Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Tomus secundus, quo elementa geometriæ, & physica generalis continentur

발행: 1730년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Ieo ' Pars prima

ceps fuerit, tum vel in homine spectatur, vel in bellu is , R plantis. Sit igitur PROPOSITIO II.

IN homine, praeter certam totius corporis, singularumque partium conformationem ac spiritus animales , a quibus proxime motus corpo-xis exoritur , forma substantialis est mens ipla , seu anima rationalis.

Probatur. Forma substantialis totius physi ei est principium illud, quod totum physicum in certa specie constituit , illudque ab omnibus aliis distinguit, ut jam definitum est.

Atqui mens ipsa, seu anima rationalis corpori coniuncta, tanquam pars nobilior , ac superior, hominem in sua specie constituit, eumque ab omnibus aliis substantiis physicis & corporeis discernit, ut attendenti ratio persuadet, & a Clemente V. Pontifice Romano definitum est prima Constitutione Clementina , paragrapho Porro in Corpore Iuris Canonici et quam Clementinam in Concilio Viennenn promulgatam fuisse ait idem

Pontifex. Ergo in homine , praeter certam totius corpo iis, singularumque partium conformationem, ac spiritus animales, a quibus Proxime motus eorporis exoritur, forma substantialis est meas ipsa, seu anima rationalis. CoroIIarium.

Forma substantialis hominis est vera substanistia, eaque spiritalis ac simplex , ut probavimus

in Metaphysica . Quamobrem ex materia nou e-dueitur, id est , non produeitur in materia dependenter a materia, ut loquuntur: quia spiritus or-xum habere nequit a corpore . Neque etiam aliqua sui divisione a parentibus in sobolem traduiscitur, cum sit simplex & indivisa . Itaque ex-1rinsectis advenit, ac divina es, ut docet Aristoteles lib. a. de generat. animal. cap. 3. sve Persolam ereationem a Deo producitur, cum substantia spiritalis aliunde profieisci non possit, quam a Deo solo, qui , ut habetur Zachariae cap. I a.

vers.

112쪽

Pυ iees. Sect. II. cap. III. Iorvers. r. fuir Diritum hominis in eo . sed quo tempore ea procreatio fiat , latere nos voluit Deus : tametsi probabilissimum sit , statim atque eorporis organi ei partes sensibiliter explicatae sunt, atque distinctae , animam rationalem in eo procuci, ut nempe ipsum informet; & eum en totum per se constituat. Quae informatio in eo maxime consistere videtur, quod eertos eorporis motus certae mentis cogitationes subsequantur , &Responsiones ad obiecta. Obi ieies primo eontra primam partem Corolla-rri . Si anima rationalis esset simplex & indivin bilis , non possiet per totum corpus diffundi et quod ad formae substantialis essentiam pertinet. Respondeo distinguendo propositionem . Non Oilet per totum corpus diffundi, ratione suae sub-Itant Iae, concedo : ratione virtutis , nego . Namum probabilissimum sit, animam rationalem ei maxime cerebri parti coniunctam eme , ad quam nerva omnes appellunt, quaecumque sit ea pars, quae admodum incerta est ; inde tamen in rem tillimis corporis partibus, quae illius virtus est. motus voluntarios, spirituum animalium benefi-clo, determinare ac re3ere potest, ut vicissim ab is exeitatur ae determinatur se eundum legem a Deo Inter eam , & eo reus constitutam , ut qum salubria & noxia sunt humano corpori , percipiat, & areere eonetur. Hi ne dieitur tota in toto corpore , & tota in singulis illius partibus . Etenim, ut doe et S. Augustinus , lib. 6. de Trinum: . 8. alias cap. 6. & alibi saepe; usu mole diffunditur per Datium Dei , sed in unoquoquo eo ole , oern tois tota in , in qualibet ejus parte tota vi; ει ideo eum fit aliquid tu nuσυ eexigua pari cula eorporis , quod sentiat anima , quamvrs non fiat σn toto eo ore, ilia tamen tota sentri, stura totam non latet . Itaque non alit et anima rationalis forma hominis dieitur , quam quia est substantia rationis particeps regendo corpori aeeommodata ; idque se eundum legem intercositationes illius , & motus eorporeos ab Omni-

113쪽

rola Pars Pνinis potentissimo Conditore stabilitam ,' ut ex eodendi Sancto Augustino definivimus in Metaphysica . Instabis. Si res ita se haberet, hinc sequeretur, ex anima rationali, & corpore feri totum per accidens , non totum per se Respondeo negando propositionem . Nam , ut saepe iam admonuimus , ens per aeeidens vocatur illud, quod eonflat ex partibus eompletis naturalem ad D mutuo respectum non habentibus , cuiusmodi est exercitus . Sed corpus humanum & anim Tationalis, ex Naturae insti tuto, id est, ex Conditoris voluntate , ad sese mutuo ordinantur, ut hominem tanquam ens per se , non tanquam ens

per aceidensis componant. Quare ex anima rationali simul, & eor pine non fit ens per accidens. Urgebis . Natura spiritalis cum corporea co laetari non potest .. Respondeo negando propositionem. Id enim vi , tutem Divinam non excedit: cum praesertim huiusmodi eoniunctio. in hoe tantum consistere videatur, quod Deo volente, arctissimum in ter me uintis cogitationes , & motum spirituum animalium

intercedat eommercium t adeo, ut certos corpo-ν is motus eertae cogitationes mentis subsequantur , & vicissim cogitationes mentis quibusdam corporeis motibus occasionem praebeant, ut saepe

exposuimu P.

Obiici ex se eundo. contrae secundam partem ejusdem Corollarii . Nisi anima rationalis a parentibus in sobolem per quandam propagationem, ae divisionem transfundatur, ii suae sobolis cauta. non poterunt appellari : quod falsum est.. Respondeo, distinguendo propositionem . Nonipoterunt appellari causae suae sobolis, quoad animam rationalem, quae non aliam habet causam,

Nisi Deum , eone edo: quoad corpus, quod parentes ex proprix substantia soboli suppeditant, nego. Deus igitur solus est animae rationalis causam Deo quidquam a Deo per parentes nisi eorpus Rccipimus .. Quamquam, inspecta vulgari loquendi ratione, totus filius ex mente, & corpore con si ns, L patre genitus dicitur , quia denominatio,

in torius suppomi r sed hie stricte , & accurate

Don populariter duntaxat loquimur ..

114쪽

PROPOSITIO III. Forma substantialis eorporis viventis , sive in

bellua, sive in planta spectati , praeter maiorum partium dispositionem, videtur esse subtilis quaedam , & actuosa substantia , quae anima nomine donatur. Per formam enim hoc loco non solam partium conformationem, quae tamen pro Pria est nominis formae significatio , intelligimus et sed maxime eo Iementum illud subsantiale , quod corporibus viventibus motum , ac vegetationem tribuit, quodque anima nomine designatur. Hanc Propositionem, quam in antecessum ponimus , ter tia parte, ubi de corporibus viventibus fiet se Ino, probare conabimur. Corollarium . Plantarum, & brutorum animam a parentibus

in prolem propagari minime dubium est , ut etiam ibidem demonstrabimus.

PROPOSITIO IV.Forma substantialis , sive essentialis eorporis

sensibilis vitae expertis nihil aliud esse videtur quam certa totius corporis singularumque partium dispositio, sive aecidentium omnium, aut qua- Iitatum congeries. Probatur. Forma substantialis eorporis sensibilis vitae expertis est id , per quod corpus sensibile. in taIi esse , aut specie constituitur, & ab omnibus aliis essent aliter , ac specifice secernitur.' nam in materia conveniunt omnia , & per solas formas inter se distinguuntur. Atqui prinei pium illud, quo eorpus vitae e X-pers ac sensibile in certa specie constituitur , fleab omnibus aliis seeernitur , nihil aliud esse videtur , quam certa congeries qualitatum , aut accidentium , aut dispositionum materiae . Nam ea congerie posita, ponitur tota species ea sublata, tollitur.' U. g. quandiu oleo sae, ac Pingues lactis particulae una cum serosis exquisite permiscentur, as uniuntur, tandiu lactis species inte-

115쪽

gra subsistit r sed si partes oleo sae , & pingues a

se rosis secernantur, alioque modo, & ordine inter se consocientur , ac disponantur , tunc species lactis interit, ac butyrum, easeur, 3c serum prodire incipiunt: Sic per variam duntaxat Partium texturam, & situm, ex arena, & sale fusis vitrum exoritur : ut aes ex cu pro , & lapide ea- laminari simul eolliquefactis, per solam partium mutationem, aut transpositionem concrescit et Recharta ex collectis unde quaque pannorum , & Iinteorum Iaciniis in pistrino contusis eonficitur, ut alia omittam ex pari menta , quae in conspectu omnium versantur.

Ergo forma substantialis , aut essentialis ect poris vitae expertis , & sen fibilis nihil aliud es.se videtur, quam certa totius corporis , & fingularum partium dispositio, seu accidentium congeries. Hane elle mentem tum Aristotelis, tum s. Thomae , sola utriusque lectio invicte demonstrat . Nam apud Aristotelem libro a. Physi eorum capiatibus 3. & 7. lib. I. de generat. & eorrupi. cap.

s. lib. a. poster. analytic. cap. II. ubi de rerum

causis disserit, totis septimo,& octavo Metaphysicorum libris, ubi de forma substantia ii copiose disputat , & alibi passim , forma substantialis , aut essentialis dieitur νatio Dbsantia, sive id per quod substantia sensibilis in tali specie eonstituitur; item e sentia , essentia ratio , id quod res es ,3 c. Et apud S. Thomam I. p. summae Theologicae quaest. Is . arti eulis I. a. & 3. forma dicitur

deae divino semilitudo rebus sensibi ibus impressa,

per quam res, seti eorpora sensibilia ad certam D ciem redueuntur: quae est etiam Platonicorum opinio, ut exposuimus .

Atqui huiusmodi Vario subsantia , vel impressaeorporibus sensibiIibus similitudo nihil aliud esse videtur , quam certa dispositio materiae , aut qualitatum congeries ; non secus ac corporis arte facti forma , quae artificis ideam exterius repraesentat , est mera partium corporis artefacti dispositio. Ergo forma substantialis , aut essentialis e r-poris sensibilis , di vitae expertis nihil aliud est,

116쪽

Pbsites . Sess. II. Cap. IIIa Ios ex mente Aristotelis, & S. Thomae, quam accidentium , aut dispositionum materiae eomplexio .

Accedit auctoritas S. Augustini , qui libro de

immortalitate animae, num. 8. alias c. s. sic scribit: Si ex albo cera nigrum colorem dueat alietinis de , non minus cera es , s si ex quadrata rotundam formam sumat, es' ex molli diarescat Aes eorum qua in subjecto sunt hoc est , accidentium , aut dispositionum in tanta commutatio feret, ut illud quod iubesse dicebatur , dici jam omnino

non posset , velut, eum calore ignis tera in auras dincedιt, eamque mutationem patitur, ut recte intelligatur m uxorum esse subjectum , quod eera erat, oe eera jam non U ; nullo modo aliqua rations quidquam eorum , qua in iIIo subjecto ideo erant ,

quia hoe erao, remanere putaret M.

Ergo forma aut species eorporis sensibilis vitae expertis in accidentium , aut dispositionum congerie consistit secundum S. Augustinum.. corollaria. Ex hae propositione sequitur primo formam substantialem , aut essentialem corporis vitae expertis & sensibilis e materia educi , id est , ut vulgo loquuntur Scholae , tu materia produei δε- pendenter a materia. Eductio enim formae ex materia definiri solet productio formae in materia , ita ut a materia tum in esse, tum in eo erυari , pendeat. Idque in causa est, cur materia dicatu ein scholis concurrere ad productionem formae praebendo suum sinum: nam e foecundo materiae sinu, seu gremio educitur forma. - Seeundo , formam illam in materia contineri. potestate tantum, quatenus nempe in materia reeipi potest, eamque informare. Tertio, illam non creari ex nihilo, sed in aliquo , aut potius in aliquo praejacente subjecto Produci . Quarto, ipsam melius subsantialem quam sub flantiam appellari e quoniam ad substantiam quidem corporis sensibilis essentialiter pertinet ; sed minime est substantia , vel entitas a materia distincta . Quamobrem a S. Thoma aliquando dicitur forma essentialis , ut r. p. Summae Theolo

117쪽

ros, Rars ' mxgicae , quaest. 44. art. 2. in corpore ς aliquando, etiam forma naturalis, ut quaest. s. art. 8. eluiadem partis.

Quinto, in eorporibus viventibuς, ubi diverta sunt organa, di proinde diversae qualitates, diversas quoque esse formas partiales, quae sub forma tota continent udi cuiusmodi sunt forma OD sis , forma: nervi ,. carnis , &c. quae sub forma tota animalis continentur ' quemadmodum in toto arte acto . puta horologio, alia est forma rotarum , alia ponderum , vel elateriorum horologii , quae tamen ad formam. totius. horologii re

feruntur ..

Sexto demum, absurdam videri nore debere δε-ntatosin, seu formam , quae corporeitatis vulgo dicitur, dummodo per eam. intelligatur tantum differentia specifica corporis generatim , . quae in eo sta est , quod corpus generatim sit substantia naturaliter extensa , solida,& impenetrabilis.. Nam di triplex Cartesii materia , & atomi Democriti, formam ha hant corporis generatim sumpti , cum sint quid' naturaliter extensum ,. solidum, & im

penetrabile, licet speciem sensibilem aliter quam . per formam sensibilem , seu partium dispositio

nem habere nequeant..

Responsiones ad obiectis. obiicies T. Si forma corporis vitae expertis , &' sensibilis nihil aliud foret, quam certa dispositio,

partium materiae,. aut accidentium, seu qualitatum concursus , nullum esset discrimen. inter a terationem, & generationem . . Atqui, insigne occurrit discrimen' inter aItera tionem, per quam qualitates tantum producuntur , A generationem , per quam forma. substantialis gignitur . . Ergo forma substantialis eorporix vitae expertis , & sensibilis non; est sola dispositio partium,

materiae, vel qualitatum , seu accidentium concursus , sed entitas aliqua, vel substantia, . vel certe semisubstantia a materia secreta, ut. ex Arabum sententia , contra doctrinam Aristotelis , R S. Thomae , propugnare solent recentiores Scho-

118쪽

Pisses. Oct. II. Cap. III. Io Respondeo negando maiorem. Illud quippe inter alterationem , & generationem discriminis intere edit , quod in alteratione idem maneat eorpus sensibile, quod antea fuit , cum pauca tantum ex eo pereant accidentia, pauca recens adveniant: ut cum aqua ex calida fit frigida , vel cum cera ex flava fit candida, aut ex molli dura. At vero in generatione aut omnia pereuntaee identia , aut si nonnulla supersint , ea non lassiciunt , ut eorpus sensibile dici possit id/m rv. g. cum cera in fumum soluta est , corpus i- deni appellari nequit , tametsi quaedam fortasse accidentia , quae prius erant in cera , Puta odor, & viscositas, in fumo remaneant , quia pauca haec accidentia ad ceram constituendam non suffieiunt.

Instabis . Si res ita se habeat , sa Item generatio, & alteratio inter se non distinguuntur, nisi secundum magis, & minus. Atqui id absurdum videtur : nam magis , θ'

minus non mutant speciem , ut vulgari Scholarum fertur axiomate et diversae autem formae diversas species constituunt.

Ergo forma substantialis eorporis sensibi Iis non

est ae ei dentium congeries. Respondeo negando minorem. Nam re ipsa generatio , & alteratio secundum magis de minus duntaxat differunt , nempe quod in generatione R eorruptione major fiat mutatio , quam in alteratione .

Ad axioma autem allegatum respcindeo cum distinctione . Μagis & minus non mutant speciem , ubi pauca duntaxat Pereunt accidentia , concedo: ubi omnia, Ru I fere omnia intereunt, nego . Cum autem nova producitur forma substaritialis , seu ementialis in corpore sensibili , omnia fere, quae priori subiecto inerant, accidentia destruuntur, & nova succedunt , ut eum ex ligno fit ignis, ex cera fumus, &e. Unde nova tunc species generatur : nam fumus diversae speciei est a cera, & ignis a ligno . Ea enim inter se specie censentur differre , in quibus apparet tanta diversitas , ut quod de uno essentialiter Drobatum est, id alteri convenire non debeat, ut

119쪽

ios pars Pryma diximus in Logica . Atqui quodcumque de II

gno, vel eera essentialiter probatum est, id neque igni, neque fumo convenire debet , tametsi accidentium tantum fiat commutatio , ut ex cera fumus, ex ligno ignis generetur . 'Ergo & i Ia , & taetera huiusmodi corpora , in quibus in- Ignis aliqua facta est accidentium mutatio, speis icie saltem differunt : atque adeo magis L minus mutant speetem, ubi omnia, aut fere omnia pereunt accidentia.

obii ei es se eundo. Forma corporis Vitae expertis , & sensibilis est potius principium , aut radix accidentium , quam eorum eongeries I U. g.

forma substantialis aquae est principium frigoris eiusdem aquae , ut ex eo constat , quod si aqua calefiat , statim remoto igne forma illius su flantialis pristinum ei frigus restituat , ut vulgo

docent Scholae. Respondeo negando propositionem . Entitas mnim illa , aut semi-substantia , quae principium foret omnium accidentium, prorsus intelligi nequit : nec quisquam forum, qui illam defendunt, clare distincteque eam hactenus exposuit . Dein de ipsa penitus inutilis videtur ad essectuum nais

turalium expositionem. Nec exemplum vulgo a DIatum de reparatione frigoris in aqua ullo modo illi us entitatis , aut prinei pii existentiam probat, eum ea ad aliam di forte multiplicem ea sam multo melius referri possit . Nam aqua e

Iida ideir eo refrigescit, quod partium ipsius se δε-

sibilium motus, 3n quo caloris naturam sitam eia se infra ostendemus, ab aeris , & reliquorum eo Porum circumstantium partibus minus agitatis reis tardatur . Ergo effectus ille in vanam istam , Sa nullo unquam intellectam entitatem non est refundendus. Instabis. Si forma nihi I sit nisi ae ei dentium con cursus , erit ae ei dentalis , non substantialis ; totumque accidentale componet , non substantiale. Respondeo negando propositionem . Ea quippe forma est substantialis, aut essentialis, quae ad eia

sentiam substantiae sensibilis pertinet, & sine qua corpus sensibile in tali esse , vel specie sensibili non constitueretur . Atqui forma sumpta pro ac-

120쪽

ph peer. Iea. II. cap. III. Testeidentium complexione ad ementiam substantiarsensibilis pertinet, eamque in tali esse , aut speeie sensibili constituit, ut iam ostensum est. Em o forma illa est substantialis , non aecident lis: & totum substantiale constituit , non acc

dentale .

Obi ieies tertio . In faerosancto Altaris saeramento remanet aecidentium congeries , non autem forma substantialis panis. Ergo forma substantialis panis est aliquid praeter aecidentium congeriem. Respondeo distinguendo antecedens . In saero sancto Altaris sacramento remanet accidentium congeries extra subjectum informationis, concedo I

in subjecto informationis, nego. Simili modo distinguo consequens , aut simplieiter nego . Accia dentia igitur panis ira astaris sacramento rem R-nent : sed minime sunt in subiecto informationis Inam substantia panis in Christi corpus revera fuit conversa et corpus autem Christi , quod illrsaee identibus seu speciebus subest, minime iis aruficitur aut informatur , cum ipsa sim accidentia panis, non corporis Christi; cumque corpus Christi suam habeat formam , nempe animam rati nalem, quae est forma corporis humani , ut diximus . Igitur accidentia panis in altaris saeraiamento formae substantialis rationem habere non possunt , licet exteriorem panis speciem sensibue exhibeant. Pro euius responsionis vigore , ae omnimoda claritate, ita ut nihil amplius dissi euitatis remaneat in nostra sententia quoad mysteria Fidei , Respondeo secundo , quod qaeando dicimus , formam substantialem, sive essentialem corporis viati expertis nihil aliud esse, quam certam totius corporis , singularumque partium dispostionem , sive accinentium omnium , avi qualitatum congeriem, non intelligimus , eam partium dispositionem effa formaliter, & identice ae ei dentium,& qualitatum eongeriem: sed dicimus, eam paν-tium dispositionem eme causam e Scientem veIquasi essi eientem accidentium , & qualitatum, quae quidem ac ei dentia , 3c qualitates non fiunt

per generationem, sed rusultant ex ea dispositi

SEARCH

MENU NAVIGATION