Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento ordinis

발행: 1738년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE NUMERO ORDINUM

dicena ean. 24. & Iustiniano imperatore de Episcopis & Clericis lege 4s. Quinto iisdem quoque poenis subjiciuntur can. vost. 42. 3. σ 69: &can. q. synodi Trullanae. Ergo. DisTINGUo antecedens : albo Clericorum & ee lesiae Μinistrorum inseruntur, ut officium quoddam; concedo : ut ordo verus; nego. Quod

enim nudum officium esset, non proprie dictus ordo, plura sunt quae demonstrent. I. est quod id offcii modo his, modo illis Clericis injungeretur : nempe Lectores iidem vulgo Cantores erant. Unde in jure Gramco Romano lib. 4. pag. 2 I. Psaltanagnostae uno vocabulo appellabanture hinc etiam S Zomenus lib. 4. hH. cap. 3. de quodam Μartiano loquens , M Erat autem Martianus, inquit, cantor & lector sacrarum Scriptur is rum: sic Protopsaltes a Joanne episcopo Citri in numerum Lectorum refertur pag. 328. ruris Orientalis : imo ranaras in can. 22. Concitii Laodiceni, & Baletamon an canonem 4. Trullanum , acerbe conquerun

tur quod Lectores neglecto sere legendi munere, uni Cantorum officio vacarent . Passim ergo hoc ossicium Lectoribus tradebatur : at alicubi tamen illud idem demandabatur Presbyteris; ut videre est 'apud Jobium lib. 6. in Photii Bibliotbeca , & colligitur ex libro Μanuelis Peloponesti, apud Lambecium lib. 3. Bibliothecae Cesareae , pag. 294. quod etiam notat Cangius in glossario graeco-barbaro. a. Reipsa in officiorum classem amandantur ab auctore Catalogi Officialium ecclesar Constantinopolitanae apud Iacobum Goar pag. 27 I. 278. ρο 279. Codino cap. I7. num3 ρ. Zonara in Leone Armeno I Continuatore Theophanis lib. I. Bal E mone ad eanonem uet. epistolae Basilii ad Amphilochium Sc quidem eodem plane modo quo θεωροι, de quibus nulla potest esse dubitatio. 3. Cantores ex eunuchis passim fiebant , ut notat Baletamon in can. 4. I ιμIanum , atque adeo Veri nominis Clerici non erant di id enim suisset nefas . 4. Quae Cantoris promotionem c hac enim voce utuntur E chologia exhibent, haec eadem ajunt conceptis Xerbis Lectoris ordinem esse omnium primum : Fili , inquit Pontifex apud Goarum, Lecto- ,, ris officium primus est Sacerdotii gradus . ac proinde, qui praecessit Cantoris , is inter varios sacerdotii gradus non numerabatur. 3. Non alia ratione videntur a nonnullis supra inter gradus ecclesiasticos

referri, quam Monachi , Astetae , Consessores & alii ejusmodi. Atqui

hi dubio procul non erant vere Clerici. Ergo. ι OBIICIEs a. Copiatae, qui aliter Laborantes, Laboratores , Fossa

rii, Lecticarii, Decani, Vel pillones, Bajuli, ac sorte etiam Porticani, dicti sunt , in clerum cooptantur ab Ignatio in epis. ad Antiochenos , Epiphanici in expositione fidei, Iustiniano novella 37. ρο 39. Euchologio

in orationibus Lucernarii pag. 39. & Auctore vitae sancti Alexandri a halis acce meti cap. 6. num. I. de quo etiam consuli possunt Iacobus Goar pag. 47. Cangius in Glossario utroque ad has voces Batulus, D eanus, Foserius, Leiticarius, Copiator; Vedelius in notis ad I gnatium ; Cotelerius ad opera Patrum pag. 479. & Dominicus Macer in Hiero

52쪽

Dis TrNGUo antecedens a in elerum coopeantur , aecapto latiushoe vocabulo concedo et proprie sumpto ; nego . Sane inter ossiciae recensemur a Iustiniano novella 43. oe yy. & tu eatalogo ossicialiumeeelesiae Constantinopolitanae apud Goarum pag. 372. imo & inter minoris notae o ra sn eodιce Matiano , via Cangium voce Δεκανὸς avide eundem insuper Goar pag. 29o. Adde quod immunitate Cleric rum omnes Copiatae non gauderent , sed iisdem plerique tributis atque alii subderentur . Non erat erso id verum Clericorum genus - Et vero nullibi legitur Copiatarum in ritualibus ordinatio , nec gradus iste recentetur inter eos quos obire necesse sit antequam ad majores. perudi niatur : quae quidem postrema observatio plurimum hoc in. negotio valet . Cum enim legibus Ecclesiae sempet cautum fuerit ut pes min res Ordines ad excelsiores ascendatur . non est hic legitimus. -- do ee alendus qui hisce Ecclesiae legibus non continetur . Sed Copia, latum ordo nunquam his includitur , ut nec Cantorum nec ali

GAIrCIEs 3. Diaeonissae a multis supra sacris ordinibus accensentur. ET . DIs TINGUor ut ossicium quoddam; concedo: ut ordo sacer; nego.

sed de Diaconita postea citi nutabimuP. OBJ ICI ES Consessores adduntur Clericis ab Ig natio, supra..

D i sTINGuo antecedens a ut gradia quidam dignitate ac veneratione conspicuus, concedor ut ordo pnoprie didius . neso. Uide auctorem cetnrstitutionum apostolicarum Κα 3. in quo asserit Conielseres ad ordines non pertinere. ORI CIM. I. Linguarum. Interpretes ab Epiphanici aliis, adjungum

tur. Ergo ..

DISTlNGuo antecedens, ud munus quoddam in Ecclesia quandoque olim necessiarium; concedor ut ordo;. nego . Vide acta Procopii martyris apud Valesium in cap. . operis Eusebia de Patrilinae mare r. quod historiae ejus libro 8. intertum est. ORI ICIEs o. Ascetae A Monachi a nonnullis in graduum. ecclesiasticorum ordinem referuntur. DasTINGUO: ut status peculiaris ac sanctitate eximius , concedo x ut

ordo proprie dictus nego . 1 IN si AB lx. Graeci Monachos primo iaciebant ,. quos deinde ad ordines.s cros promovebant, ut videre esL exemplo Photii supra Sc colligitur ex synodo VIIL Ergo.

DISTI Guo eonseqμens s ergo Monachatus habebatur ut dispositio. ad ordines; concedo: ut Orto; nego. Itaque Monachatus eundem. seroapua Graecos, quem aPud Latinos Tassi ura, locum innuit.-

53쪽

De numero ordinum apud alias Orienιis Ecclesias.

Non unius generis sunt in Oriente Ecclesiae e alii enim pontificem

Romanum agnoscunt, & una nobiscum communionis tenera ju guntur; quales sunt in monte Libano Μaronitae r alii , & majori s ne numero , ejusdem sunt cum ecclesia Graeca societatis ac doctrinae , nec ita pridem schismate a Latinis divulsi : alii Nestoriano, aut E tychiano dogmati adhaerent , jam a duodecim saeculis ab universa E clesia sejuncti. Ac Nestoriani quidem Syriam ac remotissimas Asiae partest potissimum insederunt: Eutychiani autem , qui se alio nomine Iacobitas dicunt, cum Syriam ex parte, tum AEgyptum omnem occupant: de his mgillatim, sed brevissime, disseremus. ASSERTIO I. Iacobitae Egyptii, qui Coptitie aliter appellantur, non alios habent quam

Graeci ordines. PROBATUR ex rituali eorum libro , quem ab Atonasio Cir Icero ver-2sum exhibet Μorinus a. pari pag. 3o 3. & Μarten ius pag. 38 a Lectoribus enim incipiunt & exinde sblas Subdiaconorum, Diaconorum ac Samis

tum ordinationes describunt. . .: .

Nec est quod objicias Vanslebium, qui in hisoria Ecclesiae Alexandrinae

par. . testatur ab iis agnosci septem ordines, Episcoporum videlicet, Curionum, Presbyterorum, Diaconorum, Archidiaconorum, Subdiaconorum , & Lectorum. Cum enim sic ordines numerant , nomen hoc latius sumunt . Nemo enim non intelligit Presbyteros v. g. Curiones & Episcopos uno sacerdotii genere concludi: quapropter id nostram assertionem non eve tit, sed confirmat.

ASSERTIO II.

Nestoriani Syri eosdem ordines usurpant. PROBATu R ex rituali eorum libro quem habet Μorinus ibid. pag. a. Se Martentus pag. 36 a. Totidem enim ibi sunt ac recententur, quot apud Graecos & Coptitas, ordines, Lectorum nempe, Subdiaconorum, Diacono rum, Presbyterorum, & Episcoporum. An vero idem judicandum sit de aliis Syris , qui aut Iacobitae nominantur , aut graecae Ecesesae adhaerescunt , non satis liquet e svri enim Jacobitae in libro rituali suo quem profert Μorinus ibidem PQ q7s. tres duntaxat describunt Ordinationes, Episcoporum scilicet, Prese

54쪽

APUD ORIENTALES ECCLESIAS. 4

byterorum ae Diaconorum. Alii autem novem ordines Clericorum ut &Angelorum agnoscere videntur in ea fidei formula quae sub eorum nomine legitur tom.3. perpetuitaris fidei, pag. 733.

ASSERTIO III.

Syri Maronitae Cantorum ordinem aliis adjiciunt, novemque ordines

esse definiunt. . . .

PROBATUR ex rituali eorum libro quem repraesentat Morinus idem pag. 384. & post ipsum Μartentus pag. 336. r. enim illic seorsim de-icribuntur ordinationes Psaltae ac Lectoris ι nec solum ambae distin-8uuntur , sed etiam Cantoris ordo ut gradus ad Lectoratum statuitur istae pag. 389. list. C. Supplicemus , inquit , pro eo qui hic astat , ,, & impositionem manus divinae sacerdotii nunc accipit ex ordine,, Psaltae ad Ordinem Lectoris ἐν a. ibid. novem Clericorum , ut &Angelorum ordines conceptis verbis enuntiantur in Ordinatione Presbyteri apud Martentum pag. 348. M Novem , inquit , ordines Ange-- lorum in coelis secit Deus ut ministrent ei e novem ordines laceris dotii in medio Ecesesiae ut laudent eum . Hi porro Ordines suntis Psaltae, Lectores, Subdiaconi , Diaconi , Archidiaconi , Presbyteri , si Archipresbyteri, Chore piscopi & Episcopi. In quo, ut patet, vix

ah aliis Orientalibus ecclesiis, & , si Flaltas excipis , voce tenus tantum discrepant Caeterum ex his robur accipiunt , quae de ecclesia Graeca modo dinseruimus o cum enim Ostiarios , Exorcistas , & Λcolythos non usurpent Orientis ecclesiae , hinc firmatur quod diximus , hos ordines in Ecclesia Graeca nunquam extitisse i cum autem eaedem ecclesiae non agnoscant Cantorum nee Copiatarum ordines nec alios id genus, nec ii apud Graecos admittendi sunt , quibulcum summa semper in ritibus necessitudine conjundri suerant . Quod autem Maronitae Cantores inter ordines recenseant , id opinioni nostrae non nocet , sed favet potius ἱ simul enim , ut par est , ex Cantoribus gradum quemdam inseriorem constituunt , quem ex ecclesiae suae moribus obire prius oporteat , quam ad Lectoratum quis evehatur . Id autem apud Graecos in usu nunquam suit : ac proinde merito inter Ordines legitimos a Μaronitis numeratur et immerito autem apud Graecos recenseatur r haec enim ordinum natura est , ut sihi in Qicem connexi , ac , ut ita dicam , subordinati sint, & inferiores gradum ad superiores faciant. Quod ergo argumento est Cantores apud Μaronitas in Ordinum numero existitiisse , illud idem probat , hune ordinem nunquam obtinuisse apud

Graecos

55쪽

DE NUMERO ORDINUM ARTICULUS

IRDe divi ne ordinum in Iacros as non Iaeres , in maiores minores. QUAERES a. an non omnes ordines snt sacri.

RESPONDEO Omnes ex sese sacros esse : atque ita sine discrimine appellari a synodo Laodicena eam 1 . Gregorio Μagno an fama mentaris ; Elia Cretens ad Orationem xy. Gregoras Narianeteni ; Ritu libus Graecis ac Latinis ; withredo rege Cantuariorum in constitutione sua rom. 4. Conc. pag. 1379. Simeone Thessalonicensi cap. r. Sancto Thoma in o. HAE et . Henrico Kalteisen de libera praericas. verri Dei, eom. II. Conc. pag. 234o. Quod etiam notant Hugo Menardus ad sacramentariam Gregorii pag. 27 o. & Martentus de antiquis euissae ritibus, cap. 8. ar . I. Num. 6. pag. 26o. Imo omnes Ordines sacerdotii nomiane frequenter appellantur: de quo videri possunt Gregorius Nazianzenus orat. et q. Elias Cretensis ibid. Gabriel Philadelphiensis cap. r. liber ritualis Μaronitarum modo allegatus ; BalZamon ad ean. 3r. epi' Basilia ad Amphiloch. Μericus Calau bonus in notis ad Optatum lib. a. editionis

Prior si . & alii. QUIEREs a. quinam ex his proprio ae peculiari jure sacri quondam

dicerentur.

REsPONDEo ita proprie vocatos esse olim ordines Sacerdotum ae Diaconorum ; qua de re consule Leonem epist. 3. Conc. pag. 1196. Gregorium Magnum lib. I. indict. 9. epise. 45. tom. pag. 23. & Sy nodum Beneventanam anno Io9 I. sub Urbano II. quae can. a. decrevit

Ut nullus in Episcopatu eligeretur , nisi in sacris ordinibus religio. A se vivens suerit inventus . Sacros autem , inquit , ordines dicimus,, Diaconatum & Presbyteratum ἔ hos siquidem solos primitiva legituris habuisse Ecclesia . Adde Lombardum in sententiarum libro, HAEa S.Thomam Viri Ioannem de Ragusio in oratione de communione sub utraque specie, rom. 2. Conc. pag. II. a. & Kalteisen supra, ut recenti Oressit eam , Hugonem Menardum, Husonem Μat ud, Morinum, Mart nium &c. QUAEREs 3. cur illi ordines soli eo nomine tunc donarentur. REsPONDEO id factum esse pluribus de causis . i. est . Quod illi a Christo instituti esse , atque adeo sacramenta esse ab omnibus Vulguexastimarentur . a. Quod hierarchici sint , & jurisdictionem habeant in plebem Christianam . 3. Quod constaret eos omni aevo in Ecclesia usurpatos eme . 4. Quod seorsim ab aliis ob eximiam sanctitatem, hoc est, ad altare triaerentur, ut notat Gregorius in libro Sacramentorum . s. Quod soli Sacerdotes ac Diaconi Eucharistiam attingerent: eam enim consecrabant Sacerdotes, Diaconi autem distribuebant. 6.Quod ex iis solis Einlcopi astumerentur.

56쪽

DIVISIONE. 49

Quae Rrs 4. quinam ordines hodie sacri nominentur. REsPONDEO ita jam nuncupari proprie Ordines Sacerdotum , Diacinnorum, ac Subdiaconorum. QUAEREs s. quo tempore ad duos superiores Subdiaconatus accese ferit.

REsroNDEo id contigisse circa XII. saeculum , quod alibi expendetur.

QUAEREs 6. quam ob rem illi tres ordines Jam vocentur fori. REspo No Eo rem istam a S. Thoma in di t. 24. quaest. 2. art. r. exponi in hunc modum : Ordo , inquit , dicitur sacer dupliciter eis uno modo secundum se . 8c sic quilibet ordo est sacer o is alio modo ratione materiae circa quam habet aliquem actum ; & sicis ordo sacer dicitur , qui habet aliquem actum circa rem aliquam ., consecratam e & sic sunt tantum tres Ordines sacri , scilicet Sace is dos & Diaconus qui habent actum circa corpus Christi, δc sanguinem ,, consecratum, & Subdiaconus qui habet actu circa vasa consecrata eis Sc ideo etiam eis .continentia indicitur, ut sincti dc mandi sint , qui ,, sancta tractant. QuiEREs 7. an non Ordines etiam dividantur in majores ac mi-

REsPONDEO ita esse. QUAEREs 3. quinam olim maiores appellarentur. RESPONDEO ita quondam appellari solitos esse ordines Sacerdotii ae Diaconatus, ut patet ex Gregorii sacramentario. QUAEREs q. quinam hoc aevo majores habeantur . RESPONDEO tres esse ; Sacerdotum nempe a Diaconorum . ac Sub

diaconorum

QUIEREs Io. cur maiores illi dicantur. REsPONDEO ita nominari quod majoris sint quam caeteri dignitatis: haec autem major dignitas ex eo oritur, quod omnes illi ad sacra mysteria propius accedant ; atque adeo nobiliores lane iones eis attributae sint . hinc etiam tres illi seorsim a reliquis conseruntur . Adde quod his omnibus ex aequo continentia indicta sit: iidem ergo ordines majores sunt ac sacri. QUAEREs II. qua ratione ordines dividantur apud Graecos. RESPONDEo eos non dividi in sacros Sc non sacros , majores ac

minores , de quo nulla est apud eos mentio'; sed tribui in eos Ord, nes qui aut intra aut extra sanctuarium dantur , quod quidem ita ex plicat Simeon Thest lonicensis initio operis de saevis ordinationibus o Duae, inquit, fiunt extra sanMarium manuum impositiones, Lecto ris & Ηypodiaconi: .... Ordinationes autem eximiae & proprie dictae, quae intra sanetuarium fiunt, &in ipsa sanctissima mensa, tres sunt ' Dia

coni , Presbyteri, & Episcopi. II tasse de ordine. D QUAE-

57쪽

QUAESTIO TERTIA

De Materia θ' Forma sacramenti Ordinis

Ux Philosophis propria erant ad explicandam corporum compositionem , materiae ac formae vocabula , ea XIII. circiter saeculo in ad sheologos manarunt , in ea potissimum quae ad Sacramenta spectat doctrina , idque auctore , ut creditur , Guillelmo Altimodo rensi quem omnes exinde summa consensione secuti sunt . Μateriae a tem & sormae nomine ea intelliguntur , ex quibus tanquam partibus , Sacramenta coalescunt. Μateria porro Vocatur ea res quae in Sacramentorum administratione adhibetur: sorma autem incertis Verbis , quae adjunguntur , posita est : qua de re fusius agunt qui de Sacramentis generatim disputant.

ARTICULUS PRIMUS.

An admittenda fit aliqua huiusce sacramenti materia ac forma Controversia est non quidem praecise an aliqua res ad id sacramentum , ac certa insuper verba necessaria sint ; sed universe , an ritus aliquis externus, quisquis ille sit, ad illud requiratur et propterea quod quaedam sunt historiae, ex quibus colligere quis posset ordinationem solo voluntatis nutu perfici.

Ad sacramentum ordinis requiritur quaedam materia ac forma, uno Verbo, ritus aliquis externus. ἀPROBATUR I. ipsa Sacramenti definitione : Sacramentum enim edsignum sensibile invisibilis gratiae , ac proinde in ritu quodam exter no situm est . Et vero Φacramenta sunt vincula quaedam sacra , qui bus homines in unum Religionis nomen colligantur , quaeque adeo debent extrinseeus patere . Denique Sacramenta hominibus accommodata esse oportet: ut ergo homines corpore, & anima constant: si Sacramenta ex symbolo quodam externo, & gratia invisibili coalescunt. PROBAMR a. perpetua ac constanti Ecclesiae traditione: non solum enim ritum aliquem externum in ordinationibus semper usurpavit Ecclesia; sed etiam quinam esset adhibendus infinitis canonibus sanxite de quibus postea.

58쪽

ς RAMENTI ORDINIs si

Pstos TuR 3. ex ipse sacramenti hujus fine: eo enim certi homines addi-euntur sacris, &Ecclesiae praeficiuntur: nisi autem externus aliquis ritus esset fixus ac status, quo crearentur, dignosci illi non possent sicque intoleranda in rempublicam christianam rerum confusio ac perturbatio inveheretur. PROAATua 4. Eugenii IV. decreto: illic enim docet Sacramenta tribus perfici, rebus quidem ut materia, verbis ut formainintentione ministri. Ogat ivs T. Christus cum in ustima coena Apostolos sacerdotes fecit, nullum adhibuit ritum . Ergo nullus' requiritur. ΝEGo consequentiam. Sacramentum quippe non fuit , quo Apostoli facti sunt sacerdotes t & effectum sacramenti sine sacramento consecuti sunt. Cum nempe' Christus gratiae supremus sit arbiter , potuit Apostolis sacerdotalem potestatem sine Sacramento conserre ,, sicut iisdem gratiam christiani roboris die sacra Pentecostes largitus est citra sacramentum Confirmationis .. & sne sacramento Poenitentiae mulieri peccatrici veniam concessit. Verum ex eo consequens non est ad ista omnia deinceps non esse Sacramenta instituta. OAIICi Es a. Gregorius Nyssenus in lita Gregorii Thaumaturgi narrat eum , cum fugeret sacerdotium , & tridui itinere dissitus esset, Deo esseeonsecratum sacerdotem a Phaedimo Amaleensium antistite, to. a. 3 3. REsPONDEO Gregorium Thauma turgum, eo quidem efficaciter addictum suisse sacerdotio , quod fugiebat , non autem ordinatum sacerdotem .. Nempe' cum sic sacerdotii honorem & onus declinaret , tamque longe abesset ,. Phaedimus ipsum coram Deo saccrdotio addixit : quod ita Deo acceptum fuit, ut Gregorium ad Phaedimum redire compulexit .. Caeterum exinde Gregorius solemni ritu in praesulem consecratus est; nec episcopalia munia ante obiit , quam pro more sacra Ordinatione 'inauguratus esset , ut idem Nyssenus notat : Sic igitur, inquit, se jugum subire coad lus, omnibus post hyc , quae fieri solent, solemnibus se in eo peractis: παντων μεm πιὼm in νοριἰαων - άυτω πλεθέντων. quod argamento est, consecrationem primam non fuisse veram nec germanam ordinationem. Os It Cius 3. Daniel Stylita vir longe sanctissimus a Gennadio patriarcha Constantinopolitano sacerdos constitutus est non suscepta manuum impositione, ut refert Μetaphrastes in ejus vita apud Surium tona. c. ad diem Ii. Decembris. Ergo. DisTINGUO antecedens : non suscepta physice concedo: moraliter; nego. Nimirum in summa columna haerebat Daniel , ideo dictus stylbia , ad hujus autem columnae' pedem stabat Gennadius, qui, ut conluetudinis erat , preces peregit & manu versus Danielem extensa ac porre- Eta, ipsum sacerdotio mancipavit ἐν hoc autem satis est. Quod etiam dicendum est in administratione Sacramenti. Confirmationis , quoties ma jori numero sunt pueri , quam ut singulis manus imponantur . Sufficit enim eis , quae VersuS omnes fit , manuum exporrectio : nempe non physice , sed moraliter agunt sacramenta . Quanquam nonnulli sunt scri-D a PtoleS.

59쪽

- DE MATERIA ET FORMA

ptores qui asserant, post preces ad imam columnam recitatas , Gen Πα-dium in columnam ascendisse , ibique manus Danieli imposuisse. Qui quid autem ea de re sit , id extra ordinem & peculiari Dei jussu actum est , nec in exemplum trahi potest.

Qiιenam si materia ac forma huiusce sacramenti. BRΕvi TER hic ac seneratim tantum perstringemus , quae pertinent ad hujus sacramenti materiam & formam ; quia cum non una sit om nium ordinum materia ac sorma , hoc erit alibi accuratius videndum Gnunc autem eos impetimus qui ordinationem nulli fixo addictam esse ri tui, nulli verborum sormulae existimant.

Materia sacramenti ordinis in impositione manuum aut certorum instrinmentorum porrectione necessario sita est; sorma autem certis in verbis a Christo aut Ecesesia constitutis, nec pro arbitrio omittendis aut mutandis. PROBAT ust jugi & non interrupta Ecclesiae Traditione . Si enim evolvantur antiqui canones ac rituales libri , aut impositio manuum , aut certorum instrumentorum porrectio occurret in ordinationum ritibus, & certae verborum ac Precum formulae, quibus ita addicti erant Praesules, ut ea pro arbitrio mutare aetas esset. Ergo. OB Ii Ci Es I. Nonnulli sunt juris canonici doctores, qui statuunt summum Pontificem, his istis verbis, os episcopus , Mo presbur, posset

Epitcopos ac Presbyteros creare: ergo necessam non est manuum imposiatio aut porrectio instrumentorum. REs PONDEO id ab ipsis, si tamen ita opinantur, non solum gratis, & snulandamento dici, sed etiam contra Ecesesiae mentem & ipsorum canonum, quorum scientiam profitentur, eoncepta verba, & evidentem sententiam. OBIICI s v. Christus materiam & formam ordinum non fixit nec de . terminavit: varia enim est pro variis Ordicii bus, nec eadem uniuscujusque Crdinis semper fuit . Ergo oDLSTINGUO antecedens s Christus materiam ac formam ordinum non fixit nec determinavit speeifice esto : generice saltem nego . Duplex ergo est in scholis sententia Theologorum super materia ac forma Sacramentorum : alii enim arbitrantur eas esse generatim duntaxat a Christo determinatas alii autem volunt eas esse speciatim ab ipso fixas , materiam saltem . Qui in priori opinione versantur , ii contendunt Christum univerte tantum imperasse ut in ordinationibus conferendis ritus aliquis externus adhiberetur qui potestatem ordi

60쪽

SACRAMENTI ORDINIS. 33

natione traditam exprimeret , eique ritui uerba quaedam adjungerentur . Caeterum Ecclesiae judicio deinceps permisisse , ut pro sapientia sua ritum illum speciatim faceret certaque contexere formula verborum , quae etiam pro Variis temporibus ac locis varia esse possent iaQui autem aliter statuunt , ii quidem consentiunt verborum, & orotionum formulas esse in arbitrio Ecclesiae positas a Christo, sed tamen ab ipso gratiam esse alligatam impositioni manuum ac precibus , ita ut penes Ecclesiam non sit impositione manuum , & precibus non uti . Sed ista de hierarchicis duntaxat ordinibus intelligi queunt: certum est enim materiam ac sermam aliorum non ita fuisse a Christo designatas. An vero hi ordines inseriores ab ipso Christo proficiscantur, alibi disseremus.

QUAESTIO QUARTA

De E sectibus sacramenti Ordinis.

DUplex est effectus Sacramentorum ut Theologi doeent cum de Sa

cramentis generatim agunt: I. isque omnibus Sacramentis communis, gratia est habitualis ac sanctificans: a. isque certis Sacramentis pro

prius, est character quidam indelebilis, quo fit ut iterari nequeant, qua lis Baptismo imprimitur. ARTICULUS PRIΜUS. '

An Ordo conferat gratiam. .

ASSERTIO. ORdinatio gratiam largitur eamque sanctificantem.

PROBA Tu R I. eX Scripturis . I. Timoth. cap. q. versic. I 4.

Noli negligere gratiam , quae es in te , quae data es tibi per propbe

tiam cum impositione manuum Pres teris . a. Timoth. cap. I. Vers. 6.

Admoneo te ut resuscites gratiam Dei , quae es in te per impositionem manuum mearum . Quod autem haec gratia non sit gratia , ut aiunt , gratis data ad aliorum utilitatem , sed gratia gratum faciens Verarque dilectio lic charitas Dei , ex consequentibus patet . Eam enim exponens statim Apostolus , Non enim , inquit versu 7. dedit nobis Deus spiritum timoris ; sed virtutis, o dilectionis, o sobrietatis. PROBATUR a. testimoniis Patrum supra , pag. II. sequi allatis . Sic verbi gratia S. Gregorius Nystenus invisibilem quandam gratiam homini per sacerdotium infundi testatur , quae ipsius animam in meliorem ac plane divinum statum transserat. Μartyrius, gratiam qua deleri possint peccata.

itasse de ordine. D 3 Am-

SEARCH

MENU NAVIGATION