장음표시 사용
281쪽
Pbsiees. Oct. IV. cap. X. 2 2nitantur, & in summam vorticis superficiem a b mtota vh contendant.
Quamobrem si vortex ille liquidae substantiae in
multas columnas, sive, ut ae curatius loquamur, in multas pyramides , cuiusmodi est a e , , vela ob, divisus eo ne i piatur: quamvis particulae omnes , ex quibus eae pyramides vel columnae constant, in supremam vorticis superficiem eluctentur: non possunt tamen omnes simul extra vorticem elabi, cum a vicinis vorticibus, qui videri possunt tab. 2 o. repellantur . Aliunde una ex iis pyramidibus aut eolumnis non potest ex eodem vortice effluere potius quam alia , cum ovmnes aequali vi a centro recedant.
Sed si intra pyramidem a o b situm sit corpus aliquod solidum: v. g. lapis e, cui non insit illa vis a centro vorticis recedendi, quae nimirum oritur a primi & se eundi elementi substantia, in qua corporum fluidorum natant particulae : certe manifestum est , eam pyramidem debiliorem pyramidibus vicinis esse futuram ea motus Par te, qua caret corpus e; & consequenter pyramidum vicinarum partieulas superiorem locum occupaturas esse , ac lapidem versus centrum vorticis remissuras. 'Res illustratur exemplo e erae obsignatoriae in pulverem redactae,& in pelvim aqua plenam iniectae. Nam si vel baeulo vel digito circumagatur aqua , statim quidem cerae particulae ad pel- vis latera feruntur , dum scilicet maiore nisu a centro uorticis recedunt, quam aqua . Sed cum ae minus solidae sint, ae in superficiebus asperar, motum suum citius amittunt , quam aquae Particulae, quae solidiores sunt, fluidae, ac lubricae; unde cum motus vorticosus in aqua perseveret , ipsiusque partes a centro vorticis magna vi in Proripiant , ceram ipsam , quae hoc motu destituta est, in idem centrum reducunt. Quapropter Cartesius quarta parte Principio-vum num. 23. gra Uitatem corporum repetit a vor
282쪽
circum Terram & Aquam , five circum Or- hem terraqueum constituit. Probatur. Extat materia quaedam , quae Temrs , & Aquae , & Aeris superficiem sic continet shit omnibus iis corporibus formam sphaericam , aut sphaericae proximam tribuat: non enim aliam ob causam ea forma vel Terrae , vel Aquae contingit, quam quod ea corpora circumquaque aequaliter comprimantur. Atqui ea materies alia esse non potest quam materia subtilis , cuius nimirum particulae perenni suo motu in orbem cogunt crassiorum eor- Porum partes , quas ambiunt , & circum quaque comprimunt . Ergo extat materia subtilis & fluida, quae vorticem ei reum orbem ex Aqua & Terra constan-llem constituit.
GR vitas eorporum a vorti eoso liquidae substan
tiae motu circa Globum terraqueum repetenda videtur. Probatur. Ab ea causa corporum gravitas re Petenda videtur, qua posita , quaecumque Aser. vantur gravitatis phaenomena , convenienter ex-PIicantur , & sine qua explicari hactenus nequi
Atqui posito ei reum Globum terraqueum UDrti eoso liquidae substantiae motu, omnia gravitatis
Ibae nomena convenienter explicantur, ac sine eo actenus explicari non potuerunt. Ergo ab eo motu corporum gravitas convenientissima repetitur.
. Quod autem gravitatis phaenomena absque vorticoso substanti . liquidis motu explicari hactenus nequiverint , constabit ex responsionibus ad obiecta , quibus praecipuae veterum , ac recenti rum Philosophorum opiniones circa gravitatem ontinentur. Quod vero per eum motum ex Plin
283쪽
eari possint, sic ostendimus. Tria praesertim observantur gravitatis phaenomena . Primum in eo situm est , quod corporas gravia in Terram decidant. Secundum , quod per
lineam perpendicularem decidant , saltem com Parate ad materiam vorticis , in quo sunt. Nam cum illa materies in orbem moveatur , Punctum, ex quo corpus grave labitur , semper respondet
ei puncto, in quod decidit . Non tamen haec linea perpendicularis est absolute , quia praeter mω- tum descensus , quo gravia feruntur deorsum participant etiam motum vorticosum , quo totus vortex abducitur , ut clarius patebit ex responsione ad tertiam obiectionem , quae habetur secunda parte Physices , sect. I. cap. 3. ubi agitur de systemate Copernicano . Tertium gra Vita- , tis phaenomenon est , quod corpora gravia decidendo motum suum , saltem ad certam dista
Sed haec tria phaenomena per vorticosum substantiae liquidae motum circum Terram , & Aquam recte e ponuntur.
Primo enim corpora gravia in Terram de ei dere coguntur , ob continuum istius Iiquid . rubis stantiae nisum, quo a centro vorticis recedit, &superiores illius partes Occupat. Secundo per lineam perpendicularem necessario decidunt intra eam columnam seu pyramidem, qua continentur , cum vicinarum , D ad iacentium columnarum particulae , aequa vi sursum tendentes , in superiorem corporis gravis superficiem unde quaque irruant , ipsumque intra columnam seu pyramidem, qua continetur , descendere, locumque sibi relinquere cogant: non secus ac aquae columnae , quae in stagni vel fluminis fundum aequatis viribus tendunt , trabem ligneam in stagnum aut flumen demersam sursum recta via, saltem comparate ad aquas stagni, aut fluminis, reflectunt. Tertio denique motum suum inter decidendum ad certam distantiam accelerare debent, quia nOvis semper fluidae substantiae ictibus urgentur , donec ad eum perveniant celeritatis gradum , quem a vorticoso liquidae illius substantiae mo-. M s xv x
284쪽
γ7φ Pars Primast tu, habita rationst resistentiae. aeris , possunt a
Ergo omnia ,. quae observantur gravitatiς phaeis n. mena , per vorticosum circumfusi circa Ter-xam , & Aquam corporis. liquid, motum commodillime. explicantur .. Corollarium T. Gravitas corporum non est entitas quaedam , uvSeholasticis placet, corporibu& inhaerens , qua de- aerium moveantur cum huiusmodi entitas concipi omnino nequeat, nec. aliam ob rationem excogitata sit, quam quod vera descensus corporum, gravium causa. non. satis. fuerid perspecta .. CorolIMium ΙΙia Corpora omnia, sensibilia . quaecumque vel imorbe terraqueo , Veb circa ipsum consistunt , a-Ii qua gravitate , sive maiore sive minore sunt domata ; nec ulla proinde absolute diei possunt levia, sed comparaIe tantum . . si quidem omnia sub
stilioris fluidaeque substantiae pre ilioni sun L subjecta
Corouarium III Ex eorporibus sensibilibus ea graviora sunt ,
quae fortius in Terram pelluntur nempe quo-Tum textura compactior est,. & dissicilius. subtili luid. que substantiae penetrabilis.. Unde cum ra-xior sit olei, quam aquae textura, hinc fit ut o-Ieum minus grave sit, quam aqua, eique super matet: cum enim pluribus meatibus pervium sit. quam aqua , plures materi- subtilis particulae pedi illius meatus transeunt , ipsumque proinde mimus quam aquam comprimunt .
Similiter lignum, plerumque levius est aqua , Κ aqua lapide est levior .. Lapis enim, utpote tex-xurae compactioris , maiore vi a subtili substan- .ia deorsum premitur, quam aqua.& aqua , quam 1ignum: quia quo, facilius corpus aliquod a subiatili illa, fluidaque substanti m penetratur, hoc plu-xes illius ictus eludit .. Quamobrem in tubo vi meo, M. p. rab. Io. ubi petro leum , spiritus vinria oleum, tartari, & vitrum in tenuissimum pulve-MMi somminutum G titae tur Mae Fulso, qua-
285쪽
vuor eIementa , scilicet relatione facta ad Peripateticorum doctrinam , vocantur , unumquodque ex iis corporibus suum locum quaerit , prout magis vel minus subtili substantia deorsum urgetur . Infimum , ac velut iplius Terra locum occupat vitrum I. in pulverem contusum. Hunc puI- verem excipit oleum tartari a. id est sal tartari
exsolutus, qui aquam exhibet. Ipsi succedit fpiritus vim 3. qui Aerem refert. Summum & velut Ignis locum tenet petroleum 4. quod est bituminis genus e petra, seu rupe defluens, rarissimum, S proinde levissimum, aliisque liquoribus supernatans. Quantumvis igitur ea quatuor corpora Inter se permisceantur , ipsa tamen simul ae sibi relicta sunt , rursus separantur , & debitum sibi
Responsoner ad obiecta. obiicies primo . Certi videntur ab Auctore Naturae corporibus inditi motus , ut in destinatum sibi locum , scilicet levia sursum , & gravia de
Ergo potius ab innata gravitate & levitate , quae sint qualitate S corporibus inhaerentes , petendus videtur gravium S levium motus , quam a subtilis fluidaeque substantiae impulsione. Respondeo distinguendo antecedens . Certi videntur ab Auitore' Naturae corporibus inditi m tus , ut in destinata sibi loca ferantur, habita ratione connexionis , quae inter huius Universi partes intercedit, concedo : citra huiusmodi partium
ne Xum , nego.' quare nego consequentiam . Non
equidem inficiamur , certos ab Auctore Naturae motus fuisse corporibus inditos, ut destinata sibi loca petant, quatenus huius Universi partes ab eo sie inter se devinctae sunt, ut aliae alias comprimant, & in debitum sibi locum compellant. Sed verisimile non est , gravitatem ac levitatem meras esse qualitates ab aliorum corporum nexu minime pendentes . Nam corpora ratione sui inertia sunt , nec unam potius quam aliam huius Universi partem per se affectant. Objicies a. Aristoteles lib. 8. Physicorum eaP. Μ 6 4. a,
286쪽
Pars Pris 4. allegatus, & approbatus a s. m. I. a. q. tar. 1. docet gravium leviumque motum a causa generante proficisci. Ergo non a materia subtili impel Iente. Respondeo verisimile non videri, lapidem in g. oum e tecto deeidit, a causis generantibus , puta a Sole , qui seeundum Peripateticos univer viis est rerum sublunarium effectrix causa , vel ab aliis, si quae sint, causis, nonnunquam remo t,s aut extinctis impelli : licet gravitatem sum- Pt m pro dispositione partium apta , ut corpus deorsum trudatur, ab iis quodammodo acceperit. Obii eles 3. Probabilissimum est corpora gravia Proiluviis substantialibus e Terra continenter e- umpentibus , vel organis quibusdam attrahentibus, scilicet tanquam hamis aut braehiolis ad Terram reduet , ut visum est Gassendo sed . r. lPhysiaes , lib. s. qui est de motu & mutatione x
Ergo illorum grauitas seu nisus in Terram , avorticoso liquidae substantiae ei reum Globum ter Taqueum motu non proficiscitur. Respondeo negando antecedens. Multis quippe Tationibus refelli potest haec opinio. Primo enim hu iusmodi brachiola vel uncini paulo liberius conficti videntur . Secundo , quamvis e Terra continuo erumperent , ac sursum moverentur , iasemper explicandum superesset , qua vi aut pollentia ingentes quandoque corporum moles ad
Terram tanto impetu pertraherent i quid ipsa determinaret, ut eo, unde profecta sunt, reverterentur y An propria gravitas i Sed eadem reiadiret quaestio , unde illa gravitas oriretur. An nisus in Terram Sed cur in Terram niterentur, cum modo ab ea, sursum evolasse dicantur ρ Tertio cur ea profluvia non iacilius tenue corpus, Puta plumam , quam corpus compactum , ut plum hMm, pertraherent' Quarto dum huiusmodi pr fluvia sursum eluctarentur , ea vel in partes so- Iidas eorporis gravis incurrerent , veI il Ilus pomros pervaderent. Si primum dixeris, non modo ipsum in Terram non raperent , yed potius in partem superiorem id essent sublatura. Si secun
dum , minime in illud agerent , sed recta essent
287쪽
perrectura , nec corpus grave in Terram rede ctura . Itaque alia descensus gravium quaerenda causa , quae non alibi melius quam in vorticoso liquidae substantiae ei rea Globum terraqueum mois tu videtur constituenda. Obi ieies 4. Si a solo vorti eoso liquidae substantiae motu corporum gravitas repetatur ἰ cum sub medio totius vorticis circulo a b e , M. a. tab. Io. qui eireulus AEquinoctialis vel AEquator uoistatur, ut dicemus postea , motus ille fit veloelia
simus , sub aliis circulis des, & ghi , qui Po-
Lares nominantur, lentior; ac denique sub Polis seu punctis extremis & immobilibus is & o Axis no , circa quem totus vortex verti concipitur , nullus : gravitas quoque corporum sub AEquinoctiali erit maxima, sub Polaribus minor, sub Polis nulla . Deinde hine etiam sequetur , eorpora gravia
non ad Terrae centrum , tanquam ad centrum grauium tendere e sed ad centrum circuli AEquatori paralleli , sub quo quodlibet corpus grave continebitur: U. g. lapsus corporis sub altero e Pol ribus a b i collocati ad Polaris istius centrum is, non ad Terrae centrum b dirigetur. Atqui uerisimile non est , lapidem e Terra sevulsum e elerrime sub AEquinoctiali. circulo , mirinus celeriter sub Polaribus , denique nullo modo sub Polis recidere . Item probabilius multo est , eorpora gravia ei ea Terram posita , ad ipsius centrum , tanquam ad centrum commune omnium dirigi , ut docent communiter Physici,&nos antea tradidimus ea p. a. praesentis sectionis , quam ad varia parallel xum circuIorum centra, puta e & θ. Ergo incertum adhuc, an c rporum gravitas nsola liquidae substantiae rotatione sit de sumenda . Respondeo negando maiorem quoad utramque
Primo enim non minori ceIeritate deeidere deis hent cor poera gravia sub circulis Polaribu L , I sub ipsis Polis, quam sub AEquatore , si dum mateis
ria fluida circum axem n o vortic motu circumagitur, non possit tota ipsius molea e vorti
288쪽
a-g Pars Prima uuatorem a b e elabi , sed magna illius pars ad
dextram, & ad sinistram versus Polos n & o refluat , aut refluere conetur . Hinc fit , ut non tantum secundum planum AEquatoris, sed etiam utrimque secundum planum alterius circuli , qui Per polos transit, quique Meridianus appellatur, Puta ab a per g in o , M. tab. Io. ex una Parte, & per d in is ex altera convertatur; & consequenter a centro tendat recedere ἰ graviaque Corpora non tantum sub AEquatore , sed etiam sub circulis polaribus, & sub Polis ipsis deprimat. Etenim ut aliquo modo valeret argumentum , quod opponitur , deberet tota moles materiae subtilis, ex qua Vortex noster componitur, per AEquatorem effluere , & nova materies per Polos subire , quae prioris locum Occuparet .
Atqui tota moles liquidae substantiae , ex quae vortex quilibet constat , iuxta Cartesii systema ,
effluere non potest per AEquatori S cIrculi circumferentiam : cum nullum in vicinis vorticibus o currat spatium Vacuum , quo tota recipiatur, Seius egressui vortices it Ii obsistant. Ergo cum ipsa celerrime sub JEquatore moveatur , magna illius pars niti debet refluere ad dextram , & ad sinistram versus Polos secundum
Diana circulorum Meridianorum , qua sele in P 1is intersecant, ut dicemus: adeo ut agnoscenda sit in ea vis quaedam , qua circis polo S reagat , seu nisum partium . Equatori sublectarum libret e sustineat; nec Proinde minus a centro uort1-cis recudere,& consequenter gravia corpora veriscus Terram detrudere ni Latur sub circulis Pola -jibus, & sub ipsis Polis , quam sub circulo .Eouinoctiali. Dubium quippe non est , quin materia fluida , quae est v. gr. circa Polum o , exae duo urgeatur tum ab ea materia , quae ab aver κ in parte superiori circuli meridiani ; tum ab ea quae a e per i in parte inferiori versus po- Ium o fluere nititur e adeoque aequaliter ex omni parte resistit , seu reuit , ut per se mani
Secundo ex hac responsione Iiquet , iuxta. Cam sit systema eorpora gravia e X Omns parte veris
289쪽
pe versus Terrae centrum ex omni parte aequa-
Iiter impelluntur , quae in illud tum sub AEquinoctiali ei reulo, tum sub circulis ei parallelis ,
tum etiam sub Polis detruduntur : Atquῖ eor p ra gravia ex mente Cartesii in Terrae centrum detruduntur, tum sub IEquinoctiali cireulo, tum sub circuli 2 ei parallelis , tum etiam sub Polis dis quidem corpus liquidum ex aere , & aetherex subtiliorique substantia constans , ex quo vortex
noster componitur, ubique a Terrae centroe recedere nititur, & omnes columnae seu pyramides,. in quas per mentem dividitur , sese mutuo Ii-hrant ,. Terramque aequaliten comprimunt, ut di
Ergo corpora gravia in Terrae centrum iuxta Cartesii doctrinam adiguntur. obii ei es s. Si columna a e b, fg. r. tab. IO. concipiatur dividi in multa filamenta ex tenuissimis materiae particulis constantiam , quae particulae κsumma vorticis superficie descendant ab a per e in e , ubi Terrae superficiei occurrant , hi ucque sursum. reflectantur, & per d in b redeant: tunc Deile quisque intelliget m corpus grave, quod est in dό. fortiuς in. terram detrudi a superioribus vidi longioribus fluidae materiae, ex qua columna seu pyramis con stat, fila mentis , quam sursum re flecti a brevioribus ti inferioribus . Quare si idem corpus ae multo altius esset collocatum , puta in. c, id non . in Terram movendum , sed in supremam vorticis superficiern ab infimis & longiori-hus. fluidae substantiae fila mentix esset extollendum . Ergo gravitas corporum is cireumfusi liquidi corporis fluiditate , . non. a vorticoso illius
motu est repetenda. Respondeo negando antia Nam in serie particularum. seu granulorum materiae subtilis , quae flamenta seu columellas constituere intelliguntur. ω nullum extat. Vacuum t sed particulae omnes, ex quibus constant. , inter se sunt contiguae,. & aliae ab aliis. in orben, sic urgentur , ut non minus valide in corpus d , suo, fluiditatis. motu, amere debeant in parte inferiori ad ipsumi
attollendum , quam in parte superiori ad ipsum Eriintadum Ux st conceteritur monile ex io
290쪽
. pars Prλsga unionum sive baccarum serie ς vel eatena ex multis annulis constans , cuius una pars descenderet, dum ascenderet altera , omnes ti singuli illius uniones , vel huius annuli aequali vi moverentur ad ascendendum ex una parte , & ad descendendum ex altera ; sive ii propius ad Terram accederent , sive longius ab ea removerentur. Quocirca in eo extare videtur paralogismus, quod columnae seu pyramides , quae in corpore fluido per mentem distinguuntur , hoc fortiores esse suo liquiditatis motu statuantur , quo sunt Iongiores : quod tamen a vero videtur abhorrere. Unde etiamsi corpus d longe altiori loco statueretur , id propter vorti colum fluidae substantiae
motum rueret in Terram , non uero sursum ,
Propter longiorem, quae ipsi subjecta foret, ii uidae substantiae columnam efferretur.
De acceleratione motus gravium in descensu. HUcusque de gravitate e nune de aeceleratidiane motus gravium corporum in descensu pauca sunt dicenda , ad eorum praesertim intel- Iigentiam , quae a recentioribus Physico. Matheiamati eis feliciter detecta , magnoque tum hominum commodo, tum scientiae naturalis incremenis to , in Iucem nostris temporibus sunt prolata .
GRavia eorpora suum motum inter destenden
dum a ecclerant: eaque aeceleratio numero-
Tum imparium, I, 3,s, 7 , &c. 33rogressum, sabiem in minoribus distantiis , proxime sequitur . Probatur prima pars. Ea corpora motum suum inter descendendum accelerant , quae ab incum-hente materia subtili , a qua gravitatem ducunt, indesinenter urgentur. Atqui eorpora gravia inter descendendum ab ineumbente materia subtili indesinenter urgentur.
