Theologiae moralis generalia principia, Quibus adnectuntur Opuscula de fide, spe, et charitate, juramento,... Ex Doctrina celebris jam Doctoris Friderici Giannetti ... & aucta ab Josepho Maria Brocchi ... Illustrissimo, & Reverendissimo Domino D. Hor

발행: 1714년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

α opusculum Sextum

eiunand , verbi gratia, ante Adventum , aut Missam audiendo feria sexta, Qtransacto tali tempore cessat obligatio. Si vero aliquis voveat hoc pacto, designando tempus ad sollicitandam, non vero ad finiendam obligationem tunc non cessat obligatio, sed durat , etiam eo tempore transactes verbi gratia vovisti dare Eleemosynam intra Mensem , peccas, si intra illum Eleemosynam non tribuas, teneris tamen adhuc eam dare transacto Mense quia illa designatio temporis apponi communiter solet adtolicitandam, non ad limitandam, finiendam obligationem. Si tempus sit hoc pacto praefixum datur parvitas materiae in dilatione, verbi gratia, trium vel quatuor dierum. Iidem, qui supra. X lv. Si fiat votum disiunctivum , cujus una pars sithona, altera mala, verbi gratia, vel ieiunandi , vel su- sandi, est omnino irritum , quia promiis cadit supra utrumque, Ita ut detur locus elee ioni in oto autem non potest dari locus electioni alicujus rei illicitae . Mendo ubi supra num.6S.

P. III. Varii Casus particulares in materia

Voti resolvuntur.

I. II partem principalem oti implere non potest,

e non tenetur ad accessoriam verbi gratia vovisti, recitare Rosarium flexis genibus , si non potes recitares, non teneris genua flectere pro illo temporis spatio, quod in Rosarii recitatione infumpsisses: Suarmcle voto lib.2. cap.2. Io. II. Quando vovisti materiam, quae commode dividi potest , si non potes implere totum votum, teneris ad Partem, quam potes ut si vovisti Eleemosynam decem

aureorum,in possis tantum dare quinque , ad hos obligaris:

302쪽

De Volo Cap. III

taris: Thomas Sanche in Decalogum lib. q. a IO. . . cum Sylvestro, Navarro, valentia ' aliis. III. Si voveris dare Ecclesiae Calicem, aut Planetam, Whorum unum periit, vel tempore, quo vovebas , vel antequam voveres , ad nihil teneris, quia cum voti te mispore altera pars facta sit impossibilis, cum non habeas,

uod possis eligere, nullum et Votum At si post emi um votum perierit, teneris dare Ecclesiae vel id , quod supersuit, vel pretium illius, quod periit. Ita eum B

naccina Pater Mendo loco citato num .68. Si tamen post votum emussium fecisses electionem ejus rei , quae periit, verbi gratia, Calicis, dummodo sine tua culpa perierit, non obligareris dare superstitem, scilicet Planetam quia iam per electionem determinasti rem , quam tradere in tendebas Ecclesiae, ergo si haec pereat, ad aliud non obligaris. IV. Qui vovit rem aliquam, non determinando Impletionis tempus, tenetur votum implere, quam primum commode poterit, data scilicet occasione , opportu nitate juxta prudens arbitrium aedesma putat in voto Religionis dilationem duorum, vel trium Mensum post

datam occasionem, commoditatem , non esse pecca

tum mortale e Castropalaus enset esse mortale in oe

eas differre ultra sex Menses Caietanus, avarrus, ct alii dicunt, omnia illa Vota, in quibus tempus praefixum non est, posse differri, quamdiu voluerit ovens , dummodo non sit periculum non adimplendi 'amburinus lib. . cap. I a. b. 3. n. Io existimat, in Voto Religionis

conliderandam de aetatem oventis , nam si aetas sit quadradita annorum , dilatio trium annorum, effet O intabilis, secus vero, si esset sexdecim annorum.

V. Unicum est peccatum , frangere saepius renovatum Votum de eadem re, quia illa renovatio non constituit aliud votum, sed est ratificatio illius prioris. VI. Emittens votum , accedendi ad Sacram Eudin ristiam quolibet ense, non peccat mortaliter, si etiam ane causa differat Communionem per duos, vel tres dies post elapsum Mensem , quia etiam sic moraliter accipitur Μm a Ne

303쪽

w opusculum Sexta

Mensis , ut colligitur exingorio in Institutionibus Moralibus lib. o. cap. II. VII. Qui per comettionem alicujus cibi , vel potionem vini fregit jejunium , quod voverat in pane, aqua, ad nihil amplius eo dic tenetur, quia reddidit sibi imposis sibile, quod voverat VIII. Si vovisti Religionem cum intentione ibi Satacerdotio fungendi , Religiosi nolint te recipere nisi pro Laico, liberaris voto, quia supervenit notabilis mutatio

in ejus materia

IX. Cessante fine principali voti cessat votuma veris hi gratia, si vovisti non adire Domum aliquam particu- Iarem non conversari cum aliqua determinata persona. ut vites periculum incontinentiae is totaliter esset tale periculum, potes domum illam petere, aut illa per

sona conversari.

X Haeres repraesentat personam Desunesti, ac propte- rex, sicut tenetur solvere alia debita illius, tenetur etiam implere vota realia ejusdem, non tamen Personalia, quia hae e solum obligant Personam voventis, non aliam. XI. Si quis voveat aliquid sine determinata quanimtate, verbi gratia, erogare in Eleemosynas pecuniam frumentum,&c potest dare quantitatem, quam pro libito voluerit, dummodo non sit eam parva, ut videatur irrhinde te votum Bussembaum loco citat dub.q. n. II.

CAP. U. Quot modis tollatur Obligatio oti,

ubi de Cessatione materiae , de

Interpretatione, ac de irritatione Votorum.

I. Uinque modis tollitur obligatio voti Cessatione a materiae, Interpretatione, Irritatione, Dispensa

304쪽

De Volo Cap. IV. 277

tione, & Commutatione rata Tamburinus in Decalogum lib.3. cap. Io. n. I. In praesenti autem capitulo de primis tribus agemus, reliquo duos in sequentibus explicandos

reser Uante Sa

II. Tollitur itaque Voti obligatio per Cessationem

materiae, hoc est quando materia evadit turpis , aut in

differens , vel majoris boni impeditiva, aut physice , aut moraliter impossibilis., III. Tollitur per Interpretationem, idest quando vir in Morali Theologia versatus judicat in his vel illis circumstantiis Otum non obligare est Mendo in Epitome

IV. Tollitur denique per Irritationem, hoc est quan do Votum ab eo, cui persona vel res et subjecta, an llatur: si hoc fiat ab eo, cui subjecta et persona diacitur irritatio directa, Uotum directe irritatum nunquam reviviscit si vero fiat ab eo , cui non est subiecta Persona, sed res dicitur irritatio indirecta , in occasu obligatio voti aliquando tantum suspenditur, ut K. dicendis constabit. Ad hoc autem ut votum irritari pos-st, debet subjectio voventis esse persecta rata Mendo

V. Possunt ergo Irritare uota Pater, hoc delicien te, Avus Paternus, atque his defietentibus, Mater respectu Filiorum Vir Uota Uxoris, S Uxor Uiri Summus Pontifex , Generales, Provinciales , Abbates , Priores, Guardiani, Praesidentes, Walii Religionum Superiores locales vota Religiosorum denique Domini vota Ser-VOrum. VI. Pater irritare potest omnia vota, etiam Castitatis perpetuae, in eligionis, emissa a Filiis ante pubertatem, quia tacite inest in ipsis conditio, si Pater non μritaverit is hoc facere potest etiam, quando Filius, qui impubes vovit, est adeptus pubertatem, dummodo hic ea uota post pubertatem non confirmaverit. Vt,ia Filiorum item puberum potest Pater irritare omnia vota realia, quae patriae potestati repugnant, qua Ea sunt, quae Familiam perturbant, ut longa Peregrinari ,

305쪽

1 pustulum Sextum

nimia ieiunia, ex quibus probabiliter timentur infirmitates obventurae, similia, dummodo tamen Filii adhue sint sub patria potestate vota vero puberum non praesiudicantia patriae potestati nequit Pater irritares, quia in his Filius est sui iuris. VIII. Quod si Pater Filio impuberi facultatem v vendi concesserit, adhuc poterit illius vota irritare, quia illa facultas intelligitur concessa sine praejudicio proprii iuris & hoc verum est , quamvis promisisset Filio non irritares, licet quidam putent, quod tunc irritando peccaret mortaliter, sed melius tenet Castropalaus peccare solum venialiter contra Fidelitatem, quia haec tantum virtus in hoc casu violaturi IX. Mater, etiam moetuo Patre, nequit irritare vota Filiorum, nisi si ipsorum utrix, aut curatrix, quia Filii non sunt in potestate Matris Oppositum etiam proba hi liter docent Sayrus in Clavi Regia Sacerdotum ij h. 6. cap.ro in fine Emmanuel Sa in Summa expurgata vero. Voti irritatio . I. rorius, ope , Navarrus is alii apud istoc, quando non adsint Tutores, aut Curatores Filiorum a X. Dominus potest irritare ea tantum ota Serviarum quae ejus servitio praejudicant unde non potest irritare Vota milla tempora Servitutis, sed implenda post Se vitutem quae vero emisit servus ante servitutem, nequit Dominus irritare, sed dumtaxat suspendere quantum ad ea, quae ejus Servitio obsunt. . XI. Maritus potest irritare vota Uxoris emissa tem

pore subjectionis, si ipsius uri praejudicent rata octo.

res communiter. Imo probabiliter docet Sancheet, posse irritare omnia etiam hi non praejudicialia, propter O- talem subiectionem moris, quia censentur emissa cum ea conditione, si vir non irritaverit. Excipe Votum Reli gionis, si emittatur ab Uxore tempore , quo potest illud implere, invito Viro, verbi gratia, infra primum bim Bres, nondum consummato Matrimonio : sicut etiam si Vir adulterium commisit, quia in hoc casu subjecta non est viro. Ita Doctores communiter. UxOI

306쪽

De Blasphemia Cap. IV. 27o

XII. Uxor directe vota Mariti irritare nequit, quia Maritus quoad voluntatem non est Uxori subiectus, non enim Uxor Uiri sed Uir Uxoris est caput potest tamen i ritare indirecte, scilicet quoad materiam promissam, si haec sibi, vel statu Matrimoniali praeiudicet talis auterriirritatio indirecte non tollit absolute otum, sed suspendit, unde mortua Uxore , Uir obligaretur ad otum XIII. Si quis voveat ante pubertatem, postea non ratificet otu .n potest Pater illud otum irritare: at si ratificet post pubertatem, nequit Pater amplius irruare. Dubitatur autem, an censeatur ratificare votum , si linlud post pubertatem servet, aut formet intentionem servandi. Ad hoc respondeo talem observant tam es intentionem, non sufficere, ut dicatur ratificasse is confir in masse votum; sed requiri, ut denu voveat, vel ex presse intendat confirmare otum jam emissum. Ita Leander de SS. Sacramento tum a. r. I. disp. Io quaest. II. ubi citat Suarium Navarrum majetanum , Lellium,

XIV. Putavit Raphael de la Torre a. a. quaest. 88 artim distulatione I num. 6. in Patre, viro, Qquovis alio

Superiore requiri ad validam Votorum irritationem, ut cognoscat in specie Votum emissum communis tamen, verior sententia est , hoc non requiri, sed sum cere si dicat cimio quacumque vota d te emissa de matera a mihi subiecta. Ita Basilius Pontius Augustinianus lib. Io de Matrimonio cap. I. g. 2. num a. amburinus in Decalogum lib. . cap. I . . . num. I. ratio est, quia qui hahet potestatem irritandi votum, potest etiam sine causa irritares, ergo non requiritur specialis cognitio. Non edicendum de Dispensante, aut Commutante, quia nequeunt id facere nisi cum causa , ac proinde requiritur, ut cognoscant speciatim votum, ut scire possint, an habeant iustam causam dispensandi vel coinmutandi , necne. XV. Quid vero dicendum , si tam Vir, quam Uxore mutuo consensu Castitatem voveant, poterunt ne vieissim valide sibi hanc obligationem remittere,in Otum irritare r

307쪽

18 opusculum Sextum

Respondeo Negat ab eis hoc posse fieri Sanche , cui subscribit Praepositus, si quaestio intelligatur de lic in remissione obligationis , quam putat fieri non possesne peccato saltem veniali inconstantiae at si sermo sit de

valida, censet probabilit idem Praepositus valere talem remissionem, quia per mutuum consensum in Votum Castitatis neutur ademit sibi potestatem irritandi votum alisterius: huic sententiae adhaeret etiam Diana P. q. r. q. resol. IIo cum aliis. ε

De Dispensatione in Votis .

I. Ispensatio voti est relaxatio, qua tollitur vinc .L Ium ejusdem per potestatem a Christo Domino relictam Ecclesiae unde ad dispensandum requiritur in Dispensante Ecclesiastica Iurisdietior quare voverim, qui intendit ita vovere , ut suum votum sit indispensabile, non redditur per hoc incapa dispensationis , quia nullus Subditus coarctare potest Superioris Jurisditionem. II. Habet potestatem dispensandi in votis Summus

Pontifex pro toto Mundo Episcopus in sua Diaecesi exceptis tamen Quinque votis Papae reservatis , quae sunt Reli*ionis, Castitatis perpetuae, trium peregrinationum, eundi videlicet devotionis causa Romam, Jerusalem Compostellam : Superiores Regulares exempti habent hanc potestatem respectu suorum Religiosorum is Novitiorum , etiam circa vota, quae in Novitiatu, vel in Saeculo emiserunt denique simplices Sacerdotes Parochi secundum concessionem tantum sibi a suis Superioribus factam quod idem valet de Confessariis ordinum Mendicantium. Ita ex Lessio, Suareet, Laymano B accina tradit Bussembaum lib. g. r. a. cap. 3. dub. 8.

III. Ad dispensandum justa causa requiritur, ut est Bonum Ecclesiae, vel Reipublicae, Notabilis dissicultas in

308쪽

observatione voti, levitas, facilitas, ex qua processit votum, e unde sine iusta causa invalida est dispensatio,

cum Deus non approbet solutionem oti temere,&sine rationabili motivo factam . Ita ex S. Thoma, Solo, Suario QNavarro amburinus in Decalogum lib. 3. cap. Io. g. q.

IV. In votis Summo Pontifici reservatis potest aliis quando Episcopus dispensare Primo, cum Vol valor est dubius Secundo si votum emissum sit ex metu etiam levi illato ab extrinseco: Terti in gravi necessitate , si Pontifex adiri non possit: Quarto in voto disjunctivo

materiae partim Reservatae , partim non Reservatae, si pars Reservata adhuc non sit eleecta , cum possit eligi non Reservata item si materia non Reservata effecta sit impotas bilis nam tunc tale votum ex natura sua non obligat ad Reservatam Muinto, quando Pontifex commutavit ma teriam Reservatam in non Reservatam Sexto , quando Vovens intendit se obligare solum ad culpam venialem item in Volo ad tempus, dummodo non sit ad centum annos, hoc enim reputatur perpetuum 4 quia talia vota

sunt impersecta Septimo potest Episcopus dispensare

in Volo vovendi Castitatem , quia hoc non est otum Castitatisci idem dicendum in votis Castitatis partialis, ut non nubendi, non fornicandi, similibus Octauo,

potest etiam Episcopus dispensare cum eo, qui post Votum Castitatis nubit, ut possit, non obstante voto, e tere debitum dixi petere, quia illud reddere jam tene tur Non potest etiam cum Succetaribus eorum , qui

emiserunt votum, quia Successores non tenentur ex voto , sed ex praecepto, vel consuetudine, in quibus plinscopus hahet potestatem , sicut in suis praeceptis me-cimo in voto facto in gratiam alterius, si hic nondum acceptaverita quia post acceptationem nequit dispeninsare sine consensu illius, qui jus acquisivit Undecim in Volo ingrediendi eligionem strictiorem dispensareis

test, ut vovens ingrediatur minus strictam , quia hoc non pertinet ad substantiam oti idem die in circumstantiis voti, verbi gratia u eat in curru Romam ille .

309쪽

18 opusculum Sextuita

qui voverat pedester ire similiter in voto e di Romam non causa visitandi Limina Apostolorum , sed ut oscul tu pedes Pontificis Duodecimo in votis conditionali-hus, etiam post impletam conditionem , verbi gratia ilislius, qui vovit ire Romam, prospere liti finem imporina , c. nam cum ovens feratur affectu non ad rem importatam in materia, quae vovetur, sed ad importatam in conditione, votum est imperfectum ridem valet in votis poenalibus, nam etiam posito delicto potest Episeo pus dispensare , ne proficiscatur Romam in c. quia cum in suo principio hoc votum non fuerat perfectum, non cadit sub Reservationem, quae cum non sit favorabilis, non est amplianda Decimolertici, quando dubium est, an votum sit reservatum , Reservatio enim ad vota tantun certa extenditur Decimoquarto in voto Religionis non approbarie, quia vere Religio non est Decimoquinto in Voto Religionis , mastitatis ad duos, vel tres annos , cum haec non sint vota perfecta Religionis, Castitatis, unde reservationi Pontificia non subjaceant. Ita colligitur ex Sanche in Decalogis tom. I. lib. q. de voto.

Cis P. VI.

. . a

De Votorum Commutatione

I s ommutatio oti est substitutio alterius operis ho- ω nesti loco ejus, quod per votum promissum erat sub eadem obligatione. II. Potest quilibet commutare suum Votum in materiam evidenter meliorem, quia sic non frangit pro illlonem, sed in rem meliorem, Deo magis gratam commutat Potest etiam quilibet commutare in materiam aequalem si aequalitas sit evidens quia tamen rarissime constat de tali evidentia , propterea communis sententia est non posse Voventem suum votum commutare inaequale. Ira Suareet, Bardi, alii q. quos citat Andreas Mendo in Traest de Bulla Cruciatae disp. 26. num 38. Quμ

310쪽

De Volo Cap. I. 183

III. Quicumque habet potestatem dispentandi, cum an hoc non includatur potestas dispensandi potest etiam

commutare citum in minus , iungendo potestatem dispensandi cum potestate commutandi. si enim per diaspensationem posset omnino auferre Votum, multo magis ipsum poterit in minus commutare . Mendo in Epito meo. Votum num. 28. E contrario vero, qui habet potestater commutandi, non potest commutare in minus: AEquais litas auten materiae non est scrupulose aestimanda, sed se cundum Hominis prudentis arbitrium mendo ubi supra IV. Si materia, in qua commutatum est Otum fiat

impossibilis, vel indifferens, non tenetur ille redire ad prius votum, quia obligatio illius fuit extincta per comώmutationem : onus quippe observandi votum transiit in materiam commutatam Bussem baum cum aliis lib. . t rha de Secundo Praecepto Decalogi cap. 3. dub. . in fine .

V. Quando conceditur faculta in Jubilae commutan

di ora, commutari possunt etiam illa , quae durante Jubilae emissa sunt; quia in privilegiis verba indefinita ,

generalia extenduntur quantum fieri potest, salva ver borum significatione cum autem in Jubilaeo non restri gatur commutandi facultas ad ea tantum vota, quae an te Iubilaeum metunt emissa, sequitur posse etiam ea Cominmutari, quae durante Jubilaeo facta fuerint . Ita docet ex Na. arro,in aliis Andraeas Mendo ubi supra num 3 .

VI. Uotum sibi in mellus, vel secundum probabilem opinionem, in aequale commutans non eget iusta causa, sed lassicit ejus voluntas ita illa lobos is alii contra Layman ratio est , quia ponit id , quod aeque gratum est Deo ergo sine ulla causa potest hoc facere. Quando auritem ab habente potestatem in minus commutatur, requiritur iusta causa, quae lassiciens erit ex Lemo lib. I. cap. qo. dub. II. n.96. si res subrogata suavius, hilariu'. implenis da acceptetur juxta vero Sancheet apud Dainam p. a. tr. 1. Miseellanae sol. 8. erit causa sum ciens sola petitioso ventis.

VII. Dubitari solet, an sit valida dispensatio, vel commutatio facta ab habente potestatem , quando hic putat adesse causam dispensandi, vel commutandi, cum revera Nna mon

SEARCH

MENU NAVIGATION