Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Tomus secundus, quo elementa geometriæ, & physica generalis continentur

발행: 1730년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ot Pars Pr mares maculae loeum suum identidem mutare ani

madverterentur . . -

ι. Verum non subtilis modo materies solidorum. corporum meatus subire, sed ipsi etiam vapores, quorum erami ustulae sunt particulae , intra ligna durissima , v. g. intra ianuarum fenestrarumque tabulas sese insinuare comperiuntur e nam huiusmodi tabularum fibras nota secus ac funium filamenta divellunt ἰ tantumque iis latitudinis aut crassitudinis addunt, quantum ex Iongitudine deis trahunt .iCharta vero , quae nan ex fila mentis , sed ex tenuissimis, sibique mutuo implicatis mci Ieculis eomponitur , humoris ingressu in omnem partem dilatatur. Itaque tabulae ligneae , ve I asseres , aut funes vario modo adhiberi solent, ut humiditatis, quae

in aere est, modus seu mensura quovis tempore innotescat . Eaque instrumenta , aut machinae entabulis ligneis, vel funibus factae, quibus humi

ditatista eris quanti tax investigatur, Hraro me3ra , vel Notiometra vulgo appellantur. Alia ex hujusmodi rerum cognitione duei posi unt maioris momenti commoda , sed iis omnibus , quae passim commemorantur, non semper adinhibenda fides. Fabulosum est, quod de celebri Ar chitecto Italo Dominico Fontana sparserunt non nulli. Is enim , inquiunt , cum obeliscum Iulii Caesaris tumulo Romae quondam impositum, postis eaque subversum , in atrio Sancti Petri erigenis

dum suscepisset Sixth v. Pontificis Romani iussu, funesque , quibus librabatur obe Iiscus , iusto forent longiores, quasi vir tam industrius in mensura funium turpiter hallucinatus esset nec ipse eum altius efferre valeret ; quoniam orbiculi seu troehleae mobiles immobilibus adiacerent : pau- Iatim funes, quibus erat revinctus M que suspen sus , madefieri iussit , ut aquae parti uiae intra cannabina filamenta intrusae ipsorum longitudinem aucta crassitudine minuerent, quod ipsi felia ei ter & ex animi sententia successit et nam conistractis funibus obeliscum in paratam basim nullo negotio impulit. Cogita funem b d , M. a. tab. I. aqua perfundi , postquam orbiculus mobilis

ι evectus est ad orbiculum immobilem a , ut fuis

412쪽

Ph 7ees . ME . V. cap. XI. Manis ille eontractus Iapidem d altius egerat. Id quidem fieri potuisse non inficior e sed eum

ipse de eo miraeulo sileat in descriptione erectionis huius obelisci ; ideo commentum esse apud ignarum vulgus disseminatum , s cujusmodi sunt plurima, quae de Archimede & aliis falso narranis turl doctiores & peritiores existimant. Idem quidpiam alteri Architecto posteriorum Imperatorum tempore Constantinopoli accidisse refert Busbequius Ferdinandi primi Germanorum Imperatoris apud Turcas Legatus Epist. prima Legationis Turcicae.

CAPUT XI.

De qualitatibus , quae vulao occular

nominantur. 3 -

ΡRaeter qualitates , quarum hactenus, mentio nem fecimus , alias quasdam agnoscunt Sch Iae , quas occv Itiores appellant , quod earum ori go & natura obseurior esse videatur. Quamquam, si verum fateri vo Iumus, nullae pene sunt corporum qualitates, saltem ex iis , quas secundarias di compositas vocamus, quae ingenii nostri aciem non fugiant. Nam ubique effectus naturales percipimus: sed quae sint eae vires, aut qualitates, a quibus ii essectus prodeunt , magna eX parte ignoramus. NihiI notius est apud omnes , quam corpora ab igne calefieri pi ideoque calor inter qualitates manifessas vulgo recensetur...Sed simili Tatione ferrum a magnete attrahi , aut ipsi eo nisiungi cernimus. Cur igitur qualitas magnetica , seu vis attractrix oeetilia nominabitur , si calor merito manifestis appelletur λ Nihil quippe magis compertum nobis est in calore , quam in vi magnetica: eum utrobique effectus tantum, non

causa cognoscatur .

Ut ut sit, huiusmodi qualitates oeeuItae , quas velut entitates quasdam a materia distinctas spectare solent Peripatetici Arabes eum Galenicis , ad duo praecipua capita vulgo referuntur ; scilicet ad D mpathiam, & antipathiam et unde oritur antiperisclis.

413쪽

corpora inter se consociari amant , vel easdenti

modi fleationes aut affectus suscipiunt: qualis emedicitur qualitas , qua magnes ferro , vel succi num paleis coniungitur ἱ vel qua , pulsata una testudinis chorda, alia quae est in Unisono , subinsultat , &e. De sympathia intellectum volunt , quod a Virgilio scribitur libro I. Georg. Ηie segetes , iIIis veniunt feIieius ti υa :Arborei foetus alibi , atque injussa υ iresetine

Gramina, oee.

Antipaebia contraria est θmpatbiae, & eorpora sibi mutuo reddere dicitur infensa : ut aspera cum duleibus pugnant, ut theamedes ferrum repellerea Plinio , & quibusdam veteribus credebatur. Sed nulli bi extat theamedes : in eoque deeepti fuisse videntve veteres illi, quod duos in ma3ne te po-Ios non adverterint ; alterum , quo vicino magneti coniungitur, alterum quo ipsum repellit , mi inferius die emus. Hineque factum est, ut alter ex his polis, quem unum spectabant , ab iis voearetur theamedes , & antipathicus ferro male crederetur , alter , qui attrahendi virtute esset Praeditus, magnes appellaretur , & ferro symp thieus haberetur. Antiperisasis idem fere est ac circum obsistentia,

Si definiri solet , resistentia unius corporis adυeν-fus corpus contrarium , a quo circumquaque obsideissur, in υal castis. Sic vulgo aiunt, exhalationes ealidas ab aere frigido mediae regionis circum quaque obsessas & cinctas ita incalescere , ut ignem eon et piant, fulguraque & coruscationes in eo conis

fictu producant. Sed effectus ille, & eae teri, qui antiperis asi , tanquam qualitati occultae , tribui solent, a partium motu , figura , caeterisque affectionibus corporeis revera oriuntur et nec ulla est D mpathia, aut antipathia , aut alia quaevis quainlitas oeculta , quae in huiusmodi affectiones non sit refundenda. Sit igitur, PROPOSITIO. alitates omnes , quae dicuntur oecultae , in .uIecbasicis assectionibus , scilicet in motu

414쪽

Pissices. Se I. V. cap. XI. do squiete, figura, S situ partium , vel inysubstantialibus profluviis consistunt . Probatur. In eo constituendae videntur qualitates, quae occultae vozantur, quoa solum in toriaporibus concipitur , & ultra quod nihil omnino ab iis, qui attenti esse volunt, in 'substantia naiaturaliter extensa potest intelligi. iAtqui solae affectiones mechanicae , nimirum figura , motus , situs , & quies corporibus inessis eo niacipiuntur; nihilqueipraeterea in iis neque a Phia Iosophis, neque ab aliis extare intelligitur. Ideoque ea corpora dici possunt amica , seu θmpathlea , quorum partes inter se congruunt ἰansipariea vero, quorum partes sua figura , si tu , vela motu sese mutuo compati nequeunt. Antiperiflasin pariter so- Io partium motu contineri postea liquebit. Ergo qualitates omnes, quae occultae nominanis tur, a mechanicis affectionibus, aut profluviis subis stantialibus sunt repetendae. . Confirmatur propositio induction multorum e Rfectuum , quibus eas qualitates occultas per meis chanicas affectiones , aut per profluvia substantia Ita explicari debere suadetur. Primo enim pulvis vitrioli ea tot nati , qui θmpathicus appellatur , in sanguinem e vulnere re cens emissu in iniectus , ipsi vulneri aliquot passibus remoto mederi, ae sanguinem sistere obser vatur. Id vero aliter fieri non eonei pitur, quam per profluvium substantiale , sive per spiritus viis trioli , qui calentibus adhuc sanguinis particulis admixti, ad vulnus, unde expressus est sanguis, feruntur , A tanquam cunei quidam apertos meaistus, quibus effluit sanguis, penitus obstruunt. Secundo . Agni fugam praesente lupo a lupi spiritibus; vel impetum lupi in agnum ab ipsius odore ; vel gallinarum clangorem praetereunte miluo , a quibusdam illius impressionibus duei quis inficias eat P Eodem referri debent, tum ille tor por , qui piscatoris brachio a torpedine pisce in jectus vulgo perhibetur ι tum motus inconditi , qui ex tarentula morsu in quibusdam hominibus excitantur . Nam & torpedo quosdam influxus torporem inducentes emittit ;& tarentuIa , quae est

Arsaae Ueςist in calabria propo Tarentum satis

obvia a

415쪽

hos Pars Prima obvia, suo morsu sanguinem , & spiritus an Ima-Ies inficit, iisque incompositum suum motum tri huit ; quare motus ille per fermentationem sanguinis identidem excitatur ; nec alio efficaciori re medio, ab eo morbo sanatur aeger, quam si ludente tibicine ad numeros saltet, ut iteratis saltationibus

venenum tandem una cum sudore foras egerat .... Tertio ; SI verum esset quod de bamibo aiunt, mortiferum s nempe esse illius aspectum ; vel quod de remora pisciculo , quem naves Antigoni , Periandri, & Caligulae olim remoratum fuisse fabulantur; vel de pilis rabidi eanis , quos ipsius mor- sui mederi narrant ,' ea omnia , & estera id gemus, quae aut fabulosa sunt , aut admodum dubia ὶ ea, inquam , vel partium contactui, vel substantiali profluWio , vel affectionibus corporeis &mechanicis, sci lice t figurae , positurae , & taeteris orent tribuenda . Nemo ignorat se orpionem in vulnere, quod inflixit, elisum , spongiae instar ,

sparsum nise 1 virus exprimere . Alexiteria omnia,

Si amuleta vel collo', vel brachio appensa , solo quandoque afflatu morbos depellunt. Sunt reme dia, quae vel solo.odore, uel contrectatione , vel ad umbilicum apphicatione, ventriculi & intestimorum fibras contrahunt , ae purgandi vim ha-χent, Purgantiπ fere omnia vel partium ae umine, ac motu ut sensu ; Uel lubrieitate, ut p=umas manna, Sc Cassio, uentrem solvunt a Nemet ea , ut Bibliam . Momauhi-S intestinorum vellicatione, aut Punctiunculis vomitum movent ,& alvum exonerant. Hinc Petitur ea vis , quae inest tum crateribus ex regulo Antimonii , id est expuriore & solidiore i Ilius parte factis , ad vomi-aum provocandum ; tum piluIis ex eodem antiis monii seu stibii regulo paratis, quae s centies sumantur , R egerantur , eamdem tamen purgandi vim retinent et unde pitula perpetuae nominantur. Nareotica soporifera, ut opium , Ze papaver esse xatos spiritus veluti ligant, L sanguinem densant.. Quarto . Ex substantialibus itidem profluviis mechanicisque affectionibus ortum habet vis , quae inest hydrargyro, quod vel in aceto , vel in aqua contusum est, & cum iis permixtum, ad vermes

δε omnis generis pediculos enecandosi vel ea, quae

416쪽

aquis mineralibus ad obstructiones omnes & opis pilationes aperienda S , no Xiosque humores expellendos inesse comprobatur. Sed omissis caeteris huiusmodi qualitatibus oe- cultioribus, sive ad medicamentorum efficaciam, sive ad alia Naturae phaenomena spectantibus , quarum enumeratio iustum volumen occuparet ; ni hil malis sententiam nostram confirmat , easque omnes qualitates ad assectiones mechanicas , aut ad profluvium substantiale referendas esse ostenis

dit, quam celebre experimentum atramentorum, quae mulea vulgo nominantur . Cum vero multis modis fieri possnt haec atramenta , unum e- timque facillimum proponemus. Sumatur acetum

distillatum, quantum fere in vulgari scypho continetur ; in eoque semiuneia lithargyri argenti infundatur ; ac per octavam horae partem ebullial: tum philtretur, seu percoletur liquor , qui pellucidus futurus est. Ex altera parte uncia caleis vivae cum semi-uneia auripigmenti contundatur, & in pulverem redigatur: tum ea mixtura in matratio, seu am. pulla vitrea, longiori collo instructa, reponatur,& affusis quinque , vel sex aquae unciis , ac rite obturata ampulla per a 4. aut circiter horas maviteria in vase quiescat.' postea percoletur liquor, qui limpidissimus quoque est futurus . Priori liquore utendum erit tanquam atrameninto ad characteres formandos , qui exsiccato liquore evanescent. Si quis vero eos characteres legere velit, spongiam altero liquore imbutam charistae leviter admovebit ; ac si recens fuerit , solus illius halitus etiam per interiecta plurima chartarum folia transmittetur , & characteres deteget. Liquores autem illi non tantum atramenta magia ea propter admirationem , quam in vulgi mente

concitant; sed etiam fmparistea, propter sympathiam, quam inter se habent, appellari consuevere .

SEARCH

MENU NAVIGATION