Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento ordinis

발행: 1738년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE NUMERO ORDINUM

vestibulo & aditu ordinum , lectoratum collocat , & omnium infimum

extitisse satis evidenter arguit.. Decimoquarto Nicetas in vita S. Ignatii patriarchae Constantinopolitani exponens quibus ille gradibus ex more ad episcopatum promotus fuerit, Primum quidem , inquit, Lector , sacrarum litterarum praeco sanctus, si deinde Hypocliaconus , tum Diaconus , ac deinceps Sacerdos Ordine se ac lege ecclesiasticorum graduum consecratur. Sic ille: qui idem describens qua ratione episcopus consecratus fuerit Photius , qui sedem se Constantinopolitanam exturbato Ignatio invasit, Erat inquit, de re se cernere ut sertur adagio , extemporalem , fictiliumque seu persona se tum san reum primo enim die Nonachus ex Laizo , altero Lector , is tum Hypodiaconus ac Diaconus , deinde Presbyter , sexto denique , - qui fuit Christi natalis , sacerdotalcm conscendens thronum , puis cem populo . nihil vera pace dignum cogitans , nunciavit. Ergo uterque , Ignatius videlicet & Photius , ab lectoratu ordinum initium cepit ; neque hic perfidus ideo contra canones peccasse dictus fuit umquam ; neque ille vir sanctissimus , ecclesiasticis regulis addictissimus , quidquam in eas se admittere putavit. Ergo tunc nullus erat aliorum

ordinum usus. i .

Decimoquinto Synodus ipsa VIII, quae Photium exauctoravit, & restituit Ignatium, nedum id aut in I gnatio aut in Photio saltem reprehenderet ; ipsa etiam contra non alios ad episcopatum gradus agnoscit aut assignat. Actione enim Io, can. 3. tom. 8. Conc. Par I 37 l. Quod si quis, is inquit, nulla suspicione dictae ambitionis , vel honoris spe tactus ino Clericum atque Monachum attonsus est. perque omnes gradus eccle-- siasticos definitis temporibus vitam agendo in culpatam transisse repe- riatur , ad episcopatus honorem eveharur ; ita ut in Lectoris mun is re, annum in Subdiaconi, duos i Diaconi, tres; Sacerdotii, quatuoris annos expleverit. Quod idem sic expressit Anastasius pag. lay. Si, , vero quis , inquit , per nullam suspicionem praedictae concupiscentiae, , ex pestationis . . . . fiat Clericus aut Monachus , & omnem gradumis ecclesiasticum transigens per definita jam tempora irreprehensibilis in-- ventus fuerit , ita ut in gradu Lectoris annum compleat, in Subdia- se coni autem, duos ; sitque Diaconus tribus & Presbyter quatuor an-

,, nis; bene placuit huic lanctae & universali Synodo eligi hunc & ad-

D mitti .

Decimosexto hoc idem colligitur ex quadam Ignatii epistola ad Adrianum II. quae habetur ad calcem VIII. f nodi. Cum enim illa Synodus n. q. Vetuisset ne quis eorum, qui a Photio ordinati erant, in gradu suo remaneret ; & can. 24. Latino, eadem synodus post Nicolaum summum pontificem idem sanxisset, de iis qui Photio adhaesissent i sed illic nomina liet tantum Episcopos , Presbyteros , Diaconos & Subdiaconos; Ignatium incessit dubitatio , an non itaque admitti possent Lectores a Paptio consecrati , quorum ingens erat multitudo , & de quibus nulla

42쪽

APUD GRAECOS. 33

mentio lacta suerat; atque adeo super ea re Adrianum eonsuluit. Porro de Lectoribus dumtaxat loquitur , non de Acolythis , aut Exorcistis, aut Ianitoribus , qui eum profecto non minus sollicitum & anxium habuissent, quam Lectores, si perinde extiti Tent . Quae enim exceptio adhiberi pollit P An de iis non cogitavit Sed cur potius de Lectoribus' Quis enim non videt vel ipsa canonum lectione admonitum eum esse , ut de caeteris Clericis summum Pontifietem interrogaret ' Cum enim mentio tantum facta esset de majoribus ordinibus , quaestio sponte sua

in minores revolvebatur : inter minores autem , solos commemorat Lectores: ergo soli tunc temporis dubio procul extabant . Decimoleptimo istud etiam elicitur ex epistola Innocentii.ad Ott nem Tusculanum cardinalem , sedis apostolic.e in Cypro legatum. Cum

enim Graecos adducere vellet ad ecclesiae Romanae consuetudinem , tres eme confitetur minores ordines , qui ab ipsis hactenus negle hi fuissent, , & omissi. Volumus , inquit tom. XI. Conc. pag. 6 II. CV. I9. anno

is 1234. & expresse praecipimus , ut Episcopi Graeci septem ordines se-

,, eundum morem Ecclesiae Romanae de caetero conferant, cum hucusque

is tres de minoribus circa ordinandos neglexide & praetermisisse dicanis tur et illi tamen qui jam sunt taliter ordinati per i plos , ob nimiam se ipsorum multitudinem in susceptis ordinibus tolerentur. Quod de Epit copis Graecis Latinorum ditioni subjectis accipiendum ein contendit

Goar supra. , Decimo octavo Ioannes Thessalonicensis cap. r. ad finem 2. pante Moria. pag. ryo. de sacris Ordinationidius, amrmat lectoratum esse primum sacri ordinis gradum. Decimohono etiamnum praesules Graeci noti aliam habent infra subdiaconatum , quam Lectoris Ordinationem ; ut quidem assirmat idem Goarus , qui hac de re Graecos , quibuscum versatus erat , non semel interrogaverat. Cum autem umentur Graeci & reprehenduntur quod alias Ordinationes non frequentent , reponunt hac una Desoris Ordinatione caeteras omnes , quas Latini sigillatim ac distincte conserunt , comprehendi : quod idem ille testatur . Quae cum ita sint , ex his duo conlinquuntur: primum , apud Graecos extitisse semper , quod initio monuismus, ordines Episconorum , Presbyterorum, Diaconorum, Subdiapon rum & Lectorum et alterum, non extitilla alios, Acolythorum scilicet,

Exorcistarum, & ianitorum.

Duplici modo possunt adversarii nostram assertionem impugnare : ac T. quidem si ostendant apud Graecos non suisse quos asserimus ordines ra. si probent eos etiam extitisse, quos negamus. Et vero ii utraque ratio ne illam re ipsa aggrediuntur. OsJICIEs t. Dionysius vulgo Areopagita lib. ue eccles bieraris. ω . s.

43쪽

3 6 DE NUMERO ORDINUM

nes dumtaxat ordines videtur agnoscere, Episcoporum scilicet, Prear interorum & Miuistrorum . Ergo non plures erant apud Graecos ea aetaμ te ordines. DISTINGUo antecedens: Dionysius enumerat tantum tres Ordines hierarchicos ,' concedor in univerium, nego. Hic itaque Dionysius Oredinis nomen strictius accipit , quatenus nempe ordo adjunctum habet di annexum sibi quemdam in Christianam plebem sacrum principatum; agebat enim de ecclesiastica hierarchia : sed tres reipsa tantum sunt ordines hierarchici, Pontificum scilicet , Saeerdotum & Diaconorum. Quod enim populo Praesules & Presbyteri praes ne , id extra controversiam est. Quod autem pertinet ad Diaconos , de quibus solis posset esse dissicultas , iis profecto landit Patres quandam etiam in fideles auctoritatem a se tribuerunt. Ignatius epist. ad Pol carpum, Ego, inquit, vitam pr

is su nil crem pro iis , qui subjecti sunt Episcopo , Presbyteris & Diae

G uis . Hieronymus in caput fecundum epise. ad Titum, supra, Epist ,, H, inquit, Presbyteri & Diaconi debent maxime providere ut cunEium is populum , cui praesident , conversatione , sermone ae scientia praece se dant . Chry ostomus homil. 83. in Mistib. hortans unumquemque Diaconum ut eos qui haud satis digne ad lacram Eucharistiam accedunt, fortiter coerceant i atque adeo iplum, si nec elle Iit, Imperatorem, Cohμ- be , inquit ,& coerce : majorem tu illo habes potestatem Hinc e clesiae & parochiae quondam Diaconis aliquando credebantur: hinc etiam. Diaconi dicuntur ab Optato in tertio sacerdotio constituti .. Vide opta Sum 'pria, edit. Prioris, o notas Merici Casauiani, ut & canones apost 1icos s concilium Aquile jense an. 3 Sp. ad finem & Gabrielem Philade, phiensem de Ordine cap . 3I. ubi sacerdotium appellat etiam minores ordines. Illi ergo tres Orcines quoddam imperium habent ex s.se; ideoque hιeriarchica nominantur e caeteri non item,. ut pote qui populis non prae

sint; sed Saeerdovibus tantum ae Diaconis subterviant. Unde synodus Triti dentina seg. χα can. 6. Si quis dixerit , inquit , in Ecclesia catho, is lica non esse hieraschiam divina ordinatione institutam , quae constatis era Episcopis , Presbyteris , R Ministris ; aM thema sit. OBJ hCI Es a. S. Ignatius in episeola ad Antioch es , eosdem appellat Ο ,, dines, quos in usu Latini habent : sic enim insistitur Saluto sanctum is Presbyterium Diaconos, L. Subdiacon; diciores . Cantoresis. Ost arios , Laborantes , Exc xcillas , Confusori Q, lani trices,

is Virgines, .... Viduas &c. Ergo. - DISTINGUO antecedens: e Ignatius verus ac peimanus'; nego: salsus ae supposititius . lith distinguo : Eolcem appellat ordines , quos Iarini agnoscunt, .mnes; nego e plerosque. iterum siubclistinguor nec eos habet pro ueris Ordinibus concedo : & eos hahe L .' proa veris ac proprie

dictis ordinibus; nego uapropter hic multa ob floanda sunt: I. est, hane epistolam vetetibus suisse ignotam, & Ignatio, a recentiori quin dam esse suppostam 2 2. Acolythos illic onum 3 Ostiarios quidem

44쪽

ApUD GRAECOS. 37

& Exorei stas hie memorari, sed non alio modo quam Cantores , La borantes, Consessores, Iani trices, Virgines ac Viduas . Nemo autem contenderit hos omnes Ordines suisse Ordines proprie dictos di salutat ergo quicunque in Ecclesia aut ossicio, aut gradu, aut dignitate aliqua a caeteris distinguebantur. Fatemur autem sui me cum viros , tum m lieres , qui soribus praeessent : satemur etiam extitisse qui exorcissemis daemones adigerent i sed quaestio est , an ii aliqua ordinati ne ad haec munera desgnarentur , quod enucleatius postmodum exin

pendemus.

OA Ii Ci Es 3. Epiphanius in expositione fidei cap. 2I. postquam, Eccle-sae ministros enumerans, Episcopos, Presbyteros, Subdiaconos & Di con illas retulit, de aliis subdit in hunc modum : Postea, inquit, se-- quuntur Exorcistae & linguarum Interpretes et . . . sequuntur Laboran- ,, tes, qui mortuorum corpora curant tum Ianitores & omnis series. Ergo praeter illos supra memoratos ordines Episcoporum , Presbyteror. rum, Diaconorum, Subdiaconorum & Lectorum, alii quoque erant apud Graecos ordines. DIs TINGUO consequens : alii ordines improprie dicti; concedo rproprie dicti; nego. Erant enim ista mera ossicia, quai Clericis aut aliis demandabantur. Certe Acolythi etiam hic praetermittuntur . Deinde vero non potiori jure hinc colligas ostiarios & Exoreistas fuisseveros ac genuinos in Ecclesia Graeca ordines, quam Diaconissas , linguarum Interpretes, Laborant&, & alios praeterea, quos innuit, ministros r eodem enim plane modo omnes recensentur. Sed ex Epiphanio colligere non licet hos postremos fuisse veros ac proprie dictos ordines. Ergo nec alios. ΟAIICIEs 4. Synodus Laodicena can. 24. omnes ordines recenset ,

Presbyteros , Diaconos , Μ inistros , Lectores , Cantores , Exorcistas , ostiarios, & Ascetas. Ergo. RgspONDEO.I. ab ea omitti Subdiaconos & Acolythos: a. non magis inde possse colligi Exorcistas & ostiarios esse veros ae legitimos ordines, quam Cantores & Ascetas : 3. a Synodo , ut & ab Ignatio supra, Exorcistas infra Lectores collocari , quod nempe de exorcist tus ossicio, non de ordine sermo sit : exorcistatus enim ordo supra lectoratum constituendus foret. OBIICIEs 3. Ioannes VIII. in vis. ad Baslium , Constantinum &Alexandrum imperatores, tom. 9. Conc. pag. Is 2. Ο Ι33. post admisesum in sedem Constantinopolitanam Photiuin ; de Graiuorum ordinibus loquens. Volumus autem, inquit , ut talis promoveatur peris si a gulos gradus Ecclesiasticos probatus λ ut sit primum Lector, d si inde Acolythus , postea Diaconus , tum Presbyter , post haec Episeri copus. Ergo. DisTINGuo antecedens e & nomine Acol thi Subdiaconum intelligit; concedo e & hoc nomine intelligit Acolythum a Subdiacono db

45쪽

38 DE NUMERO ORDINUM

stinctum; nego. Cum enim summus ille Ponti sex Acolythum nominet, non autem Subdiaconum i jam vero Subdiaconi dubio procul essent in usu, idem autem de Acolythis non liqueat i oportet Atalathi nomine Subdiaconum accipi, ne ordo major & usitatus videatur ab eo esse praeterminus, inauditus contra & in usuatus praeter morem inductus esese. Id autem eo magis potest asseri, quod pleraque Acolythi ossicia in

Subdiaconum conserrent Graeci, ut monet Μorinus exercitatione 14. cap.

I. num. 6. Certe alios minores praeterit Ioannes VIII. quidni etiam Α- colythatum proprie dictum Asici Es 6. Gabriel Philadelphiensis in libello de fueramento Ordis nis septem Ordines apud Graecos esse amrmat. Septem, inquit, sunt se ordines sacerdotii : i. est Ianitorum & Acolythorum , a. Exorciis starum , 3. Lectoris, 4. Subdiaconorum , 3. sacrorum Diaconorum , i, 6. Presbyterorum, 7. Episcoporum. Ergo Graeci septem ordines

agnoscunt.

RE spoNDxo Gabrielem istum recentiorem esse scriptorem, qui Graecos una cum Latinis in eo conciliare volens, ab Ecclesiae Graecae usu longe abierit; eo minus audiendus, quod multa hic turbet. I. enim Acolythos cum Janitoribus eosdem este statuit r a. Acolythos infra Exorcistas, & Exorcistas infra Lectores collocat o 3. episcopatum septimmo loco reponit. OBIICIES 7. Scriptores graeci praeter ordines modo assignatos , E piscoporum nempe, Presbyterorum, Diaconorum , Subdiaconorum, &Lectorum , plures alios Ecclesiae ministros commemorant & exhibent. ETO. .

DisTINGUO antecedens : plures alios Ecclesiae ministros citra ordinationem proprie dictam creatos; concedo: ordinatione proprie dicta creatosi nego. Quod ut perspicuum fiat, observandum est Graecos aper tum discrimen constituere inter ordines , qui manuum impositione con seruntur, & varia Ecclesiae ministeria, quae citra ordinationem dantur:

rursum, ejusmodi ministeria duplicis apud eos seneris esse:& alia quidem incia seu dignitates appellari; alia, quod infima sint , dici nudaminifleria. Sic Basilius vis. ad Amphil. ean. 3r. distinguit ordines & gradus ab iis ministeriis, quae sine manuum impositione conserebantur et se Quod adversus Clericos statutum est, inquit, canones indefinite ediri derunt, unum in iis qui lapsi sunt supplicium decerni jubentes , a ,, ministerio scilicet motionem, sive sint in gradu hoe est ordine; , sive etiam in ministerio, quod non impositis manibus datur , perle is verent. Eandem distinctionem adhibet synodus Chalcedonensis cau. a. Si quis Episcopus, inquit, propter pecunias ordinaverit Episco-

is pum vel Chorepiscopum, vel Presbyterum , vel Diaconum , vel aliis quem eorum, qui Clero annumeranturi vel ob pecunias promoveritis oeconomum, vel defensorem , Vel paramonarium, vel omes no aliquem, , ex canone turpis quaestus gratia qui hoc tentasse convictus suerit , ' Digiti

46쪽

APUD GRAECOS. 39

is de proprio gradu in periculum veniat . & qui est ordinatus vel pro- ,, motus, ex Ordinatione Vel ex promotione, nihil juvetur; sed sit ais dignitate vel ossicio alienus, quod pecuniis adeptus est. Hic , ut clarum est , ordinatio a promotione , & dignitas ab ossicio secernitur. Eam quoque ob rem Balaamon in supplemento apud Goar pag. 279. l. r. Ossicia Ecclesiastica, inquit, abusive gradus vocantur. Est enim ,, proprie Sradus Sacerdotum, Diaconorum, Subdiaconorum & Lecto- ,, rum, hi sunt ordines supra recens ti . ossicia autem suot hono-- res & victu. subministrationes. Istud etiam post Heraesium imperatorem in constitutione de Clericis majoris Ecclesiae Constantinopol, tanae lib. 2. ruris Orientalis , Ioannes episcopus Citri ibid. lib. s. perspicue docet e denique Simeon Thessalonicensis in libello de sacris Ordinat.

apud Morinum, pari. a. pag. I 29. cap. I. σωρ. 13. pag. I 87. ordines pa

riter segregat ab ossiciis, & omnium ordinum primum & infimum esese Lefforatum tradit: atque adeo his non tantum non convellitur doctrina supra proposita, sed etiam firmatur. Ossi Ci Es 8. Acolythi in ecclesia Latina constituuntur ut cereos Sacerdoti , sacrisque mysteriis ac libris praeserant . Sed in ecclesia Graeca

uidam erant similiter Clerici qui ad idem munus destinarentur, & quiem ab Episcopo e idque non oratione tantum , sed 'etiam manuum knpositione peragebatur : qui Clerici idcirco Ceroferarii aut Deputati nominabantur e sic apud Morinum de sacris Ordinationibus parte a. pag. 8a. est Oratio super Ceroserario & Deputato. Ibidem pag. I in.

se est, Ordo obtervandus in promotione Cerophori & Deputati . ,, Imo haec promotio Ordinationis nomine appellatur in quodam E chologio apud Jacobum Goar pag. 237. ubi sic habetur . Oratio in De putati & Ceroserarii ordinatione, χειροτονία. De iisdem verba fa- ω cit Simeon Thessalonicensis apud Μorinum de sacris Ordinationibus

parte a. pag. I 29. Duae sunt, Inquit, extra sanctuarium manuum iminis positiones, Lectoris & Hypodiaconi, χωριΘεσίαι : sunt & aliae, ODis ficiorum videlicet & Deputati , sive ut ita dicam , Ceroseri , quae

is ante Lectorem celebratur. Horum porro De putatorum non nnum munus fuit : I. enim Episcopo praeibant, ut populum a via semoverent : sic in explicatione ossiciorum s anctae & magnae ecclesiae apud Morinum parte a. pag. 2I o. Deputatus, inquit auεtor, magnates ad se Episcopum vocat, & populum a via emundat. - Σ. Cereos seu lampades gestabant, cum sacra dona ad altare, aut liber Evangeliorum adambonem deserebantur, ut constat ex orationibus supra memoratis, &Joanne episcopo Citri lib. s. iuris orientalis apud Morinum parte a. pata a 3. Pallium gestans Deputatus inquit , praeit cum cereo arden xe, cum Evangelium ad ambonem legendi causa desertur cum sacra

dona ad altare 1olemniter portantur, & cum ad mentam propositionis reseruntur. M De his insuper consule ex antiquis CantacuZenum lib. 2. ωρ. i. Codinum de ossiciis aulae Constantinonolitanae cap. II. e recenti vi

47쪽

o DE NUMERO ORDINUM

hus vero Iacobum Goar, pag. 237. Morinum supra, & Cangium in At fario graeco. Ergo cum de vocibus nulla debeat esse hac in parte quaestio , idem omnino apud Graecos, qui apud Latinos Acolythorum ordo obtinuit. DIsTINGUO antecedens et quidam erant in ecclesia Graeca Clerici ad Acolythorum officia designati nuda ac simplici promotione; concedo: Or-lainatione; subdistinguo: Ordinatione improprie dicta; concedo: proprie dicta; neso. Itaque nemo ambigat quin extiterint in ecclesia Graeca nonnulli , qui saces , cereos & lampades sacris mysteriis praeserrent ; hoc enim extra dubium est : sed quaeritur an is ordo verus elle ac lesitimus censendus sit; quod non videtur, idque pluribus de causis. I. enim hoc

non potest consillere cum eo ordinum numero, quem tot veterum tectimoniis astruximus. 2. Nunquam ille recensitus fuit inter ordines eos& gradus, quos obire ante Epitcopatum juxta Ecclesiae regulas opo tuit. 3. Cum illi Deputati ac Ceroserarii insta Lectores reponantur , Lectoratus non esset primus ordo apud Graecos : jam autem Lectora tum esse primum omnium ordinem diserte affirmant auctor constit tionum & canonum apostolicorum, synodus Sardicensis, libri rituales, Joannes Damalcenus, Concilium VIII. generale, & Ioannes VIII. supra, Si in eo a Thessalonicensis de sacris Ordinibus cap. I. & alii, quorum sim ma hac in parte auctoritas eise debet. 4. Simeon. idem Theisalon censis hos Deputatos ac Ceroserarios aperte sejungit ab. Ordinibus eci ipso in loco qui opponitur, & inter officia amandat et imo aetate sua haec ossicia penitus concidit te testatur. 3. Ioannes Cit ἀ ne inter om-cia quidem Deputatos collocat , lib. I. iuris Orientalis pag. 328. apud Morinum pag. 223. Vigiles, inquit , Deputati & Camitati non suneri ossicia, sed ministeria circa sacrum altare ipsis convenienter tribu-- ta. 6. De his Deputatis ae Ceroserariis apud veteres Graecos nulla mentio est; quod argumento est haec ossicia nonnisi postremis tenis

potibus esse excogitata, & brevi extincta. 7. Tandem nihil hoc juvare pollet Theologos qui eosdem Graecis Ordines attribuunt , quos habent Latini r ejusmodi enim Ceroserarii apud Graecos in infimo min, sterii gradu constituti sunt, apud Latinos autem in gradu Ionge si

periori. ΙNsTAsis r. Simeon Thessalonicensis indicat hoc munus manuum impositione seu χω Θεσία, conferri solitum esse. DisTINGUO antecedens : manuum impositione seu χειροθεσία , quae esset nuda ac simplex benedictio a concedo : quae est et proprie dicta ordinatio; nega. Certe hanc manuum impositionem Simeon ipse distinguit ab Ordinationibus proprie dictis ἔ imo & aliam esse a minoribus ordinibus evidenter docet . Dubitari vamen posset , an revera manuum impositio vulgo adhiberetur : hoc enim Morinus negat

parte, pag. 2474.

INsTABis 2. Euchologium graecum GOari huicce manuum impositioni ordinationis nomen tribuit. Ergo,

in . Digiti es by Go

48쪽

DIsTIMO Uo antecedens et ordinationis improprie dictae ; eoncedo rproprie dictae s nego.

ORI I C i Es 9. Exorcistae leguntur apud Graecos viguisse . eos enim commemorant Ignatius epi L ad Antiochenos , concilium Antiochenum .can. Io. Laodice num can. 2 . Epiphanius in exposirione fidei pag. rio . Balgamon ad can. Antiochenos, Harmenopulus in Epitome canonum, sect. I. titulo 9. Ergo. DisTINGuo antecedens : Exorcistae leguntur apud Graecos ut officium quod a .am certis hominibus ac praecipue Clericis extra ordinem datum coni e lo : ut verus ac legitimus ordo ; nego x Quod enim Exorciliae non e Tent verus ordo, multa sunt quae suadeant , praeter illa quae in universum & speciatim de Acolythis attulimus & huc re- serri polIunt. I. enim austor constitutionum apostolicarum lib. 8. cap. 26. conceptis verbis assirmat Exorcistas non ordinari r Exorcista , is inquit, non fit ordinatione; hoc enim .... charisma est: .... si Ve , , ro necessitas nostulet ut fiat Episcopus aut Presbyter , tunc ordinam tur. a. Synodus Laodicena . n. 26. pariter significat hoc fuisse ODficium, quod quidem non ordinatione, sed promotione spontanea ab Epilcopo conferretur r Non oportet , ait , exortigandi munus sibi is vindicare, neque in ecclesiis, neque in privatis aedibus, qui ab Eo pilcopis ad illud oro moti non fuerint . 3. Ossicium illud nunc

Presbyteris, nunc Diaconis, nunc Lectoribus demandabatur: sic S. Procopius martyr ac Lector, exorcistae munere fungebatur , ut legitur in

ejus adiis apud Ualesium in notis ad Eusebii librum de Palaesina mar-3νribus cap. I. sc martyr alter nomine Romanus ibid. cap. a. Diaconus

idem & Exorcista erat ecclesiae Caesariensis, quo etiam modo Diaconi Exorcistae memorantur in concilio sub Μenna actions s. sic denique testatur Goar pag. 239. Euchologii, col. r. solos Sacerdotes in ecclesia Graeca jam a longo tempore hoc Exorcistae ossicium exercere posse et quodevincit hunc non fuisse fixum ac statum, aut peculiarem ac distin flumordinem. 4. Nulli sunt libri rituales Graecorum, in . quibus haec Exo cistarum ordinatio compareat. Quo ergo jure in ordinum numerum

reseratur INsTABIs. Exorcistae dicuntur in synodo Antiochena eis . Io. a Cho

replicopo ordinari r Chorepiscopi, inquit , etiamsi Episcopi ordina-

tionem acceperint, visum est, ut suum modum sciant , consti- tuane autem Lectores, Hypodiaconos, & Exorcistas; .... nec Pres se byterum, nec Diaconum ordinare audeant absque urbis Episcopo. Ergo rei pla Exorcistae ordinabantur. DISTINGUO antecedens r ordinari, id est constitui ac designari; concedo et proprie ordinarii ne8o. OBIICIE s ultimo. Ostiarii non minori jure apud Graecos quam apud Latinos ordinibus debent accenseri. I. enim commemorantur inter ali OS

Ecclesiae ministros ab Ignatio in epistola ad Antiochenos, supra: EpiphR'nio

49쪽

4a - DE NUMERO ORDINUM

nio in expositione fidei; auctore constitutionum apostolicarum tib. 2. ωρμ 7. pag. aos. Dionysio vulgo Areopagita de ecclesiast. ueniresia cap. 3. & Heraclio imperatore novella di de clero etesesiae Constantinopolitanae . 2. Dicuntur esse ecclesiasties Ordinis a concilio Laodiceno can. 24. 3. Clerici nominantur ab eodem qui Iupra, auctore constitutionum apostolicarum lib. 3. OP. II. pag. 22o. Sed neque , inquit , reliquos se Clericos Baptismum conserre volumus, veluti Lediores, aut Psaltas , is aut Ianitores, ordinari perhibentur ibidem Non etiam, inquit, potestatem damus Presbyteris ordinandi Diaconos , vel Diaco- is nissas vel Leseores, vel Μinistros, vel Cantores, vel Ianitores; ledri Episcopis solis. μ 3. Ostiarios iisdem constringit legibus, quibus caeteros ex ordine ecclesiastico lib. 6. cap. 27. In Episcopum, inquit , Presbyterum & Diaconum constitui praecipimus viros unius matrimo is nil : . . . Ministros vero, Lectores, & Ostiarios, ipsos quoque m se nogamos esse jubemus. 6. Denique Ostiarii eidem depositionis poenae subjacebant, cui omnes alii. Synodus Trullana can. Si quis E- is piscopus,. inquit, vel Presbyter, vel Diaconus, vel Cantor, vel Le- ctor , vel Ostiarius cum muliere Deo dicata rem habuerit, depon is tur. Non potest autem deponi, quin in gradu sit constitutus , equo dejiciatur. Ergo. DisTINGUO antecedens : Ostiarii debent accenseri ordinibus eccles astitis improprie sumptis; concedo: proprie acceptis i nego . . Ossicium ergo ecclasiasticum erat Ostiariorum, qui idcirco Cisrici, latius accepto hoc nomine, vocabantur. Quod enim non esset ordo proprie dictus, id patet I. ex eo quod nulla sit in ritualibus graecis Ostiariorum ordinatio : a. Quia auctor constitutionum apostolicarum lib. I s. cum singulas Ordinationes earumque ritus accuratissime describit, istam prortus silet non omissimas prosecto, si in usu suisset. 3. A nullo concilio is

gradus recensetur in eorum numero , quos ante Episcopatum decurri Oporteat. q. Justinianus imperator novella II. Omnes Clericorum Ordines qui in ecesesia Constantinopolitana militabant distincte enumerat tum vero ait eos esse numero 42 . & postquam hunc numerum absolvit , demum extra hos Clericorum ordines collocat Ostiarios & insuper ait Centum existentibus his , qui vocantur Ostiarii . ac proinde juxta hunc Imperatorem ostiarii distihguuntur a Clericis. 3. Hoc idem colligitur em synodo Trullana can. o. ibi enim singuli Ordines enumerantur, ut ii quibus nuptiae permissae sunt , ab aliis 1 emantur . Porro ibidem additur solos esse e Clerieis Lectores ac Cantores, quibus uxores ducere liceat : at certum est Ostiariis id apud Graecos ircuisse ratque adeo ostiarii inter Clericos ab illa synodo non reponuntur. En, ipsius verba : Quoniam, inquit, in apostolicis ea nonibus dictum estis eorum , qui non ducta uxore in clerum promoventur, solos Lecto- ,, res & Cantores uxorem posse ducere; & nos, hoc serdantes, decer- imus ut nulli deinceps pentina Hypodiacono , vel Diacono , veli

50쪽

ApUD GRAECOS. 43

, Presbytero post sui Ordinationem conjugium eontrahere lictat . RE. Ostiarii inter officia Ecclesiae recensentur a Ioanne episcopo Citri , ct Codino cap. r. apud Morinum 3. Partς p R. 343. col. a. 7. Hoc ossicium nedum peculiaris esset ordo , modo his , modo illis Clericis imo aliquando iis etiam qui Clerici non erant committebatur : unde

Cotelerius in librum a. constitutionum vosol carum . pag. I 82. M Porta

is rum custodia, inquit, apud Graecos ordo non est, sed omelum quod legitur fuisse commissum Diaconis , Subdiaconis , aliisque Clericis ,

,, atque etiam non clericis . Certe S. Μa imus martyr in cap. s. ἡierarchiae Dionysii, vulgo Areopagitae, Nora, inquit, quod Di ac ,, ni sores tunc eustodierint , nunc autem Subdiaconi. Suceinii P chymeres in eundem locum : Diaconi , inquit , tunc portas obtine- ω bant, nunc autem Hypodiaconi. Vide auctorem constit. apost. lib. 8. cap. 9. II. synodum Laodicenam can. a I. & 22. Zonaram & MLetamonem ibidem ; Euchologium in Ordinatione Subdiaconi pag. 2 i. Goarum pag 246. Morinum para. a. pag. 329. Allatium epis. 3. num. a 6. pag. Ior. & Cangium lib. 3. Conseantinopoleos Grimanae cap. 24. quisbus positis facile dissolvuntur quaecunque praeterea objici possent.

NuLLI sunt alii apud Graecos , quam supra memorati ordines, Episcoporum nempe , Presbyterorum , Diaconorum , Subdiaconorum , di

Lectorum.

PROHATUR. Si qui forent alii apud Graecos ordines proprie dicti,

maxime Cantorum , Fossariorum, Diaconissarum, Consessorum, sacro rum Interpretum & Μonachorum, qui aliquando Clericis videntur ab antiquis sociari. Sed hi non sunt Ordines proprie dicti, ut perspicuum erit, ubi omnia, quae opponi queunt, diIuerimus. Ergo. Os IICIEs I. Canto res albo Clericorum & Ecclesiae Ministrorum inseruntur ab Ignatio in epistila ad Antiochenos ; auctore constit. apostol. lib. 3. cap. II. O lib. I 6. cap. 28. O II. Liturgia Μarco ascripta ; Ephrem in se . de secundo Cbristi adventu ; synodo Laodicena can. I s. 23. o a . Iustiniano Novella 3. I 3. σ Iz3. concilio Trullano can. 33. Zonara in Canonem a. concilii Cbalcedonensis ἱ BalZamone ad eanon. fr.epistolae Basilii ad Amphilochium; continuatore Theophanis lib. r. & aliis. Atque ut pateat quo jureo Primo in Cantoribus constituendis adhibebatur manuum impositio ;ut constat ex Euchologiis duobus apud Goarum pag. 233. O a 34. Secundo haec manuum impositio χωροτονIae, seu ordinatio nuncupatur ibidem . . Tertio Cantores in eo conseruntur cum Lectoribus a synodo Chalcedenensi can. a. & Bal mone supra.

Quarto iisdem, quibus alii Clerici, legibus astringuntur a synodo Lao

SEARCH

MENU NAVIGATION