Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Tomus secundus, quo elementa geometriæ, & physica generalis continentur

발행: 1730년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

T4o pars Prima Porum mixtorum elementa. Secundo, etἰamsi foriste sales ex prioribus elementis sensibilibus non Prodeant, quod peritioribus diiudicandum relinquimus, diversas esse illorum species nemo negabit, adeoque minus simplicem esse illorum, quam vel terrae, vel aquae , vel aeris naturam omnino fatendum . Tertio, oleum in spiritum , & spiritus in aquam convertitur , ut postea observabimus . Unde sequitur, principia Chymicorum , quamvis inter elementa secundaria , seu misibi-

ia , ut vulgo vocantur , corpora recenseri possint, non tamen singula aequo iure cum aere, R- qua, δc terra elementorum nomen , ac rationem

Participare, ut amplius postea declarabimus. CAPUT IL

inamvis ignis ex diversae rationis partibus toma

ponatur, neque proinde in elementorum alatium sit referendus: de eo tamen hoe loeo disputandum censemus ; tum'quia vulgo inter elementa eon numerari solet; tum etiam quia praecipuum est Naturae, & Artis instrumentum , quo alia e- Iementa vel in mixtis corporibus permiscentur , vel permixta ex iis expediuntur adeo uu nullus fere in tota Physica commodior de eo dicendi loiaeus occurrat. Videndum igitur quid Peripatetiei,

quid Epicurei , & nostris temporibus Cartesiani de illius natura scriptum reliquerint, ut quid de ea statuendum , set conjiciendum sit, facilius ap

pareat.

- Ac primo Peripateticorum doctrinam exponet ipsorum Auctor, ae Princeps Aristoteles , lib. 2. de generatione & corruptione , cap. 3. ubi definit ignem elementum ealidum Fecum: quae tamen definitio magnum non affert ad naturam ignis perspiciendam adiumentum . Quis enim vel inter plebeios , & rusticos homines ealidum esse ignem, siccumque, sive in nobis ea lorem excitare, humoremque ex madidis corporibus exsiccare ignorat ' Verum id exere et Philosophos , quibus ex partibus compositus , quave ratione consti tu.

152쪽

pb laes. GER III. cap. II. I Itus esse debeat ignis, ut calorem & siccitatem in

aliis corporibus producere valeat.

Itaque Galiendus sectione a. Physicae , lib. 6. qui est de qualitatibus rerum , cap. 6. quod est da calora, Cr frigore, & Epicurei omnes natu iam ignis in atomis quibusdam rotundis , tenuissimi iaque collocant; quae cum admodum sint mobiles, summaque celeritate abripiantur , & in omnes Partes vibrentur , obvia quaeque corpora disper gunt & in eidunt. Quare ignis Epicureis genera .ri dicitur , cum igneae atomi , quae prius erant, dispersae, simul coeunt ; sive tune actu fit ignis,

qui extabat tantum potestate: v. g. cum ignis a

tomi , quae in ligno delitescebant, & a se se mutuo procul aberant, simul conglomerantur, ac turmatim erumpunt, tum ignis speciem & naturam induere dicuntur. Hunc autem rapidum motum ignitis atomis congenitum esse contendunt Epicurei ; adeo ut si sibi permittantur , nec intra aliorum corporum

partes implicentur, statim exiliant , & qua patet via facilior, se se proripiant . Quod quidem

ideae, quam de corpore ingenitam habemus, ad versari videtur: cum nulli corpori concessum sit, ut se se moveat, si semel conquiescere coeperit . sed ab alio ad motum excitari debeat , ut frequenter inculcavimus. Graues praeterea, pene que inextricabiles ea opinio difficultates patitur , quas non multo post attingemus. Cartesius denique 4. parte Prine. nu. 8 o. suam materiam subtilem , seu primum elementum iuper Petuo, nec unquam interrupto motu iam inde ab ipso mundi exordio perseverare statuite

quod quidem, ut hypothesis commotissima , &ra

tioni maxime consona admitti posse videtur . Quamobrem ubi materia primi elementi terrestrium cor porum meatus tanta copia pervadit, ut uires suas exercere , & terrestres, seu tertii elementi particulas secum abducere, ac contorquere possit, tum

ignem excitare dicitur , qui materiam globosam, seu se eundum elementum quoquoversus impellens fulgorem procreat , & obvia quaeque divellendo comminuit, atque consumit . Nam , ut ipsemet

Cartesius ait loco laudato, quemadmodum m te

153쪽

ria tertii elementi secundo innatans elemento aerirem emcit: ita eadem materia ubi primo abripi- Iur elemento, ignem producit. Quae quidem sententia ex iis , qui in tormenistis bellieis, 3c euniculis fiunt, motibus magnam veri speciem accipit. Nam neque aer, neque ul- Iu m aliud circumstans corpus sensibile tantas per se strages edere, tot molimina subvertere potest. Unde materiam quamdam insensibilem , & rapidissimo perennique motu agitatam excogitare necesse est, cui omnes isti effectus , tamquam causae proximae, sint attribuendi. Sed cum ea materies incredibilis sit tenuitatis ac mobilitatis, corporumque omnium vel angustissimos meatus facillime traiiciat: si sola moveri intelligatur , nullum plane e stellum sensibilem producit . At ubi erassiores , & duriores tertii elementi partes secum abducit, & rotat I tum magna vi in obvia corpora incurrens, ea vehementer concutit, ipsorumque partes diruit, & a se se mutuo divellit. uod quidem exemplo aquae fluentis non male adumbratur . Nam cum aqua sola praeter pontis

alicuius pilas labitur, eum ipsa liquidissima sit ,

& tenuissimis ex partibus constans, nullum ponti detrimentum , aut ruinam sensibilem inferre observatur. Sed si trabes, aut navigia me rei bus onusta , vel glaciei moles simul secum veloeiori cursu devehat, tunc pontem ipsum tam vehementer quandoque commovet , & quatit , ut ipsum funditus subvertat. Itaque ad naturam ignis haec duo requiruntur feeundum Carteitum e primum quidem, materiae subtilis seu primi elementi, quae perni et ismo semper motu ab ipsa creatione fuit agitata ; secundum, materia tertii elementi , quae primo in natet elemento, & ab eo quam ei liis me abripiatur. A qua sententia non abhorrebimus , dummodo eas tertii elementi particulas sulphureas praesem gi In , ac nitrosas esse concedat Cartesius. Quare sit

dummodo per crassiores tertii elementi pa D ticulas

154쪽

PbHeer. GA. III. Cap. II. 24 Itieulas intelligat praesertim eas , quae sulphureae sunt, & nitrosae : sive , quod idem est , ignis constare videtur ex partibus sulphureis di nil rosis, a materia subtilissima exa gitatis. Probatur . Ex iis partibus constare videtur ignis, per quas illius natura, proprietates, & eia fectus satis apte explicantur. Atqui per partes sulphureas, & nitrosas a ma teria subtiIissima exagitatas satis apte natura, proprietates, Ae effectus ignis explicantur. Ρrimo enim necessaria est materia subtilis , quae in iugi & pernicissimo motu posita erassiores itinus , seu sulphureas , & nitrosas partes quoquoversus , prout ignis naturae convenit , rapidi stimo contorqueat, ut qui in tormentis bellicis, & euinniculis stupendi cernuntur effectus, procreari va- Ieant e . nam motus tam subiti , tamque violenti non possunt aliunde quam a subtili materia vallis

dillime mota proficisci ἰ cum neque aer, neque aliud quodlibet circumstans corpus iis originem Praebere possit. Secundo , sulphureas partes ignem alunt ac Misvent; tum quia tenues sunt, Et facile inflammabiles, seu iacile per materiam primi elementi a

gitantur e tum etiam quia magnam intra se salium volatilium copiam continent, a quibus con tinuo explicantur, & exalaamur, ut dicemus cap. s. Unde corpora macra, seu omni sulphure , vel oIeo destituta, ut aqua, sales, cineres, Ac . nun quam flammam concipere deprehenduntur. Tertio , eum partes illae sulphureae molliore sint, ac nimium flexiles , quam ut possint obvia duraque eorpora perrumpere, iis accedant oportet solidiores nitri partes , quae vel compactiorae orpora penetrant ac diruunt. Hinc est quod aer. igne in cubiculo accenso , per januae riinas non sine strepitu subire sentiatur, ut partes nitrosas ,

quibus ipse abundat, ipsi suppeditet. Hinc etiam

est quod accensi carbones in macbina pneumatica, de qua postea , statim atque ex ea exhaustus est

aer, extinguRntur.

Ergo ignis constare videtur ex iis tertii element 3 partibus, quae sulphureae sunt, & nitrosse, quaeque vobgmen Ii , ac perturbato motu a pri

155쪽

T 44 Pars prima mo e Iemento abripiuntur. Confirmatur propositio variis, ac notissimis exinperimentis .

Primo quidem exemplo pulveris pyrii, seu nitrati , quem Monachus quidam ordinis S. Franiscisci Chymiae deditissimus, nomine Berto idus Schvis artus, natione Germanus, Friburgo oliundus in generis humani perniciem decimo quarto Christi keulo invenisse dicitur. Hic pulvis ex decem nitri seu salis petrae , tribus sulphuris , & quinque ear bonum partibus contusis , & simul permixtis, tum cribrorum ope in granula sphaerica formatis conficitur. Ubi vero ipsius partes a materia su tili seorsim, ac pernici, & perturbato motu sunt concitatae , statim ignem concipit , & in majus volumen magna vi te se explicat; atque ita globulos plumbeos e fistulis ferreis , aut aeneis cum impetu explodit: & ingentes quandoque aedificiorum moles , ubi in subjectis cuniculis aeeenditur, magno fragore diruit, & evertit. Quod ei tra vehementissimum materiae subtilis motum , &partium nitrosarum duritiem ac rigiditatem essici posse non videtur. - observa hunc pulverem inflammatum tunc duntaxat fragorem edere, cum vel in chartis, vel in fistulis, sive, ut loqui solent , in feloperis , aut bombardis, aut etiam in cuniculis includitur . Sed alius est pulvis , qui in aere libero accensus inis gentem sonitum excitat , qui idcirco pulvis fulminans nominatur. Hic ex tribus Partibus nitri, duabus falis tartari, & una parte sulphuris componitur. Sin autem ex eo, quantum extremis digitis stringi potest, in cochlear immittatur, & igni imponatur , repente instar ictus selopeti crepat . Idem aecidit auro fulminanti, de quo postea . Secundo . Eamdem quoque sententiam stabilitexemplum ligni , quod per aliquot dies in aquis fluctuavit, salesque ibi deposuit: nam cum in foco accenditur , minor est illius ardor , quam si nunquam fluctibus iactatum esset, nec sales amisisset. Tertio . Non salinis tantum, seu nitrosis pamtibus ad ignem essiciendum , verum etiam oleo-

sis, seu sulphureis opus est. Nam nitrum solum

156쪽

in eat illo profundiore, sive crucibulo , ut vocant Chymi ei, igni impositum , vel ustorio speculo exispositum, neutiquam inflammatur e sed si earbones, qui sulphurei sunt, in eumdem catillum injiciantur, statim nitrum in ignem , & flammam eonversum foras erumpit. Quibus Omnibus , alitiaque plurimis exemplis, & experimentis effici potest, quod intendimus, ignis naturam in partibus sulphureis , & nitrosis a materia subtili rapidissime agitatis non male collocari. . Coroliarium.

Corpora quae constant ex partibus sulphureis , & nitro sis , quale est lignum , dici possunt ignis

potesate, ut loquuntur Scholae e cum vero sunt accensa, fiunt ignis actu. Si iam quaeras, quibus praecipue rationibus proin babilior nobis videatur Cartesii , quam Gaisendi ei rea ignem opinio :Respondeo duas praesertim ob causas. Primo eis nim probabilius est quamdam extare materiam

subtilissimam , iam inde a mundi exordio validissime a Deo agitatam , a qua caetera corpora mo-Ueantur , quam propensionem aliquam, vel nisum ad motum atomis igneis esse congenitum , ut iam aliquoties annotavimus . Secundo , si ignis tum Procrearetur, eum atomi antea dispersae in unum coeunt , fortasse non satis apta afferri posset ratio , cur ex quovis corpore ignis non eliceretur enam eae atomi in aqua , & terra calefactis invenirentur, tametsi ignis ex aqua , & terra eduei posse non videatur, nisi prius ea corpora in primam materiam resolvantur , ut dictum est. Praeis terquamquod difficile dictu est, qua ratione atois mi ex singulis, & quandoque ex remotissimis coria Poris inflammabilis partibus in unum locum con-iluant ad ignem producendum i nam non tanta.

est earum in singulis partibus copia , quin ipsas ad huiusmodi productionem ex multis ,& quidem

xemotioribus partibus advehi sit necessarium . Dices. Cum eaIcinatur plumbum, id est, cum ita ignis vi exsiccatur , ut in pulverem eaIes fere si lem redigatur, multae ex eo partes sulphu- m. II. G reae,

157쪽

dus augetur.

Atqui inere mentum illud ponderis in plumboeiae inato aliunde profioisci non potest , quam ab ignitis eorpusculis intra flexiles , ac ramosas huis iuste metalli particulas inhaerentibus , ut docet clarissimus Lemerius Chymicus Paristensis, prima arte Chymiae cap. s. quod est de plumbo. Ergo admittenda sunt ignita corpuscula. Respondeo distinguendo minorem . Incremen tum ponderis in plumbo calcinato oritur ab ignitis corpusculis intra plumbi particulas inhaerentibus, id est, a quibusdam profluviis substa tialibus ex igne erumpentibus, qualiacumque sintea profluvia, concedo: id est, ab atomis actuosis, quae simul collectae ignem efficiant , ut Epicurei interpretantur , nego : quare nego consequentiam. Huiusmodi enim atomi igneae, quae sui motus prinei pium in se ipsis habeant , seseque

sponte , ubi obices omnes removentur , ad motum excitent, ac ignem citra ullius materiae sulphureae, & nitrosae adiumentum efficiant, nulla , ut nobis quidem videtur , satis valida ratione ab Epicureis propugnantur. His ita constitutis , explicari poterunt multa, quae in igne, & flamina observantur , Phaenomena . Primo enim flamma sursum fertur, ob ingentem subtilis materiae , seu primi elementi coinpiam , quae in ipsa dominatur, quaeque dum par

tes ignis nitrosas rotat, aerem crassorem , & ei cum fusum disiicit ac removet ς partes autem ae vis illius eram, vorticoso subtilioris materiae moatu deorsum pressae, ut infra dicemus , cum de

ravitate corporum agemus in & cireumquaque a flamma repulsae ad latera cedunt , ac locum inseriorem occupant; dum flamma, quae minore videorsum per vortitosum materiae subtilioris in tum premitur, ob rationes infra deducendas, in locum superiorem eluctatur. Secundo, eam esse acuminatam oportet , quod ab aere circum ambiente comprimatur, quodque et lyehnium in Iucerna , vel uberior materiae erumpentis copia in aliis corporibus inflammabita

tibus inferiorem ipsius partem reddat crassiorem et

Di iii od by Coo le

158쪽

pissees. 'IAE. III. Cap. III. adeo ut quo Iongius producitur flamma, hoc maiagis illaem imminui, & in angustius spatium redicti nece lis sit .P. Ex eodem aere cireum iecto petenda est ratio , eue duae flammae contiguae in eumdem conum . non secus ac duae aquae guttulae in eundem globulum, coeant i: quippe aequabilis aeris circumis ambientis premo utrumque procreat effectum . Sed singula ignis phaenomena persequi non est a

AErem definit Aristoteles lib. a. de generatione, & corruptione cap. 3. Elementum eaIi-dωm ,δ b-ῆ sim : satius dixisset, ligusItim. Nam revera aer liquidus est, seu fluidus , & permeabilis, non durus. Sed Feeus dici debet, non θυ-midus, cum madidai corpora exsiccare , n, n madefacere solitus sit. Unde di quidum duro, sic eum

humido opponitur . - o.

Cum vero hae e Aristotesis 'definitio doctiores nos

circa naturam aeris emcere non Uideatur, optandum sane foret , ut clarius nobis aeris natura ab

aliis fuisset exposita. sed eum aer sub aspectum non cadat, neque 'ipsius partes per artem chymi eam evolvi , & a se se mutuo separari possint; hinc fit , ut, quae , fle qualis sit illius natura,

magna ex parte nos lat M. - Quintus Lucilius Balbus, qui tantor Progressus habebat in Stoicis , ut cum ex ellentibus in eo genere Greeis e pararetur, aerem ex respiratione a-

uartim oriri aiebat , apud Ciceronem lib. a. de natura Deorum. Esrum enim , inquit, quasi vapor quidam My habendus' in . - . . Cartesius quarta parte Principiorum num. 43.3 sequentibus , aeris particulas ad tertium e Ie mentum refert: sed eas adeo tenues esse ait , &divulsas , ut secundi elementi , in quo natant , motui quam Deillime obsequantur, ab eoque ex Plitentur, & dilatentur . Quare ut ignis , apud eumdem Cartesium, nihil est praeter quasdam ter- . G a ' iii

159쪽

a48 Pars Primatii elementi particulas primo elemento innatantes , & ab eo citissime circumactas ; ita aer, iacaeteri liquores nihil aliud sunt, quam tertii quoque

elementi particulae in secundo , elemento fluitantes . Verum hoc loco notandum venit, duplici modo aeris nomen apud rece otiores Physicos usu pari : se ilicet uel pro aethere , sive aetherea aut coelesti substantia , quae a secundo Cartesii elemento non discrepat , Vel pro aere ipso elementari: qui rursus vel purus est, & proinde subti- Iior , ut in celsissimis montium iugis spiratur ;vel impurus, & crassior, qui terrae , & aquae finitimus, tum illius exhalationibus , tum huius

vaporibus est admixtus. De solo aere elementari

nunc disputamus, de quo sit di A in I LPROPOSITIO. i I AEr elementaris , & terrae circumfusus non ex solis vaporibus, & fumis componitur , ut visum est Stoicis ; sed ex partibus longe tenuioribus, quasi fila mentis , quae in aetherea substantia

fluitare videntur, ut Cartesius existimat. Probatur prima pars . Aer terrae circumfusus

insignem habet vim elasticam, seu vim sese, postquam compressus est, explicandi, & priorem expansionem recuperandi: ut vel in folliculo, quo ludere solent adolescentes, vel in Vesica aere plena cernimus. Nam ubi vel folliculus, vel veIica in terram decidit, ae infima illius pars fuit complanata, & proinde aer, qui intus continetur, fuit compressus: tum repente , per eiusdem aeris restituistionem, ac dilatationem, vel folliculus, vel ve-

si ea resilit. Quod etiam in fistula sambucea probant pueri, dum immisso in eam obturamento a. liquo cannabino, alterum obturamentum embolo in eamdem maiore vi adigunt. Nam aer inter illa duo obturamenta nimium compressus , vi su elastica sese explicat e A primum obturamentum cum aliquo fragore extrudit . Idem ostendemus

inferius in selopeio pneumatico , in fonte artificiali, ae machina Boyliana.' Atqui huiusmodi vis elastica in fumis, aut vaporibus nulla sere deprehenditur , cum nullis se Prodat experimentia. Ergo

160쪽

Ergo Aer elementaris terrae circumfusus non ex solis vaporibus, aut fumis componitur. , Probatur secunda pars . Ex iis partibus constare existimandus est aer , per quas ipsius proprietates, & effectus satis feliciter expileari possunt is Atqui per partes tenuissimas , quae sint veluti filamenta quaedam exigua , aut pili , satis apte Proprietates , & effectus aeris explicari possunt , imprimisque vis eius elasti ea . Nam si ea filamen ta plus aequo compressa in minus spatium cogantur , posteaque remissa compressione sibi permittantur, tum influentis aetheris, in quo fluctuant, aut etiam alterius substantiae tenuioris motu dilatata sese explieabunt, ut cernitur in pilis, vel lana, vel gompii lanugine, quae si minus pressa

sint, magis expanduntur. Hi neque multorum eia fectuum rationes desumendae sunt, quas infra fusus persequemur. A Ergo aer ex tenuissimis partieulis , instar filamentorum quorumdam productis , tonstare videtur. Quae res hoc loco , numquid sint aliae qualitates aeris praeter vim elasticam , quae cum ea , quam aeri assignamus, partium textura minus be

ne con Ueniant.

- Respondeo non videri . Nam ex iis qualitatibus aliae sunt, quae ipsi aeri proprie competunt, ut elaterium, tenuitas, fluiditas, gravitas, & si quae sint hujusmodi r quae quidem eum assignata Particularum aeris figura apprime conveniunt , ut omnibus per spieuum est. Aliae ab aliis corporibus aeri admixtis , puta ab effluviis ex aqua ,

S terra erumpentibus, repetuntur et v. g. insignis est in aere vis dissolvens , qua cuprum , & ferrum exedit, eaque a nitrosis sive salinis partibus cum eo permixtis exoritur. Hi neque fit, ut eor-Pora omnia , quae in aere libero , tanquam in mariseru* quodam , seu dissolvente universali ei-tius corrumpuntur , in excipulo machinae pneumatiem, quam infra describemus , aere pene vacuo posita diutius conservari observentur: ae foristasse longiori adhue tempore integra in eo permanerent ,' nisi vel aer exterior per quasdam rimulas subiret , vel ex ipsis corporibus inclusis , ut postea declarabimus , erumperet. Quocirca fru-

SEARCH

MENU NAVIGATION