Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Tomus secundus, quo elementa geometriæ, & physica generalis continentur

발행: 1730년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

rro pars P Mane partium materiae , nempe ex iis partIeulis hoe,

vel illo modo combinatis . Cum ergo accidentia snt effectus talis , aut talis particularum com-hinationis; & cum omnes effectus , a causa emisciente, vel quasi essiciente dependentes , distincti

realiter sint a causa; ideo non mirum est, quod possint supernaturaliter absque sui causa conseris vari: Deus enim quodcumque genus e meientis , vel quasi effetentis causae supplere potest. Igitur in Sacramento Altaris illae species , seu acliden tia Eueharistica, cum sint effectus resu Itantes ex

illa partium dispositione , per quam essentialiter constituitur panis, ct qua dispositione simul eum sui materia ablata, tollitur ipse panis ; & idem dieendum de vino : nil obstat si converso pane, S vino in Corpus, & sanguinem Christi, & per

consequens cessante illa dispotitione in materia Panis , & vini, remansant virtute Divina illa aecidentia, quae iam ex praedicta dispositione materiae resultarunt : cum enim a tali dispositione fini distincta realiter , utpote talis dispositionis effectus , ab effetente , vel quasi essiciente ea usa dependentes, optime possunt a Deo conservari extra subiectum in hac mirabili conversione . Nec tamen materiam in se includunt , cum sint accidentia materialia , sed materialia solum diis cuntur, quia erant affectiones materiae; & si de novo sub ipsis crearetur materia disposita , ut erat antea, de novo actu assicerent ipsum panem,S vinum, sicut ante conversionem assiciebant . H. e autem dissicultas de materialitate talium ae- ei dentium est etiam ab aliis Scholasti eis resolavenda. Uerum penes me nulla est dissi e ullas . Si eut enim Gratia Sanctificans , & aliae qualitates supernaturales non sunt substantiales spiritus, sed solum spirituales qualitates; ita haec accidentia non sunt corpora substantialia , nee substantialiter materia, sed accidentia solummodo materialia, non includentia in se materiam , sed eam dumtaxat assicientia , vel assicere potentia. Quaeres , utrum materia prima , & forma substantialis revera inter se distinguantur.

Respondeo ita esse. Nam quae separari possunt,

ea re ipsa inter se distinguuntur.

122쪽

Pbseer. Iea. II. cap. IV. TITAtqur forma substantialis separari potest a materia , primo, quidem in homine se cum mens hominis , quae illius forma dicitur , a corpore se-

ternatur se tanquam res a re et secundo in cor-

Poribus viventibus, eum substantia subtilis & a tuosa, quae eorum anima , vel forma vocatur .a crassioribus partibus , quae vulgo materiae nomino in corporibus viventibus intelliguntur , tamquam res m re pariter seiungi valeat tertio, in . corporibus vitae expertibus, v. gr. in ligno ; nam cum lignum in ignem convertitur ipsius forma substantialis rece ait , quamvis, iste recessus non sit rei a re, secl tantum modorum, aut qualitatum , aut dispositionum a subiecto e proindeque Oeeurrit in iis distinctio realis, saltem minor, seu modalis , quam explicuimus in Metaphysica . Ergo materia, A formae reverae in tet se disti

guuntur ..

veterum , quam re eenrior iam , quae

metisantea soDux appellari iainae Grae ei mec nisa, hae e Latini reddere pos .

sunt artificiosa, aut artificiose disposita: unde priseipia mechanica non male definiuntur ea ex quibus eo morum naturalium pendet arti elum Haec principia, , quae Democrito ,. Epicuro , eorumque sectatoribus olim probata sunt , nostri temporis. Philosophis , non tantum Epicureis, verum etiam Cartesianis vehementer placent , tametsi Epicurei , & Cartesiani inter se non parum dissentiant. Nam recentiores omnes ad effectuum corporeorum explicationem, materiam dum taxat postulant, certa magnitudinis mensura , .cer in partium situ , & figura , certo motu, audi quiete donatam ; nec quidquari, aliud in corporibus. naturalibus , praeter hau quinque affectiones , qui bus artificiose disponuntur , scilicet partium magnitudinem , figuram, situm , m sitim , & quiete-

inueniri, affirmant. Partes autem , ex quibus eor-

Eora sensibiliai sonstatu noa ut sensibus obviam

123쪽

hii pars prsmalunt , sed ut imaginatione sola , aut intelligenis

di vi percipiuntur, considerant ; primaria qui Pe , non secundaria rerum principia investigant, aut saltem coniecturis assequi nituntur . Quamvis autem ista philosophandi ratio ab ea, quam nostri temporis Peripatetici ex Arabibus sumpserunt , plurimum recedere videatur , ipsa tamen eum Aristotelis , Platonicorum, ac Pythagoraeorum principiis superius a nobis expositis facile conciliari potest. Enimvero qui mechanicam

explicandae Naturae rationem, seu methodum adhibent, nunquam quidem materiam primam , vel ut puram potentiam intuentur, quae propria caveat existentia , quaeque propemodum nihil sit: neque formam substantialem in corporibus vitae expertibus, & sensibilibus , quasi entitatem, aut Ie- mi ubstant am a materia secretam concipiunt: sed

si materia prima pro substantia extensa , solida , R impenetrabili , quatenus omni specie sensibili

orbata est , x omnium capax , forma vero sub stantialis pro illius materiae conformatioue sumatur ; tum sane Epicuri, & Gassendi sectatores, ipsique Cartesiani verbis tantum cum Peripateti cis pugnabunt, re ipsa consentient . Nam & Gansendi se elatores suas atomos, & Cartesiani triplicem suam materiam, prout omni forma sensibili destitutam conliderant ; nec eam nisi per certam partium dispositionem , aut accidentium congeriem formari , vel speciem , seu formam sensibilem induere arbitrantur . id tamen inter ipsos ,& Peripateti eos discriminis semper intercedit , quod Peripatetici, & Galeni ei secundum Arabum doctrinam incertis, ae generalibus formae substaα--tialis, vel qualitatum sensibilium nominibus eo n-tenti, naturae arcana, generationumque progressum non inquirant, aut rimentur; illi Vero, mechanicarum corporis affectionum subsidio , corporeas mutationes , variosque Naturae effectus exisplicare studeant.

Sic ubi ex ligno fit ignis , si Peripa Ieti eum Arabem, vel Galeni eum interroges, nihil aliud re- .spondebit, quam in ligno fieri transitum a privatione ignis ad formam ignis , nee quidquam ul- . erius adite iet. Sed qui mechanicas rationes ad-

124쪽

pisspeer. GR. II. cap. IV. II hibent, quid in ea generatione fiat , diligentius

explorant. Ac primo, partes in ligno quiescere, aliasque aliis immotas adhaerere observant. Tum flammae aecessu easdem valide, ac perni ei ter eontorqueri, & a se mutuo divelli , ae dissipari deprehendunt . Atque inde , quae sit ignis natura ,

cognoscere, aut certe coniicere conantur, ut inferius exponemus.

Nemini igitur dubium esse debet, quin formae, seu species corporum sensibilium in variis generationibus mutentur. Sed minime ne eessarium videtur eas formas, vel species, quasi quasdam entitates a materia distinctas, eum Arabibus, & Ga Ienicis, eontra doctrinam Aristotelis , propugnari: quandoquidem citra huiusmodi entitates , ee nerationem , & eorruptionem eorporum absolvi perspicuum est. Quod si enim nihil esset in rerum Natura, prς-

ter uni eam materiae particulam , vel atomum, huic nihil praeter eertam extensionem , motum squietem, ti figuram tribui homet . Sed si plures

Partieulas . vel atomos sic in unum eorpus coll-Iuisse fingamus, ut singulae suas habeant determinatas figuras, varioque modo inter se coniunctae, consociataeque sint: tum certe ordo quidam , situs , & tori textus inter eas partieulas est admittendus . Ac quemadmodum ex varia 24. I iterarum compositione voees innumer : se ex diuersa atomorum, vel particularum materim permix tione infinitae prope res pollunt oriri. Jam si hoc universum mundi syntagma , quasi corporibus plenum, ut revera est , mente concipiamus, tum facile intelligemus , quo pacto ex mutus partium accessu , vel recessu , aut transpositione , vel alia quavis mutatione res Pene infinitae procreari , aut corrumpi queant. Si e ubi triti eum in farinam , 8e fur ue eon Uer titur, nihil in ista mutatione , praeter motum , ac divisionem partium oceurrit. simili modo, ubi farina per aquae affusionem fit massa, quae manibus subacta in clibano eo quitur , nihil adhuc praeter partium transpositionem, aut mixtionem obseruamus. Tum massa illa eocta , quae panis dicitur ,

dentibus eontrita , dc in ventriculo variis adii

125쪽

vantibus laeeis digesta , ehyli primum , postea sanguinis, & carnis speciem, per solum pertium

motum , aut transpositionem , aut aliam huiusmodi mutationem inauit . Eadem prorsus observari possunt in aliis quibuscumque generationibus , aut variationibus corporum , ut selectis exemplis eleganter describunt recentiores Philosophi, quorum aliqua identidem proferre, eum se dabit occasio, non omittemus. Sed nunc Epicureorum, tam veterum quam recentiorum, principia explicare duntaxat aggredimur et eae tera, quae mechanicae huic

philosophandi methodo eommunia sunt , in sua

quaeque loea remittimus. Epicuro igitur , & veteribus Epie ureis materia existit ab aeterno , Iieet huius universi compagem initium habuisse concedant , ut admonuimus in Metaphysica . Materiae autem nomine atomos quaiadam , seu corpuscula solida, & insectilia, variisae multiplieibus figuris instructa intelligunt ; ex

quorum corpusculorum temerario concursu munis

dum hunc fuisse coagmentatum , ut fortuito e . rumdem dissidio dissolutum iri doeent . Praeterea sngulas atomos in immoto, & quieto Universo, ferri tamen irrequietis motibus aiunt, in quibus eas semper fuisse, nunc esse, ac temper fore necesse sit. Quae omnia primo, ac se eundo libro de rerum natura copiose tradit Lucretius. Sed eum ibi Stoi eos, & eademi eos arguit , quod hunc mundum divina virtute ereatum ,& conservatum, divinaque Providentia administratum velint , il-Iustre sane imbecillitatis ae eae citatis humanae vir caetera ingeniosus, ac perspicax praebet exemplum . Quapropter Gassendus, ac recentiores Epie urei atomos quoque seu corpuscula & solida, & in seinctilia , pro eorporum sensibilium initiis statuunt.

Sed omnem atomorum motum , omnes affectioinnes , aut dotes in Deum creatorem, & conservatorem, & subernatorem refundunt: nec eas pro

inde caeco impetu agitari , ac temere in sese invicem ineurrere putant: sed a Sapientissimo Motore propter fines , quos ipse sibi in huius Universi fabrica proposuit, constanti , certoque motu cieri. Hune proinde motum singulis atomis , serta dumtaxat determinataque mensura, sed per

126쪽

pissees. δεα II. cap. IV. IIς severanter fuisse inditum: adeo ut si atomi in eorporibus sensibilibus quieseere videantur , id ex mu-xua tantum earum inter se implicatione, non ex tarditate oriatur ; nam eae aliunde, quantum in

se est, moveri nituntur, nisusque iste , ubi primum fractis repagulis liber exitus aperitur , in

verum & localem motum erumpit.

Utrum vero corpuscula extensa simul , & indivisibilia esse possint ; item an motum habeant , aut nisum sibi congenitum , ut Gaisendo , & Epicureis placet, inferius excutiemusia Quanquam

Posteriorem quaestionem iam in Metaphysica decidimus, ubi de primi motoris seu Dei existentia

verba focimus. Sed alterum est Epicureorum prin- Cipium , nempe vacuum , seu inane , de quo nobis paulo explieatius agendum nunc incumbit. Vacuum porro saepe dicitur, quod ea, quae so- Iet continere, tum non continet: ut stagnum dicitur vacuum, quod piscibus destitutum est et crumena vacua, ex qua subducti sunt nummi. Cum

vas inane dicimus , non ita loquimur, ut Pis siet , quibus inans esse NIHIL pDeere fed ita ut, ver-βi eausa , fine aqua , sine vino , sine oIest vas VI a dieamus, inquit Tullius lib. de Fat . Inane quoque nonnunquam a Poetis dicitur expansum illud , quod inter coelestia eorpora , terramque , quam incolimus, interiectum videmus. Sed apud Phy si eos, ut modo vidimus ex Cicerone , vacui seu inanis nomine intelligitur spatium quoddam , omni prorsus eorpore desitatum , eir aptum tis νε-pIeatur . Quemadmodum, inquiunt , si Deus omnem aerem in vase accurate Oecluso comprehensum ita nihilum redigeret , ae euiuslibet substantiae ingressum in il Iud impediret, vasisque latera sustineret, tum vas illud vacuum proprie diceretur 2 quoniam intra se spatium quoddam omni eorpore privatum comprehenderet, quod spatium, tametsi nihil esset , aliquo tamen corporae posset replertia Circa nuiusmodi vaeuum Philosophos videmus in tres oppositas factiones esse divisos , Cartesianorum scilicet, Peripateti eorum , & Epicureorum ,

Cartesiani quippe spatium omni corpore destitutum , sive inane extensum , non minus repu

127쪽

x is Pars Prisis gnare aiunt, quam montem sine valle, aut e sculum quadratum e quia quod nihil est , sive quoainane est, extendi omnino non potest e adeo ut non modo Taeuum extare negent, sed stiam prorsus impossibile esse contendant. Peripatetici vaeuum quidem actu existere ne gant in rerum natura r sed tamen possibile esse laltem virtute Divina, solent assirmare.

Epicurei denique non modo possibila iudieantvaeuum , verum etiam in rebus existere , penituriae necessarium esse arbitrantur . Hoc autem

Ioco omnium optime philosophatus videtur Cartesius seeunda parte Principiorum num. 16. st cum eo Cartefiant omnes: quibuscum sit

TΕque extat , neque extare potest vacuum , se seu inane.

Probatur. Vaeuum, seu inane vulgo definitur, spatium aliquod expansum omni plane corpore destitutum, & aptum ut repleatur. Atqui nullum extat , neque extare potest huiusmodi spatium : quandoquidem extentum seret, ut ii volunt Physici, qui ipsum propus nant: sed nee foret extensum, cum nihiI sit, ut iisdem plae et , teste Tullio ς eumque nibiItim & inane pro

eodem sumantur italae cap. 4. v. II. Nihili autem nulla est extensio : nam vibilum extensum eo nistradictionem involvit : Hinc est quod docet s.

Thomas, 3. Parte q. 37. art. 4. ad a. nullum eia se locum, aut vacuum extra coelum : imo nullam ibi esse potentiam susceptiυam alicuius corporis, sive nullum spatium, quod in se corpora recipere valeat. Ergo neque extat , neque extare potest vacuum seu inane . Respondent Adversarii negando minorem. Cuinius probationem distinguunt : vacuum foret ex tensum, & non extensum, diversa ratione, eod- cedunt: eodem modo, aut ratione, negant. v tuum quippe, inquiunt, est extensum extensione vacua, penetrabili, & mathematica, quae corpora in se admittit; non est autem extensum e X ten

128쪽

Ph'saes. ME. II. Cap. IV. II sone solida, aut plena, sive physica, & impenetrabili , quae nempe locum sic occupat , ut ab eo

corpus omne rem Ovsa I.

Verum extensionem illam vacuam , & mathematis am seu Dasiosum nihil , ut a S. Augustino vocatur lib. 7. Conte T. cap. I. nulli bi extare, nisito quorumdam im ginatione , sic probamus . Il- Iud nihil est, nisi in quorumdam imaginatione ,

quod neque est ens , neque modus entis . Atqui extensio vacua , sive , ut eam appellant, mathematica , naque est ens , neque modus entis. Primo non est modus entis , cum in nullo ente, aut substantia recipiatur . Secundo non est ens , cum neque esse a Deo acceperit, qui nusquam vacuum creasse dicitur; neque a seipsa existendi vim habeat et alioqui foret ens summa Periectum , aeternum , infinitum , & proinde Deus ; quod a surdum est. Ergo extensio illa mathematica ,& vacua neque est ens , neque modus entis; proindeque nihil est:

nec alibi quam in quorumdam imaginatione su sistit.

CoroIIaritim I. Licet extensionis nomen sit abstractum, ut bu Manitas , aliquid tamen concretum significat. Nam cum extensio concipitur , non rei modus, qui nempe relationem habeat ad subjectum , concipitur ;sed aliquid absolutum , in quo inest longitudo , Iatitudo, & profunditas et adeo ut extensio , seu magnitudo trinae dimensionis sit quid idem ac substantia extensa, seu corpus; ut humanitas est quid idem, ac corpus & mens, sive est ipse homo. Coroliarium ΙΙ. Corpus physicum, & corpus mathematicum diverso tantum, quo spectantur , modo inter se dis

crepant.

Corpus enim mathematicum voeamus , quod est extensum in Iongum, latum, & profundum , &in quo nihil praeterea consideramus . Nam duritiem , mollitiem , & eae teras qualitates physicas negligunt Mathematici . Ut si Geometra metiri uelit soliditatem montis, minime sollicitus erit ,

an mons ille sit durus, di lapidosus, an mollior,

129쪽

ris pars Prima aut arenosus: id enim ad mensuram nihil attinet. Atqui illud idem eorpus, quod extensum est in longum, latum, & profundum, dici potest phys cum , si modo proprietates , aut attributa secundaria, quae ab extensione profluunt , ut motus , figura, mollities, durities &c. considerentur. Ergo corpus physicum , & corpus mathematiis cum, diverso tantum quo spectantur modo , i ter se discrepant. Responsiones ad obiecta. Obi ieies I. cum Epicureis. Illud ne eessario exi- sit, sine quo nullus omnino fieret in corporibus

motus, nulla rarefactio, aut condensatio . Atqui sine vacuo nullus fieret in corporibus mointus. Nam ut corpus moveatur, necessarius est ipsi locus . Sin autem omnia plena sint , nullus superest locus replendus e proindeque si omnia sint Plena, nullus esse potest motus. Deinde non fieret quoque rarefactio , seu dilatatio partium in corpore physico , v. g. in lacte ebulliente , nisi DatisIa vacua intra ipsius partes intercepta ampliarentur , quae in ejusdem condensatione confringerentur . Ergo necessario admittendum est vacuum , seu

inane.

Respondeo negando minorem quoad utramque

partem.

Primo enim citra vacuum fieri potest motus , dummodo partes liquidi, in quo fit motus , antrorsum pulsae, simul & eodem temporis puncto

ad tergum corporis moti recurrant. Atqui id eonintingere certissimum est. Nam cum v. g. piscis in aqua movetur, anteriores quidem aquae partes pro- petiit , ae dividit: sed eae ad latera sic feruntur, ut vicinas sibique contiguas partes eo ipso momento locum, qui a pisce deseritur, a tergo cogant occupare et nec proinde necesse est, quemadmodum Epicurei contendunt , ut saltem aliquo momento vacuus relinquatur a pisce Iocus, priusquam aqua succedente repleri possit . Siquidem qua ratione seu proportione progreditur piscis , eadem ratione, eodemque tempore succedit aqua. Erso circuitione tantum , aut motu pene circum

130쪽

Pisseer. Sect. II. cap. IV. II piari in eorporis liquidi partibus opus esse vide

tur , ad motuum naturalium explicationem; minime vero spatio inani eaque est opinio Aristotelis lib. 4. Physicorum cap. S. & sequentibus . Deinde rarefactio quoque, & eondensario corpo rum citra vacuum perficiuntur, si modo Iac, aut aliud corpus ideo tantum rarescat , seu intumescat, quod corpora quaedam tenuissima, V. g. aer,

aut fumus , aut alia huiusmodi , i psius meatus

subeant: de tumescat vero, seu condensetur, quod eadem corpora ab eo recedant. Atqui lac , aut a liud corpus rarescens per corpusculorum ingressum intumescit, per eorumdem vero egressum con densatur, ae detumescit, ut recte idem Aristo ie-Ies observat libri modo laudati cap. Io. nosque adhue postea exponemus. Ergo citra vacuum fieri potest tum rarefactio, seu dilatatio, tum conindensatio, seu compressio partium corporis physici: proindeque neque in motu, neque in rarefactione , & condensatione corporum vacuo spatio est opus. Instabis . Etiamsi corporum motus, simulque rarefactio , & condensatio citra vacuum amplum , seu eoaeervaltim forsan explicari possint , coniunctio tamen particularum, vel sttomorum, ex quihus maiora constant corpora , sine vacuolis qui

husdam , intra easdem atomos, aut particulas disispersis, intelligi nequit . Cum enim eae particulae, vel atomi diversas habeant figuras , non possunt tam apte inter se cohaerere , quin hujusmodi vacuitates disseminatas intercipiant. Ergo saltem admittenda sunt vacuo la inter maiorum corporum particulas disseminata. Respondeo negando ant. Hoc enim argumen tum adversus eos tantum vim habet, qui atomos,

seu corpuscula solida, impenetrabilia, & insectilia cum Epicureis defendunt: sed nullius est efficaciae adversus alios, qui materiam subtilem, mnis figurae capacem , nullius tenacem, cum Peripateticis , & Cartesianis propugnant . Si enim existat materia subtilis , omnis figurae capax , quae corporum omnium meatus, & anfractus sic penetret , ut omnibus eorum figuris sese facillime aeis

commoder ; sane vas vola intra corporum particulas

SEARCH

MENU NAVIGATION