Bap. Platinae, Cremonensis, Opus de vitis ac gestis summorum pontificum, ad sua vsque tempora deductum, et auctum deinde accessione rerum gestarum eorum pontificum, qui Paulo 2. in quo Platina desinit, vsque ad Clementem eius nominis 7. successerunt.

발행: 1562년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Iam peruenerant ad sanctumhlarcum,& in vicum Columna, cum subitδ eis ob. uiam facti sunt pontificis milites,magna populi parte adiuuante. Pugnatum est in urbe aliquandiu, atque acriter: quam pugna multi utrinque cecidere & capti sunt. a re Colum nenses cum viderent populum Romanum long aliter seniliare, quam arbitrarentur,cedere ex urbe instituentes, omnia passim rapiunt, pecora

abigunt,homines abducunt. lionem tamen his reddidere pontificis militeiato, mano populo mixti.Nam &Prosperi cardinalis,sc Colum nensum omnium, aeeorum qui cum Martino familiariter vixerant, domos hostilem in modum diripiunt & vastan t.Irritatis hoc modo utrinque animis,non solum aperto Mart 'veru metiam proditionil, is res agi coepta est.Capitur nanque archiepiscopusBen

uentanus Antonii Columnae filius:ac quidam Masius frater, qui fassus est quaestione adhibita, sibi in animo fuisse , arcem sancti Angeli dolo capere, interfecto Ipsius arcis praefecto,eamq; Collinensibus prodere,qua occupata, & poti ficem Mursinos ab urbe pellerent. De Masio sacerdotio abrogato, quod degradare appellant,sumptum supplicium est in campo Florae, eiusque corpus quadrifariam sub furca diuisum,ad quatuor urbis celeberrimas vias suspensum est, de archiepiscopo Beneuentano nulla mentione habita. At verb cum Eugenius in aegritudinem quandam incidisset, vel dolore animi, quo in tantis perturbationibus afflictabatur: vel veneno,quo appetitum aSoldano suo quidam dicebant:agere de pace cum

Columnsnsibus coepit, curante eam rem Angeloto Fosco cive Romano, quem noita multo post una cum Francisco Condelmerio nepote suo cardinalem creauit. Diuulgata itaque pace quanta maxime celeritate potuit, quod iam ingressum in Italiam Sigismundum intellexerat, Romam venturum, nepotem Franciscum camerarium instituit, huic l; viros quosdam praestantes addidit, quorum consiliis uteretur in gubernanda ecclesiallica ditione. Dum haec autem stomae agerentur,

Florentini & Veneti elatiores facti, quod & Philippum Genuae dominum classe

in littore Genuens superassent, quodq; Eugenui in ciuem pontificem haberenti Philippum ipsum bello terrestri aggrediutur: qui accito propere ex Hetruria Nicolao Picenino,& classem Venetam ad Cremonaem disiecit,& Carin ignote imp tus facili me retardavit, quem Veneti haud ita multo post q uaestionibus,titeris, tostibus conuictum,ut ipsi dicunt, capite mulctaru quod per eum stetisset, quo minus Cremona potirentur,capta a Caualcaboue ipsius urbis porta:quodque etiam classis sub ipsius oculis disiecta ab hostibus fuisset, clim ex propinquo loco a ta to exercitu id fieri perfacile potuisset.Tu in vero Florentini aduentu in imperat ris in Italiam veriti, quod Philippi rebus fauere videret u r, Nerio Capponio ciuisuo negotium dant,ut quibus rationibus maxime potest, Eugenio ostedat Se persuadea aduentum imperatoris ad urbem, non miniis apostolicae sedi, quam Florentinis exitium ac perniciem minari:destineri hostem facili me posse,quo minus Arnum ad Senenses transeat,qui Floren tinos iam pridem bello lacesi ieran si NicolausTollentinas,qui tum pontificis nonii ne stipendia faciebat,cohu nctis copii c& animis cum Micheletro Cotignota Florentinarum copiarum duce ad Arnum Sigismundum coerceat, ne flumen cum Germano equitatu traiiciat. Venera. in eandem sententiam perfacile Eugenius: Sc cum de impensa bellica aliquantulum addubitaretur, rem Nerius ita statim partitus est, ut duobus millibus equitum Eugeiiij populus Florentinus tamdiu stipendia praeberet, quoad bellaim illud pro

traberetur.Tum vero NicolausTollentinas iussu hontificis ex hybernis mouens, dum Senenses incursionibus Drapinis vexat, Sigii mundo traij ciendi Arnum te pus Sc facultatem dat,adiuuante Antonio Pontadera egregio tu copiarii duce, &acerrimo Florentinorum hoste,qui deinde per Volaterranum iter faciens, pacato

magis quam hostili agmine ab omnibus expectatus prosciscitur. At imper tor cum iam sex mensibus Senis substitisse eum magna populi Senensis inipensa, tentatam frustra cum Florentinis pacem Omittens, ad Eugenium conu ersus, inmito

272쪽

νONTI FI cum a Qito cum eo foedere Romam prosectus, perbenigne a pontifice populoq; Romana

susceptus, corona imperii donatur. Verum dum e Vaticano,ubi coronam acceperat,ad Latera num, ubi diuertebat, proficiscitur, in ponte Hadriani,vi imperatorii mos est,multos tum Italos, tum Germanos in equestrem ordine ascivit. Sunt qui scribant Eugenium hominem usq; ad pontem comitatu, ad sanctu Petru rediisse.

Abiens deinde cu bona Eugenii gratia, imperator per Picentes & Flaminia iter faciens,Ferraria atq; Mantuam peruenit. Visi aliquot dies immoratus, &Iohanne Franciscit Mantus dominii marchionali dignitate additis imperij signis ornauit, 8c Barbara Iohanis marchionis Brandeburve sis filia, Lodo uico Iohanis Francisci filio spopondit in uxore: quae nuptiae honestare familia Gonaeiaca sunt visae, Sc sSigismundo imperatori puella affinitate coluncta erat,&qubd pater Iohannes potet late ineundi suffragia ad creandum imperatorem habebat. Abeunte aut ab Italia imperatore,ctan ia omnia bello seruerent, Nicolaus Estensis Ferrariensis marchio, fortante Philippo Venetias prosectus,Venetos ad pacem multis rationibus adhortatus est: qui Sc hominis autoritate permoti, Se quδd etiam nimia belli impensa exhausti priuatim ae publice essent, legatos Ferrariam cum Nicolao init tui ubi Calendis Aprilis,anno trigesimotertio supra quadringentesimu & millesimum veniente in eandem sententiam Eugenio, pax his conditionibus composita est,ut Philippus Glarea Abdus, id ei loco nomen est,decederet, utq; marchlO- ni Montis serrati de Ortando Pallavicino dominatum redderet:Vtrunq; enim ditione paterna sipoliauerat,Florentinorum,Lucensium, Senensium ue,qus bello capta su i ssent, ad pristinos dominos reciderent, comuni omnium hoste habito, qui infra trigesimum diem capta no reddidisset. Pace autem hoc modo ubique parta, quietura aliquandiu omnia videbantur,cum subito omnis belli vis in Eusenium conuersa est. Nam Philippus nouarum rerum cupidus, &Franciscum Stortiam cum magnis copijs in Flaminiam misit, hominem iturum in Apuliam simulans, quam A honsus bello vexabat, desensurum ea oppida, quae pater Ssortia eo loci adeptus erat.Qui quidem paratissimis copijs per Picentes ScVmbros iter faciens, oppida illa ex improvise adortus,breui in potestatem suam redegit.Non hoc contentus Philippus, Nicolaum Fortebrachium, virum ingenio & manu promptum,cum delecto equitatu adeb celeriter in Eugenium mi sit, ut prius prope se pontem Milutum,&portam Flaminiam occupauerit,quam aduentare hostem sit cosnitum.Militauerat prius sub Eugenio Nicolaus,& eius nomine praesectum vici Vetralia Sc ciuitate veteri spoliauerat, adiuuantibus Venetorum triremibus, quae mari arcem continuo oppugnabant. Verum cum postea Nicolaus ilipendia sua peteret,respondit Eugenius,tantum praedae ex castellis praesecti eum auexisse, maxime verὁ ex direpto vico,ut ei pro ilipendio sat esse possent. Q in ob rem indignatus Nicolaus, agrum Romanum ingressus, tantum tumultus concitauit, ingenti praeda tum hominum,tum pecorum abacta, ut Eugenius aliquanditi incertus remanserit,quorsum iretiConcurrebat Romani ciues ad Eusenium, questum de illatis iniurijs, quos Ponti sex eo potissimum tepore consilii expers & bonae valetudinis,ad Franciscum camerarium remittebat: qui otio Se voluptatibus deditus, nil aliud respondebat, cum crebrae de ablatis pecoribus querelae fierent, eos nimiam spe in pecoribus collocasse:Venetos quidem sine gregibus de iumetis longe urbaniorem vitam ducere.Indignati huiuscemodi resi)onsis Romani, cum iam Nicolaus Se Tibur, pulso inde comite Tagliacocij, Se Subiacense oppidum cepisse traxissetque in partes suas Colunenses omnes, interfecto a principe Stephano Collina, qui semper diuersia sentiebat,ad libertatem rejicietes, sublato clamore ad arma te libertate eonclamatu, pulsis omnibus Eugenii magistratibus,

ac capto Francisco camerario, nouos ipsi magi liratus creant. Septem suere e ciuibus Romanis, quos ipsi gubernatores appellabant, penes quos vitae ac necis hominum summa potestas erat. At vero Eugenius in tanta rerum perturbatione in

certus,

273쪽

eertus,quid potissimum saceret,de fuga cogitare coepu.Mutato itaq; Fabi tu,sum, ptoq; monastico cucullo,una cum Arsenio monacho nauiculam ingressus, Tiberi Hostiam vehebatur.Cum subito Romani quidam cognita hominis fuga, eu lapidibus,sagittisq; incessunt.Distinere enim hominem tamdiu cupiebant, quoad arce sancti Anseli potirentur.Abeunte autem Eugenio Nonis Iulij, eodemq; Pisas, ac deinde Florentiam triremibus ad id paratis delato, Romani ad oppugnandam arcem sese accingunt,vallo de aggeribus omnia loca munientes,quae dare a cessum hostibus pollent.Contia autem qui in arce erant, prodire in certamen non unquam consueuerant.At vero praefectus artibus agendum cum Romanis ratus, adiuuante Baldesare Aufida viro sagacissimo, qui inferiorem arcis partem tuebatur,vni ex militibus suis in certamen prodeutibus negotium dat, ut captus de industria ab hoste, castellani saeuitiam Dauaritiam criminetur, polliceaturque eis,si velint pactaria mercedem praestare,& mortem praesecti,&arcis proditionem. Fecit ille mandata diligenter. Captus, nullo non genere maleficij in Antonium Ridium coniecto, ita enim arcis praesectus vocabatur fidem dat secum socijs omnia transacturum.Dimissus itaq;, arcem ingreditur,velles Antonii ac caligas,as dita etiam capitis sorma, suspendit: a longe idem videbatur. Clamabat Baldesar de

scelerato lumptum esse ii applicium,ingrederentur aliquot ex optimatibus,&enumerata pecunia iam pacta arcem reciperent.Credidere miseri nullam subeste fraudem, ingressi aliquot,llatim captu tur.Fit clamor exultantium in arce, comiciuntur in populum Romanum missilia,bombardaeq;.Derisii autem hoc modo Romani,de redimendis captiuis cogitantes,& camerarium Eligenti nepotem, quem in vinculis habebant, dimittunt, suos qui in arce erant recepturi, & demum in Eugenij potestatem veniunt, quinto post libertatem adeptam mense. Creati itaque magistratus ecclesiae nomine, statim capitolium firmo praesidio & commeatibus mu niunt.Superuen lente deinde Iohanne Viteles cho, iue patriarcham vocabant, abeunte ad Eugentu Francisco nepote, tantus repente terror Romanis incussus est,ut hiscere prs metu non auderent. Erat enim Viteleschus homo imperiosus desaeuus,& tyrannicam magis quam religiosam vitam prae se serens. Agebantur liscRom cum Alphonius interim Neapolim &Caietam oppugna a mercatoribus Genuensibus acriter defensam.Succurrenduin itaque suis Genu esses rati, classem quanta maxime celeritate poliunt, instruunt, Philippo vicecomite eorum duce annuente, ac pedites aliquot praebente.Facti non longe a Caieta hosti Alphonso obuiam, cum eo confligunt. Post longam Sc acrem pugnam superatur Alphonsus rex,& capitur una cum suis omnibus: quorum denumero aliquot principes fuere. Perducitur Mediolanum ad Philippum Alphonsus, suscipiturq; non ut captiuus&Genuensium hostis, sed ut rex Se amicus Habitus autem honorificentis si me per aliquot dies, multisq;&magnis muneribus a Philippo donatus, in re- gnum abiens, Caieta statim potitur. Tum vero Genuenses indignabundi, quod Alphon sum hostem, quem tanto cum periculo captum, taleu)ter dimisisset,llio-ma Fregoso au torria Philippo desciuere, eundemque Thomam ducem crearunt. Tum vero Picenninus in Genuenses missus, cum ciuium pertinaciam cc Inouisset,capta Saraeana, in Pisanos mouens, simulata in regnii in prosectione iuuandi Alphon si gratia, multa ex Pisanis castella diripuit. Hominis tamen impetus retardarunt Florentini, accersito Eugenii nutu Francisco Ssortia, tui iam Picenum occupau'erat, quaerebatque adrimantibus Florentinis & Venetis, ut Marchiae dominus decerneretur. Facturum se id recusabat Eugenius, quod diceret, pontificis esse, redimere etiam bello,si oporteret, reesesiasticas res, non alienare. Dilatatum res in aliud tempus est: atque hac spe ductus Franciscus, & Picenninum ab obsidione Bargae repulit,capto Lodovico Gonraga,qui cum Picenino militabat: ' & Lucana Florentinorum nomine acri obsidione cinxit. Sed Picenninus Lucensibus auxilio futurus, transitu Apennina prohibitus,liberaturum se alia ratione. Lucenses

274쪽

Oriolum Florentinorum oppidum expugnasset, Lucensium memor, cum exercitu victore eo profectus,superatis Florentinis absente Francisco Ssortia, Lucam obsidione liberat. Tum veris ponti sex ancipiti cura diltractus,& quod bellis undiq; premeretur,& quod Basileense concilium iam ante inchoatum Martini decreto, augeri in dies cerneret, concurrentibus eo Hispaniae, Galliae, Garmani Pannoniaeque principibus, qui communem reipublicae Christianae causam in arbitrio iconcilii reponebant,ad tollendum concilium versus, illud primό quidem ex Basilea Bononiam trant tulit,cardinalium omnium, qui secum aderant, consensu. sed imperator alijque princeps&praelati,qui tum Basiles erant,non modo pontisci no obtemperarimi, veru metiam eum bis tεrve monuerunt,ut Basileam idon sum a Martino celebrandi concilij locum delectum, una cum cardinalibus proscisceretur, aliter se in eum acturos, ut in praeuaricatorem & contumacem. Motus istorum verbis Eugenius, Basileense cocilium literis etiam apostolicis confirmauit, facta unicuique eundi ad concilium potestate. Adeo enim bellis undequaque vexabatur, ut vix ei respirandi facultas daretur. Verum recuperata urbe Roma,

ut diximus, eo statim Iohannes Vitelles chus ab Eligenio mittitur, homo quidem ad res agendas aptissimus, sed natura saeuissimus&immitis: qui in Colum nenses de Sabellos, totamque Gibellinam factionem ducens,&callellum Gandulphum ad lacum Albanum positum, & Sabellum & Borgerum in Latio de Sabelli, diripuit & euertit. Arbam, ciuitatem Lanuuinam,Praeneste,& Zagarolum cepit, incolis omnibus, qui superstites fuere,Romam migrare iussis.In Hernicos deinde e uersus,quam nunc Campaniam vocant,omnes in ditionem Ecclesis redegit.Caaptum Antonium Pontaderam hostem Ecclesiae, apud Frusinonem adoliuam turpi laqueo suspendit. Reversus deinde Romam trepidantibus omnibus ,&domos quorundam coniuratorum, qui portam Neu iam, quam maiorem vocant, concitato in urbe tumultu ceperant,diruit,eosque hostes Ecclesiae dijudicat. Ex hi, autem captum Pulcellum ,& sorcipibus ignitis in curru excruciatum, in campo- Flora sit spendit. Verum conquerente populo Romano, quod diuitum quorundam auaritia caritate annonae laboraretur, tantum repente tritici suo iussu in forum delatum est, ut a magna caritate ad flammam copiam breui sit ventum: adeo omnes eius imperia obseruabant.Pacatis hoc modo rebus,in regnum Neapolitanum conuersus, quod paulo ante Alphonsus occupauerat, quodque ipse dicebat ad Ecclesiam & pontificem pertinere, principem Tarentinum cum duobus milialibus equitum cepit, comitis Nolani ditionem occupauit. Paulum etiam abfuit, quin Alphon sum caperet fraude potius,ut aiunt,quam vi,cum induciae inter eos essent de pax prope certa. Acceptis uuae ad Ecclesam pertinebant oppidis princissem dimisit.Rediens ad urbem,Praeneste ad rebellionem spectans, Laurentio C lumna initante, funditus euertit, Praenestinis populariter migrare iussis, anno tDomini millesimo quadringentesimo tricesimoquinto. Quo quidem anno Eu, fenius Florentia abiens, consecrata prius vel dedicata Florentinorum cathedrali .cclesia,Bononiam prosectus,& arcem aedificat ad eam portam, qua Ferrariam itur,& aedes in foro positas, ubi legatus nunc residet, muro praealto & lato, a terso potissimum, & turribus firmat. Anno verb sequenti publico consistorio Basile- ense concilium, quod ante approbauerat,serrariam transfert, quod diceret, Graecos cum Ecclesia Romana in fide conuen turos, eundem locum sibi delegisse. Instabant tum concilij Basileensis presides,& precibus ac pollicitationibus Gricos adhortabantur, ut omisso Eugenio ad se proficiscerentur. Neque hoc contenti, abrogaturos se Eusenium praedicabant, nisi ipse quoque eb proficisceretur. Substitit aliquamdiu Eugenius animi dubius, quid potissimum decerneret,inisse tamen eis legato Iohanne Francisco Capitelista iureconsulto, Patauinoque equite, qui eius causam tueretur. Verum mortuo Sigismundo imperatore, a quo Basil

Z ense

275쪽

ense concilium incrementum habuerat, erratoque ab electoribus impet ij Albercto Aultriae duce, concilium Ferrariense Eugenii nomine cardinalis sanctae crucis inchoauit.Eo profici fici tur & Eu genius, quod aduentare imperatorem Constantinopolitanum Iohannem Palarologum intellexerat cum plerisque triremibus.' tum suis, tum Venetorum Eugenij gratia obuiam inissis, ne qua vis imperatori fieret,quod intellexerat concilij nomine triremes Gallicas in Ionium milia qua aut imperatorem ad se adducerent, aut si id fieri non posset, saltem hominem remorarentur, quom inlis Ferrariam proficisceretur.Harum Vero triremium prssoctum ita largitionibus corrupit Eusenius, ut relicto concilio, partes suas deinceps secutus sit. Imperator autem Ferrariam ingrediens, non aliter susceptus ab Eugenio est, ac Romani imperatores suscipi consueuere. Vitelleschus vero sedata

Ecelesiae ditione, ruptoq; supplicio de presbyteris quibusdam, qui lapides prociosos e capitibus Petri & Pauli apostolorum furtim subtraxeran in basilica Lateranens,in qua quidem sacerdotes erant, interfectoq; cum secijs Iacobo Galesio, qui rςs nouas moliebantur, Ferrariam proficiscitur, ac publico consis Porio cum magna laude in numerum cardinalium recipitur. Cardinalis namque sex menses antea Bononiae creatus fuerat: qui postea maiore cum autoritate rediens,& praefectum vici Vetrali & dominum Fulginiatem tyrannide pulsum, in arce Suriana capitali supplicio affecit. Eugenius ainem duas Ecclesias iam pridem dissidentes, i Au' in unum corpus redigere cupiens, 1. CCCC. trigesimooctavo, habita ingenti supplicatione, celebrataque i piritus sancti Missa, concilium una cum imperatore Crscorum,&patriarcha Constantinopolitano ingrelsus, dente imperatore condigna sede, aliisq; Grscis e regione pontificis, primo 'ussitum est,uellent ne tam Latini, quam Graeci ex duabus Ecclesiis iam pridem dissidentibus, unam fieri.Ad

quam voce omnes succlamarunt, placere & velle, modo rationibus illa prius confutarentur, quae tantae discordiae causa fuerant.Disputabatur quotidie ea de re ab his,qui tum a Graecis, tum a Latinis delecti ad tanta rem fuerant. Verum cum psilis Ferrariae inolevisset, eodemq; in loco no sine magna incommoditate staretur, Eo retiam transferre concilium placuit. Eb itaq; ubi ventu est, statim Picenninus Forum liuium,Imolam, Rauennam, Bononiam occupat mandato Philippi,cogitata Eugenii,qui Venetis & Florentinis hostibus fauebat, disturbare conatus .Prgterea vero in Parmensem agrum reuersus, comparato ingenti equitatu, Padum ratibus traiiciens,& Casale maius, & Platinam meum natale solum,& quicquid Veneti in Cremonesi agro tenebant, breui recepit. Pulso deinde ad Caluatonum Catiam elata Veneti exercitus duce, ascitoque in societatem belli principe Mantuano, Brixiam aliquot mensibus oppugnat,eam & ciuibus&Francisco Barbaro viro doctissimo atque urbis praetore, acriter defendentibus. Qua quidem omissamcum magno suorum incommodo,iniquo hyemis tempore ad occupanda castella circuquaque posita conuersus, ne commeatus submitti in urbem possent, Ver x nam usq; & Vincentia longe ac lateola populatus Venetis nil reliqui secit.Occu- cum a Peneda ad Torbolim demisiae Dresectae: quia attractu& illisione quassatae erant, rem Venetam meliorem aliquantulum fecere. Verum cum nihilominus Nicolaus Picenninus Veronenses& Vincentinos urgeret,Veneti de se actum putantes, nisi unum aliquem egregium bello ducem in ei cede conducerent, lac bum Donatum ad Florentinos socios mittunt oratum, ut si rei publicae Venetae, si saluti Ze libertati Italiae consultum velint, Franciscum Ssortiam propere cum Omnibus copijs in Venetiam mittant, Philippi ac Mantuani armis pene oppressam.Tum vero Florentini suo ac sociorum periculo naot Franciscum adhortantur, ut arma pro Venetis sumat, publica fide polliciti, se ei quae de Romana Eces

276쪽

, po NT FIc Vm : HIEcclesia tenebat oppida, id enim maxime petebat, constanter defensuros. Exto stre praeterea ab Eugenio literas apostolicas, quibus declarabat Franciscum agri

Piceni marchionem S dominum .His tamen verbis,accipiat, quod Petrus&Paulus ei male vertant. Franciscus aut cum suo equitatu secus Adriae littus in agrum Ferrariensem descendens, traiecto ratibus Pado, auctoque in Patauinis exercitu

nam ad duodecim equitum, peditum quinq; millia habuisse sub signis dicitur

hosti primo ad Suaue in agro Veronensi fit obuiam,vbi aliquamdiu Se acriter pugnatum est, neutro inclinante victoria. Cedente deinde Picennino ob aegritudinem & paucitatem copiarum, cum Franciscus omnia de Vincentinis & Veronensibus castella recepisset, Brixiam obsidione liberaturus, interclusos alios aditus cernens, Athesim traiicit: ac in Tridentium agrum moues, ad Archum oppidum oppugnaturus peruenit Nam comes Archi, Philippi partes sequebatur,enit&eo Picenninus,comitem loci defensurus. Verum dum cupidius, ut eius mos erat, quam cautius pugnat, a reliquo exercitu seclusus, magno accepto incommodo,

fuga salutem in sub tectas valles petens, ab hoste captus fuisset, nisi Carolus Gonissa Iohannis Francisci situs, sese hostibus obiiciens, hominem e tanto periculo liberasset: qui quidem abundante pollea multitudine, captus ilicdest,&V

ronam in carcerem ductus. Sunt qui scribant, Picenninum debilitatum altero latere propter accepta in praeliis Vulnera, cum equo ad suos redire non posset, a Tod eschino ingentis magnitudinis ac roboris famulo humeris tanquam cadauer sacco i nuolutum, ad suos etiam per castra hostium delatum.Dum haec in Venetia agerentur, Philippus aegre ferens, Florentinos adiuuante Eugenio atque

adhortan te, Franciscum Ssortia Venetis auxilio misisse, eum his agit, qui i n Basileensi concilio erant, ut Eugenium citarent: secere illi id quidem bis terve.Verum cum id ex sententia ei non cederet, eo dementiae eos perpulit, ut abrogato Eugenio Amedeum Sabaudiae ducem socerum suum, qui eremitanam vitam ad Ripaliam cum quibusdam nobilibus ducebat, pontificem crearent, Felicemque appellarent. Hinc magnae seditiones in Ecclesia Dei exortae sunt, cum Christiana respublica trifariam diuisa, aut Felicem aut Eugeni uin sequeretur, essentque

qui neutrales vocarentur, quod neutri obtemperarent. Eugenius tam e haud animo concidit: nam habito saepius conuentu,discussaque Graecorum&Latinorum contentione, tandem ed ventum est, ut Graeci rationibus victi,faterentur & spiritum sanctum a patre filioque procedere, homousonq; esse, non a patre tantum, ut ipsi credebant, prouenire, utque in azymo sine fermento triticeo pane corpus CHRISTI consecraretur,ac purgatorsi locum esse crederet. Postremo vero vis terentur Romanum pontis acem verum Chri iti vicarium, Petriq; legitimum si cessorem, primum in orbe locum tenere, cui& orientalis & occidentalis Ecclesia merito pareret. Abeuntibus autem Graecis re hoc modo composita, Armenij etiam cum fide nostra conuenere,sublatis crebris disputationiblis eorum erroribus, promulgatisq: Eugeni j literis super ea re, quae rationem concordiae ostenderent, cum inscriptione, Datum in sacrosancta oecum enica concilii Floretini, quod in cathedrali Ecclesia habitum est, anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo nono, vigesimasecunda Nouembris die.Praeterea vero,ut partes suas auge-do Basileense concilium infirmaret, eodem tempore consitorio publico decem &octo cardinales creauit: quorum de numero fuere duo Graeci, Rutenus & Nic nus t eorum autoritate Graecorum natio in fide con tineretur,qus haud ita multo post in antiquos mores recidit. Habere tamen se alios dixit, quorum nomina deinceps nunciaturus esset. Hi autem fuere Petrus Barbo ex sorore nepos, se Alouisius Patauinus, quem deinceps patriarcham Aquileiensem & camerarium secit, translato ad vicecancellaria tum Francisco Condelmerio. Interea vero, dum illa, quae scripsimus, ad ripam Tridenti agerentur, existimarentque homi nes Picenninum ac Mantuanum principem accepto tanto incommodo cessuros,

Z 1 inde

277쪽

PONTI FI cum 26 superatis ad Soncinum Philippi ducibus, captisq; e iisdem mille &quingentis

equitibus,& Brixiana castella,& partem Cremonensis Mantuanique agri, ac totam Gerram Abduae in Venetorum potestatem breui redigit. Amisit tum Mantuanus princeps Asolam, Lonatum,Pischeriam, tria oppida satis magna ac munitam em me defendente: nam absente Picennino, congredi cum hoste aperto mamre nusquam ausus est.Tum vero Picenninus commutatam m Venetia fortunam

intelligens,ob eamq; rem frequetibus nuncijs & literis accitus, tum a Philippo, tum a Mantuano principe,fatigatusq; militum precibus, qui magna ex parte cisalpini erant,motis a Tiferno castris ad Burgum sue ditionis oppidum, quod e r gione Anglarii positum est, peruenit, ea mente,ut vel vi vel alita cum Florentinoria pontificisq; exercitu decernere qui ut diximus ad Anglare cosederant. Ad tertium itaque Calendas Iulias, dies is Petri & Pauli celebris erat, Piceninus structis aciebus emensus planitiem quatuor millium passuum , praelium iniquo loco commisit,ratus occasionem bene gerendae rei sibi oblatam esse, quod gregarios hostium pabulatum prosectos intellexerat . Subeudum erat ei in aduersum cliuit, quem facile e superiore loco holles propellebant. Dimicatum est tame ad quinq; horas constanter: tandem vero Picenninus a multitudine hostium L lluit uia Fracisci filii qui e stati oediscesserat, superatus,Burgia repetit, magno accepto incommodo,amissisq; signis militaribus Sequenti autem die, relicto Burgo in potestate oppidanorum , cum his tantlim qui ex praelio supererant, iter per Flaminiam faciens,ad Philippum rediit.Oppidani Burgules veriti ne in eos asperius animaduerteretur,quod a pontifice desciuissent, impetrata per oratores venia, & corporum ac rerum omnium incolumitat sese legato dedidere. Gratissima ea victoriatum Eugenio,tum Florentinis fuit. Ferunt Alouisium Palatii num ob eam victoriam in numerum cardinalium tum relatum fuisse. Eadem quoque aetate Florentini,comitem Popii, qui cum Picenino senserat, Fletruria pellunt. Philippus autem tot cladibus circunuentus,ad externa auxilia respiciens, Alphon sum Reapolitano regno tum potitum,rogat, Ut quae Ssertiani in regno oppida tenerent, bello vexaret, quo Franciscus S rtia a Venetis distraheretur. Hac itaq; in re Philippo morem gerens Alphonsus,Franciscit tamen a bello inito reuocare nunquam potuit.Is enim ubi primum pabuli copia esse coepit, cum equitum quindecim milibus, pedi tum sex, ischeria Brixiam mouens, apud Cignanum vicum Picennino fit obuiam, hoc animo,ut hosti pugnandi copiam faceret. Non detrectauit ce

tamen Picenninus, etsi numero copiarum inferior erat, suorum virtute fretus.

Pugnat uel t aliquandui,atq; acriter, incerta tamen victoria utrinq; discessum est. Tum vero Franciscus satis tibi factum ad belli famam existimans, quod ultro nostem ad certamen prouocasset,exercitum circunserens, quaedam oppidγperhytamem a Picennino capta in potestatem Venetorum redigit.Martinensum deinde

prosectus,quod Picenninus firmo praesidio munierat,oppidum obsidione cingitta oppugnat. 'erum Picenninus aucto exercitu aduentu Francisci filii I principis Mantuani, eis proficiscens, mille passibus longe ab hoste castra locans, eum frequentibus praeliis ad uniuersae rei dimicationem prouocat: qui remisso priore

manum cum nolle conserendi ardore, ad expugnandum oppidum totus ferebatur. At vero ciun Picenninus castra sua hostium castris magis in dies co ferens, ebdiscriminis Pranciscum redegisset, ut neque eius gregarius miles ire pallulatum sine periculo, neq; comeatus submitti tuto, neque inde exercitus abduci sine magno discrimine post et, praeter omnium spem pax stibilis enunciata est, iam antea occulte agitata inter Philippum se Franciscum,Eusebiolo quodam cognomento Chaim,vltro citroq; commeante, ignaro Picennino: qui tanta re percepta, deos

hominesq; accusabat, praecipue vero Philippi in conifantia, qui victor, pro victo pacem peteret. Digredientibus autem inde exercitibus, ad Caprianam pax hoc modo composita est, millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo, ut

278쪽

vranciseus Blantha Plii lippi ducis filia in uxorem ducta, Pontremo lum & Cromonam dotem cum agro Cremonens acciperet, praeter Pictgitonum,& eac

stella quae Mantuanus&Pallavicinus de Cremonensibus possideret: vique illa praeterea quae Philippus,& qui cum Philippo sentiebant, bello cepissent, quaeque item Veneti, eorumque iocij , praeter A solam , Lonatum, Pischeriam, quae Mantuani principis ante id bellum fuerant,redderentur: utque qui huic sententiae stare noluisset, communis omnium hostis haberetur. Hanc verbpacis conditionem aegre admodum Eugenius ferens, quod Franciscus caeteris socijs se posthabito,de amissis restituendis cauisset, existimationemque luam non re)dita Bononia,quam Picenuinus occupauerar,contempsisset,abire Florentia Romam instituit,eoq; in loco,utpote liberiore,de recuperanda ecclesiae ditione cogitare. Veruvi omnia pacata inueniret, Alouisium Patauinum sancti Laurentis in Damasci presbyterum cardinalem praemisit, qui&canonicos regulares pulsis secularibus in ecesesam Lateranensem remisit .pulsi enim a presbyteris secularibus fuerant, dum contenditur, viri Christi corpus ferrent in celebritate eius lem, dum leta niae fiunt ac supplicationes. Et de Gino Albanesio viro in re militari praeflanti sumptum supplicium,quia per eum non stetillet, quo minsis pax inter Alphon- sum & Eugenium inita turbaretur. Assicitur de cap tali poena Palus Lamola-ra,vir prestantis animi invictiq; roboris,cuius virtus homini magis astuto quam forti suspecta erat. Rebus autem hoc modo compositis, Eugenius Florἱtinis quouis modo frustra eum retinere annixis, Romam veniens anno M. CCCC. XLIII. 18. Septembris, essus a obuiam urbana multitudine, nullo non gen re honoris adhibito, ad portam Flaminiam noctu diuertit. Sequenti vero die ad sanctum Petrum iturus, paratis de more supplicationibus, pontificio habitu per urbem incedens, tumultuantem populum intelligit ob duplicatum tribu tum,vectigal q; nouuvino impositum.1 anc ob rem facto silentio,audientibus omnibus,exactionem illam ut minus liberalem sustulit: quo facto, statim succlamatum ab omnibus est:Vivat Eugenius,cum antea clamassent, Moriantur noua vectigalia, eorumque inuentores. Post dies vero decem & nouem ad Lateranum proficiscen concilium generale eo loci se habiturum omnibus denunciat,missis ad principes literis & nuncijs, quibus ea de re certiores fierent. Hac enim ratione infirmari ac tolli omnino concilium Basileense volebat. Rebus autem hoc modo Romae compositis,iniuriarum memor,Picenninum belli ducem in Picetes,quos Franciscus bello subegerat, acciuit: qui Bononia abiens, dum Perusium proficiscitur, Tifernates Florentini populi socios ad defectionem compulit, Eugeniorem gratam factu rus Florentinis insensio, quod Franciscum pecunia ad oppugna- dum retinenduinq; Picenum semper iuuis lent. Alphonsus item,qui superiore anno Neapolim iamdiu obsessam per cloacam ingressus, pulso inde Renato cepera Picennini virtute ac funa permotus, hominem non ducem talum, quem exercitui suo praeficeret, deligit veru etiam honoris gratia eu in adoptione familiae Aragonen his recipit: qui statim acceptis ab Eugenio & Alphon se in sumptus belli pecuniis,Picentes i ta gressus, multa oppida frustra renitente Francisco Ssortia, qui relicta Cremona cum firmo praesidio eo prosectus fuerat, in deditionem ecclesiae redigi t. Eodem sere tempore mortuo Iohanne Francisco Gonzaga Veneti & Fl rentini de futuro soliciti, Lodovicum Gonzaga Ioannis Francisci haeredem& filium,que Philippo,si oporteret ob ij ciant,mercede conducunt. Quiescentibus aut in Cisalpina rebus, Hannibal Benti uolus in arce Pelegrini oppidi, iubente Picennino ob suspicionem coniurationis aliquandiu asseruatus, deceptis custodibus Bononiam rediens,couocato ad libertatem populo, Franciscum Picenninum v bis praesectum cum prisidio comprehendit: tuo facto, exules omnes,tum silae tum aduersae factionis,maxime vero Baptilla Canedo tu in patriam reuocat. Misit deinde sunt a Bononiensibus ad Venetos & Florentinos legati, societate & amicitiam

petentes.

279쪽

PONTI FI cura

a petentes.Qua quidem impetrata, lomu redeuntes, arcem quae adhuc in potestate nostium erat, cum sociorum copijs ad id misi is capiunt, ac captam statim diripiunt, Alo uisumq; Vermem ex agro Bononiensi sugat. Tum vero Philippus fgre serens,Bononienses cum Venetis ac Florentinis sentire, amicos quosda in Baptistae subornat,auxilium eis pollicitus, ut Hannibalem e medio tollant, quo principes ipsi cum sua factionem ciuitate remaneat.Tum Berotius Cannedolus fraudi ac sceleri intentus, Bononientem quendam subornat, cui tum casu filius notus erat,vi Hannibalem in baptismate pueri compatrem sibi deligat: quo exorato dat opera,ut sequeti die in ians ad sacerdote deseratur. Baptizato puero,Hannibalem pater ad sile sancti Iohannis Baptistae, cuius tum ibi en ne erat, inuitat Obteperat etiam ea in re proditori Hannibal, nulla fraude subesse ratus: lui dum in via esset,acoiuratis circuirentus occiditur,resistetibus aliquadiu duobus famulis charitate dornini vim propulsare conitibus.At Bononies is populus indigni late rei motus,sumptis propere armis Cannedolae factionis principes obtruncat: maxune vero Bapti sta, cimis cadauer de per urbe tractu,&cu magna ignominia sepultum est. Accidit& tu Romae scelus ingens: a suo enim cubiculario Angeloitu sancti Marci presbyter cardinalis,& vita de fortunis, quas lata cum auidi tale agSregauerat. priuatur. Captus sceleratus ill ac variis cruciatibus necatus, quadrifaria diuiditur, ad quatuorq; urbis portas suspenditur. Veneti autem de Florentini veriti, ne Bononia viriq; ciuitati in reb' bellicis peroportuna, in manus Philippi veniret, eo istatim cohortes aliquot mittunt quae socios Bononienses iuuarent Non sesellerat haec opinio Venetos: eo enim Plia lippus rogantibus exulibus mittere Picen ninum cis exercitu instituerat, nisi hominem mors praeripuisset.Mortuum serunt dolore an imi, cum intellexisset Fraciscum filium, que in Piceno cum exercitu reliquerat cardinali Firmano legato, a Fiancisco Ssortia superatu in . Sequenti talacian no Philippus haud animo concidens, Eugenium ad repetenda bello Bononia adhortatur, militem ac impense partem pollicitias.Quare permotus pontifex, inito etiam cum Alphon foedere,Sigisnundum Malatestam cum magno equitata

in Picentes cotra Franciscit mittit, quo facilius distractis Florentinorii copiis, Bononia premi ad deditionem posset.Prsini seiat iam Philippus &Guillelmum Moserrat irin, Sc Carolum Gon Eagani cu magnis copijs, qui agruBononiensein hostiliter ingressi, incursionibus longe ac late omnia vexabant. Moti verb sociora periculo Florentini, Ast orgiii Faventinum cum equitibus mille Se quingentis, cuinq; peditibus ducentis mittunt, qui Bononiensibus auxilio sit, donec aliud a Venetis & Florentinis decerneretur. Agebantur haec in Flaminia, cum Philippus

praeter opinionem omnium Pranciscit Picenninum ex Picenis accitum,cum magno exercitu Calendis Maii in Cremonenses nil tale metuentes mittit: qui captis passim rusticis, tantum terroris urbe die noctuq; oppugnando ciuibus iniecit, ut paulua capienda urbe abfuerit.Moti tu Veneti ac Florentini Prancisci ac comuni

periculo,Cremonam & Bononiam eodem tempore tueri instituunt. Mittunt itaque Tiberi itin Brando linu duce impiserrimu, qui cu po Iulo Bononiensi, cumq; his quos Plorentini auxilio miserant,in hostes tendes, simultate & odio inter se certantes ad sanctum Iohannem oppidum hi co sederant pertracto in partes Bononiensium pollicitationibus & praena ijs Guillelmo Moserrato, ac Carolo haud magno negotio susio & sugato, oppida omnia ex hostibus breui recepit Pacata autem hoc modo Bononia, auxiliares copiae Venetorum ac Florentinorum madato

bifariam diuisis, pars Francisco Ssortiae, qui usque ad Urbini moenia ab Eugenio& Alphonso vi pulsus fuerat, pars Cremonensibus grauiter a Francisco Picennino praessis auxilio missa. Veneti decernere aperto marte cum Philippo instituentes, legatos qui ei bellu indicant mittunt, ni oppugnare Cremona destiterit. Oratoribus per internuntios responsum neque enim alloqui hominem fas erat) eos

alibi quam Mediolani tutiores fore. Quo responso commoti Veneti, Micheleto

280쪽

272 P LATINA DE VITIs

Cot ignotae copiarum sitarum duci imperant, qui tum Brixiae erat, Vt in agrum

Cremonensem,quem Philippus magna ex parte occupauerat, consellina moueat,&cu in hoste ubicunque eum nactus fueri t,decernat.Is autem mandata diligenter

facturus,traiecto Ollo,ad Castale maius celeriter proficiscitur, hostemque haud longe in silla Padi mu nitissimo loco considentem,vado traiiciens ca stris exuit, ac magnam vim equitum cepit. Recuperatis deinde oppidis omnibus,liberataq; obsidione Cremona,aucto etiam Lodovici Gonaea copiis exercitu qui Platinam de callella quaedam agri Cremonensis in deditionem Venetorum redegerat in Gerram Abduae mouentes, nil praeter Cremam citra Abduam Philippo reliquere. Fluinen dei nee traiicientes, Mediolanum usque perueniunt, incendiis& rapinis omnia passim complentes. Direpto autem Briantiae monte,Breuioque capto,

monte Abdua iungitur,Lecum Larij caput oppugnare adorti, acriter qui in dio erant, locum defendentibus,cum integri fessis ac saucijs nauibus submitti possent,inultis in ea oppugnatione desideratis, equisq; ad extremam macie inopia pabuli redactis, tandem re insecta abiere, de Francisco S sortia soliciti, quem in partes Philippi descendere clam intellexerant.Interim vero Alouisus Patauinus pontificis legatus, qui his praeerat copijs , quae in Picentibus contra Franciscum Ssortia ditia icabant,cognita Italiani ac Iacobi Gatuani, qui partim Philippi, partim Eugenij stipendijs militabant, ad Franci seum transitione eos antequam id fieret,ad Rocham contrariam comprehendi iubet,& captos, sirpplicio capitali

affici: Vterque enim mille & quingentis equitibus praeerat.Hac autem re permotus Franciscus Ssortia, cum amplius sustinere holles non post et, quippe a multissimul oppugnatus,&a nemine adiutus, adhortante ad eam rem Lugenio& Alphon sit, qui rem Venetam auaeri indignabantur,omisso Piceno,Philippi militiam secutus,eius copiis praeficitur.Interea vero Eugenius, ne rem bellicam solum curare videretur,Nicolaum Tollenti natem ordinis S. Augii s lini, miraculis clarii, in sanctos referens,a sancto Petro cum omni clero supplicado, ad S. Augii thinum prosectus,solennia ipse celebrat,altante populo Romano,cardinaliumque omnium coetu . Praeterea vero pulsis omninbe sancto Iohanne Laterano canon icis secularibus, admissisq; tantummodo regularibus, & porticum illam extruxit, qua ab Ecclesia ad Sancta sanctorii & claustrum ubi sacerdotes habitarent,restituit. Auxit&picturam templi a Martino antea inchoatam .Praeterea verbS. Sylvestri mitram, Romam Auenione delatam, ipsemet e Vaticano ad Lateranum detulit, magna cum veneratione&laetania sacerdotum omnium,populiq; Romani. Verii cum Alphonsus rex Tiburtum venisset, de ratione belli gerendi cum Eugenio collocuturus, eius aegritii linem intelligens,aliquantulum substitit.Eugenio autem in animum venerat,Florentinos qui hostem iuuerant, bello perseo ui. Existimabat nanque,si suis,si regis,si Philippi copijs eos adoriretur, eam urbe in quas vellet partes facilὰ adductum iri: veru interuentu mortis disturbata sunt omnia .Moritur aute in pontificatus sui anno decimo sexto,V II. Calendas Mariij, anno millesimo quadringentesimo in adragesimosexto, vir certe in vita varius. Principio enim pontificatus sui malis consiliis ductus, diuina humanaq; omnia perturbauit. Na & populum Romanu ad arma excivit,& cocilio Basileensi, unde infinita mala orta sunt, autoritatem dedit, approbatis eorum per literas apostolicas decretis. Verum postea ad seipsum rediens,om nia pruden ter ac constantis si rete egit, vir aspectu insignis,&veneratione dignus, gratiis in dicodo potius quam eloquens, modicae literatur multae cognitionis, si illoriae praesertim .Liberalis in omnes, tu vel maxime in literatos,quorum familiaritate delectatus est. Nam Leonardii Aretinum,Carolum,Pomium,Auli sipam,TrapeΣuntium,Blondum, viros doctissimos, secretis sitis admini.Ad iram non facile mouebatur ob iniurias illatas,&maledicentiam hominum aut mimos & dicteria scribentium. Gymnasia autem omnia quam diligentissime fouit,maxime vero Romanum, ad quod omne genus li

teraturAE

SEARCH

MENU NAVIGATION