Theologiae moralis generalia principia, Quibus adnectuntur Opuscula de fide, spe, et charitate, juramento,... Ex Doctrina celebris jam Doctoris Friderici Giannetti ... & aucta ab Josepho Maria Brocchi ... Illustrissimo, & Reverendissimo Domino D. Hor

발행: 1714년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

nam, ut multi, & graves Theologi doceant, ipsum obligare non solum ex Charitate, sed etiam ex Justitia. Ita

Alexander de Ales par.q. quaest. H3. memb. I. Caietanus a. a. quaeli. II 8 art.3. Sarmiento lib. I. de Redditibus Ecclesiasticis par. 3. cap. I. concl. 3. Arragona a. a. quaest. 32. art. . Concl. 2. ωvidentur insinuare D. Basilius Oraiatione in Divitem , Sanctus Ambrosius serm.8I., Augustinus in Psalm.i4 . Communis tamen sententia est, oblilare solum ex Charitate , ut innumeros citans, firmat eander de S. Sacramento loco citato quaest. I.

CAP. VI. Quando nam, quos obliget

Praeceptum faciendi Eleemosynam.

I. π T scire possimus, quando nam hoc Praeceptum obli get, praenotandum est, necessitatem aliam esse Ex

tremam, aliam Gravem , aliam Communem. Extrema et ,

cum quis est in probabili periculo mortis, vel corporalis, vel spiritualisci verbi gratia, prostituendi Filiam , c. Gravis est, cum adest probabile periculum gravis damni, vel temporalis, vel spiritualisci Communis est ordinaria indigentia, propter quam vulgo Pauperes emendicant. II. Praenotandum insuper est, ex-Bonis ad vitam cor poralem conducentibus alia esse Necessaria,alia Superflua. Necessaria subdividuntur in necessaria ad vitam, is cessaria statui. Necessaria vitae dicuntur , quae ad ejus conservationem requiruntur. Necessaria statui, quae ς-quiruntur ad decentiam status conditionis verbi gratia, Principis, Marchionis, Equitis, Civis, Sc. Suis perflua dicuntur, sine quibus tum vita , tum decentia status conservari possunt. His praeuota is . DicOοῦ

232쪽

De Charitate Cap. I. os

III. Dicola in extrema necessitate constituto tenemur dare Eleemosynam, non modo ex superfluis, sed, si haec non adsint , etiam de necessariis ad decentiam status: quia vita Proximi decentiae status est anteponenda Ita odiores communiter, quibus subscribunt Trullenck lib.x. in Decalogum cap. 3. ub.8. n. s. AZorius tom. 2. lib. I 2. cap. . quaest. s. Thomas Sanche in Consiliis lib. I. cap. s. dub. s. num. χου Baiseus verb. Eleemosyna num. . oletus lib.8. cap. 34 valentia punet. q. de Eleemosyna Sylvius

I. a. art.6 quaest. I. Diana par. 3. trai t.8. resol. . Sua reddisp. . de Charitate see'. . num .i Uasque in opusculo

dub. a. Medina Cod de Eleemosyna quaest. 3. dub. 2. Arragona . . quaest.2,2 art. . Gabriel Biel D. Io quaest. art. a. aliique plurimi cum D Thoma a. a. quaest a. art. 3. Unde non video, quomodo eander a S. Sacramento loco citato quaest. II. suam oppositam sententiam appellaverit probabiliorem, quam AZorius dicit esse inhumaia

nam a

I v. Illud tamen libens concedo Patri Leandro a S. Sacramento , quod scilicet non teneatur quis totaliter excidere a sui status decentia, ut succurrat Proximo in extrema necessitate constituto. Hoc enim nimis durum videtur, & supra humanae Naturae fragilitatem, ut beniprobat argumentum ipsius Leandri tr. s. disp. a. quaeli. I. , P. Amagae a. a. disp.qῖ sect. 3. subsee'. 3. n.33. Quod autem non teneatur quis dare Eleemosynam extreme in digenti ex necessariis ad conservationem proprii status, etiam quando ex Eleemosyna partialiter tantum a proprio statu excideret, improbabile omnino existimo. U. Pauperi extrem indigenti non sufficit dare mutuum, aut vendere cum pacto , ut solvat pretium, si ad pinguiorem fortunam devenerit, quia cum Praeceptum

Eleemosynae sit, ut detur subsidium indigenti debet dari sine oneream sicut est certum, quod si extreme indigens

233쪽

surripiat in necessitate suum subsidium, non obligatur n- Iud reddere, quando pervenerit ad meliorem fortunam, oui surripuit, se , ut melius loquamur, quia accepit tuum, cum in ea necessitate omnia snt communia ; itari illi aliquid dat, non potest tunc dare cum onere, ut, aliquando possit, restituat valentia 2 2. Om. 3. disp. 3. quaest.9. pune .g. Suare de Charitate disp. . see'. s. Arragona a. a. quaest. II 8 art. I. rana duc Sotus, orca, Becanus, Bonaccina contra Navarrum, Covarruviam, Toletum, alios, quorum opinionem probabilem vocat Leander loco citato quaest 2 a. VI. Ex eadem ratione convincitur, quod non satisfit Praecepto dandi Eleemosynam Pauperi existenti in eravi necessitate acido illi mutuum, aut vendendo; quia licet existenti in gravi necessitate non debeamus sustentati nem, tamquam ex Boni suis, scilicet communibus d hemus tamen titulo Eleemosynae, de cujus ratione est, ut sit donatio sine onere. Ita cum communi Castropalaus disp. 2 punct. q. num. 6 de Charitate. VII. Rogabis , an patiens extremam necessitatem possit implorare officium Iudicis, ut cogat Divitem ad largiendam sibi Eleemosynam' Respondeo , quod auperes in extrema necessitate non habent ac ionem contra Divites possunt tamen Iudicis ossicium implorare , uxcogat eos ad subveniendum. Ita Leander loco citato quaest. 29, ubi citat pro hac sententia ira quellum, Angelum, Sylvestrum , utrium , molam, Panormitanum, Sanchea. Imo etiam in gravi necessitate posse Pauperes udicis ossicium implorare , hunc debere cogere Divites ad eorum gravibus necessitatibus lubveniendum. probabilius censeo cum eodem Leandro quaest.28. Arra-goo a. a. quaest. 32 art. 3. Caietano a. a. quaest. 8 art. 3. Utroque avarao Martino scilicet ει Petro, Palae io, Angelo Sylvestro, Sanche ab eo relatisci quamvis non desint octores probabiliter etiam contrarium docentes : Covarruvias . Uartur cap. II. Dum . . Sarmient

3 par de Redditibus Ecclesiis cap. . Spino in Specul.

234쪽

De Charitate Cap. VI. o

VIII. , Dubitari potest , an extrem indigens , antequam subripiat id , quod sibi est nece Tarium , debeat rogare Divitem, ut sibi illud concedat. Ad hoc dubium

respondeo, quod si speret, se facile obtenturum petendo, debet petere, cum aequitas postulet, ut petat, quod donatione potest accipere. Si tamen dubitet, se non obtenturum, nullatenus peccat non petendo. Si ver in primo casu negligat petere , communis Doctorum sententia est, illum solum venialiter peccare, quia solum pervertit ordinem in accipiendo, non autem usurpat alienum quant ut ad substantiam, cum accipiat proprium. Ita Lessius lib. 2. de Iustitia cap. I a. ub. II. num. 66. Castropalaus disp. 2. unc'. 9 num. 2. Leander loco citato quaest 3 i.

alii. Quod si indigens sit nobilis Familiae, aut talis conditionis, ut petere afferat illi magnum pudorem, nullum peccatum committet, si, non petendo surripiat. Ita Dicastillus tom. r. de Iustitia lib. a. tract. a. disp. o. ub.

IX. Qub si extrem indigens nequeat per se ipsum

surripdire, non peccabit alius, qui ejus nomine id faciat. Ita D. Thomas a. a. quaest 6o art. . ad 3. Lessius lib.a. cap. I 6 dub. . num. q. . Diana cum aliis imo si Dominus vel hune, vel extrqme indigentem sciat sarripere ad sublevandam extremam necessitatem , peccat graviter, si impediat, poteritque surriplens ipsi resii ere etiam ociseidendo , servato tamen moderamine inculpatae tutelae. Lessius lib. a. ad la dub. I a. num. o. Coninc disp. 2I.dub. Io. n. i 69. Castropalaus disp. a. de Charitate punc .9. num . . Dicastillus ubi supra dub.ς. num. 232. alir. X. Quid vero dieendum de patiente non extremam, sed gravem tantum necessitatem p Licebit ne huic occulte aliena surripere Respondeo , Mn liceres, quia gravis

neeessitas non reddit omnia communia, ut reddit extrema ergo qui in illa surriperet, iuraretur, quod est nistrinsece malum . Quare in Cap. Sa quis de Furti Φ, diacitur: si quis ob necessitate in famis, aut ditatis furatus fuerit cibariae, estem , aut pecus, paeniteat per hebaeomadas res e On imponeretus autem a Sacris Cano uibus poeni tentia

235쪽

tentia pro furto ex gravi necessitate facio, nisi hoc esset illicitum. Ita Solus lib. I. de Iustitia quaest.3 art.4. Ovarruvias in Regula Peccatum punct. 2. g. I. um.3. Suam re disp. . de Charitate sect. I. num. 8. Granadus a. a. controv. 3. tract. a. disp.I. num .q. AZOrius par.2. lib. II. cap.8. Turrianus a. a. disp.8a duba. Regina tuus tom. I. lib.q. cap. 2O num. 267. o alii Communiter . Unde merito Summus Pontifex Innocentius XI damnavit illam Propositionem, quae est 6 inter damnatas ab eodem, quae dicebat Permissum es furari, non folium in extrema necessitate, sed etiam in gravi. Unde non est amplius probabilis opinio , quae aifferebat id esse licitum , pro qua sententia plures Doctores citat , sequiturque Leander loco citato quaest. s. nisi forte intelligatur loqui , non de necessitate gravi in sua latitudine, sed de gravissima quae fere cum extrema coincidat in quo sensu conatus est hanc opinionem salvare Celebris Pater Cassianus a S. Elia Carmel ita Excalceatus in sua Theologia Expurgata verbis Furtum.

XI. Advertendum est, quod qui rem alienam ex contractu, verbi gratia , mutui ante extremam necessitatem accepit, licet ipsam in extrema necessitate consum pserit, tenetur postea, si in meliorem statum devenerit, illam restitueres quia cum ante necessitatem translatum fuisset dominium, providit sibi de suo in illa necessitate, atque adeo debitum , quod contraxerat, non est exti Etum. Ita communiter Doctores, quibus adhaeret ean de ibco citato quaest. 38. XII. Si autem in ea necessitate consumpserit rem , quam antea acceperat ex contractu non translativo dominii, varbi gratia , ex Commodato, non tenetur eam restituere, sicuti nec restituere tenetur rem furto ablatam , si hanc in eadem necessitate consumpserit quia cum tempore extremae necessitatis illa res faeta fuerit communis, currit eadem regula tam de hac, quam de aliis rebus. Ita Castropalaus tom. I. tractα disp. a. unci. IO.

XIII. Quod si Creditor, Debitor, sive ex con

236쪽

De Charitate. Cap. I. 2C9

eractu , sive ex furto sint simul in extrema necessitate adhuc communis sententra Doctorum est, non teneri Dein hi torem tradere rem Creditori, sed licite posse cum ipsa propria extremae necessitati consuleres rationem reddit doctissiimus Dicastillus lib. a. de Iustitia tract.2. disp. Io.dub.3. num. 2I., quia res illa in necessitate extrema fit communis, potest eam quisque sibi accipere, quia ce sat ratio dominii, jure Gentium introducti, ac proinderes taliter se habent, ac si nunquam fuissent divisae Ita Ualentia tom. 3. disp. s. quaest.6 punct. . AZorius Om. 3. lib.q. cap.29. dissi c. I. Lemius, abiena, Cajetanus, Leindesma, Toletus. Bonaccina disp. 3. de Charitate quaest. q. Pundi .6 num. Iq. contra Medi nam Codice de Restitutione quaest. 3. cap. q. Walios , quorum sententiam approbat Diana par. s. tract.8. resol. . in casu , quo pressus extre ma necessitate abstulisset rem a Domino aequali necessitate laborantes. Sed Leander loco citato quaest. a. docet cum Dicastillo ubi supra num. et . nec etiam in hoc casu teneri ad restituendam rem ablatam , quia etiam in tali eventu

res est communis.

XIV. Homines privati non tenentur inquirere Pauperes, ut eorum indigentia subveniant; si tamen dubitari prudenter possit in particulari de extrema, vel gravi alicujus necessitate, inquirere obligantur: Sanctim, Diana apud Buffembaum lib.2. traei. g. cap. 2 dub. 3. XV. Quando occurrunt vulgares Pauperes, qui nuditate, morbo, c. videntur ostendere necessitatem, raro tenemur sub mortali illis subvenire tum quia ad movendos Spectatores plerumque ea fingunt , tum quia ab aliis pluribus iuvari praesumuntur : Diana par. 3. tract.8.

sol. II.

XVI. Nulli etiam diviti facile neganda est absolutio

ex eo, quod Pauperes ab Eleemosynis repellat. Ita ex Layman, Bussembaum lib. a. trari. 3. cap. a. ub. 3. viden dum tamen est, an eas in gravibus, vel communibus necessitatibus eroget. Advertendum quoque est ad illam Propositionem a inter damnatas ab Innocenti XI.

quae dicebat. Ris in Secularibus ιnvenies, etiam in Regi D d bur,

237쪽

Σ1 opusculum Tertium

bus, supersuum natui. Et sta mi alagur tenetur ad Ela mosynam, quando tenetur tantum ex Iuperfluo satur. XVII. Notandum etiam est hic, non esse damnandos Principes, magistratus, qui Advenas pauperes a suis Civitatibus arcent , iustis intervenientibus causis, ut si id faciant, quia utrisque satisfieri non possit in hoc enim casu Pauperes domestici peregrinis sunt praeferendia aut quia peregrini saepe inserunt morbos, corruptelas, haere ses, contentiones, proditiones, similia pacis, 'ran- issitatis Reipublicae perturbativa ut recte advertuntrullene lib. I. cap. . dub. IO. - Layma lib.a tr.3. cario.

Qui nam possint iacere leemosyna'& de quibus Bonis possint hae fieri; ubi an Uxor de Bonis Mariti Religiosi de Bonis Monasterii, c.

I. Tratra casum neectitatis, omnes, si illi soli possunt facere Eleemosynam, qui habent dominium,

administrationem. Ita cum communi Doctorum C r palam lom. I. tracL6. disp. 2. Punct. 13. num. I.

II. Unde resolvitur primo : Servus , seu ancipium nequit facere Eleemosynas de rebus ab ipso comparatis, quia quidquid ipse lucratur, Domino lucratur. Si tamen habeat peculium proprium, verbi gratia, vel quia Dominus id ei permittit, vel qui acquisivit aliquid per gratitudinem obsequii alteri praestit , sine praeiudicio Domini, ves in compensationem iniuriae sibi illatae, quia haei in Domini potestatem, QDomimum non recidunt, votest ex his facere Eleemosynas sicuti potest ex cibis, vel

238쪽

De Charitate Cap. II. cita

vel pecuniis tibi , Domino destinatis, quas ipse subtrahit propriae substentationi sine praejudicio Domini. Dixi e praejudicio Domini, nam si ubi ea subtrahendo , alia

Domini insumeret, aut redderetur inhabilis ad praesta dum Domino debitum famulatum , non liceret ei hoc facere, ut recte advertit Castropalatis tom. I. r.6. disp. 2.

III. Secundo: Minores, Pupilli, Prodigi quibus

Τutor, vel Curator datus est, nequeunt Eleemosynas facere, quia, licet sint Domini suorum Bonorum non hahent ipsorum administrationem . Sic omnes Theologi inter quos videantur Cardinalis de Lugo tona. i. de Justitia dii p.a sect. I. ωLessius lib. 2. cap. I 8 dub. D. n. I.& i. qui tamen ex quadam aequitate ipsis concedunt, quod possint facere parvas Eleemosynas , sicut etiam idem concedit Castropalaus is Diana par. s. tract. 8.resol. V., si verti praedicti magnas Eleemosynas faciant sine Tutorum , vel Curatorum consensu , vel alio modo donent, valide quidem donant, quia vere Domini sunt peccant tamen, sed arti mortaliter ωqui accepit non

tenetur reddere antequam a Tutores, vel Curatore repetatur, vel nisi ipse Donator petat restitutionem in integrum Lessius loco citato num .Xi Molina disp. 22 46 I.

a 3 de Justitia, aliique apud ipsos.

IV. Tertiora Tutores, Curatores possunt de Bonis Pupillorum, Minorum moderatas Eleemosynas facere, eas videlicet, quas Pupillio Minores verisimiliter facerent, vel facere deberent, si apud ipsos esset libera suorum Bonorum administratio; quia censeri non debet ipsis commissam esse tutelam contra bonos Mores, contra Misericordiam erga Pauperes habendam : Regina idus tom. I. lib. . de Eleemosyna cap. 2I n. 2TO. Diana Par. I. irae'. 8 resol. 33. Ob eamdem rationem potest Tutor pro Pupillo donare, .consueta munera Consangu neis, Benefactoribus, aut micis mittere. Ita Joannes a Cruce Dominicanus in Directorio Conscientiae praecepi. . quaest. I o Dominio art. 3. ub.q. concl. 2. Ludovicus

Lope ex eadem Religione S. Dominici lib. a. Instructorii cap. O. D d a Quar-

239쪽

111 opusculum Tertium

v. Quarto : Filius tamilias non potest facere Eleemosynas de Boni Parentum, neque de Adventitiis, quia licet habeat de his dominium proprietatis, non habet tamen usum fructum, quia hic ad Patrem pertinet: multo minus de Prosectitiis, quia haec non modo quoad usum fructum, sed etiam quoad proprietatem sunt Patris. Excipe tamen casum, in quo Pater nullas faceret Eleemosynac: Sic Diana par. s. trae'. 8 resol. 23. ex Petro, urinta do in a. . disp.r39. sect 6. , I 39. militer poterit quando consentiente Patre peregrinatur, aut in scholis versatur , aut absens a Domo Paterna negotia ageret :in his enim casibus poterit eas Eleemosynas in Pauperes erogare, quas alii Fili ita milias paris conditionis consueverint. De Bonis verti Castrensibus, vel quasi Castrensibus, cum de his plenum dominium, .liberam administrationem habeat, poterit quantum libuerit, in Pauperes distribuere , aut alienare. Poterit pariter Eleemosynas facere de iis, quae sibi subtrahat de congrua sustentatio re aut de concessis a Patre ad honestam recreationem. Ita Diana loco citato, mastropalaus disp. a. unc'. 3. num. 8. De acquisitis vero per ludum non potest, secundum aliquos Doctores, Eleemosynas faceres, absque expressis, vel tacito Patris consensu. Rebellus tamen insignis e Societate Jesu Theologus a par de obligation. Justitiae lib. I a. quaest.Α nutat Filiumfamilias de acquisitis per ludum posse licite facere Eleemosynas, donare , ludere, c. quia, quod acquirit ludo, sibi acquirit, non Patri, sicuti quidquid ludo perderet, non Parer, sed ipse

teneretur solvere. Sed haec occtrina procedere tantum potest in foro Conscientiae, non autem in foro externo. VI. Quinto Uxor de Bonis paraphernalibus potest facere quascumque voluerit Eleemosynas , quia horum Bonorum habet dominium, ac plenam administrationem. Item moderatas Eleemosynas facere potest, quas aliae Foeminae similis conditionis solent ex Bonis communibus:

id etiam in casu, quo vir diectas Eleemo nas ipsi vetaret, qui , ut inquit Dicastillus, ipsa Consuetudo dat ius, non iecus ac Lex , privilegium, quo jure non potestillam Dissilia ' Cooste

240쪽

De Charitate Cap. VII. 2I3

illam privare Maritus sane, cum Uxor non sit serva, sed socia, sicuti nequit vir eam ornamentis, famulatu, recreationibus, ceterisque aliis rebus privare, quae Foeminis ejusdem conditionis in eo loco conveniunt ita nec privare potest facultate moderatas Eleemosynas largie dici sic cum communi octorum citatus Dicastillus lib. a.

de Iustitia tradi. a. disp. 9. dub.8. num. I 08. Lessius lib.2. Cap. I 2 dub,Iq. num. 8s Molina disp. 2 q. Petrus Navarra lib. 3. cap. I. par. 2. dub.6 num.83. amburinus in Decal.

Misceli resol. 33. alii, quos citat, sequiturque Leander de S. Sacramento trae'. s. de Eleemosyna disp. 3. quaest. 23. Potest pariter Uxor ex assignatis sibi a Marito pro victu, vestibus Eleemosynas facere, si parce vivendo aliquid ex assignatis non consumpserit: hoc enim totum potest libere donare cui voluerit, ut cum Communi Doctorum firmat Molina tom. a. tract. 2. di . 2 q. Fili luctus tom. a. trae'.28 par. I cap.q. quaest.ου. n. I 2.

VII. Dubitatur ab aliquibus a Uxor possit parvas, ct moderatas illas Eleemosynas simul congregare , deinde totam illam summam uni Pauperi , sive concin-uineo, sive non consanguineo tribuere Ad hoc responetur, qu6 pollit, quia cum an illas pluribus Pauperibus distribuere valeat, non apparet ulla implicantia , cur nequeat omnes simul unio eidem Personae tribuere. Ita Molina tom. i. disp. i q. num. I 2 Cardinalis de Lugo disp. I b. sect.4. Rum. a. ωTamburinus in Decalog. lib. 8.

tract. I. cap. 2. g. 3. num. I 2.

VIII. Sexto potest Uxor tribuere Eleemosynas etiam non petita facultate a Maritod Patri suo, vel Matri aut Filiis ex priori matrimonio susceptis indigentibus: im etiam suis Fratribus in Sororibus: dummodo tamen non habeat de propriis Bonis, cum quibus praedictorum necessitati succurrere possit. Ita amburinus loco citatonum. II. Vide tamen limitationem ibi ab eo traditam. IX. . Circa quantitatem vero , quam possit Uxor in Eleemosynis is donationibus insumere ex Bonis communibus, sine viri c6nsensu, variae sunt Doctorum sententiae.

SEARCH

MENU NAVIGATION