Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Tomus secundus, quo elementa geometriæ, & physica generalis continentur

발행: 1730년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

'sees. Sect. V. cap. IV.nibus errores a Recentioribus fuerunt emen d c ti. Sed de iis adhuc. inferius in Dioptricae syn

psi. CAPUT IV.

De Coloribus.

ARistoteles Iibro seeundo de Anima, papite seis

ptimo , colorem definit motivum e tis quod actia pellueidiam es . Etenim , inquit , color sena timine non videtur z. lumen vero est actus ejus quod in pellucidum , v. gr. aeris qui noctu quidem potesare, diu vero actu pellucidus est ; ti a colore movetur , dum eo intermedio color cernitur. Nam color propius oculo admotus mini in me percipitur, sed necesse est , ut aerem interiectum moveat, aer oculum . Quibus verbis in nuere videtur Aristoteles , lumen a coIoribus inis signi aliquo discrimine esse distinctum . Caeteri tamen Philosophi , sive veteres , ut Democritus , Epicurus , &c. sive recentiores , ut G assendus , Cartesius , &c. colorum naturam in eerto luminis modo collocatam putant . Peculiarem quidem corporibus omnibus dispositionem inesse fatentur , qua lumen vario modo transmittere , vel reflectere possint, ut determinatos colores exhibeant: sed in illo luminis modo , seu modificatione colorum vim ac naturam reponunt . Nec vero interest , an ii colores fixi sint , & ex omni locci iidem semper appareant quales sunt albedo in nive , nigredo in carbone , &c. an sint fugaces re mutabiles; ut qui in Iride, vel collis columis harum videntur , quique varii ex variis lociscernuntur: nam eadem est omnium ratio. Cum ergo lumen vel recta transire, vel refrin

gi , vel reflecti possit ; omnibusque illis modis

oculos nostros nunc fortius, nunc debilius; modo pluribus, modo paucioribus radiis; modo promisptioribus , modo lentioribus vibrationibus feriat: ni ne diversos reddere potest colores , qui generatim positi videntur in varia vibratione plurium pauetorumve radiorum luminis oeulos nostros prementium seu na ventium , ut recte admonet A

362쪽

ctor Inquisitionis veritatis , colloquio Ia. Met plusico. Quocirca, sit cum eo

PROPOSITIO L

Colores omnes in varia vibratione plurium pauciorumve radiorum Iuminis oculos nostros moventium , seu prementium non male constitui videntur. Probatur . In eo consistere videntur colores . uod eorum naturam satis apte designat, & sine quo vix ulla eorum reddi potest ratio. Atqui varia vibratio plurium pauciorumve radiorum luminis oculos nostros moventium , auu Prementium satis apte colorum naturam designatis Etenim cum Natura eodem semper tenore operetur ; quemadmodum in tremulo & reciproco aeris motu positus videtur sonus , ut postea dicemus: ita colores in reciproco luminis motu, se a plurium vel pauciorum radiorum vibratione probabilissime eolloeantur . Ideoque prout lumen m

do fortius, modo debilius; modo pluribus, m do pauetoribus radiis ἰ modo promptius , modo Ientius in oeulos nostros vibrabitur, varii in no- his colorum sensus excitabuntur , quorum stliu de nulla reddi potest rktio. Ii porro sensus , etiam remotis torporibus Iutidis , & eoloratis , nonnunquam supersunt . Uen quis visus agiem aliquantulum in Solem inte dat , ae repente elausis oeulis sese icitra seipsum colligat, & contineat tum lucem candidam ex forti luminis impressione residuam cernere sibi vi- dehitur. Sie viridis color sentietur ab eo , qui imlibro soli exposito a Iiquandia legerit , ut a pluribus est observatum Ergo coIores omnes in Varia pluriam veI pau-eiorum radiorum luminis pressione , seu potius Pressionis vibratione positi videntur is Quod si quis dubitet, an radii luminis repetitis ictibus vibrentur, ac veluti subsultent , dum visus organum feriunt, monendus tantum est , ulloeulos in eorpus lucidum , puta flammam eoniiciat i huius quippe particulas perturbato mota

363쪽

Pbsees . Sen. R. eap. IV. 3Iox ab illis quoquoversus vibrari, hoc est repotitis ictibus impelli facile intelliget . Idem a vertet in Sole; a quo radii, sive . recta , sive pellxe fractionem, sive per reflexionem ad ocuIos nostros perveniunt.

Deinde qaod spectat ad reflexionem radiorum.

si infiniti radii, quales sunt D i, E i, F i, M.

1. tab. I s. in s rpus coloratum incidere , ab eo

que reflecti concipiantur : cum in il Ilus supersiis cie, quae nunquam ita plana est, quin variis pro minentiis , seu monticulis sit exasperata, continu. Buxu tum ab A in C,& vicissim ; tum ab omnis militer parte in oppositam fluat materia subti- Iis , ae propter prominentes in superficie parti- aulas fluendo subsultet nece me quoque est , ut radios in istam superficiem sive recta , sive oblique ine identes sublultim repercutiat, atque ad oeulos vibret. Ex hac porro radiorum vibratione , quae varia est. colorum diserimina repetenda censemus: quamvis in singulorum determinatione coniecturis tantum,mon certa ratione duci nos posse fateamur . n.

albedine tamen, & nigredine , si non vera , sab stiri vero proxima postunt afferri. Sit igitur

PROPOSITIO II.

AL do ex forti multorum radiorum vibrat Ictisne ob corporis reflectentis asperitatem ; nisgredo vero ex nulla, aut admodum debili pauc Tum radiorum repercussione exoritur. Probatur prima pars , quae est de albedine . Iue color ex forti plurimorum radiorum vibrationae proficiscitur , qui in corporibus admodum asperiallam diu duntaxat cernitur, quamdiu corporum ita Iorum asperitas non fuerit complanata . Atqui albedo in iis duntaxat corporibu v apparet , quae multis partibus prominentibus exasperata sunt ; tamdiu que solum in iis cernitur , quamdiu illorum asperitas non fuerit complanat ad ut patet in argento , quod tum album percipitur . cum multis partibus prominentibus, veluti monticulis , asperius est a se ubi in aqua fervida sa

364쪽

quandiu relictum & exesum . Idem eandorem suum

exuit, magisque Θffuscatur, cum lapide haematiis te perpolitum est, ct ipsius partes asperae ac Pr -- minentes, sive monticuli sunt depressi. Ergo albedo ex forti multorum radiorum vibratione ob solam corporis reflectentis asperitatem proficiscitur. Probatur secunda pars, quae est de nigredine is Ille color ex nulla , aut debili paucorum radio ruri repercussione exoritur, qui ibi apparet, ubii raedii luminis aut nulli, aut pauci admodum reflectuntur.

Atqui nigredo ibi apparet , ubi radii luminis

aut nulli , aut pauci admodum reflectuntur: nam in subterraneis specubus , locisve tenebrosis , ita quibus aut nulli, aut pauet radii ad oculos perveniunt, nigredo percipitur , quae tenebras, sive umbram refert: vel potius nihil est praeter um-hram ac tenebras , ut albedo fere a luce no a

discrepat. Item in aperta eubie uti fenestra foris S eminus spectata apparet nigredo , quod radii Iuminis intra cubiculum admittantur , nec foras

remittantur.

Ergo nigredo ex nulla, vel admodum debili paucorum radiorum reflexione nasci videtur . Confirmatur utraque pars variis operimentis. Primo . Si duo marmora Soli exponantur , aIterum candidum, alterum nigrum , id quod candidum est, non tam facile incalescet , quam ni

grum , nee tamdiu calorem retinebit : nam candidum omnes fere Iuminis radios in omnem par tem propter superficiei asperitatem reflectit, hincque illius albedo ; nigrum vero pauciores regerit, reliquos intra se, sive intra meatus, quibus ubique perforatum est , admittit e unde a ter il-

Iius color petendus . Secundo. Ut pannus albus nigro colore ab infectoribus tingatur , vitriolum ,& aliae partes cor rodentes adhibentur , quae pannum deterunt , &ipsius meatus aperiunt , ut luminis radii intra ipsos absorbeantur , non'regerantur : hinc niger Pannus minus firmus est , quam albus ς nec album colorem rursus indueere potest , cum reliqui colores in nigrum facile mutentur .

365쪽

Tertio. Uitrum, & vitriolum contusa colorem album exhibent , cum illud antea diaphanum , seu pellucidum , hoc caeruleum foret : quoniam ipsorum particulae iam comminutae radios lumimis , non secus ac arenae Stam pensis grana, ex omni parte regerunt ; ideoque albedo , seu candor Oculorum aciem radiorum multitudine defatigat. Ergo albedo ex forti multorum radiorum vibratione ς nigredo ex nulla aut infirma Paucorum radiorum repercussione proficiscitur.

Corollarium .

NUllatenus fere albedo a Iumine, nee nigredo, ab umbra, seu tenebris est secernenda.

PROPOSITIO III.

CAE teri colores inter album & nigrum interisiecti , ex varia quoque Iuminis vibratione orti videntur: sed qualis esse debeat in singulis

coloribus vibrationis modus , non Deile est dein cernere . Nonnulli ex recentioribus Physicis in- . numera per mentem puncta in corporum sensibi- Iium super fiet ebus distinguunt, quorum alia , utpote plena & solida , lumen regerant; alia vero,s ei licet ea va & penetrabilia , lumen intra se a sorbeant. Unde ex prioribus, Iuminosos; ex posterioribus , tenebrosos , vel umbrosos radios prodire concipiunt. Igitur si ex omnibus fere euiusdam superficiei pune is luminosi radii vibrentur , nec ulli fere prodeant tenebrosi : superficies illa sentietur OI-ba , seu eandida ; nec hujusmodi candor a lumine erit distinguendus . si plures ex ea superficie radii Iuminis , quam timbrae vel tenebrarum erumpant , erit superficies vel μυa, vel rubicunda . Si tot fere ex illa luminosi veniant radii , quot tenebrosi, color eius apparebit viridis: qui cum nee fortior sit nec debilior , oculos recreat , non fatigat. Quod si plures ex ea emittantur tenebrosi radii , quam luminosi , cernetur coeruleus color svel violat gus.

366쪽

Denique si nulli fere vibrentur IumInosi radi ,

sed omnes fere sint tenebrosi , nigra percipietiae

superficies .

Quippe in eonfesso est apud omnes , colorem a1bum, qui minime differt a lumine, esse omnium fortissimum : huic suce edere naυum & rubrum , qui in flamma & prunis sunt conspicuit tum sequi viridem , qui veluti medius est inter extremos: denique eaeruIeum & violaeeum, quibus πή-ger albo oppositus maxime est amnis. Idque en- perti dicuntur curiosi quidam, adhibito vitro aut exasperato aut nondum polito . Nam per illuctvitrum, si fides iis habeatur, albus seu candidus cernitur color , non alii . Si tantulum poliatu e vitrum, incipient per illud cerni colores flavus S ruber, non viridis, aut e ceruleus, aut viol ceus . Quod si vitrum magis adhuc politum fuerit, transmittet eo lorem viridem, non item coe-Tuleum, nec violae eum. Denique postquam fuit exinquisite politum, omnes plane traducit colores. Utcumque illud sit , ea eo lores explieandi ratio , quae ex varia radiorum luminis vibratione dueitur , multo simplicior ac facilior videtur , quam quae a Cartesio fuit usurpata . Cartesius e nim dissertatione octava Meteororum , colores explicat per motum rectum & ei reularem globul Tum aethereae substantiae , seu secundi elementi . Unde si globuli multo validius circa centrum , quam in rectam lineam moveantur , hos rubrum colorem effecturos, si tantum paulo celerius circumagantur , quam motu recto ferantur, flavum edituros putat. Quod si rectus eorum motus longe velocior sit, quam circularis , tum coeruleum colorem productum iri docet , &c. Adeo ut e Iores omnes ex recto & eirculari Iuminis moti-hus inter se collatis , si Cartesio credimus , sint

repetendi. Id vero in trigono vitreo deeIarare nititur. Sit enim trigonum vitreum N M P, fg. 3. tab. II. cuius facies , seu superficies inferior N P opaco corpore contegatur, relicta tantum angustiori apertur a D E, per quam lumen Solis refractum in chartam aut linteum FG H perducatur: tunc

Euactum F radio DF rubro colore, ἁ puncturi

367쪽

Pb spees. re R. V. cap. IV 3Η radio E Η coeruleo tinctum apparebit. Quod spectat ad medium punctum G , id vel flavum

erit, si apertur a D E angustior remanserit ; vel album , si maior fuerit apertura : quo ea su inter G & F flavus eo lor i , & eroeeus x ; ae inter G & Η flavus itidem ι, & viridis o conspicientur; ae in caerulei margine violaceus , seu pur Puteus ν erit conspicuus. Quae omnia ex recto &cireulari globulorum aethereae substantiae motu re petit Carte fius loco laudato , & fusius adhue exin Plieat Rohaltius prima parte Physices cap. 26. Num. 67. 68. Rc. Verum quamvis huiusmodi eo lorum explicatio magnam ingenii vim arguat , non tamen facile cum experimentis conciliari potest. Nam cum in omni luminis refractione praeter motum rectum aliquis etiam motus ei reularis globulorum aethereae substantiae circa proprium centrum iuxta hane sententiam accidat, ut explicuimus cap. 6. supe-xioris Sectionis, multiplex quoque colorum species ex recto, & circulari motu deberet excitari.

Atqui dum radii luminis A B, C D, E F, per I tem vitream traiecti in focum illius G , M.

V. tab. 32. per refractionem colliguntur, nulli in eo colores praeter album apparent , quia radius Iuminis solidus ex pluribus aliis eonflatus & eo lin ectus in G valide , & magna copia sine umbrae, aut

tenebrarum admixtione ad oculum vibratur. Ergo non ex globulorum ratione cum motu reincto collata , & eoniuncta prodire videntur colois res ; sed potius ex vibratione plurium pauciorum ve radiorum luminis sunt deducendi. Praeterea quomodo ex edito quodam , 3c remo to loco , lucente Sole , ruber pannus a multis spectatoribus e diversis locis perciperetur λ Non enim facile conelpimus , eos aethereae substantiae globulos , qui pannum rubrum contingunt , ab eo si e re necti , ut multo validius circa propria tentra , quam in rectam lineam moveantur , di eum motum proximis globulis, aliisque deinceps subsequentibus in longa serie constitutis , diversasque in partes dispostis eommunicent , quem

admodum tremulus ac reciprocus motus, seu fremitus multis partibus ad longam distantiam contin

368쪽

ni unicati ne illime intelligitur. Eodem argumento in caeteris coloribus uti possumus : ideoque multo melius in varia luminis pressione, aut P tius pressionis vibratione, quam in recti , & circularis motus compositione colorum discrimina videntur constituenda.

Iam albedo quidem & nigredo, sive lux & umis bra extremi colores dici possunt et sed inter eos , qui medii dicuntur , aliqui sunt primitivi , ex quibus permixtis caeteri prodeunt ; alii secundarii, & ex primitivis compositi. Sit igitur PROPOSITIO IU.

ΡRaeter album , & nigrum , qui non tam eo lores, quam lux & umbra dici possunt , flavus, ruber, & caeruleus inter caeteros primitivi .habendi videntur. Probatur. Illi colores merito habentur primitivi , ex quibus inter se permixtis caeteri oriuntur , ut clarum est . Atqui ex flavo , rubro , & eeeruleo inter se permixtis egeteri colores oriuntur . Nam ex flavo , & coeruleo fit viridis , ut pictores norunt Unde in trigono vitreo, fg. 3. tab. II. inter ramdium i flavum , & radium H coeruleum intercedit radius viridis o . Ex flavo itidem & rubro fit eroceus. Unde ibidem inter radium i flavum, S F rubrum croceus x interjacet . Denique ex rubro & coeruleo purpureum fieri , docet experientia . Quamobrem si vitrum flavum eum coeruleo coniungas, & per utrumque respicias , colorem viridem senties . Item si pannum coeruleum per viatrum flavum , vel pannum flavum interiecto coe-ruleo vitro inspexeris, ambo panni virides apparebunt. Si rubrum vitrum cum flavo conjungas, croceum ς si rubrum cum caeruleo , purpureum colorem cernes : sed si rubrum pannum per vitrum etiam rubrum intuearis , leucophaeum fere

colorem, sed dilutiorem percipies. Ergo flavus , ruber, & eoeruleus tanquam primigenii inter caeteros colores merito habentur.

369쪽

Responsiones ad objecta. Obiicies primo , vix eredibile esse , eoIores , qui fixi die untur, a sola luminis vel reflexi, vel

refracti vibratione duci ; sed eos potius in re bos ipsis, sive corporibus , tanquam entitates quaiadam inhaerere dicendum est, ut Peripatetici Ara. .

hes existimant .

Respondeo negando propositionem. Nihil qui DPe extat in corporibus coloratis , praeter eam Partium texturam, ordinem , & situm , quibus lumen diversa ratione ad oculos nostros sive per reflexionem, sive per refractionem vibratur , ut diversi colorum sensus secundum variam luminis modificationem in nobis excitentur et idque tum ex iis , quae modo allata sunt , tum etiam ex multis in hane rem factis experimentis , maximeque ex subita colorum mutatione demonstraxi potest. Primo quidem , solutio mere urit Iimpidissima

est,& luminis radios facile transmittit : fit enim ex mercurio seu hydrargyro subIimato in aqua soluto. Sublimatur vero mercurius , non solus , sed acidis nitri spiritibus , quibus penetratur , admixtus , ut salis formam induat , & in aqua solvatur. Cum autem oleum tartari , quod nihil est, nisi sal fixum aleali ipsius tartari fusum , ut antea diximus, in eam solutionem immittitur ;quoniam ipsius pori ad exeipiendos acidos nitri spiritus magis accommodati sunt, quam hydrargyri meatus; idcirco spiritus illi ae idi nitri reis linquunt aIealinam mercurii seu hydrargyri su

santiam, & eum oleo tartari eoniunguntur: atque ita praecipitatur mercurius, & flavum. satu Tum , seu croceum colorem exhibet.

Quod si sal aleati volatilis to eo salis fixi , puta spiritus salis ammonia ei loco olei tartari , in solutionem mercurii 1visset injectus e praecipita tio mercurii non flavum , ut antea , sed album colorem dedisset : idque fortasse quod sal aleali fixum plures absorbeat spiritus acidos, quam aIcali volatile , quod tenuius est ; & eonsequen

tor latior ea relinquat meatus in hydrargyrs, quod

370쪽

3μ Pars Pesma Postea nee tanta vi, nee tanta copIa radIos I minis remittit, quam si per aleati volatile fulta

set praecipitatum . Secundo. Coerulea est tinctura heliotropii. Uocamus heliotropium, massam ex contusis heliotropiitricocci granis, calci , & urinae admixtis , comis Pactam . quae amylo coeruleum tribuit colorem . Sin autem spiritus acidus , qualis est spiritus vitrioli , vel nitri, in eam tineturam infundatur, ipsa statim rubicundum colorem induet; qui immisso liquore vel sale alcati , puta oleo vel sale tartari , protinus abibit , ac prior. restituetur et Propterea quod spiritus acidus , eo alcati exce-Ptus, solutionem dimittat , quae ad priorem statum revertitur . Idem accidit chartae coeruleae ,

scilicet heliotropio tinctae . Nam ea infuso acido rubrum contrahit colorem ; eo quod pauciores luminis radii intra ipsius poros , utpote particu- Iis acidis obductos , admittantur , quam ante ais ei di infusionem ς & consequenter plures remittan tur, qui vividiorem idcirect colorem efficiunt . Adiecto autem aleali , ut oleo tartari , coeruleus

chartae color revertitur.

Simili ratione sirupus violaeeus , infusis aliquot spiritus acidi guttis, intensius rubet. Sed immisso alcati, ruber color mutatur in viridem. Item infusio rosarum si e carum , quae pene est decolor,

iniecto liquore acido rubicunda fit ἱ adjecto alcali fit viridis. Tertio . Si in aqua communi solvatur vitrici Ium viride, quod vitriolum Martis dicitur, quia naturam Martis seu ferri parti ei pat ; sive quia est sal salsus ex aeidis spiritibus uitrioli , & alca lina

ferri materia constans: haec solutio nitida erit & 'Perlucida, nec ipsis oculis aliter apparebit, quam aqua communis . At si alcati quoddam ei admisceas , puta oleum tartari , quo spiritus acidus vitrioli excipiatur , & alea linam ferri materiam

relinquat ; ferrum illud , ut de me te urio dictum est , praecipitabitur , & colorem viridem exhibebit . Si liquor acidus rursus injiciatur , redibit Pellu ei ditas. Quarto. Solutio vitrioli eoerulei , quod vitriolum Veneris dicitur, quoniam ex alca linis veneris a

SEARCH

MENU NAVIGATION