Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Tomus secundus, quo elementa geometriæ, & physica generalis continentur

발행: 1730년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

stotele lib. I. de generatione & corruptione cap. 4. mutatio totius in totum , minime remanente stibis recto sensibili , ut eodem . Nam cum cera v. g. in fumum exhalata est , non remanet idem subiectum sensibile. Quis enim ceram & fumum idem esse subjectum sensibile dixerit , postquam tanta facta est accidentium , seu qualitatum sensibilium commutatio λ Equidem superest odor in fumo , & fortasse quaedam accidentia , quae prius cerae inerant; sed longe plura discessierunt : quod suia

ficit, ut facta dicatur mutatio totius in totum , minime remanente subjecto sensibili , ut eodem . Neque enim ad corruptionem mixti semper reis quiritur, ut fiat resolutio usque ad materiam primam , ut volunt Thom istae, tametsi ea impossibi- Iis non videatur. Nam duplicis generis fieri potest corruptio , seu destructio : se ilicet destruetio solitis , remanentibus adhuc partibus , qualis est destructio animalis intereuntis , cuius adhuc suis Persunt Ossa , carnes , oculi , aures, & reliquae Partes organicae . Item fieri potest corruptio seudi Tolutio totius simul , & singularum partium ,

qualis est corruptio animalis in terram aut cineis res conversi , cuius proinde nullae supersunt partes organicae integrae. In priori quidem corruptione, quantumvis reis luctentur Thom istae , non fit resolutio usque ad materiam primam, cum multa supersint ae ei denistia, imo multae partes organicae integrae . Siquiisdem in earnariis tabernis prostant capita bubula, vitulina, Re . quae eadem omnino sunt , ac quae vivis animalibus inerant, non tantum aequi υ est,

R improprie, ut aiunt Thom istae , sed etiam u-mivoce , & proprie , quamvis sint alterata , seu

variata. Nec quidquam iuvat, quod contendunt recessime formam animaus , & formam ea veris accessime , ex qua nova penitus accidentia proinsuant: nam recessit quidem forma animalis, seu qanima, quatenus spiritus animales , quibus moin Uebatur eorpus organicum , quiescunt 2 sed non

recessit singularum partium dispolitio , seu accidentium omnium congeries. Etenim si hes ita se haberet, ut contra Thom istas urgere solent Sco. tiuae a

182쪽

tistae, nullis honoribus, nulla veneratione eo leniadae essent sanctorum reliquiae , cum , accedent. nova cadaveris forma, novum quoque fieret eorpus; nee iidem oculi, eadem caro, eadem offa , nisi homon me , seu aequivoce superessent et quoatamen absurdum est , & Ecclesiae Catholicae praxi contrarium.

Sed nec in eorruptione integra, quae non tanis tum est destructio totius , sed etiam singularum partium , necessaria est resolutio usque ad materiam primam e quippe satis est, si fiat in elementa sensibilia, puta in terram, aquam, sales , 3teis Verbi gratia si comburatur animal , non tantum fiet disjblutio totius , sed etiam singularum par tium , quae tamen in materiam usque primam abire non debebit : nam satis erit si in cineres, fumum , aerem S in alia elementa sensibiliae convertatur ac proinde iidem remanebunt in rerum natura sales, idem aer , dc alia elementa quae prius animali inerant. anquam cujuslibet mixti resolutionem in materiam ussue primam

fieri posse non inficiamur. Sed de his satis.

SECTIO QUARTA.

De simplisibus eo oris naturalis quaIitatibur, seu affectionibus, ex iIlius natura proxia me Auentibus.

SI quod de corpore physico antehae diximus

eum vero consentiat, nec male substantia nais suraliter extensa nominetur , haud aegre ex primario illo attributo simplices corporis affectis-nes, aut qualitates, qua S in categoriis enumer

vimus, quaeque etiam secundaria illius attributa vocari possunt, deducemu . Primo enim substantia extensa , quae etiam δε- ιida est , & impenetrabilis , quendam habet extensionis modum , seu quandam magnitudinem gestque in partes divisibilis. E. Motus ti quietis capax intelligitur.3. Figuram aliquam , & inter alias substanti agextensas posituram requirit . Haec enim quinque attributa , videlicet magnitudo , sive extensionis H a meum

183쪽

r a Para Prima mensura , motus , quies , fgura , & situs euivis

corpori naturali convenire , & ex illius natura

proxime fluere concipiuntur .

Quocirea postquam de natura , & principiis

corporis naturalis hactenus verba faeta sunt , nune sequitur , ut de limplicibus illius affectionibus , seu qualitatibus aut proprietatibus , qua seeundaria sunt eius attributa , ab extentione proxime descendentia, tractationem ineamus. Die eadum igitur primo de corporis naturalis

magnitudine, & divisibilitate. Secundo de figura& situ. Tertio de motu, & quiete: posteaque de iis quae ad motum pertinent , quaeque sunt inscientia naturali praecipua , nobis erit ex ordine disputandum.

CAPUT I. Da magnitudine S divisibilitate eorporis naturalis. antitas , seu magnitudo eorporis est id ,

quod respondetur ad quaestionem factam , quantum fit corpus ς sive id quo corpus cum aistero collatum ipsi aequale dicitur, vel inaequalereaque augeri potest , vel minui , salva eorporis

substantia & natura , ut iam observavimus ex S. Thoma 3. parte quaest. 76. art. 1. in responsione ad tertiam obiectionem , ubi sic loquitur . Propria autem totaIitas subsantiae, inquit , eontinetiar indisserenter in parva , veι magna quan irate , Feue sola natura aeris in magno , veι parvo aere , re rota natura hominis in magno , oe parυo homine. Nullum tamen extat corpus physicum in statu naturali , quod certam non habeat extensionis mensuram, seu magnitudinem , proindeque soliditatem , & impenetrabilitatem . Nam etiamsi ex tensio quaedam vacua , & penetrabilis intra eorporum meatus ab Epicureis admittatur, nulla tamen extat substantia extensa , quae non sit solida, & impenetrabilis : ideoque vacuum , seu inane ipsi substantiae extensae , quae plena , solida , R impenetrabilis est, ab Epicureis opponitur. uare cum quaeritur in Scholis, utrum possibilis sit duorum eorporum penetrario , hoc est in

eo Dco positio et relaondeat tam naturaliter

fieri

184쪽

Pbseer. Sect. m. cap. I. I73 fieri non posse , quia corpus naturale in statu na turali extensionem habet, & consequenter soliditatem , ac impenetrabilitatem, per quam locum sic occupat , ut quodvis aliud corpus ab eodem loco

removeat. Ipsam tamen supernaturali Dei virtute fieri posse docet S. Thom. 3. par t. q. 37. Rrt. d3. Idque probat multis miraculis , puta ingressa Christi ad Apostolos si anuis e lautis, &c. Qua de re vide quae diximus in Metaphys. a. p. sect. I. cap. 7. Magnitudinem pariter sequi videtur divisibilitas. Nam quicquid magnitudinem habet , seu extensionem , id divisibile concipitur . Quanquam

fatendum, humanam rationem huc velut ad scopulum allidere, ut iis, qui saepe curiosius omnipotentiae divinae areana scrutantur, aut fidei mysteria, quoniam ea capere non valent, respuunt,

obvio 8e faelli exemplo persuasum esse possit ,

quam obtusa sit mentis nostrae acies , quam Iimitata intelligendi vis , quae vel in tenuem a renulam impingat , ac deficiat . Incertum qui pisPe adhue post Ionga , pertinaeiaque Philosophorum certamina , utrum corpus aliquod , seu substantia extensa dividi semper possit ; an vero in atomis tandem omnis illius quiestat divisio . Materiam semper, & in infinitum divisibilem a Dfirmant Peripati ei ; negant Epicurei. si partium

oppositarum rationes duntaxat audias , nihil validius; si responsiones ad obiecta, nihil debilius. Itaque optimum factu nobis visum est , si adductis utrimque argumentis, & responsionibus , mediam quamdam ineamus viam ; ac celebratum il- Iud , forsan que insolubile de materiae divisibilitate problema , quod ad rerum naturalium explicationem inutile est, in medio relinquamus . Ab Epicureorum argumentis fiet initium , tum ad

Peripateticorum rationes veniemus. Argumenta Epicureorum adve us materiae divisibilitatem in infinitum , una eum Peripatetitorum responsis.

PRIMUM ARGUMENTUM.ΡRimum Epicureorum argumentum , illudque validissimum sic proponitur . si materia in

185쪽

374 Pars Prima infinitum e sset divisibilis , corpus exiguum , ut

granum tritici , vel arena maris , infinitas actu Partes in se contineret et nam corpus in ea tantum , quae continet, divisibile cogitatur. Atqui nullum corpus infinitas actu partes in se continet , cum impossibilis sit numerus infinitus, id est numerus summus, & extremus et quia nul Ius esse potest tantus , quin ei semper aliquid in infinitum addi possit, ut ostendimus in Metaphysica. Ergo materia non est in infinitum divisibilis. Respondent primo Thom istae negando maiorem. Nam etiamsi materia in infinitum sectilis dicatur, minime tamen hinc sequi putant , infinitas acta

Partes in eontinuo, ut vocant, hoc est in corpo Te, quod extensum , & eontinuum est, comprehendi . Etenim , inquiunt , partes non sunt actu in continuo ante designationem : v. g. sex Pedes non sunt actu in org=ia , seu sex peda , nisi designen-Rur, & quodammodo indigitentur ; nee aliter inter se , quam per divisionem , actu distinguuntur. Sed quam absurda sit ista responsio , caeteri Praeter Thom istas senserunt Seholarum Philoso-Phi. Fatentur enim omnes , ante quamlibet de fgnationem , aut divisionem partes actu esse ingontinuo, & inter se reipsa distingui. Quod sint actu, Iiquet noc argumento . Ea sunt

actu in continuo , ex quibus actu constat continuum . Atqui continuum actu constat ex partihus: v. g. sex peda, sive hexapeda constat ex sex Pedibus. Ergo partes sunt actu in continuo . . Similiter eas ante quamlibet divisionem , aut

designationem inter se distinctas esse , hoe modo emeitur . Ea sunt actu distincta , quae possunt a sese mutuo separari r nam unum quid & idem a seipso dividi non potest . Atqui partes continuia sese mutuo separari possunt: v. g. pes quilibet an hexapeda potest ab alio pede divelli: pars extrema trabis ab alia parte extrema seiungi potest . Imo sunt aliquae partes insensibiles in trabe Iignea, quae non tantum numero , sed etiam is cie ab aliis distinguuntur : partes enim salinae , quae in ligno eontinentur , a partibus terrestri

bus, aut oleo sis non tantum numero, verum et

iῆm specie distinguuntur , ut ex su Perius Prob μ

186쪽

m ieer. GR. IV. cap. I. I stἰs eolligere licet . Ergo partes continui ante quamlibet designationem , aut divisionem inter se re ipsa sunt distinctae. Neque alia de causa id fateri nolunt Thomilis,

quam ne infinitas actu partes in continuo, quod in infinitum divisibile aiunt, agnoscere cogantur: Quanquam pluribus aliis satius videtur infinitum numerum partium admittere in continuo , quam Veram , & realern inter eas partes distinctionem adeo conspicuam pertinaciter negare. Igitur Respondent se eundo nonnulli ex iis , qui se Cartetanos profitentur, partes re ipsa infinitas e se actu in continuo , nec numerum actu infinitum ullo modo repugnare . verum pace dicam illo

rum , in id ea clara & distincta infiniti id eontentum videri , quod nullos habet fines , sive quod est in suo genere summum , seu extremum , &quo nihil dari pote it in eo genere maius , aut ulterius. Uerbii gratia, Intelligentia, vel Sapientia dieitur infinita, eum summa est, nec est maior concipi potest. Item linea diceretur infinita, si nullos haberet fines, id est, si ulterius profer-Ti non posset: nam quae linea produci potest, seu incrementum accipere, finem habet, non vero est infinita. Atqui nullus est, nec esse potest numerus summus seu extremus , scilicet quo major dari non queat, ut iam diximus in Metaphysica. Ergo numerus partium infinitus contradictionem involvit, nec actu extare potest in continuo. Non me latet , Geometras considerare lineam curvam , quasi polygonum quoddam ex infinitis Iateribus infinite parvis compositum : sed hoc sibi eoncedi postulant Geometrae, non demonstrant. Iis tamen postulatis sibi concessis utuntur tanquam viis, seu mediis, seu hypothesibus, quibus in linearum curvarum notitiam deducuntur, Propter respectus quosdam inter illas hypotheses, &Tem , quam quaerunt , cognitos , ut diximus in Logica, tertia parte, cap. I. At non magis hinc inferre licet , vel numerum infinitum actu existere ; vel dari quantitates infinite parvas in rerum natura; quam extare superficies profunditatis expertes, vel puncta Zenonica omni extensio

187쪽

r 6 Pars prima

me circa solidorum corporum mensuram a Bonaventura Cavalerio ex Iesuatorum ordine , mathematum Professiore Bononiensi , sint demonstrata e vel dari extensionem in rebus , quae plures habeat , quam tres dimensiones , eo quod in Arithmeti ea , & Algebra magnitudines plurium quam trium dimensionum considerentur. Itaque Respondent tertio vulgares Peripateti ei distinguendo maiorem , hoc modo. Si materia esset in anfinitum divisibilis secundum partes aliqvotas squae nempe aliae extra alias ponerentur , corpus exiguum infinitas actu partes in se contineret , concedunt: si sit tantum divisibilis in partes pro- Portionales , & eommunieantes , quarum unaquae que infinitas alias in se ineludit, negant et quare Concedunt minorem , & negant consequentiam . Duplicis ergo generis partes hoc loeo distingue- Te soIent , aliquotas nimirum , & proportionaIυν

seu eommunicantes .

Aliquota dicuntur em , quae aliquoties repetitae totum ipsum, cuius sunt partes, reddere possunt, eaeque determinatam habent magnitudinem, sive, ut vulgo loquuntur , aequales sunt uni ceris , ac determinatae parti, puta grano, digito, &c. Has autem partes in eorpore infinitas non esse ultro fatentur tum quia quantulaecumque forent, cum sint omnes aliae extra alias positae , rem infinite extensam emeerent; tum etiam quia illarum numerus foret infinitus , ' quod utrumque absurdum existimant. Proportionales vero partes vocant eas , quae certa proportione deerescunt: suntque , ut aiunt ,

communicantes, sive inter se mutuo gommunicant,

hoc est , earum quaelibet innumeras alias in se Continet 2 v. g. pes quilibet duos continet semi- Pedes , quorum uterque in bina media , & ho-Tum rursus quodlibet in duas adhue medietates dividi potest, si eque in infinitum , adeo ut nunquam exhauriatur divisio . Ex his autem partibus nec extensionem infinitam, nec numerum

ctu infinitum fieri existimant. Primo quidem, inquiunt, ex partibus proportionalibus etiam infinitis non fit extensio acta

infinita , verbi gratia , si detur linea hi pedalia Au

188쪽

AB M. s. rab. et s. quam quis in duas partes pedales dividat in puncto e , tum relicta una pane A e, alteram e B in alias duas in puncto , d, &ex iis alteram d B rursum in duas, & se in infinitum , ita ut singulae partes secundum medietatem , sive, ut Geometrae loquuntur, secundum rationem subdupIam decrescant, quamvis infinitae actu divisiones factae intelligantur , eae tamen Omnes pedali duntaxat lineae A e , vel e B aequales sunt futurae , quia nihil aliud erunt , quam ista pedalis linea e B in partes actu infinitas secundum proportionem subduplam decrescentes divisa : idque extra dubium est , cum non tantum a Phy licis, sed etiam a Mathematicis sit demonstratum a

Secundo, ex partibus proportionalibus , & eommunieantibu numerum infinitum fieri repugnat. Etenim totum, & pars , v. g. caput, & cerebrum non faciunt numerum . Atqui huiusmodi partes communicantes sunt totum , & pars et cum aliae in aliis contineantur , nec ulla possit assignari , quae alias minores , & minores in infinitum ita se non comprehendat : Ergo ex iis partibus non fit numerus infinitus. Contra hanc solutionem instant Epicurei , non quidem ut extensionem infinitam ex partibus secundum certam proportionem decres csntibus fieri convincant , cum contrarium demonstrent Geometrae : sed ut numerum actu infinitum hinc sequi ostendant , hoc modo. Tot sunt actu partes in eorpore, quot sunt inter se revera distinctae , & aliae extra alias positae.

Atqui si corpus in infinitum sectile sit , etiam

secundum partes Proportionales, in eo erunt infinitae partes actu , nec inter se eommunicantes, ut vulgo nominantur , sed aliae extra alias positae , nempe infinitae medietates semper decrescentes ἰ nam a longitudine v. g. pedali auferri poterit media pars, & ab ista medietate adhuc media pars , sicque in infinitum ς nec unquam tamen continua illa medietatum, quarum aliae existra alias positae sunt , detractione dioisibilitas

materiae penitus exhaurietur.

Ergo si eorpus in infinitum secti Ie sit, erunt

189쪽

tra alias positae . Idque tam clare , tam solide demonstratum videtur, ut nullus subterfugio , vetcavillationi Ioeus re Iinquatur . Quare si qui sint qui numerum actu infinitum extare posse negent cum Peripateticis , ii eonsequenter materiam in infinitum divisibilem propugnare nequeunt.

SECUNDUM ARGUMENTUM.

SEcundum Epicureorum argumentum, quod ex primo quodammodo nascitur , ex absurdis , quae materiam in infinitum divisibilem sequuntur, repeti potest hoc modo. Si materia in infinitum divisibilis ponatur, hinc

sequetur , numisma aureum, vel argenteum in lain

minam tenuissimam sic contundi posse , uti toti terrarum orbi tegendo lassiciat. Deinde in ista I mina, quae iam tenuitatis propemodum immensae futura est , sumi poterit pars aliqua pede a cariangustior, quae rursus adeo dilatabitur, ut totam Pariter terrae superficiem contegat : idque in infimitum repetere Iieebit , nec materiae divisibilitastillum unquam finem aut terminum est habitura .. Atqui id fidem omnem superat , Iaminam tenuissimam adeo expandi posse, ut ipsius divisibilitas nunquam e Thauriatur . Ergo materia non est in infinitum diu Ilibilis .

Respondent non tantum Peripatetici , sed etiam ex Cartesianis plurimi negando minorem. Non eis mim alia ratione haec , quae Vulgo opponuntur .

absurda iudicamus, quam quod ea imaginandi vi

consequi non valeamus . Id tamen minime movere debet Philosophos , qui multa norunt esseverissima , quibus tamen imaginandi vis omnino aeditur. Huius generis sunt Antipodae, quos inverso situ reprae lentat imaginatio , licet eos erecto ad coelum capite , & pedibus ad terram dein Pressis incedere ratio suadeat . Sed ut ea faculis ratis imaginatri eis imbecillitas adiuvetur , aut potius emendetur, quaedam divisibilitatis materim Proferuntur exempla , quae nisi visa & explorata ssent, nullam unquam in hominum animis fidem

icissent habitur .

190쪽

Ph iees. Iect. IV. cap. I. I 'Refert igitur elarissimus Rohaltius prima par

te Physices cap. s. unciam auri cubicam in bracteolas adeo tenues contundi apud Bractearios , ut earum exilitas fidem excedat. Attamen si duae ex istis bracteolis argenteo cylindro erassioribus arundinibus majori circumponantur , & hic cylindrus per varia , sensimque decrescentia foramina, ut artifices norunt, trajectus erassitudine sem-Per minuatur , & producatur longitudine , adeo ut in minutissimum tandem filum redigatur; certum est huiusmodi filum in superficie ubique inauratum iri: quod argumento est, eas bracteolas, quae jam erant tenuissimae , stupendum adhuc in modum fuisse extenuatas , earumque divisibilitatem ultra omnem imaginandi vim fuisse productam. Quod si homines rudibus plane cratiisque

instrumentis utentes haec praestant ,' an mirari debemus , inquiunt , quod Natura , id est Deus , omnipotentissima sua potestate materiam in infinitum dividere possit , tametsi huic divisioni vis imaginatrix repugnet 8 Quid opus est de odoribus dicere , qui perpetuo materiae effluvio ex corporibus odoriferis diutissime citra ullum sensibile dispendium exhalan

tur, & tamen in tot partes dividuntur , ut amplissima nonnunquam spatia perfundant i Nam vel unica rosa per longum temporis intervallum vestes , & lintea gratissimo suo odore imbuit : ut omittam unum aut alterum moschi granum permultos annos absque ullo fere substantiae suae detrimento fragranti uimum , & copiosissimum odorem spargere.

Quod si ad tenuissima animalcula veniamus , quae in caseo cernuntur, quid de subtilissimis eorum organis dicemus t Nam iis insunt oculi, na-Tes, caeteraeque partes organicae . Quantula autem est eorum animalculorum pupilla , per quam tamen longe tenuiores luminis radii transeunte Quantulae sunt eae partes, quae illorum membris motum tribuunt , quaeque spiritus animales possunt nominari Haec certe , & alia eiusmodi , quae in Physica non desunt exempla, magnam divisibilitati materiae in infinitum veri speciem con

siliant , & opinionem, quae divisibilitatem illam

SEARCH

MENU NAVIGATION