temporibus.

PROBATI ONES.

PROBATUR. I. testimoniis veterum , qui septem hos Ordines simul& conjunctim, ac .dedita opera recensent. Ac primo quidem Cornelius summus pontifex anno Christi circiter 23o. in eps. ad Fabium Antiocbenum , apud Eusebium lib. 6. hsoriae, cap. 63. PQ 244. edit. Valesi 4 de Novatiano loquens, Ille, inquit, E- is vangelii vindex, ignorabat unum Episcopum esse oportere in Eccle- ,, sia catholica, in qua tamen sciebat Presbyteros quidem esse quatuor ,, & quadraginta , septem autem Diaconos totidemque Subdiaconos , is Acolythos duos .& quadraginta, Exorcistas & Leeiores cum Ostia- ,, riis quinquaginta duos.

Secundo Synodus Carthaginensis IV. an. 398. tom. 1. Conciliorum , pag. IIρα eo idem enumerat distincte , Presbyteros can. s. Diaconoscan. 4. Subdiaconos can. s. Acolythos can. 6. Exorcistas can. 7. Lectores can. 8. Ostiarios can. 9. & eorumdem ordinationes ibidem sigillatim deseribit. Tertio inter episeolas Hieronymi vetus quidam est auctor, qui ex professo scripsit de septem gradibus ecclesiasticis.

Quarto Gregorius Magnus in Sacramentario totidem Tecenset pag. 232.

Ibi enim est ordinatio 1a Ostiarii, .a. Lectoris, 3. Exorcistae , 4. Acci lythi, 3. Subdiaconi , .6. Diaconi, I. Presbyteri. Quinto Isidorus Hispalensis ob. 7. Originum capite I a. Generaliter, is inquit, Clerici nuncupantur Omnes qui in Ecilesia Dei deserviunt ;

30쪽

APUD LAETI Sp. 23. quorum gradus ti nomina haec sunt : Ostiarius, Psalmista , Lector ,

si Exorcista, Acolythus, Subdiaconus, Diaconus , Presbyter, & Episse si pus. Vide ejusdem Isidori lib. 2- de inclis Ecclesia ieis evito a. Sexto Alcvinus de divinis osciis , tom. ro. Bibliotb. PR. cap. 3 a. de

reclesiastes Ordino , Ex ipsis, inquit, eranu Ostiarii, & hi erant in is primo & in inferiori gradu in seeundo, Lectores; interito,. Exoris cistae; in quarto, Acolythi; in quinto , Subdiaconi; in sexto, Dia- is coni ἔ in leptimo , Presbyteri ἱ in supremo & excellentiori gradu , ,, Episcopi .

septimo Ordo Romanus de diminis osciis, to- ro. Eibliotricae Patrum totidem enumerat. Illic enim refertur Ordinatio I- Ostiariorum , a. Lectorum, I Exorcistarum, A. Acolythorum , 3. Subdiaconorum , at que ita deinceps. Adde & Ordinem Romanum ab Ilittorpio editum rem. I 3. maioria Bibliothecae Patrum Lugdunι, pag. 7oy. cr 7o octavo Isidorux Mercator eandem aevo. suo discipliciam obtinuisse arguit variis in locis r ae r quidem in Romano concilio quod habutum est sub Sylvestro summo pontifice, cap. tom. Iia Conciliorum, pag.

et 33 o. ubi sic habet Postea, inquit, secit gradus in medio synodi,

is ut non Presbyter adversux Epilcopum . non Diaconus adversus Prediis byterum, non Subdiaconus adversus Diaconum , non Acolythus ad- is versus Subdiaconum, non Exorcista adversus Acolythum ,. non L is ctor aduersu& Exorcistam , non Ostiatius adversus Lectorem nomis laicus det accusationem .aliquam - Deinde vero in epistola quam nomine Gali pontificis confinxit, an. 29o. tom. tia Conc. pag. 929. Si quisis episcopus esse meretur, inquit, sill primo ostiarius , deinde Lector , is postea Exorcistacinde sacretur AcoIythus , demum vero Subdiaco- is nus, deinde Diaconus, & posteae Presbyte

Nono Amalarius Fortunatux lib. a. de divinis osciis capia 6. tom. I Billiothecae Patrum, nec plurex nec pauciores commemoratia Deinde de

fingulis agit capitibus sequenribus,. de Ostiatiix nempe cap. r. de Lectoribus cap. S. & sic de caeteris- Decimo Rabanus Μaurus lib. r. de institutione Clericarum cap. g. rom. Io. Bibliata. PP cap. I. 67. Sunt autem , inquit , gradus ecclesiasticiis octo, quorum nomina haec sunt r Ostiarius, Psal ni ista sive Lector , ,, Exorcista, Acolythus, Subdiaconus ,. Diaconus , Presbytec atque Eo piscopuv. Undecimo Withredus rex Cantua ibrum septem etiam ordines re

Duodecimo Anastasius Bibliothecarius in vita Cati papae, septem gra dus e Iesiasticos habetia Adde & in vita ΘλUri. Decimotertio Gillebertus Lunicensis in Hibernia episcopus , de usuereIesiastico ad Episcopos Hiberniae, totidem quoque recenset, in colle

Bione epistolamis Hibemicarum ab Usserim editarum . Decimoquarto Iuta Carnotensis se excellentia sacrarum ordinum

SEARCH

MENU NAVIGATION