Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Tomus secundus, quo elementa geometriæ, & physica generalis continentur

발행: 1730년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Sphaeram metiri. r. Quaerenda est ipsius superficies , quae est aris qualis quatuor maximis eiusdem sphaerae ei reulis , ut demonstravit Archimedes. Cum igitur per problema 33. habeatur area circuli ex multiplieatione semicircumferentiae per radium ; & consequenter duplum illius ex multiplicationa totius cimcumferentiae per eumdem radium : hinc sequitur haberi quadruplum illius areae , quod est aequale superficiei sphaerae , per multiplicationem ipsius cireumferentiae per duplum radium , seu per integram diametrum. a. Inventa sphaerae superficie , habebitur eius f Iiditas, si multiplicetur tota illius superfietes per mentem radii. Nam sphaera aequalis est cono resicto, euius basis est sphaerae superficies , altitudo uero radius. Ut conus B C A M. 24. ab. 4. se-γualis est sphaerae OCI, si modo ipsius basis B At aequalis toti superficiei sphaerae. Concipitur enim sphaera tanquam quaedam infinitorum con Tum multitudo, quorum bases sint in superficie ,

vertiees vero in centro.

Si mavis , multiplica maximum sphaerae cireu- Ium per duos trientes diametri; & habebis sphaerae soliditatem : quae praxis in priorem redit. Si supra circulum sphaerae mavimum D E eo nisicipiatur eonvs D O E , euius altitudo sit sphaerae diameter; & super eadem basi constituatur cylinis deus FE eiusdem etiam altitudinis , erunt conus,

sphaera, & cylindrus, ut I, a, 3. Vide R. a

62쪽

SIVE

NATURAE SCIENTIA.

EAm ingredimur Philosophiae partem , quae na

turam corpoream contemplatur, quaeque proinde illarum rerum , quibus summopere comm

Uemur, causas & proprietates investigat . Huius porro studium & argumenti dignitate commendatissimum est , & rerum varietate iucundissimum , S su a in omnes artes foecunditate humano generi utilissimum. Hinc mirum videri non debet , si Physicam prae caeteris Philosophiae partibus Vet res excoluerint: eosque fere solos appellare eo sueverint Philosophos , qui in Naturae contempla

tione diligentius, & felicius ement versati . Sed cum ea disciplina universam mundi aspectabilis icompagem suo ambitu complectatur , quantis Zequam multis dissicultatibus obsessa sit , nemo est qui non intelligat . Quare hoc loco , si usquam alibi , adhibenda est cautio, & diligentia , ne vel praeiudicatae opinioni , vel cuiusvis hominis auctoritati plus aequo tribuatur ; sed veterum simuIae Reeentiorum Philosophorum placita ad rectae rationis trutinam, secluso omni partium studio , sunt expendenda ; cum & his, & illis multa per imprudentiam exciderint , in quibus merito rein prehendi possint. Enimvero quod spectat ad veteres Philosophos, nemo inter eos, cuius saltem ad nos usque trans mima sint opera , in rebus physicis, Aristotele est clarior , magisque celebratus . Quippe Divinus

Plato, tametsi in rerum Metaphylicarum intelligentia Aristoteli praestare censeatur, eo tamen in Terum naturalium consideratione, unanimi omnium

consensa longe inferior semper fuit habitus. Lu-C a cretium

63쪽

eretium quidam magnopere extollunt pIurimi, ac inter Veteres, Physi eos primo loco collocandum existimant ; quamvis ille Democriti , & Epicuri Philosophiam seriptis consignasse , non inventa sua Promulgasse videatur. Praeter hos duos , Aristotelem, & Lucretium , nullos ex Veteribus invenias, qui universam Physicam libris suis sie fuerint complexi, ut varios naturae effectus, in qu vis materia, per proprias eorum causas e X plicandos suste perint. Nam Plinius quidem naturae hi storiam seripsit, sed rerum caulas non est ubique Persecutus. Hippocrates in rebus dumtaxat mediis cis , aut quae ad medendi artem spectant , opexam suam colloeavit , creteras insuper habuit . mitto Theophrastum , Dioscoridem, IElianum , caeterosque , quorum vel scripta ad nos integra Non pervenere ς vel qui partem tantum aliquam scientiae naturalis attigerunt, reliquas omiserunt.

Quoeire a quiequid subsidii a Veteribus Philosophis expectare possumus, id praesertim ex Aristotele , & Lucretio , eorumque Commentatoribus Petendum videtur. Iam , ut de Lucretio taceam , qui sublata omni providentia, non tantum Religionem , Verum etiam rationem omnem funditus sustulit; quis inficiari audeat plurima extare apud Aristotelem

vel dubia, & ineerta; cuiusmodi sunt multa qua scripsit in libris de historia animalium , de animalium partibus, de mirabilibus auscultationibus, Se . veI falsa , & rationi contraria ; qualia sunt

quae de quinta coelorum essentia, aut eorum soliditate tradidit: vel denique fidei Christianae reis

Pugnantia , ut est mundi aeternitas, quam ut cerintam, & indubitatam asseruiit Quod si ad illius Commentatores veniamus , Praesertimque Arabes, apud quos magnam gloriam adeptus uit , quique in elueidandis ipsius scriptis plus caeteris laborasse videntur, nihil est cur magnum nobis polliceamur ab iis adiumentum: cum id ipsis animo praesertim insedisse videatur , ut ne Iatum quidem unguem ab Aristotele discederent. Ipsius enim doctrinam, Veritatem summam appel- Iare non puduit Averro em ; illius intellectum humani fuem intellectus, quem videlicet nullus unquam

Di iti si

64쪽

quam hominum esset affecutus , nunquam qui iapiam assecuturus. Praetermitto reliquos illius sectatores, qui vulgo Sebolas iei dicuntur et nam cum ii in musaeo dumtaxat, seu e ubiculo rebus physicis operam darent, nunquam foras prodirent, ut Naturam operantem intuerentur, subtiles quidem in Aristotelia Philosophiam disputationes concitare , aliasque ex aliis di me ultates Metaphysicas nectere potuerunt ; sed nulla in re scientiam naturalem promoverunt. Huc adde quod Mathemati

eis disciplinis prorsus vacui , praesertimque Geometria da stituti , ad observandos naturae motus, eosque ratione definiendos imparati omnino , &impares accesserunt.

An igitur a Veteribus discedendum, ac Recentiorum Philosophorum, Galilaei, Gassiendi , Cartesii, Harvaei, caeterorumque inventis , & experimentis aequiescendum t Minime sane dubitamus, quin ii , Mathematicis artibuet una eum Physica copulatis, ut vetustissimis Philos his, Pythagorae , Thaleti, Platoni , aliisque in more fuerat ,

meehanicas rationes inveD e potuerint , quibus naturae phaenomena clarius, ac melius, quam incertis formarum aut qualitarum nominibus in Seholis antea usurpatis exponerentur. Hinc tot natu

Tae miracula nostro taculo felle iter detecta , aut clarius explicata; aeris pondus, & elaterium , liquorum sequi librium , sucei nutritii ei reuitus in Plantis, circulatio sanguinis in animalibus, ut ea omittam quae telescopio in coelestibus spatiis, microseo pio in tenuissimis corporum nobis obviorum particulis, fuerunt observata, quibus Recentiores

Physi ei perennem sibi apud posteros famam peperere . sed cum ii falsa plurima veris quibusdam

intermiscuerint, dubiaque & incerta pro certis ,& compertis non raro habuerint ,' ideo in omnibus iudicio utendum putamus , summamque animi attentionem adhibendam, ut ei tra dispendium aut detrimentum ullum ex antiquis simul ac novis Philosophis , quod in rem nostram conferre Poterit , excerpamus . Veteribus quidem primae partes concedendae sunt: hoc enim veneranda Antiquitas a nobis exposcit . Sed in eorum libris

non iῖa haerendum , quin, si a Recentioribus quid-

65쪽

s4 PRAEFATIO.

piam inventum fuerit, quod maiorem prae se fe-xat verisimilitudinem , id libere amplecti lieeat . Veritas quippe nulli tempori, aut loco, vel personae est alligata ; neo minori honore in nostrae aetatis hominibus , quam in priscis illis sive Grae- eis, sive Latinis videtur esse excipienda . Nequae enim, ut optime Plinius junior Epist. i6. lib. Ndebet operibus alieuitis obesse, quod vivis . Au βέnνεν eos, quos nunquam vidimus , Boruissest, non DIum libros ejus, verum etiam imagines eonquir Famus ejusdem nune honor prasentis , ct gratia quasi satietata langueDet y At hoe prautim mal suumque es , non admirari hominem admirations digni mum; quia videre, alloqui , audire, com

plecta , nee laudare tantum , verum etiam amara

sontingit. uapropter delectum sententiarum tum a Veteribus, tum a Recentioribus assertarum sic habere studebimus , ut quae eerto, & indubitate nobis constabunt, eas pro certis , & indubitatis tueamur z quae vero probabilitate tantum aliqua Nitentur, non aliter, quam ut probabiles , promPonamus t quae denique falsae apparebunt , illas cadidide di ingenue notare non vereamur - quidem ratione emeere contendemus, ut hoc veteris, ac novae Physteae speeimen non tantum ad Iegendos , S intelligendos veterum novorumquePnilosophorum libros utilissimum , sed ad iudi- .cium quoque de praecipuis eorum inventis ferendum , probatioresque circa materiam quamlibet mriniones deligendas, accommodatissimum esse possit.

PROLUSIONES

IN PHYSICAM

ΡΗyssea seeundum vim Graeeῖ voeabuli est dias ipIina natu Iis, sive fetentia rerum natura-ιium , ct corporearum, quae in hac universa mundi compagino eontinentur. Natura quippe apPe ratione res praesertim eo orea intelliguntur, tametsi hoc nomen inter aequivoca , sive ambigua re

genseri possit . Etenim

66쪽

I. Natura , pro corporum omnium roagmento seu rerum corporearum universitate, ut modo dictum est, usurpatur et qua ratione sumi solet, cum Deus Naturae auctor dicitur: tunc enim Deus huius rerum uniuersitatis conditor esse significatur. 2. Pro causis naturalibus a Deo ordinatis , ω

directis , quemadmodum accipitur in hoc Arist telis axiomate, petito ex libro I. de Republ. cap. m. Deus, ct natura nihiι moliuntur θυβra i idem quippe est , ac si diceres , Deum , & causas se fundas , seu res naturales, a Deo motas , & directas , quae saltem causae occasionales appellari Possunt, nihil perperam operari. 3. Saepius natura sumitur pro eo , quod es rei initium , seu , quod G pr.mum in re: ut apud Allistotelem , materia , θ' forma sunt natura cor P ris physici, & sensibilis ἐμ sed eo nomine praeu r tim donatur forma , per quam nimirum corpus naturale in certa specie constituitur , & ab aliis diveris speciei corporibus secernitur . Nam qu stratione corpus arte factum, v. g. area, differt ab RIio corpore, puta mensa, per artificialem quamdam partium dispositionem , quae forma artiseialis vocatur: ita corpus naturale, & sensibile, ut Iapis, ab alio corpore naturali, & sensibili, v. gr. ιigno, per formam aut speciem naturalem discrepat is Unde forma corporis naturalis recte dicitur naturai. Natura autem sic sumpta definitur ab Aristotele, libro a. Physicorum cap. I. Priueipium sir ea

D mortis, s quietis ejus in quo es , primo, per D, ρο non per accidens. Quippe existimavit Aristoteles singulis eorporibus vim ineme tum ad se

movendum, tum ad quiescendum: in eoque eorpora naturalia ab artefactis differre statuit, quod naturalia in se sui motus principium, seu causam haberent; non item artificialia. Sed in eo errainvit Aristoteles: siquidem nihil certius est, quam corpus quodlibet tum ad motum , tum ad quietem esse prorsus indifferens; nec posse ad alterutrum , nisi per causam aliquam externam, de te minaei , ut ex infra dicendis evidentissime conis stabit. Quare hanc Natarae definitionem , tanquam minus accuratam , cum doctissimis nostri temporis viris , rejicimus s ac eam , quae a nobis iam

67쪽

Iis ProIusiones Ilata est in Metaphysica, retinendam e ensemus . qua naturam , seu esentiam , seu speeiem rei , id esse eonstituimus , quod vi q..d primum in rer sive, id quo res es id quod es ; vel , id quod respondetur ad quaesionem factam , quid res M. Eaque definitio non male tribuitur ipsi formae , per quam scilicet corpus naturale ad certam speciem revocatur , & ab omnibus aliis diversae speciei

corporibus secernitur. Quocumque autem modo naturae nomen acci-Piatur ἱ silve pro eorporum naturalium compage ἰsive pro causis seeundis a primo Motore directis ;sive denique pro eo, quod singulis torporibus i timum est ; ad Physicam , sint seientiam natura- Iem pertinet. Sed natura praesertim dicitur Phy-fieae subiecta materies , quatenus corpus naturale generatim significat.

Quoeirea definiri potest Physi ea, ' seientia D

culariva ; υeι pars Philosophiae, quae circa eo usnatur Ie, quatenus naturata es, oeetipatur. Dicitur scientia speculativa , quod subjectam materiam speculetur tantum , nihiΙ circa eam opere tur . Haec vocabula illius genus denotant, quocum eaeteris discipIinis speculativis convenit.

mus nat&rais eis r sive quatenus est substantia in longum, latum, & protundum extensa ; & conis sequenter impenetrabi Iis, divisibilis , diversae figurae ac positurae, itemque motus, quietis, caetera Tumque ex his profluentium qualitatum , seu affectionum capax . Quibus vocabulis ipsius diffe-τentia , seu diserimen a caeteris disciplinis expliscatur. Differentia quippe scientiae ab obiecto formali est repetenda : ex quo quidem obiecto is mali una cum materiali eoniuncto exurgit obrectum totum, seu totaIe, ut vulgo loquuntur. Est autem objectum maperiale, ut non semel o servavimus, materia fetentiae subjecta ; vel materia circa quam scientia versatur . Objectiam fommale est ratio seu modus , quo obiectum materiaIe ab aliqua disciplina attingitur e qui modus his partieulis exprimi solet, quatenus, prouνs dis. Quare obiectum materiale Physices est eo pus naturais ,

68쪽

e tipale , quia Physicae constderationi subite itur is Obiectum vero formale his Verbis exprimitur ,

quatenus naturale es. Ac tandem ex utroque componitur objectum totum, seu totale , scilicet cor pus naturais, prout naturale ej .

Verum haec omnia dissicultate non earent et id que potissimum inter Philosophos controvertitur , utrum Physica proprie ac stricte scientia debeat appellari. Etenim cum Academici & Pyrrhoniel nihil certo sciri , & res omnes in naturae obseuritate involutas esse contenderent , omnia pro p modum eorum argumenta ex sensuum nostrorum infirmitate , ac rerum naturalium vicissitudine pe-.tebantur: solamque proinde Physicam , non reliquas Philosophiae partes spectabant: ac etiamnum in Seholis nostris, ubi de scie otiae , aut Philosophiae possibilitate , ut voeant, vel existentia , in ipso limine , sive Prooemio Philosophiae disputant . inter se Philosophi scholastici, nulla fere mentio fit de Metaphysica , aut Mathematicis Disciplinis,

in quibus nempe maior apparet evidentia ,& se titudo , sed sola Physica in quaestionem venit ,-quoniam minus certa est , pluribusque dissicultatibus obnoxia . Quamobrem hanc controversiam convenientius hoc loco , quam in ipso Philosophiae ingressu componemus ψ ac eorum ope quet. jam in Logica, Metaphysica , & Geometria ex- .plicata sunt , Acatalepticorum , Pyrrhonicorumque rationibus facilius occurremus. Sit igitur

PROPOSITIO I. T Ηysi ea est scientia, licet admodum imperfecta.

x Probatur. Scientia est cognitio vara, certa, S evidens rei necessaris per veram propriamque .causam, aut rationem, propter quam ita est, ut in Prooem. Philosoph. c. a. definitum est . Atqui Physica est cognitio vera, certa, &e. Et enim Physicus cognoscit vere, eerto, & evidenister corpus naturale posse vario modo figurari ., quia est extensum : liquores ad certam altitudinem in tubis, & anti iis necessario suspendi, qu niam ab aere librantur, & sustinentur : plantas, di animalia incrementum necessario sumere, quoa

69쪽

Pro fionestalimentum per tubos , & canales ire totum eo pus diffunditur: & estera id genus non pavea. Ergo Physica vere scientia dici potest, licet a modum imperfecta.

Di eo eam imperfectam esse , quia, quamvis non- multas corporum qualitates sensibiles satis aeeurate perspectas habeamus , quales sunt quς modo a nobis sunt allati et multo tamen plures ignoramus, qui semper nos fugient , quoniam prima Terum veluti stamina , seu partium , ex quibus corpora sensibilia eo nereia sunt, seriem , ti contextum nemo nisi Naturs Auctor videre potest .

'Quis enim hominum certo explieare queat, quis Partium ordo, vel contextus est. debeat in auro,

ut ab argento discrepath Quis novit quet sit int ma dispositici partium in variis lignis , v. g. in quercu, carpino, & etteris , vel in lapillis , & eminis , ut in adamante, carbunculo, smarag- ω, aliisque, in quibus tam insigne , & eonspieuum apparet discriment quod si ad animalia veniamus, ad eorum productionem , & partium conformationem , ad cerebri anfractus , ad tenuissimorum musculorum motum , aliaque Propemodum, innumera, tum certe fateri cogemur Natur et seientiam in nobis admodum limitatam esse ,. ac si rerum ignotarum cum cognitis fiat compa- Tatio, prope nullam . Hae prsmina confessione ,. ad Academicorum , veI Scepticorum argumentα veniendum vi

Reison sones ad obiecta. Quaeeumque ab Academicis, & Pyrrhonteis opponuntur , ea , ut modo dictum est , vel ex cognitionis nostrae defectu, vel ex rerum ipsarum in- constantia repeti solentia Itaque ex priori eapite obit ei es primo. Scientia est cognitio certa .. Atqub Physi ea non est cognitio certa ia Ergα Physica non est scientia .. Respondeo negando minorem ia Cognitiis enimigeria est cognitio firma, stabilis , & immobilis , ut alibi definitum est Sed Physi ea est 4ognitio. Iirm , stabilis & immohilis. Nam v. g. certo scit Phylicus Lunam tum eclipam pati ,. cum inteD

70쪽

nem in animalibus perpetua ei re uitione ab artex iis in venas moveri, quia continuo dilatationis, S contractionis motu cietur cor , ac sanguinem ad partes extremas in contractione propellit, eumque a partibus extremis reducem in dilatatione

recipit ; ut alia omittam permulta , qu et referre nihil attinet. Ergo Physi ea e It cognitio certa. Probabis minorem. Nulla cognitio certa pri eipio fallaei nititur.

. Atqui Physica nititur prinei pio fallaci .

Ergo Physica non est cognitio certa. Respondeo negando minorem . Quet enim distiplina nititur clara distinctaque perceptione , ea .Principio fallaci non nititur, ut probatum est ici

Metaphysica . Atqui Physica , qua parte scientia est , pereeptione clara, & distincta nititur ; nihil

enim Physicus tanquam verum ac certum tueri

debet , nisi claram illius , distinctamque perceptionem habeat. Unde pauca admodum in ea diis sciplina certo assirmari posse confessi sumus. Ergo Phystea in iis rebus , in quibus cognitio certa dicenda est, non nititur principio fallaci . Probabis minorem. Omnis cognitio , qua nititur sensibus, ea principio fallaci nititur. Atqui Physica nititur sensibus. Ergo nititur principio fallaci. Respondeo , data maiore , distinguendo minois rem. Physica nititur sensibus, id est, occasionem plerumque a sensibus habet Physicus , ut corpora naturalia, aut eorum proprietates actu percipiat, concedo ; id est , solo sensuum testimonio

illius cognitio nititur, nego ; quare nego conse quentiam. Igitur Physicus quidem occasionem plexumque habet a sensibus, ut, qu et obvia sunt cor-Pora, eorumve proprietates percipiat ἰ quamvis es quandoque proprietates etiam absentibus eorporibus percipiantur, ut in eo liquet, qui tinnitum in auribus percipit, vel qui ex ictu seu percussione oculi, flammam intuetur . At Physicus , ut de corporibus iudicet, non solo sensuum testimonio, quasi unico cognitionis princitio nititur, sed superiori quadam regula, nempe idea clara,& distincta. Uerbi gratia, quod hic,& nunc videat hydrargyrum in tubo ad 27. aut a8. unci C 6 rum

SEARCH

MENU NAVIGATION