Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Tomus secundus, quo elementa geometriæ, & physica generalis continentur

발행: 1730년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

go Pars Primatura postu Iant . Non tamen ii sunt , qui , qu quid videtur , tale putent esse , quale videatur et sed eorum iudicio maxima in sentibus est veritas, F π sani sent, ει υaIentεs, ω omnia remoυeantvrs qua obseant, oe impediunt . Hinc quatuor apud ipsos ad bene sentiendum conditiones requiruntur. Prima , ut obiectum ei sensui proprium sit , cuius fit usus. Nam v. g. si de motu, aut quiete ex visus perceptione iudicare quis voluerit , Cum eae res non sint proprium visus obiectum , quia visus eirca lumen & colores , non circae motum & quietem proprie versatur 3 is in erro rem induci poterit : quippe iudicabit umbram gnomonis, quae movetur, quiescere ς &qui portu solverunt , terras & urbes , quae quiescunt ,

moveri iudicabunt , secundum illud Virgilii lib.

3. AEneid. Provehimur portu , terraeque tirbesque reeedunt. Secunda , ut objectum sit in iusta distantia, Nec Propius admoveatur, nec distet longius . Sic Iegi non potest scriptura, quae oculum contingit, nec turris eminus posita rite cernitur , cum a P- Pareat rotunda, quamvis sit angulata. Tertia, ut organum sensus bene sit affectum. Sic arquati, sive qui iri erieo morbo laborant , omnia vident flava . Idque non praetermisit Lucretius . Lurida praeterea sunt quacunque tuentur a

quati.

Similiter quibus lingua biliosis humoribus infecta

est, omnia quae gustant, videntur amara. Quarta denique, ut medium, seu corpus inter objectum & organum interiectum simplex sit, &uniforme . Sie hae ulus rectus media sui parte ina' uam demersus, quasi curvus , aut inflexus per cipitur et quod luminis radii a parte immersa re sexi, per duplex medium, aerem scilicet, & aquam transeuntes refringantur; & continuitatem utriusque partis interrumpant. Has vulgo conditiones requirunt Peripatetiei ,

ut tota sensibus fides haberi possit . Sed profectostae conditiones omnem erroris suspicionem non amoliuntur. Primo enim non satis constat quandonam adsint. Etenim v. g. quibus aures suopter . sonitu

92쪽

ronitu tinniunt , ii circa sonum decipiuntur , quamvis sonus sit proprium auditus obiectum , nec certo scire possunt , an organum sensus sit bene , aut male affectum . Secundo , iis etiam conditionibus appositis , nulla nobis .est a sensibus, se elusa bonitate Divina, circa corporum existentiam certitudo. Si quidem , ut ostensum est Prima parte Metaphysices, cap. 4. sublata Divinae bonitatis hypothesi , suspicari semper potest aliquis superiorem aliquam & potentiorem eTtR- re substantiam , quae perpetuo nobis illudat ; ac ea sensibus nostris exhibeat , quasi praesentia , quae tamen in mente duntaxat nostra, sive imaginandi vi , non alibi subsistant , ut somniantibus accidit , qui multa coram cernere sibi videntur , quae tamen longissime absunt, aut nullo modo existunt. Itaque libenter damus Epie ureis iudiciorum nostrorum errores non sensibus , sed ipsi menti tribuendos esse , quae rebus non satis perpensis , cum sustinere deberet assensum, prius tamen fert sententiam, quam in ea, quae sensibus percipiuntur , diligentius inquisierit . Neque haec doctrinii solis Epicureis peculiaris est : sed iis quoque maxime , qui iudicium una nobiscum in voluntate Ponunt . Corporea species , inquit Sanctus Augustinus lib. de vera Religione, num. 6 r. & 62. R-1ias cap. 33. quia nullam voluntatem habet , noramentitur ....... Sed ne ipsi quidem oculi fat- Irent , non enim renuntiare possunt animo , nisi af

femonem suam . uuod si non solum ipsi , sed et

iam omnes eorporis sensus ita renuntiant, ut vim aiuntur , quid ab eis amplius exigere debeamus , ignoro Si quis remum frangi in aqua spinatur, ει eum inde aufertur , integrari , o non malum habet internuntium , sed malus vi judex. Nam ille pro sua natura non potuit aliter in aqua sentire, nec aliter debuit ; si enim aliud es aer, aliud aqua, jussum es , ut aliter in aere, a liter in aqua sen latur . stuara octilus recte , ad Boe enim factus es , ut tantum videat , sed an mus perverse , cur ad eontemprandum summam puι- chritudinem mens , non oculus factus es .

Equidem ad se usus saepe sit provocatio , ut de - D s rebus

93쪽

stus Dominus Lucae a 4- ver. 39. Palpare , inquit, ' υMete , quia spiritus earnem , oe ossa non habet , sicut me videtis habere . Sed nisi sensuum Perceptioni praesit ratio , quae quatenus ipsis sidendum sit , exploret , ea nimirum vi , quR ab Auctore naturae instruQa est , ut verum a falso discernat, quicquid ex sensuum relatione colligitur , id incerto semper instabilique fundamento videri debet subnixum . Sed ubi sensibus nostris, ea qua par est , ratione diligenter utimur , Omnemque animi attentionem adhibemus, ne species tantum aliqua nobis illudat , aut aliquis errori locus relinquatur, tunc sane ,. si vivida nobis adsit perceptio, aut si res ipsa vivide se percipiendam exhibeat, nullum nobi ς superesse debet dubium , quin res ita sit, ut percipitur. Alioqui

Deus , etiam dum sensibus nostris recte uti mar , continuo. nos falleret: quod de ente summe vero, ac summe bono cogitare non licet . Itaque facta

hypothesi , quae in dubium revocari non potest . quod Deus in nobis perpetuo fallendis non delectetur, siti PROPOSITIO LEXissere eorpora certissimum est.

Probatur . Corporum appellatione intelliguntur stabstantiae. quaedam naturaliter extensae, divisibiles , mobiles, variae figurae, ac positurae capages et haec enim omnibus hominibus ingenita est corporix naturalis notio, ut dictum est. Atqui existunt substantiae extensae, divisibiles mobiles variae figurae ac positurae capaces e cum N enimi illas sensa vivido, constanti , perpetuo , uniformi percipiamus, ac pluribus modis per eas, . etiam nonnunquam inviti, validissime afficiamur, Putae doloris, punctionis , aut ultionis sensu ; ve Leas existere necesse est vel Deum perpetuo no- his sie illudere , ut ab errore cavere non ValeR-mus: Deus autem , utpote summe bonus, & summe perfectus , deceptor esse' non potest .

Ergo existite corpora certissimum est: quod exat ostendendum. Quae

94쪽

4 Quae quidem ratiocinatio , sumpta ex Cartesio secunda parte Principiorum num. I. multis exemplis, & argumentis ab experientia quotidiana peritis illustratur, & confirmatur cap. ultimo libri

ab illustri Auctore gallice seripti : cui titulus, Deveris , oe fassis ideis adserius doctrinam Iibri da Veritatis Inquisitione, quae sun L fere bujusmodi.

Primum argumentum.

Primum invictumque ex sermone ducitur ad Probandam corporum existentiam argumentum , si modo illud admittatur , de quo dubitare non licet, nempe Deum nee falli posse , nee in nobis fallendis delectari . Nam mihi dubium esse non potest , quin pluribus abhinc annis cum multisrnei similibus colloqui mihi visus sim , eorumque responsa petitionibus meis congruentia auri. hus hauserim, ac mente perceperim. Atqui haec omnia perfici nequivere , quin vel existant corpora , vel Deus per se corporum vices suppleverit, ac huiusmodi cogitationes ad libitum in me , citra motuum corporeorum occaso aem , excitarit e quod posterius falsum e Te , Deoque indignum novimus ; cum nec decipiatur Deus, nec alios decipiat. Ergo corpora existere necesse est. Seeundum argumentum . secundum argumentum priori non absimile hoe modo confici potest . Certum mihi est me varias diversarum nationum linguas esse assecutum , ut cum iis commercium inirem . Nam expertus sum .non semel me cum Romanis romana tantum lingua cum Gallis gallico ἔ eum Germanis ger- .manico sermone agere posse . In his enim Iinguis , quar non intelligimus, quae sunt innumerabiles, stirdi profecto fumus , inquit Tullius lib. s. Tusculanarum quaestionum, sub finem. Atqui si corpora minime extarent , omnibus his ludi fieationibus mentem meam in eo errore detinuisset Deus , ut mihi nempe modo cum uno, modo cum altero confabulari, ab isto intelligi, ab ilIo is norari viderer , cum tamen summa veritas huiusmodi ludificationibus, & errori-D 6 hus

95쪽

84 Pars Primabus delectari nequeat; eaque agendi ratio optἔ-

Ino , & Sapientissimo mundi Conditore penitus indigna censeri debeat. Ergo quaedam in rerum natura existunt eor-Pora Tertium argumentum.

Non raro blasphemas , & in Maiestatem Divinam iniuriosas voces a nonnullis prolatas audivi . Tum sollicitari me ad actus nefarios, & im- Pios , fallacibus aliorum sermonibus intellexi ;quibus utique si morem. gerere voluissem , in eum , a quo conditum me esse sentis , rebellare non dubitassem. Atqui ista blasphemarum vocum perceptio, vel ad malum impulsio, a Deo solo citra ullam causam oecasionalem in me produci nequeunt: cum Deus ingentator malorum sit, ex Apostolo Jacobo Epist. Catholicae cap. I. U. 23. Ergo ex occasione motuum corporeorum , east animum meum subiere cogitationes : adeoqu Corpora in rebus extare mihi compertum est.2uartum argumstutum. Quartum argumentum ex omnibus pereeptionum generibus desumitur . Si enim admota pro- Pius ad ignem manu, uri me vivide sentiam : si me quandoque fames, & sitis crucient, atque ut alimentum ad rela retendas vires Perditas , cor Pusque reficiendum sumanet , admoMeant ; vel si quavis alia sentiendi ratione ad mei curationem excitatum me intelligam : hos certe sensus tam vividos, tam constantes , & uniformes a Deo iam e frultra productos esse nunquam arbitrabor .

Ideoque me & corpore praeditum , & ab aliis

quandoque corporibus , quae vel me iuvare , vel laedere pollini , tactum et e non dubitabo.

Huc addi pote it , quod cum fdes Fν ex audi-ru , ut tellatur Apollo lus Epis . ad Rom. c. I . U. II. fi eorpora minime constaret existere , certum quoque non foret, verbuin divinum a sacris Praeconibus fuisse an nuncia tam , aut ab Evang

Iii Scriptoribus litteris consignatum , & ad nos transmissum et quod periculosum esset sentire , ni

si id quoque ita ilia cx bypo i ii , quae se itissi-

96쪽

ph Des . GR. I. cap. II. rea est, nempe quod Deus nec fallat , nec faII tur, rela Ilere esset facillimum. Responsiones ad objecta. obii ei es I. sensus sunt fallates, qui equid universa contendat Epicureorum familia. Ergo eorporum existentia , quae per solos sensus innotescit, incerta est habenda . Respondeo distinguendo ant. Sensus sunt talis

Iaces , quatenus errandi occasionem menti nonnunquam praebent, concedo: sunt fallaces, quatenus mentem ipsam decipiunt , eique aIiter res referunt , atque ab iis assiciuntur , nego e quar nego consequentiam . Sensus igitur , cum volun talem non habeant , nunquam assentiuntur ; sed affectiones suas menti semper renunciant, ut ait

Sanctus Augustinus . Unde si errandi oecasionem animo nonnunquam praebeant , id ipsis vitio tri-hui non debet, sed ipsa mens in culpa est , quaecum naturalem habeat vim id expendendi , quod fit in sensuum organis , ac eorum veluti iudex , A arbitra constituta sit , adeo sui ossicii oblivia scitur , ut citra ullum examen quicquid prima fronte apparet , praecipiti iudicio , quasi verum amplectatur , ac tales este res externas iudicet , quales sunt affectiones , quas in seipsa , sensuum ministerio , excitatas sentit . I inc ca Iorem in igne , sonum ita aere , & caeteras qualitates suis perceptionibus , aut affectionibus prorsus similes in eorporibus ponit o in quo gravissime hallu ei natur , ut inferius osteudemus . Sed cum ratio prudenter sensibus utitur , eorumque functiones diligenter explorat , tunc ipsi minus timendum

est ne decipiatur. Cum vero corpora enistere risistio iudicat , eo quod sensibus perpetuo sint obvia, minime temerarium est nostrum iudicium ia Nam vel ea adesse Fatendum est , vel Deum eo tinuo nobis illudere . Atqui Deum , ut delus rem , concipere nefas est . Ergo iudicare debο-mus adesse corpora i nec ullus nobis in ea in metuendus est error.

Instabis . Non datur scientia de rebus eonti

geatibus qdoad erutilanuam consideratis.

97쪽

Atqui eorpora sunt contingentia quoad existen 'Isis o de iis quoad existentiam spectatis noridatur scientia : sive, certum non est existere coriny'κ pondeo distinguendo maiorem . Non datur

se lentia de rebus contingentibus quoad existenistiam consideratis, id est, non potest fieri propositio fempiterne υeritatis , ut vocant , cIrca Illarum existentiam absolute spectatam , adeo ut I- vias semper extitisse , semper extituras esse pronuntiari possit , concedo: id est, non potest fieri huiusmodi propositio comparate ad nos sive , asserere non licet res contingentes, puta corporae tamdiu existere , quamdiu sensus nostros assiciunt,nem . Quare Concedo minorem ; & distineri sim sit modo priori conclusione , nego posteriorem.

Non potest igitur fieri propositio, quae sit perpetuo vera circa ' corporum existentiam absolute consideratam nam ea non existunt necessario , ac possunt absolute non existere. Sed certe assiris mare licet corpora tamdiu existere , quamdiu sensus nostros assiciunt et ut certum est me tamdiu existere , quamdiu cogito ς cum neque ego cogitare valeam , quia reveris sim ς neque corpora sensus nostros commo Vere queant, quin re ipsa existant. At certe vel corpora sensus nostros revera commovent j ve I Deus perpetuo nobis i Iludit; Deus autem nobis non illudit: ergo corpora sensus nostros assiciunt & consequenter corpora in rebus extare nobis est certissimum oobiicies a. Deus nonnunquam variis speciebus homines fefellit: ac Christus Dominus Lucae et . v. 28. cum Discipulos Emm Rus petentes comitaretur ipse se finxir Iongius ire. Erto fieri potest ut Deus semper nos decipiat. Respondeo negando ant. Deus enim homines specie nunquam fefellit , cum eos veritatis semper admonuerit . Cumque Christus Dominus , qui est ipsa veritas , finxisse dicitur se longius xre,, minime discipulis mentitus est: sed eum facta plerumque indifferentia sint , nec ex natura sua certam veritatem asserant , ita se componere

Potuit, quasi ulterius perrecturua esset , ut eos

98쪽

ad se retinendum , & hospitalitatem exercendam. Provocaret . Deinde ipsis se cognoscendum postea praebuit tu fractione panis, ut refert Scriptor sacer. Itaque si per miraculum , & ad breve tempus , nonnullas species quibusdam immiserit Deus, ut varitatem ipsis postmodum gratius manifestaret, vel quorumdam sensus occulto sapientiae suae consilio paulisper detinuerit , ne quidpiam eo

tempore perciperent , ut cum peregrinorum iaEmmaus contendentium oculos tenuit Christus ne ipsum adhuc agnoscerent , haec exempla non

sunt ast fallendum , sed ad docendum comparata , ut qui ea Iegerint, intelligant.

obiicies 3. Demonstratur existentia Dei ex motu eorporum, ut offendimus in Metaphysica. Ergo demonstrari non potest existentia corpo Tum ex eo, quod certum nobis sit Deum existere , qui , cum sensibus nostris bene utimur , ita nobis perpetuo fallendis non delectetur is

Respondeo distinguendo antee. Demonstratur existentia Dei ex motu corporum , a posteriori scilicet respectu illorum , qui demonstrationes metaphysticas assequi nequeunt, quique prius ex iis stentiam corporum certo cognosci putant , quam mentium , concedo et respectu aliorum , quibus

Prius certum est existere mentes, quam corpora,.

Nego et quare nego consequentiam . Igitur si qui sint , qui sessibus plus aequo indulgentes cum Epicureis , A Peripatetiεis, prius certam putent esse hominibus existentiam corporum , quam mentium, iis existentia Dei ex eorporum motu recte demonstrabitur et quia quantumvis negent ullam 1ibi extare ideam Dei , si ve entis summe perfecti, eum tamen ea ipsis insit , negare non poterunt quin corpora , quar admodum imperfecta sunt, ab aliquo sapienti motore , & gubernatore moveri, ac regi debeant . Sed qui demonstrationes metaphysicas sapiunt , quique eum, sancto.

Augustino , cum Cartesio , & aliis , prius se de

Dei, & de suae mentis , quam de eorporum existentia certos esse intelligunt, iis inutilis est demonstratio ex corporum' motu petita et siquidem illius effectum alia ratione jam sunt consecuti

Interim ea eo solligero liςις , existentiam Deae

99쪽

non posse ab omnibus invicte ignorari , eum e in qualibet Philosophorum hypothesi facillime aς certissime demonstretur.

SECTIO II. Da primariis , ω insensibilibus corporis naturalis principiis. νCorpus phys cum , & sensibile , euius diversa

sunt species , non ita simplex est , R partium expers , quin ex Prioribus quibusdam principiis coalescat . Ea vero principia vel primaria sunt , & insensibilia ; vel secundaria, & sensibus obvia : de prioribus hoc loco ; de posterioribus

postea dicendum erit' ... - . .

Principia autem insensibilia diversae rationis avariis Philosophis excogitata sunt . Nam Pythagoraei , Platonici , Peripatetici ea statuunt principia, quae nee sensibus externis, nec imaginanis di vi, sed solo intellectu percipiuntur et unde estiam vulgo Μetapb ea nominant Scholae , quod instar rerum metaphysicarum sola mentis intellectione pura , non imaginandi vi percipia a tur . Democritus vero, Leucippus, Epicurus, Anaxa oras , multique Veteres , & nostris temporibus G assendus , Cartesius , aliique non pauci principia quoque invexere , quae sensibus quidem extaternis minime pervia sunt . sed tamen per imaginationem attinguntur: cumque nihil aliud sint, nisi tenuissima quaedam corpuscula , vel materiae particulae mirabili quodam naturae artificio fit ratae , & inter se contex: se : hinc ea principiameebanica , hoc est artificiose disposita , solent appellari . De utrisque tam metaphysicis , quam mechanicis agemus hoc ordine . Primo quidem dicemus de principiis Pythagoraeorum, Platonicorum, & Peripateticorum, quae metaphysica vulgo nominantur . a. De materia secundum Aristotelem.

cur eorum, tam Veterum qui m recentiorum.

100쪽

De nineipiis 'thagoraeorum , PIatonicorum , ω Peripateticorum, qua Metaphnica vulgo

nominantur.

OMnibus prinei piis id eommune est , ut sint

quid primum , unde res aliqua veI ess , υeιst, vel eognoscitur, inquit Aristoteles lib. s. Meista physicorum cap. I. Quibus verbis triplicis generis principia denotari dicuntur ; scilicet prineipiaeompositionis , ex quibus nempe componitur ali quid ; principia generationis , ex quibus fit ς ac demum prineipia cognitionis , ex quibus cognoscitur . De principiis cognitionis satis dictum est tum in Logica, tum in Metaphysica. Etenim ea nihil aliud sunt, quam vel signa , quibus in rei alicuius cognitionem ducimur, vel axiomata, ex quibus conclusiones inferimus . Itaque de solis Principiis compositionis, & generationis corporis naturalis, quae principia Phnica dicuntur, nobis est agendum. Principia autem compositionis corporis naturata Iis definiri possunt ea, ex quibus corpus ph icum,ae sensibile componitu . Non enim ex uno duntaxat principio intrinseco corpora naturalia , &sensibilia constant, alioquin inter se minime di iae reparent . Unde Aristoteles initio libri primi Physi eorum Parmen idem , & Melissum refellit , eosque eontentiosos , oe importune Iitigantes a pellat , quod unum duntaxat rerum principium admitterent , nempe ens , quod Melissus quidem infinitum, Parmenides vero finitum dicebat. Sed suspicantur a Ii qui parum sincere eum iis egisse Aristotelem , cum illos sic notavit. Nam ipsi perit Iud eorporum omnium principium , materiam quidem solam , quae communis est omnibus corporibus, intellexisse videntur: sed formam, quae est tantum materiae dispositio , non entitas , aut res, minime excludebant. Fortasse etiam intelligebant Deum , seu primam rerum omnium cauissam , aut primum ens , R qu. caetera moverentur , regerentur, continerentur, in quo nihil re prehensione dignum occurrit.

Utcum

SEARCH

MENU NAVIGATION