Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Tomus secundus, quo elementa geometriæ, & physica generalis continentur

발행: 1730년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Pars prἰma Uteumque illud sit , caeteri Philosophi duo saltem compositionis principia in corpore naturali statuunt : in eoque verbis potius , quam re ipsa inter se videntur dissentire. Enimvero Pythagoraei res omnes naturales ex materia, sive subiecto, & numeris constare doeebant, ut refert Aristoteles libro I. Metaphysico rum cap. 6. & alibi r id est , ex materia , certo

Partium numero , certo Ordine, certaque mensura diltincta , ac disposita , certoque motu agit ta . Nihil enim aliud hoc Ioco numerorum nomine in mentem venire debet, quam quod de Deo

dicitur Sap. c. H. U. 2I. eum nempe omnia in men-

fura , ω numero , oe pondere disposuisso. Quam etiam

in opinionem Plato, & Platonici consentiunt. Plato quippe omnia ex subjectσ, & deis constare asieverabat et verum haec sententia duobus m dis a Philosophis aecepta fuit. & explicata. - Nonnullis quippe sentire visus est Plato omnia, quae hoe mundo continentur , corpora constare ex materia secundum ideas quasdam externas disposita, hoc est secundum archetypos , seu prototypos quosdam , sive exemplaria, tam extra Deum, quam extra res ipsas per se ab aeterno subsidentia ita ut Deus in rerum singularum productione non ideas proprias, sed aeternos hosce archetypo . , seu prototypos, puta archetypum hominis, prototypum canis , &c. a se minime pendentes, R existra se positos, eodem fere modo spectaret, ac pictor hominis vultum respicit, quem penicillo exprimendum suscipit. Hanc opinionem Platoni attribuit Aristoteles, eamque refellit lib. I. Metain Physicorum cap. 6. & alibi. Sed, etsi nihil tam absurde diei potes , quod non dieatur ab aliquo PbiIosopborum , ut ait Tullius 1ib. a. de Divinatione : credibile tamen non est tantum Philosophum tam insulsae opinionis auctorem fuisse, aut approbatorem. Quasi vero Deus verum omnium ideas in se non intelligatur hx. here ς & ideae, sive exemplaria vel hominis, vel Ieonis, vel arboris, vel aliarum rerum per se extra Deum ab aeterno subsistere valuerint. νItaque alii di numero plures , & auctoritate

graviores orcistimant nihil aliud visum fuisse Pl.

102쪽

toni , quam quod Theologi Christiani docent ,

se ilicet Deum secundum aeternas , quas in I. habet , ideas, a sua substantia minime distinctas , universam hanc mundi compagem , resque singu-Ias produxi sie , non secus ac artifex opus suum Iecundum ideam, quam mente eonceptam habet, effingit. Ita profecto sentiunt meliores notae Platonici , ut sexcentis Iocis videri potest apud sanctum Augustinum , & expressis verbis testatur Boetius insignis Platonicus, libro 3. da consolatione Philosophiae , Metro nono , ubi sic Deum alloquitur .

a tu cun.cta superno

Ducis ab exemplo , puIchrtim pulcherrimus ipse Mundiam mente gerens, similique in imagine fom

Haec igitur posterior sententia , quae vere PIatonica dici potest , a Peripateticorum placitis nuIIa tenus fere discrepat . Siquidem Peripatetici post Aristotelem lib. r. Phylicorum cap. 8. duo admittere solent princilia compositionis in corpore naturali , materiam cilicet, & formam , quae forma nihil aliud est , quam idea divina in materia recepta , ut forma arte facti est idea artificis alie ui subiecto applieata , eique inhaerens. Unde forma dicitur ab Aristotele Iibro primo Physicorum capite ultimo ,

Diυinum quid , scilieet ideae divinae similitudo ,

aut participatio , quae speciem ac decorem materiae tribuit.

. Quocirca si quid PIatoni eos inter, & Perip

aetteos discriminis intercedat, id in eo solo consistit , quod praeter materiam , & formam, quae

principia compositionis dicuntur , quaeque cum materia , & idea Platonicorum consentiunt , tertium Peripatetici prinei pium addant cum Aristotele libro primo Physicorum cap. 8. nempe privationem, quae simul cum materia & forma, prin-eipium generationis ab iis dieitur , Hine illi loquendi modi in Scholis familiares, duo esse corporis naturalis principia compositionis , seu in facto esse , nempe materiam & formam , ex quibus corpus naturale constat, & tria principia inferi, seu generationis, sine quibus nis esse, nos

103쪽

mam , & privationem. ν Generatio quippe universe definiri solet ab A. ristotele, transitus a non esse ad esse. In quo trans tu tria requiri existimant : nempe terminum a quo fit transitus, qui dicitur priυatio; terminum ad quem fit transirius , qui est forma : ac denique subjectum ipsum , quod transit a privatione ad formam , & est materia . Idque explicare solent exemplo ligni, ex quo generatur ignis: transit e nim lignum a privatione ignis ad formam ignis . Privatio igitur est terminus, unde, seu a quo

fit generatio . Eaque , ut alibi iam dictum est , definitur in Scholis absentia formae in subjecto apto ad eam recipiendam: qualis est privatio formae Ignis in ligno, quia lignum potest eam formam recipere ς ut etiam coecitas dicitur privatio visus in homine , quoniam aptus est homo ad Uisum recipiendum . In eoque distinguunt viil eo Privationem a negatione , quae dicitur absentia forma in subjecto inepto ad eam reeipiendam ; ut absentia visus in lapide dicitur negatio , quia lapis non est aptus ad visum recipiendum. Sed illud discrimen ianto studio apud Auctores Latiis nos stabilitum non videtur. Cum igitur Pythagoraei , Platoni ei , ac Peripatetici rem eamdem diversis tantum vocabulis exprimant ; ac materia & forma Peripateticorum nihil aliud sint , quam materia secundum ideam Sapientissimi rerum Conditoris formata , ut Pi tonicis videtur ; vel materia certo partium n mero, certaque ratione, & ordine disposita , quae est sententia Pythagoreorum .' iam nostrum est de

his principiis, quod nobis aequum. videbitur, statuere . Sit igitur

PROPOSITIO I. DUO propugnari possunt Peripateticorum primici pia compositionis corporis naturalis , scilicet materia & forma . Probatur. Principia compositionis corporis naturalis sunt ea , ex quibus corpus naturale coninsat, ut definitum est

104쪽

. Atqui sunt duo , ex quibus corpus naturale , ae sensibile constat, nempe materia, quae multis corporum speciebus est communis ; & forma , seu dispositio materiae , quae singulas corporum species constituit . Unde Aristoteles lib. i. Physico-Tum cap. 8. Omnia , inquit , funt ex subjecto oeforma ; nam Minctis consat ex homine , or mininca. Id qua non tantum ab Aristotelis , sed etiam ab Epicuri, imo & a Cartesii Sectatoribus nece sis sario tenendum est. Ergo duo propugnari possunt Peripateticorum principia compositionis corporis naturalis , scilicet materia di forma quamvis formae nomen ainliis quandoquo vocabulis exprimatur.

PROPOSITIO II. N Ibit quoque vetat quominus tria generatio

nis principia Peripateticorum admittantur, scilicet materia , forma, & pri Uatio. Probatur. Principia generationis eorporis naturalis ea dicuntur a Peripateticis , sine quibus neque esse omnino , neque concipi potest generatio . Atqui tria sunt, sine quibus neque esse , neque eonei pi potest generatio corporis naturalis . Ge ne ratio quippe hoc loco definitur transitus a non esse ad esse. In quo transitu requiritur primo teris minus, unde fit transitus , quique in mutatione substantiali priυationis nomen apud Peripateticos obtinuit et secundo , terminus ad quem fit transi

tus, qui forma dicitur e ac demum subiectum , quod a privatione ad formam transit , quodque

materia prima nominatur.

Ergo nihil vetat quominus tria generationis principia Peripateticorum admittantur , scilicet male ria , forma , & privatio e quamvis privatio non sit

res aliqua , aut modus influens esse in corpus genitum; sed terminus a quo incipere concipitur generatio , qui terminus non debet esse positivus , cum generatio sit transitus a non esse ad esse . Quae res utrum generatio hoe duntaxat modo in Seholis Peripateticis definiatur . Respondeo generationis nomen tribus vulgo nae

dis usurpari et primo quidem seneratim , scilice

Pro ut

105쪽

η pars Prima

prout substantiis & aee identibus, seu modis eo n- venit: secundo specialius, quatenus solis su hstanistiis: tertio , quatenus solis viventibus trihuitur . Generatio universe, de qua hic agimus, prout nimirum non tantum substantiis, sed etiam accidentibus, seu modis competit, est transitus a non esse ad esse: nam non tanuum substantia , verum etiam accidens , seu modus transire potest a non esse ad esse, ut clarum est. Generatio vero , prout solis substantiis propria est , definitur ab Aristotele lib. r. de generatione & corrupi Ione cap. 4. mutatio totius άn totum ,

minime remanente eodem subjecto sensibilia ut pomquam V. g. triticum in farinam primum, tum in Panem , ac postea in sanguinem est conversum , non idem remanet sensibile subjectum in sanguine, quod prius fuit in tritico. Sed si unum dii n- taxat, vel pauca accidentia mutentur , adeo ut idem subjectum sensibile remaneat, ut cum aqua ex calida fit frigida , tum alteratio tantum dici

tur, non gen ratio.

Ex qua definitione manifestum est , generationem unius , ut ait Aristoteles lib. I. de generatione & corruptione, cap. 4. esse corruptionem a serius , sive potius arguere interitum alterius . Etenim vera tantum est propositio ia sensu reali & identico, non vero in sensu formali, ut loquuntur Logici . Siquidem generatio formaliter spectata, & quatenus est transitus a non esse adesse, non est corruptio etiam formaliter sumpta, quatenus est transitus ab esse ad non esse .' sed tamen cum unum eri incipit , alterum desinat nece me est. uuando aliud ex alio reficit natura: nec tiliamRεm gigni patitur , nise morte adiuta aliena , ut loquitur Lucretius lib. I. de Rerum natura

Hinc etiam colligitur , generationem substantialem puncto temporis non perfici e quia mutatio totius in totum longiorem postulat moram, ut absolvatur. Generatio denique vitalis , sue substantiis vi- Ventibus peculiaris , definitur a Sancto Thomaa, parte, quaest. 27. ar. a. in corpore , origo vi

106쪽

ventit a vivente principio eonjuncto in simulatidianem natura; hoc est, productio substantiae vive tis a principio quodam vivente , coniuncto per suam substantiam cum eo , quod generatur . Ut cum v. g. planta quaedam aliam pIantam gene rat , ipsi per semen a se excisum coniungitur idque in perfectam naturae similitudinem et nam quercus quercum duntaxat , non aliam arborem Progenerat ἰ ut etiam leo leonem , homo hominem , cui sanguine conjunctus est, gignit . Hac definitione utuntur Theologi ad inenarrabilem Verbi Divini generationem explicandam: sed hoc mysterium ipsis intactum relinquimus , propriisque nos limitibus continemus . Iam sit

CAPUT II. De materia secundum arissatelem. CVm nihil specialiter de privatione dicendum

occurrat , circa materiam dumtaxat & soriamam seorsim cum Peripateticis versabimur. Materia autem ab Aristotele spectatur , non

prout est substantia quaedam extensa , se Iida, &impenetrabilis ; sed quatenus est principium generationis aut compomionis corporis naturalis ac

sensibilis; seu quatenus ex ea simul ac torma cor pus ipsum phylicum & sensibile constat. Nain mainteria ab ipso definitur lib. 7. Metaphysic. cap. 3. id quod neque es quid , neque quantum , nιqust quale, neque aliquid eorum , quibus ens determi nature id est , ut vulgo interpretantur, quod neque est substantia senii bilis , neque determinata quantitas , aut qualitas , nec unum ex decem Praedicamentis. Unde materia hoc modo spectata dieitur nihil esse actu , scilicet nihil sentibile enam neque est terra , neque aqua , neque aderrum, neque lignum, &c. sed est haec omnia potesate, quatenus nempe assici lotest forma terrae, vel Mquae , vel ligni , vel ferri , Se . Quae quidem notio tam atomis Demo eriti &Gassendi, quam triplici Elemento Cartesii convenire potest . Nam neque triplex Cartesii matvria , neque atomi Democriti & Epicuri sunt quid

107쪽

quid sensibile , puta terra, aqua , Iignum , aut

terrum ; neque ullam habent determinatam quantitatem , aut qualitatem sensibilem . Verum cum ea definitio , quae negativa est ,

magis nos doceat , quid non sit , quam quid sit materia , huic merito alteram positivam addidit Aristoteles libro I. Physicorum cap. ultimo, his verbis . Materia es, primum subjectum uniuscujusque, ex quo insito remanente si aliquod totum per se, o non per accidens , 9 in quod ultimum, se quid intorat, abi . Dicitur primum stibisctum tini cuiusque comporis e quia materia non fit ex alio priore subiecto. Additur, ex quo insito , ω remanente in eo ore naturali, si alietiod totum per se, o non per ae-

eidem : quia ex materia simul ac forma corpus physicum componitur tanquam totum per se , ut Scholae loquuntur, id est , totum unius naturae scujus scilicet partes essentiales , nempe materia

K forma, ad ipsum componendum per se , & ex Naturae instituto destinantur, ut capite sequenti

explicabimus .' uon Uero fit totum per aceidens, S multiplicis naturae , cuius nimirum partes non

per fe , & ex Naturae instituto , sed per aeeidens tantum ad sese mutuo ordinantur ; qualis est acervus lapidum, vel quodlibet opus artefactum ς quod nempe ex materia secunda , & forma artificiali constat.

Duplex quippe distinguitur materia a Peripateticis ; nempe materia prima , & materia Deunda. Materia prima dicitur , quae omni forma sensibili est destituta , euiusmodi sunt triplex mat ria Cartesii, atomi Demoeriti , quae neque sunt

terra, neque lapis, neque ulla alia corporis naturalis species sensibus nostris obvia . Unde materia prima idem prorsus est ac corpus infensbile. Materia secunda vocatur , quae aliqua forma

sensibili instructa est , quaeque a corpore sensibiιi minime est distincta : ideo autem secunda dicitur,

quoniam ex prima componitur.

Circa materiam primam , prout ab Aristotele definita est , duo potissimum quaeri solent in Scho lis . primum quidem, an materia prima in rerum

108쪽

Pbχsees . Sect. II. Cap. II. y natura existat : deinde an propriam habeat ex iis stentiam. Sit igitur

PROPOSITIO I. Μ Ateria prima vere existit.

Probatur. Materia prima est primum subiectum , ex quo inlito & remanente fiunt corpora sensibilia , quorum existentiam superius dem On-ctravimus ; quo quidem subjecto intelligenda est substa alia quaedam extensa , solida , ti impenetrabilis ; quatenus omni forma sensibili destituta est: sive ea sit triplex Cartesii elementum , si veatomi Demo eriti & Gassiendi , sive quid aliud equod nondum definimus. Atqui existit huiusinodi subiectum, ex quo cor pora sensibilia fiant : eum nulla species corporis sensibilis ex nihi Io fiat naturaliter , sed tantum ex aliquo prae jacente subjecto .

Ergo vere existit materia prima et quae quidem in omni mutationum serie semper remanet, tan quam earum mutationum ti qualitatum commune subjectum. Corollarium.

Materia prima ingenerabilis est , & incorruptibilis. Nam cum sit primum subiectum, ex quo Omnia fiunt, & ultimum , in quod resolvuntur: non potest ipsa ex alio priore subjecto generari, vel in aliud ulterius resolvi: quod tamen ad generationem & corruptionem requiritur.

PROPOSITIO II. ΜAteria prima propriam habet existentiam ,

contra ac sentiunt Thom istae .

Probatur. Materia prima dc finitur subiectum primum , ex quo insito & remanente fiunt corpora naturalia, & in quod ultimum resolvuntur. Atqui subjectum illud propriam habet existentiam , cum sit ens physicum , & positivum, nempe substantia in longum , latum , & profundum extensa , sive solida & impenetrabilis , quatenus omni forma sensibili orbata est: sive ea sit triplex

Cartesii materia; sive Galliendi atomis sive quid Tom. II. E piam

109쪽

,t .m aliud, ut iam diximu . - . Ergo materia prima propriam habet exilientiam . CονoIIaria. Primum . Materia prima idem omnino ea a eorpus insensibiIe , ut materia secunda est iplum

Secundum. Materia dici potest *x eorpore composita, ti vicissim . Siquidem.materia secunda siau eorpus sensibilo fit ex corpore insensibili , quod est materia Prima Tertium . Materia prIma semper habet aetum metaphoeum , non tantum essentialem , nempe d ferentiam , specifcom, qua naturaliter extensa ess, solida & impenetrabilis, In quo a rebus spirIt Iibus secernitur, sed etiam antitativum, ut vulgo aiunt , per quem nimirum est emitas , live Per quem extra nihilum ponitur, videlicet exsensiam. Cum tamen ipsa per se , seu ratione tu i iit in potentia ad formas omnes, sive qualitates pis fleas recipiendas , merito dicitur in Scholis pura potentia pissica, expers scilicet omnis actus pyysei, seu formae physicae , puta formae lapidis , vel, Iigni, vel euiuslibet alius corporis sensibilis. Hudici non potest pura potentia metaph ea , cum liRheat actum metaph cum , ut modo dictum est.

Quartum. Hinc constat , omnem mater Iam eiusdem e sis speciei , si secundum se , & seorsim

ab omni forma spectetur ; cum ipsi tum in corporibus coelestibus , tum in sublunaribus conveniat eadem differentia specifica, nempe extensio, soliditas , di impenetrabilitas , per quam a subsantiis spiritalibus discrepat. Quocirca minus he- ne Aristoteles pronuntiavit, Ccelos ex θυιnta qua dam e sentia a quatuor Elementis diversa compositos esse, ut inferius videbimus.

CAPUT III. De forma substantiali , seu essentirii

secundum Peripateticos . LUemadmodum ex materia secunda , seu corpore 2b I sico di sensibit, una cum formar

110쪽

ifiei ali fit totum artefactum, puta abacus , men ca , aut aliud quidpiam simile et ita ex materia Prima, & forma Maturali fit totum naturale, aclensibile . Non enim sola materia prima , citra formam aliquam naturalem, innumeras corporum sensibilium species eonstituere potest e, scuti nec materia secundae v. g. lignum , aut lapis exhibet ullam speetem artiacialem, puta neque Mercurium, neque Caesarem, nisi forma quadam artifiei ali informetur . Uno verbo quemadmodum materia secunda , quale est lignum , marmor, aut aliud quodvis corpus sensibile , nihil est actu inordine rerum arte factarum , sed omnia potestate, quatenus omnes formas arti Aciales suscipare potis est : ita materia prima nihil est actu in ordine corporum sensibilium .' id est , neque terra est , neque aer , neque lapis , neque aliud quidquam sensibile; sed fieri potest haec omnia per formam naturalem , quae etiam essentialis , aut substantialis in Scholis appellatur. Quare sit PROPOSITIO I. Morma naturalis sive essentialis , sive substan-λ tialis in eorpore naturali , ct sensibili necessario est admittenda. Probatur . Formae naturalis, sive essentialis, sive substantialis nomine intelligitur id, per quod corpus sensibile in tali esse , vel spe ei e sensibili constituitur, & ab omnibus aliis secernitur. Atqui in omni corpore naturali , & sensibili existit aliquid , per quod in tali vise , vel speeie sensibili constituitur, v. g. in esse ferri, aut ligni,

aut in quavis alia specie et cum materia sola neque ferrum sit, neque lignum , neque ulla corporis sensibilis spe etes, sed tantum potestate haec omnia diei queat, ut modo observavimus. Ergo existit forma naturalis , sive essentiaIis, sive substantialis in corpore naturali ae sensibili. Uerum ex corporibus naturalibus , 2 sensibili-hus , aliud est vivens, aliud vitae expers. Si vitae sit expers , illius formam naturalem, aut essentialem in sola partium dispositione collocatam

esse postmodum ostendemus . Quod si vitae parti-E a ce Ps

SEARCH

MENU NAVIGATION