Theologiae moralis generalia principia, Quibus adnectuntur Opuscula de fide, spe, et charitate, juramento,... Ex Doctrina celebris jam Doctoris Friderici Giannetti ... & aucta ab Josepho Maria Brocchi ... Illustrissimo, & Reverendissimo Domino D. Hor

발행: 1714년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

x8 opusculum Secundum

Raeceptum Alii enim docent, satisfieri huic Praecepto, semel tantum in vita actus Spei eliciatur non dete minantes tempus, in quo teneatus Homo illum elicere. Ita aliqui Doctores apud Arragonium 2 a quaest.22 art. I. dub. I. quos tamen ipse merito reiicit. IV. Alii dicunt , hoc Praeceptum affrmativum Spei obligare Hominem statim post adeptum usum Rationis Ita probabiliter Suare disp. a. scet. i. num. 3. vi eclusContr.3 punctis . num M. Orca disp. I 8 num. Io. Petrus Hurta clus disp. II 8 seci. a. f. IS. Faguncie lib. i. in Decalog. cap. 3I. Dum . . annes, Ledeis , Arragonius, alii Thom ista cum Joanne de La Cruet in DireMorio Coninscientia Praecepto I. art. 2. de Spe conclusione . v. Alii dicunt hujusmoa Praeceptum per se semel si gulis annis obligare ita Petrus de Ledeis tom. I. Sum mae trac'. a. cap. q. concl.6 cum aliis

UI. Alii aflirmant hoc Spei Praeceptum per se saltem in articulo mortis obligare. Ita Petrus Hurtadus a. a. disp. II 8 see'. a. g. I9. , Diana par. . tract. Is resol. Io6. VII. Alii dicunt , quod tunc obligat per te hoc Praeceptum, quando quis gravis desperationis tentatione vexatur. Ita illa lobo a par Summae rati. 2. difficult. . num. 3. Trullench lib. I. in Decalogum Cap. q. ub. 2. n. q. Granadus controv. 1 tram.q. de Spe disp. I. n. 2. AZOrius,

Victorellus, Regina idus, alii. VIII. Alii denique ultra hos casus is ultra haec tempora addunt primo, tunc per se obligare, quando quis Deum orat , tenetur nim unusquisque orare cum Spe impetrandi . Secundo, quando quis Poenitentiam agit nam eius Poenitentiae non potest esse sine Spe veniae. Tertio, quando obligat lex Charitatis, quia Deus nequita viatoribus amari absque Spe . Quarto, quando aliquid faciendum est, quod sine Spe praestari non potest. Sic docent Arragonius . . quaest. 22. art. I. Becanus cap. IT.

quaest.I. num. 2. QAaorius lib.9. cap. a. quaest.6. licet non omnes in his omnibus casibus ad mitrant, per se obliis Ea re Praeceptum Spei multi enim concedunt in aliquihus ex his solum obligare per accidens.

Quid

212쪽

IX. Quid sentiam in hac diversitate opinionum, dicam breviter Admissis opinionibus Suari , o Dianae docentium, hoc Praeceptum Spei per se obligare post adeptum usum Rationis,m in mortis articulo Insuper addo cum Ioanne de La ruet loco citato, obligare etiam per se

multoties in vita , puta aliquoties intra annum propter easdem rationes, quas in simili infra adducam in pusculo . cap. I. n. 3. , ubi agam de obligatione eliciendi actum Charitatis. . . Non est tamen nimis scrupulose agendum ire, adimpletionem hujus Praecepti, cum facissimo negotio Fideles ei satisfaciant unde optime ait Oviedus citata

controv.3. punct. I. Fideles, qui Auiore vivunt, pia vera eκercent, et aliquandistin peccata labantur, servuinti angi non debent circis huius Praecept adimpletionem quia moraliter certum scilis fatisfeeisfeci non enim possumus psa opera eontinue facere absque eo, quod suorum plura fiunt ex intentione consequendi Beatitudinem, quae fecum ferunt Spei actum n ea intentione contentum . Eodem modo etiam loquuntur circa satisfactionem hujus Praecepti Diana par. s. tract. Iq. resol. I o. Palavs Om. I. I. I.

C A P. IV. De peccatis Virtuti Spei oppositis, Desperatione scilicet, &Praesumptione.

I. Esperati , quae de se est peccatum mortale grais αδ-issimum est depositio, sive abjectio voluntaria, deliberata omnis Spei consequendi Beatitudinem , vel media lassicientia ad illam. Ita e Seraphico ordine S. Francisci doctissimus Petrus Marchantius in suo Trib nali tom.a tr.a tit.3. quaest. I.

213쪽

186 opusculum Secundum

II. Dicitur depositio , seu abjectio : quia Desperamio

proprie dicta non consistit in sola privatione, seu negatione Spei, nam Infidelis, qui de Beatitudine aeterna nihil unquam audivit, non peccat peccato speciali Desperationis, quamvis re vera Spem non habeat. III. Qui putat , Deum non polis, aut nolle ipsum salvare , aut peccata sua esse de facto irremissibilia, itavi dieat eum Cain Genes. q. major es iniquita mea , qud ut veniam merea', non solum peccat peccato De perationis, sed etiam Haeresis, quia omnes istae Propositiones sunt haereticae, contra Fidem nullus enim est, quem Deus salvare non possit, aut nolit , nam Deus vult omnes Homines salvos fieri: sicut etiam nullum est e catum in praesenti Providentia Dcujus remissio a Deo per Poenitentiam obtineri non possit, dicente Domino per Isaiam . , 1 fuerint peccata fra, ut Coccinum, qua ni dealbabuntur L per Egechielem 8. Si autem Impius egerit paenitentiam, omnium ιη gustatum ejus, quarspersit ut es, non recordabor.

IV. Qui in gravibus laboribus , o tribulationibus ex

impatientia, ac Desperatione vini auxilii deliberate mortem sibi optaret, aut inferret, peccaret peccato mo tali Desperationis : quia Homo tenetur semper confidere

in Divino auxilio, quo vel a tribulationibus ervatur, vel in patientia firmetur , juxta illu Jobo g. Eliam occiderit me, in ipso sperabo Dixi impatientia, a desperatione Disiui auxilii

scitum est enim sibi mortem optare, tanquam finem Calamitatum suarum o peccatorum , quae in hoc Mundo committuntur, exemplo multorum Sanctorum , ut patet 3. Regum is in Elia dicente Sincit mιbi Domine, tolle ammam meam, neque enim melior sum qu Patre mei . Item Mire 3. Et nune, Domine, undum voluntatem tuam fac mecum,' praeeipe in pace recipi iritum meum, everit enim inibi inori magar rudin τινere . U. Qui autem deveraret de propria virtute ex o sideratione suae infirmitatis ortae ex frequenti lapsu in

Hecata, dummodo tamen Divini auxilii, o Misericordiae Disiligo b c Orale

214쪽

diae Spem non excluderet, non peccare Desperationis peccato , quin imo hujusmodi dissidentiam propriarum virium frequenter ad melioris, per feetiorisque vitae studium suscipiendum impellere testatur Marchantius, ubi supra

VI. Quae res an ille, cui absolute Deus revelare , se damnaturum, posset licite desperare de Miserieordia Dei At irmative respondent Luysius Turrianus disp.6s dub. a. AEgidius Coninc disp. 22. dub. LI. Gaspar Hur indus disp. 2. diuacult. . ., Ludovicus aerarius disp. 33. , quia, ut

docet D. Thomas a. a. quaest.2 . art. I. ad 3 ii, qui sunt ad aeternas poenas damnati , suam salutem desperando non peccant ergo etiam illi , quibus Deus revelavit non comminative , ut saepe legimus Deum secisse . sed definitive, se damnaturos, non peccabunt vitam aeternam non sperando, QDei auxilium ad eam consequendam non implorando. VII. Contrarium nihilominus verius videtur quia nunquam Deus in ordinaria Providentia ita absolute definit alicujus condemnationem k ut non praesentia , ac praevideat, an σex libero illius consensu in peccato esse futuram. Cum autem Divina praevisio peccati suturi non

impediat, quin possit quis curam, & diligentiam in id

conferre, ne voeliant ea , quae ex libero ejus voluntatis

consensu praevidit Deus, ac denunciavit futura sequitur posse , ac debere ominem semper sperare de Misericor, dia , auxiliis Dei, etiam qnando revelata fuerit illius

damnatio aeterna ita docent alentia tom. 3. disp. a. quae itin punct. I. asque I a disp. a. cap. 3. num. II. , Arorius, Victoria, aliique apud Leandrum de S S. Sacra iamento tom.6. disp. 3. quaest.Q.

VIII. Praesumptionis peccatum est actus voluntatis quo quis deliberat sperat a Deo obtinere remissionem peccatorum Beatitudinem, talia dona supernaturalia, aliter quam ipse obtinenda statuit. Ita ex S. Thoma a. a.

quaeli. 2I. arr. . communiter Doctores.

215쪽

188 opusculum Secundum

Beatitudinem, remissionem peccatorum , merita eonis sequi posse. Item qui praesumeret, se absque illis meritis, mpropria cooperatione ad Beatitudinem perventurum . Similiter qui quantumcumque vitam in peccatis ducerer, speraret tamen Deum fῆbi propitium fore absque ullo animi hono motu, propriae Salutis cura. Sicut etiam qui contra Dei ordinationem, Contemptis mediis ordinariis, nobis a Deo relictis, inordinate ab eo expectaret, quod aut ab ipso impetrari non potest utpote quia perte malum sito aut non nisi miraculo, & extraordinaria potentia ab eo fieri potest . Ita laudatus Petrus Marchantius tom. I. r. a. tit. 3. quaest. 5. .

X. Qui poenitentiam de peccatis in ultimam senectu tem , aut mortis articulum differt ex Spe obtinendi in tali articulo remissionem peccatorum, peccat mortaliter Praesumptionis peccato, contra Spem. Ita cum Petro Hurtado. aliis Leander deIS. Sacramento tom. . r. 3.

quaest. i8. ratio est, quia ille , qui se exponit periculo violandi id, quod praecipit aliqua virtus, peccat contra talem virtutem sed qui vult differre poenitentiam ad extremam usque senectutem , aut ad mortis articulum , ex-

Ioni se periculo violandi id, quod praecipit virtus Spei heologicae, quae dum praecipit sperandam esse Beatitudinem , praecipit etiam esse adhibenda media opportuna ad illam obtinendam ; quod non fit ab eo, qui vult differre poenitentiam ad mortis articulum, eum se exponat manifesto periculo moriendi in peccato, consequenter non obtinendi aeternam Beatitudinem ergo qui vult diseferre poenitentiam suorum peccatorum ad extremamusque senectutem , aut mortis articulum, peccat mortalite cato praesumptionis .contra Spem. XI. Advertendum est denique, quod in Desperati nis, Praesumptionis peccato non datur Parvitas male riae, quia omnis Desperatio de Divina Misericordia Momnis Praesumptio, quantumcumque exigua , obtinendi Gratiam , Gloriam ex propriis meritis sunt graviteranjuriosa Divinae Potentiae, Sapientiae. Bonitati; ergo continent ita gravem malitiam , ut non nisi ex desectu Plenae Dissilia in Corale

216쪽

De Spe Cap. IV. 8o

plenae deliberationis,m advertentia excusari possint a mortali ita Leander deris Sacramento loco supra i- isto dispc 3 qnain.3. cia tum Suarer, valentia Gra-nado Bonaccina, anchea, Toleto, aliis.

FINIS Opusculi de Spe

217쪽

ι. .

DE CHARITATE DEI,

C A P. I. Quid si Charitas,' quando nam obliget Hominem ad eliciendum

actum amoris Dei.

I. Haritas est virtus Theologica, qua Deus propter isse diligitur ,- Proximus propter Deum . Diligitur Deus propter se , hoc est propter ipsius essentialem Bonitatem, qua est in se ipso summe Bonus & dignus amari super omnia II. Tenemur autem Deum super omnia diligere non intensive, sed appretiative, ita ut simus dispositi ad perstenda potius omnia, quam ad perdendum Dei amorem. III. Ex Praecepto Charitatis tenemur actum huius amoris elicere , primo statim ac Rationis usum adepti sumus: secundo in articulo mortis: tertio saltem semel in anno, ut diximus supra de actu Spei. Ita Petrus de Ledesma in sua Theologia Morali tract.3. de Praecepto Charitatis disp. s. sedi num. . : quia omnino alienum aratione videtur , quod Praeceptum Charitatis, quod est omnium Praeceptorum maximum, minus obliget , quamea Praecepta, quae minorem obligationem inducunt cum ergo Praecepta confitendi , communicandi , ac orandi obli-

218쪽

De Charitate marci avet

obligent saltem semel in anno non videtur dubitandum, hoe etiam ita saltem obligare. Unde merit Summus Ponti se Innocentius XI damna et italam Propositionem, quae dicebat Probabile es, ne lagulis quidem rigorasδ1uinquennis per se obligare Praeceptum Charitatis erga eum. Sicut etiam inas alias duas, quarum prima dicebat no solum obtiges Praeceptum Charitatis erga Deum , quando tenemur Iustificari, ω non habemur aliam viam, qua jussi car possimur, nisi eliciendo actum Ch titatis. Secunda vero erat hujusmodici ais peccet morta liter, qu actum Dilectionis Des semel tantum in otia eliceret, tondemnare non odemur.

IV. Recedendum pariter est ab opinione Gabrielis hS. Vincentio de remediis Ignorantiae disp. II. n. I 3. ub. r. ubi dicit, hoc Praeceptum obligare tertio quoque ann . Nec assentiendum ut Tahiende , e . Soto putantibus obligare singulis diebus fellis sicut etiam nec Cassiano S. Elia, qui putat obligare singulis mensibus. U. Advertendum est hic, quti duci sunt peccata contra Charitatem Dei, unum commissionis , scilicet odium Dela alterum omissionis, nempe cum Deus vel non diat igitur, quando diligi debet, vel non diligitur ea rati ne qua debet diligi , id est non diligitur amor apprem lativo super omnia. Amari quidem potest, cte debet a b re Deus propter aeternam retributionem, sed haec de bet me motivum minus principales nam principaliter amandus est, quia et in se summe Bonus in quia summe

amari mere Iuro

CAP.

219쪽

19 opusculum Tertium

C A P. II. Quomodo Charitas obliget nos ad

amandum Proximum propter Deum:

ubi varia de Dilectione inimicorum.

I. DRaeceptum Charitatis erga Proximum obligat nos I ad illum diligendum propter Deum, sicut diligimmus nosmetipsos . Intelligendum tamen ad instar nostri, non ad aequalitatem nobiscum , sed ad similitudinem nempe sicut volumus nobis Bona corporis, animae in ordine ad Deum, ita debemus ea velle Proximo. II. Ex vi hujus Praecepti igitur tenemur diligere primum nosmetipsos, deinde alios . Neque huic Praecepto satisfacimus, si tantum ab ae' odii abstineamus bel si solum exterius is non interius diligamus Proximum Unde merito damnatae sunt ab Innocenti XI. Propositiones Io. i. quae sic habent: Non tenemur Prox mam diligere actia interno, O formalι - Praecepto Pro-mum ιligend fair acere pusumus per solor actus externos. III. Ex quo sequitur, quod cum etiam Inimici sint nostri Proximi, obligemur proinde eos etiam diligere, non excludendo illos a generali Proximorum dilectione , ostendendo illis signa communia amicitiae. IU. Dixi signa communia, nam specialia dilectionis signa erga Inimicos non sunt ex Praecepto, sed ex On-stio, nisi forte oriretur scandalum, ea non ostendendo; aut nisi ex corde Inimicus veniam peteret, se paratum ad omnes satisfactiones praestandas exhiberet aut

denique nisi probabilis spes esset, ut dato ei peculiaris amoris signo, spiritualis ipsius salus acquireretur. In his enim easivus, ad specialia etiam signa exhibenda sub mortat obligaremur.

220쪽

U. Peccat proinde mortaliter, qui Ihimico salutanti, salutationem non reddit aut qui salutans Duos Tertium insalutatum relinquit, quia nimicum. VI. Si Inimicus offerat satisfactionem, .lassiciens tempus ab illata iniuria sit transactum, tenemur illi etiam externa remissionis signa ostendere, non tamen pacem per contractum inire. Ita Antonius deascobar. Mendo e Societate Jesu travis, & doctus Author in sua Theologia Morali tract., exam. s. cap. I. Dixi, si lassiciens tempus ab illata injuria sit transactum , quia non obligamur statim post illatam iniuriam , cum hoc sit nimis arduum, humanae fragilitatis vires excedens ut ex Atorio, at illucio docet ivllenc lib. I. cap. I. ub. I. apud Busseni baum lib. a. tract. 3. cap. a. dub. 2. n. 3. VII. Graviter delinqueret, qui Inimicum a communibus orationibus, ab eleemosynis, a venditione , 4mptione expositatum mercium excluderet quia haec sunt communia dilectionis ligna ita etiam si quis aliqua die alios omnes Cognatos invitaret ad nuptias, ad sumis,&c. Cognatum inimicum praeteriret: Bussem baum ubi su

pra dub. 2. num. 2.

VIII imo aliquando tenemur sub mortali specialia etiam dilactionis tigna Inimico exhiberes, quando scilicet

tales concurrant circumstantiae, ut omissio talium signorum paritura esset scandalum, vel odii significationem verbi gratia, si probabiliter provocaturus esses Inimicum ad enutriendum odium, ad blasphemandum , c. aut si cognosceres , quod videntes, te non exhibere specialia illa signa , judicaturi essent, te odium contra Inimicum conservare. Ita ex Divo Thoma a. a. quaest.23 art. 8 e 9. Sylvester ver b. Charitas, Suare de Praecepto Charitatis disp. I. sect. F. n. b. Cassianus a S. Elia in Theologia Expurgata verb. Amor Proxim 2. n. a . 48.

t X. Hic diligenter est advertendum , quod quando Doctores communiter docent, quod laesus potest juridice agere ad petendam compensationem, semper id intelligunt cum hac limitatione, dummodo deponatur Odium, non sequatur scandalum, nec odii significatio. Nam si

SEARCH

MENU NAVIGATION