Bap. Platinae, Cremonensis, Opus de vitis ac gestis summorum pontificum, ad sua vsque tempora deductum, et auctum deinde accessione rerum gestarum eorum pontificum, qui Paulo 2. in quo Platina desinit, vsque ad Clementem eius nominis 7. successerunt.

발행: 1562년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ai rogando maior dissicultas inerat, restabat,Petrus Luna,Benedictus tertiusdecimus ut antea dixi vocatus.Vt autem is etiam nolens abὸicare se magistratu cogeretur,Sigismundus imperator una cum oratoribus concilij ad Franciae&Angliae reges peruenit,eosq; adhortatus est,ut pro salute Christiani nominis lain obschisma nericlitantis,in abrogando Benedicto, sublatis aliis duobus, eius se tu

rentur sententiam.Grato autem responso accepto, inde Narbonem properat ad

Perdinandum Aragonum regem,cuius populi magna ex parte lacneaicto obtemperabant.Quo cum inter alia capitula hoc pactus est, ut Benedictum rationibus moueret ea facere, quae Gregorius&Iohannes in concilio Collantiensi egi sient: id vero si facere recusaret, populos cogeret ab eo ad concilium Constanti ense deficere. Benedictus autem in castello Paui scholae loco munitissimo se continens, moueri persuasionibus e sententia sua non poterat, quὁddiceret,& se veru Christi vicarium esse,&Constantiam non esse locum libertati ecclesiasticae conuenientem, cum Iohannes vigesimu stertius ab his etiam abdicare se pontificatu coactus fuerat,qui partes suas antea sequebantur. m vero principes Hispaniae cernentes pertinaciam Benedicti,concilij opinione secuti,in reliquoru sententiam venere.Gerebantur res in concilio quinq; nationu suffragijs, Italica,Gallica,Germ nica, Hispanica,& Anglica. Quicquid vero harum nationum suffragijs decern batur, id ita ratum erat,atq; eri reconem, aut per notarium publicum pro curiae nunciabatur,si omni uconiensu postea confirmatu nisi et . Qua quidem autoritate Benedictus,discussa aliquadiu re, pontificatu tande priuatur, absentibus, reiectis pnationib' quς cu eo sentiebant, maxime vero Scotisrc comite Armeniaci. In eodem quoq; concilio condenata est Iohanis Viglefhaeresis:&duci exsectat ribus eius cobusti sun Iohannes Hus,sc Hieronymus eius discipulus, tanquam haereti archae,' inter caeteros errores diceret, ecclesiasticos ad imitationem Christi pauperes esse deblere,cum ex tanta rerum copia & luxu populi omnes scandali-

Earentur. Rebus autem hoc modo compositis,cum de restitu eda ecclesia, emenda-disq; moribus clericorum mentio haberetur, fieri id non posse existimarunt vocante sede.Vnde de eligendo nouo pontifice sermo est habitus,qubd decreta concilij maiorem dei nceps autori tuem haberent . Cum igitur hac de re verbum haberetur, placuit ex unaquaque natione viros sex deligi, & qu idem probatos, qui una cum cardinalibus conclaueingressi,pontificem deligerent.Anno igitur millesimo quadringetesimo decimqseptimo, sexto Idus Noliebris conclaue ingressi, consentientibus cardinalibus duobus & triginta, nationibusq; omnibus, praeter omnium spem & opinionem, cum iam quailriennio vero pontifice carui flet E clesia,multique schismatici tum interessent, tertio Idus Novembris, in celebritate beati Marti ni hora tertia, Ottho Columna Romanus princeps, sancti Georgii ad

Vellus aureum diaconus cardinatis,potifex creatur, tanta omnium laetitia, ut prae

gaudio loqui vix homines possent. Effusus nimio gaudio imperator, nullo habito dignitatis suae discrimine, conclaue ingressus,&gratias omnibus esit, qui latum virum Sc tam necessarium reipublics Christianae prope extincts dAegi silent:& ante pontificem prostratus,cum summa veneratione eius pedes exosculatus est: lue

contra ponti sex amplexus, no secus ac fratrem in pretio habuit, eiq; gratias egit, quod sua opera & indu stria pax tandem ecclesiae Dei reddita esset . vocari autem Martinus voluit,quod ea electio in Martini celebritate liabita su i stet. Interim vero dum haec Con stantis agerentur, mortuo etia Lassiilao contra Florentinos proficiscente, Romae ad arma & libertate conclamatu est. Cogitur a populo Petrus Mattheucii etiam nolens gubernacula rei p. suscipere: qui postea magi stratu se abdicauit,cum intellexisset,legatum a Iohanne pontisce iam antea designatum,pauld post affuturum cum senatore ciue Bononiensi qui urbem ingressi, Sc Paulum Palonium,& Iohannem Cincium seditiosos ciues,capitali supplicio affecere . Soquenti vero anno Brachius Montonius Romam cum exercitu veniens, urbe potitus,

262쪽

potitus, oppugnare arcem sancti Angeli adortus est, quae si mo Iohannae reginae prssidio detendebatur. Na Iohanna Lad istao fratri in regnii siccet Ierat.Verum superueniente Ssortia militu regine duce,no solum Brachium ab oppugnanda arce dimouit, sed etia hominem pugnante continuo ab urbe expulit, Romanis in neutram partem inclinantibus. In ea pugna occiditur Iohannes Columna a milite, qui olim cum Paulo Vrsino militauerat, que Lodovicus Columna cum Brachio militans, in agro Fulginati interfecerat. Erat autem militi in animo,Lodovicum obtruncare ulciscendae Pauli necis causa, sed Iohannes Lodovicu defensurus, innocens moritur. Dum autem Roma hoc modo fluctuaret, in varias partes deest-nans,creato Martino, spem aliquam exoptatae quietis tandem concepit.

MARTINVS V.

Artinus quintus, patria Romanus, Ottho cognomento Columna pri- o. rδι Ia

us vocatus,non magis suo,quam Ecclesiae iam labentis tempore ponti sex in cocilio creatur, nationu omnium Sc cardinali si consensu. Is enima teneris annis cura parentu moribus&literis imbutus, ubi adoleuister,

iuri pontificio Perusij operam dedit, unde ad urbem rediens, ob integritatem & doctrinam Vrbani sexti referendarius factus est quod munus tanta cum liti inanitat iustitia, & mansuetudine gessit, ut diaconus cardinalis ab In nocentio septimo creatus sit.Nec ob eam quidem rem a natura sua discessit. Humanior enim qua in antea factus, patrocinium suum omnibus praestabat, ita talneia,ut in rebus publicis no multu te immisceret.Nam cum in conuetu Constantiensi multae in v tranq; parte altercationes haberetur propter diuersa factionu studia, ipse medium quod-dani tenuit, quo in alterutram parte inclinare nullo modo videbatur, communi utilitati semper consulens .Hanc ob rem Sc imperatori,Sc cardinalibus,ac denique omnibus gratus, pontifex creatur. Quo in magi liratu non somno &otio, sed iisgotio Se solicitudini dedi tus,audire,refellere, approbare, suadere, dissuadere, ho tari, deterrere accedentes ad sedem apostolica in consueuerat, cognita petentium honestate,vel secus. Mira enim utebatur facili tate, Sc honesta petentes a se voti co- potes dimittebat.In consultationibus aut mirae prudentiae vir est sabitus.Nam &quid agedum,Se quid vitandum esset, statim re proposita, acutissime dijudicabat.

Breuis in dicendo, cautior i ii agendo,adeo ut prius rem factam cerneret homines, quam ab eo excogitatam putarent. Eius autem sermo plenus sententiis erat. Ex ore eius nullum verbum tam crebro,quam iustitiae nomen prodibat. Ab suos pe saepe conuersus, maxime ad eos, qui prouincias δc ciuitates gubernabant, his verbis utebatur: Diligite iustitiam qui iudicatis terram. Indigebat tum proueecto tali pontifice Ecclesia Dei, qui nauiculam Petri schismatis Sc seditionii omnium fluctibus quassam,redigere in portum salutis gubernaculo admotus sciret Sc posset.

Adeptus itaq; tantum magistratum , cum rei lare adhuc caput renascentis nydrae

cerneret,Benedictum Lunam cum aliquot cardinal ibus Se praelatis peninsuls tanquam in arce schismatis se continentem, quibusdam Aragoniae populis in utra in parte inclinarent adhuc tituba latibus, approbante concilio, Alemannum Ademarium virum doctissimum, Sc cuius sepulcrum in sancta Maria noua adhuc cernimus,patria Florentinum,sancti Eusebii presbyterum cardinalem, legatum elat re suo in Aragoniam mittit, qui sub poenis Sc censura ecclesiastica Petrum admoneret,ut se pontificatu abdicaret. Cardinales autem,qui cum Petro sentiebant, intelligentes ultimam concilii Sc pontificis sententiam, Petrum ipsum adeunt rogantq; ut de Ecclesia Dei tande omne schisma tollat,quo iam multis annis Christiana respublica magnis calamitatibus amictata erat. Id autem ob salutem labenesiae a Gregorio de Iohanne factum est e. Respondit Petrus cauillationitis Ecclesibus quibusdam, id sibi nequaquam integrum este, sibi autem cum Martino conuenturum, si vera essent, quae de hominis integritate Sc humanitate dicerentur,

263쪽

etis M. ATINA DE VITH

sinerent sibi id negotii, nee amplius ea de re soliciti essent. Ex quatuor verὁ carisdinalibus duo pertinaciam hominis inspicientes, ab eo ad Martinum statim defecere. Qui autem in fide mansere, anti cardinales sunt habiti, quorum alter Ca thusiensis fuit, alter verb Iulianus Dol,la appellatus est. Marti ni quoque au toritatem Hispania omnis statim secuta est. Idem fecere non multd post & Scoti, &Armeniaci . Atque ita omnis respublica Chri stiana, una dun taxat pen insula excepta, Martini autoritatem secuta eis. Composita autem ex sententia tanta re principum omnium ecclesiasticorum D secularium, maxime vero Sigismundi imperatoris labore S indu stria, de componendis moribus nimia licentia iam labefactatis, tam laicorum quam clericorum,nientio haberi coepta est. Verum quia quadriennio Constanti ense concilium iam durauerat,cum magno praelatorum&Ecclesiarum incommodo, Martino placuit approbante concilio, rem tantam in aliud

tempus magis idoneum transferre. Dicebat enim rein ipsam maturitate Sc consi

lio indigere, quia ex Hieronymi sententia,unaqueque prouincia suos habet na res , suos sensus, qui tolli sine perturbatione rerum subito non possunt. Verum quia schisma ex parua re ante ortum fuerat, diutiusque cum magna calamitate christianae reipublicae durauerat, de celebrandis concilijs talem sententiam promulgavit: maxime vero, ubi intellexit, Iohannem vigesimu in tertium e custodia lapsum aufugisse. Verebatur enim, ne rursum aliud concilium inchoaretur. Eius autem sententia & decretum tale fui t,ut a fine concilii Constan tiensis non nisi ad quinquennium usque concilium denuo celebraretur: atque a quinquennali in septennium aliud transferretur: ab hoc vero in decennium res protracta, legis haber et locum, ut singulis quibusque decennijs generale concilium idoneo haberetur in loco,ubi de rebus omnibus ad fide& rempublicam Christianam pertinentibus, mentio fieret. Ad hanc autem institutionem approbandam patentibus literis quas bullas vocant comprobari Martinus rem voluit, in eius sententiam conis cilio veniente. Omnia autem decreta ante pontificatum suum in schismate facta,

nisi ad fidem & bonos mores pertinerent, omnino sustulit. Vt vero omnes intelut igerent sibi in animo esse concilium habere, locum ad id aptum publico concilio disquirit,ac tandem approbantibus omnibus,Papiam quam idoneu habendi concilii locum decernit, literasque apostolicas in hanc fere sententiam super ea re edidit: Martinus Episcopus seruus seruorum Dei, ad suturam rei memoriam:Cupientes,ac etiam volentes huiusce generalis concilii decreto satis facere,concilio approbante Sc consentiente, cum de loco ambigeretur,Papiam urbem autoritate nostrarum literarum designamus. Nulli ergo hominum liceat huius nostri decreti paginam infringere. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, omnipotetis Dei iram, beatorumq; Petri & Pauli apostolorum eius se noscat incursurum. Datum N actum Constatiae in loco publicae sessionis tanti concilij, decim oterim Calendas Maij, pontificatus nostri anno primo. Praeterea vero di Toluendi concilii cupidus,anno Domini millesimo quadringentesmo decim ooctavo, conuentum habuit publica sessione: quo sit blato consensu omnium,maxime vero imperatoris, haec verba mandante pontifice ab Ibaldo sancti Viti in Marcello diacono cardinali, audientibus omnibus, en unciata sunt: Domini,ite in pace. Abeundi itaq; omnibus potestas facta eis. Cum autem pontifex hinc ab imperatore & Germanis rogaretur, ut in Germania aliquamdiu remaneret, hinc a principibus Gallicis, ut in Galliam proficisceretur, oliendit sibi id nequaquam integrum esse, quod diceret patrimonium Ecclesiae, absente pontifice, a tyrannis quibusdam in Italia occupatum, distrahi&lacerari, urbemque Romam religionis Christianae caput, cum rectore suo careret, pene ad interitum redactam esse, peste, fame, ferro, igne, sedi rionibus. De basilicis verb ae sanctorum martyrum sacellis nolle dicere, quae absente pontifice aut iam corruerent, aut paulo post collapsurs viderentur.Proinde sibi aseundum esse dicebat.Ferren t aeq uo animo, quod vellent ratio & necessitas, pate

264쪽

creuerant.Ecclesiam Romanam caput eme Se matrem omnium Ecclesiarum,pr

inde in ea immorandum pontifici esse, ne verus gubernator a puppi ad proram transferatur,cum magno nauigantium hoc est, in Christiana republica viventium periculo I detrimento.Abiens itaque Constantia, ac per Sabaudiam iter faciens, dii in Italiam petit, Mediolanum peruenit. Vbi a Philippo duce, populoque Mediolanens, nullo non genere hol. oris adhibito, perbenigne suseipitur. Erat tum quidem Philippus in armis, ditionem paternam repetens, defendenti bus se acriter tyrannis, qui gustata semel imperandi voluptate, non ita facile de possessione pellebantur. Vrgebat tum Carmignota, primus Philippi copiarum dux,Pandulphum Malatestam,qui capto Bergomo,prodente arcem praefecto, pecu nia& pollicitationibus corrupto, in Brixianos mouens, eum omni dominatu breui spoliast et, nisi a Venetis ingenti pecunia ac firmissimo equitatu esset admi &a Martino pontifice, qui automate & gratia Philippum ad pacem cum Pandulpho Mala testa ineundam pertulit,quae postea Mantu Martino eb accedente, I nanne Francisco sequestro adhibito, his legibus composita est, ut Pandulphus

per oluto quotannis tributo,iam diu Brixia potiretur,quoad ei vivere liceret, nulion testando de ciuitate, quae merito ad Philippum deuolueretur,relicti potestate.Hanc vero pacem sequenti annb Pandulphus disturbauit, an nixus pecunijs Semilite retinere Cabrinum Funduluin urbe Cremona, quem armis Philippus cotinuo vexabat ciuitatem paternae ditionis, tot annis a tyranno posses lam, repetes.

Erat tamen fama, Pandulphum urbein ipsam a Cabrino emisse, Salodii Riperiam ita ripam Benaci vocant in pretium pollicitus. Ab hoc autem bello Iohannes

Franciscus deterrere hominem ob amnitatem conatus est,missis legatis, qui eum admonerent contra ius fasque agere, q uod foedera sperneret, quod tyrannum tutaretur, quod contra eum arma sumeret, quo dominatu Brixiano donatus fusrat. Non esse contemnendam autoritatem Marti n i, de sua nolle dicere, cuius au toritate pax erat composita: si hominum autoritatem cotemneret, Deum saltem

inspiceret, quem testem violati ab eo foederis,dum pax fieret, inuocauerant. Abiens autem Mantua pontifex quarto post accessum mense, Ferraria ac per Flaminiam iter faciens,Florentiam perueni vitata de industria Bononia: qtiae, posteaquain intellexerat Baldesarein Collam coactum esse abdicare se pontificatu, pulsis ecclesiae magistratibus, in libertatem se vindicauerat. Instat tu macri ter Carmi-gnota iubente Philippo, qui suo iure ducere exercitum in Pandulphum posset,

atq; breui capta magna Brixiani a3ri parte, ad Montem clarum castra locat,cum Lodovico Meliorato Innocentii septimi nepote certaturus, qui aduentare cum magno equitatu in auxilium Pandulphi dicebatur. Amnes namque erant, te id Lodovicus necessitudini tribuebat. Conserto itaque praelio, ac Lodovico turpiter sugato, Carmignota haud ita multo post Brixiam in potestatem Philippi r degit. Potitur & breui Cremona Philippus, ac Cabrinum tyrannum ad Castel- lionem captum, capitali supplicio afficit. Hoc tanto Philippi successu NicolaucEstensi; motu s, ponte facturus id, ad quod armis cogi potu isset, Mediolanii profectus, Parmam quam mortuo Otthone tertio occupauerat Philippo reddidit, retento Rhegio Martini pontificis rogatu seudi nomine. Prosectus & eo Iohannex Franciscus Mantuanus princeps, Philippo fratulatum pro re bene gesta,cum minus comi fronte inspiceretur, cumque intelligeret Philippo in animo esse, qui quid de Cremonensibus & Brixianis teneret, iure suo repetere, propere Mediolano abiens, Venetorum deinceps & Florentinorum amicitiam ac societatem secutus est.Hi enim duo populi sbi timentes,unum quemque in partes suas blanditiis&pollicitationibus alliciebant quod Philippus regnandi cupidus, ruptis legibus initi foederis,& vltra Macram Saraeanam oppidum Lunensis agri,Thomae Freg so dedisset, quem e principatu vi & armis deiecerat,ne cum Genuesibus exulibus Y a quic-

265쪽

quicquam aduersus se mol retur: & Bononienses Florentin I populi socios ad dofectionem concitasset,eorumq; milites stipendio conduxisse de Forum iiiiij nunc ob Thebaidi pueri tenellam aetatem, nunc ob Ferrariensis principis gratiam ut crebrδ dicebat occupasse cum foederibus cautu esse', ne Philippus Bononiam &Flaminiam armis attingeret.Verebantur item, ne trium simul potentissimorum

principum, Philippi, Martini pontificis, Alouisii re)is, quos societatem iiiij se

conitabat,vi & armis occuparentur omnia,cum contra Philippus omnium malorum crimina in Venetos de Florentinos reij ceret, quod Veneti retinere Pandul-phum in dominatu Brixiano sint annixi,quodque Florentini&Genuenses quocdam hostes suos commeatu pecuniaque iuvissent, quod Liburnum ditionis G nuensis, quam tum in potestatem suam redegerat, centum millibus nummis aureis emissent. Satis tum quidem ad concitandum bellum haec discordiarum semina videri poterant: sed nihil est quod aeque Venetorum animos ad bellum impulerit,quam autoritas Franci lci Carmignotae, viri bellica laude insignis, atque ea aetate clarissimi,qui ut ipse dicere solebat referens Philippi insolet iam,ad Venetos tum confugerat,eosque ad bellum an unauerar, operam suam in ea re pollicitus .Quare hi duo populi scito in societatem belli principe Mantuano &Ferrariensi, partitaque bellica impensa, cum exercitu equitum duodecim,peditum octo millibus, cui Carmignota praeficitur, cum fluuiali Sc maritima classe Philippum eodem tempore multis a lateribus oppugnare adorti, i Guelphis Brixianis, qui Philippo aduersabantur, in urbem vocantur: qua quidem ex parte occupata, V neti tandem leptem mensium oppugnatione totam denique in potestatem suam redegere.Ducente deinde Carmignota ad capienda Brixianorum castella,Martinus pontifex Philippi ducis calamitate motus ardines em sanciae crucis ad Ven los mittit,su i pacem inter Philippum& Venetos componeret: 'ua insecta, quod Veneti & Florentini iniqua postulare viderentur, rursuin magnis viribus bellum utrinque parari coeptum est. Pugnatum est ter eo anno, collatis signis ad Goto- langum Brixianorum castellum, ad summum Cremonensem vicum, quibus in locis aequo Marte utrinque discessum est. Ad Maclodium tertia pugna est habita: quo in praelio superantur Philippi copiae, capiturque Carolus Malaletha totius exercitus dux.Constat aut hanc tantam fuisse cladem, ut si milites captos retinere Carmignota voluisset, signaq; ocius perterritis inferre, eij cere principatu Philippum consternatum, tanto accepto incommodo, haud magno negotio potuisset. Captus ut dixi eo praelio Carolus a Mantuano principe, ob assini late incolumis dimittitur.Interim vero dum Carmignota ad oppugnanda Brixianorum oppida, quae in Philippi fide permanserant,copias ducit,eidem Philippo respirandi spatium dat.Nade pace cum A medeo Sabaudiae duce, a quo bello premebatur,datis ob id Vercellis,componit,& Sigistia undum ac Brunorum Scalam in Venetos concitat. Martinus autem pontifex Philippi rem in maximo discrimine videns, cardinalem sanctae Crucis secundo ad componendam inter Philippum & Venetos pacem mittit: qui Ferrariae subsiliens,eo proficiscentibus cum mandatis principum ac ciuitatum legatis,ita pacem composuit,ut Brixiam Veneti & oppida Brixianorum Cremonensium ve, quae antea ceperant, retinerent. Praeterea, uti Philippus Bergomum Bergo matemve agrum Venetis ex foedere dederet, hac conditione, ne iocios Venetorum Florentinorumque bello lacesseret, aut ad id desectionem concitaret. Approbauit hanc pacem Martinus, veritus, ne Philippus ducatu omnino pelleretur. Homini enim amicissimo cum ob religionem auxilio esse nopoterat, tu vel maxime, quod superioribus annis aerarium potificium exhaustum omnino fuerat, eo bello, quod contra Brachium gesserat. Nam eo tempore, quo Florentiam prosectus est, offendit Brachium Montovium, virum in re militari praeliantem,perusiam, ducatum Spoletinum,& magnam patrimonii parte ita o cupasse,conductis mercede quibusdam tyrannis circunquaq; positis, ut ipse tuto pro

266쪽

poNTI FI cv M. γπproscisci Romam non posset. Cum verb admonitus Brachius redire ad sanitatem nollet,armis spiritualibus,hoc est,censuris, primo in eum pontifex usus est.Interdictum enim a sacris his omnibus est, qui brachio parerent,vetitique sacerdotes decreto pontificis eisdem in locis celebrare. Hanc ob rem Florentini moti amici Bracliij incommodo,de pace cum Martino agunt, hac conditione,ut Brachius ad pedes Martini prouolu tus, veniam peteret: quod etiam fecit:oppidaq; aliquot E clesiae redderet:vtq; etiam stipendijs ponti scis militans, Bononiam rebellem in Martini potestatem redigeret.Cui qui de bello Gabriel Condet meritis,tituli sancti Clementis presbyter cardinalis delegatus praesuit: cuius industria,Se Brachii virtute Bononia in potestate Ecclesiae breui reda ta est. Interim vero dum hec Bononiae agerentur, quatuor illi cardinales, qui olim cum Petro Luna adulterino pontifice senserant,Florentiam ad Martinum venientes,cum magno & honorificentissimo comitatu publico consiliorio suscepti, dignitatum suarum titulos rotinuere. Tres enim diaconi cardinales erant: quartus vero,qui antea canonicus regularis fuerat,presbrter cardinalis est habitus.Cum autem Baldesar Cossa ad huc in vinculis apud Heidelbers in cermania a comite Palatino detineretur, quidam Florentini ciues, quorum de numero Cosmus habitus est, rogare pontificem Martinum omnino non desistebant, ut tandem e carcere Balde sarem liberare facturum se id pontifex pollicitus est. Verum dum eb legatum ob eam rem mitti Baldesar more impatiens,iriginta millibus nummum aureorum Palatino comiti persolutis, se evinculis redimens, in Italiam veniens, ut recti Florentiam proficisceretur,apud Petru in Rubeum agri Parmensis baronem veterem amicum diuertens,parari sibi insidias intelligit. Hanc ob rem noctu cum legato pontificis, qui eum in via conuenerat,ad Thomam Fregosium veterem amicum confugiens, magnam iniecit omnibus suspicione, ne rursum schisma in nouaretur. Erat enim vir magni animi,sagacissimiq; ingeni j ,εc qui priuatam vitam nequaquam pat retur.Non deerant praeterea qui hominis audaciam ad res nouas moliendas con- .citarent,adeo tum rebus nouis studebatur:sed Deus omnipotens ecclesiae suae co-sulturus, Baldesarem impulit, nullis pactionibus interpositis, nulla requisita cautione, Florentiam ad Martinum proficisci: quo cum venisset, admirantibus omnibus,exosculato pontificis pede,eunde audietibus omnibus,ut veru in pontifice & Christi vicariu canonice electu salutauit. Mira prosecto haec res omnibus visa est, &Dei potius quam hominum industria ebdeducta, quὁd homo regnandi cupidus, in sumino rerum fastigio ante collocatus, in loco libero, ubi plurimuab omnibus diligebatur amabaturque, tanta uteretur mansuetii dine. Quae certe omnibus prae gaudio lachrymas excusisti, maxime veris his cardinalibus,qui eum prius ut pontificem secuti fuerant. Martinus autem vicissitudine rerum humana irum motus, post aliquot dies hominem in numerum cardinalium asciscens,episcopum Tuiculanum creat, atq; deinceps eo habuit in honore, quo reliquos cardinales tam publice quam priuatim. Verum Baldesar dolore animi, ut putatur ferre enim vitam priuatam non poterat aliquot post menses Florentiae moritur, sepeliturq; honorificentissimo sepulchro in templo sancti Iohannis, non longe ab ecclesia cathedrali, magna adhibita funeris pompa, eam rem Cosmo Medice procurante: quem homines existimant pecunia Bal de saris opes suas in tantum auxisse, ut se primarius apud Florentinos ciues, & ditissimus omnium apud Italos, ac fortasse apud exteras quoque nationes deinceps sit habitus. Sepulchro hominis haec verba fere inscripta sunt, BALDEsARII COSSAE IOHANNIs

xx III. QUONDAM PAPAE, CORPUS HOC TUM VLO CONDITu M.

Interim vero dum haec Florentiae aserentur, oratores imperatoris Constantin politani ad pontificem venere, pollicentes Graecos,quod ad fidem pertineret,uelle in sententiam Latinorum venire, si aequae conditiones proponerentur. Hos& perbenigne ac splendide pontifex suscepit, Sc legatum e latere creauit, Petrum

267쪽

Fontescum sancti Angel; eardinalem hominem Hispanum In qua uis sa cultate

doctum,qui Constantinopolim ad res componendas proficisceretur.Verum priusquam virum integerrimum a se dimitteret, eo praemisit fratrem Antonium Massanum ordinis Minorum generalem gubernatorem , qui imperatoris ac Graecorum explorata sententia,quid ea in re postea sperandum esset, pontificem admoneret.Instantibus autem Romanis,ut demum ponti sex Romam proscist retur, Martinus cum bona Florentinorum gratia discessurus, ciuitatem honore metropolitico exornauit.Nam cum antea ab ipsa pene urbis origine episcopatum tantummodo habuisset, in archiepiscopatum eorum cathedralem Ecclesiam tra-stulit, eique subiecit ut matri,Volat terranam,Pistoriensem, Eesu lanam Ecclesia. Dedicauit praeterea ipsemet maius altare sanctae Mariae Nouellae ordinis Praedicatorum,apud quam basilicam ram diu diuertit, q uamdiu Floren tie fui t.Est enim conuentus ille ad recipiendos pontifices permaxime commodus. Abiens itaque Florentia, Romam tandem peruenit,effusa obuiam omni urbana mul titudine,eia fusis principibus tantsurbis,qui hominem non secus ac quoddam salutare sidus, vel unicum patriae parentem expectabant.Diem illum in fastis annotauere Romani,decimo Caleneas Octobris,anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo. Vrbem Romam aded diruptam & vastam inuenit, ut nulla ciuitatis

facies in ea videretur.Collabentes vidisses domos,collapsa templa,desertos vicos, coenosam Sc oblitam urbem,laborantem rerum omnium caritate &inopia .Quid pluraΘnulla urbis facies, nullum urbanitatis indicium in ea videbatur. Dixisses omnes ciues aut inquilinos esse, aut ex extrema omni u hominu faece eo commigrasse.Ciuium itaque suorum calamitate permotus pontifex optimus, animum ad exornanda ciuitate,componendosq; ciuium mores ita adiecit, ut breui conualescens,meliorem faciem prς se tulerit.Hanc ob reciuitas ipsa eu non modo summum pontificem,verum etia patriae parentem appellauit. Sed ne tam publica laeti- tia diuturna esset sine aliqua molestia, sequenti anno mense Nouembris in Visilia beati Andreae,adeo in immensum Tiberis creuit,ut per portam Flaminiam ingressi is,totam urbem in plano sitam inundauerit, templumq; Pantheon usque ad altare maius repleuerit. Decres ens aut biduo pὁst,multa animalia passim secum traxit,multaq; ciuibus damna intulit . qui non secus per vicos nauigaban t, ac per alueum Tiberis facere consueuerunt. Alouisus autem rex Lodovici regis filius, eodem tempore Romam ad pontificem veniens,regni Neapolitani titulum a Martino consecutus est, cardinalium omnium consensu . In regnum nanq; per adoptionem a regina Iohanna Ladis lai sorore vocatus, sine ullo marte hoc modo consecuturum se regnum putabat. Verum studio parti si ab urbe Neapoli submotus, in Calabriam secessit.Cum aut concilij lepus instaret ut ex decreto Costantiensi institutu erat Martino placuit,sentientibus etia ita cardinalibus omnibus, praemittere quosdam praelatos,qui Papiae illud inchoarent. Is enim locus ad eam rem Oibus permaxime comodus videbat. Missi itaq; eo statim Petrus Donatus archi piscopus Cretesis,Iacobus Capto episcopus Spoletinus,Petrus Rosatius Aquileiensis dioecesis abbas, frater Leonardus Floretinus Matrii Praedicatorii generalis, concilium inchoarunt:ad quod nemo quide adhuc venerat , praeter duos abbates Burgados.Differre itas; rem in aliquot dies placuit, donec ex omni natione unus aliquis superueniret. Ex Gallica enim de Germana natione nondum quis vera rat.Parui nanq; momenti fore putabat,quod sine istorum autoritate& suffragijs esset mclioatli.Sed ecce du hos expectant, lata repente peltis Papia inuasit,ut prssidetes cocilii mutare loca Se tepus sint coacti. Placuit itaq; oibus ex sentetia poti sicis Senas migrare:qud maior ex omni natioe multitudo qPapia peruenit.Alphosiis aut Aragona rex Martino insensus,qui titulli regni Sicilis&Neapolis habere nequiuerat,dat si ut antea dixi Alouiso regis Lodovici filio, oratore ad concilia mittit,a dc concilia in longa duceret, de causam Petri Lunae adhuc in Panischola

268쪽

superstit frestitueret, largitione, pollicitationibus ambἰedo unum quenq; ex hic

qui in cocilio autoritate haberet.Hac ob rem Martinus no ignarus,quanta calamitate ea res Ecclesie Romanae allatura esset, luantumq; periculi in mora haberetur,

mandauit conciliu statim dissolui,approbatis decretis in concilio habitis, quae adside pertinebant. Et ne subterfugere conuentum Christianorum videretur, in sequens septennium concilio adiudicauit,quod in basilica celebraretur. Atque hoc modo senismatis & discordiaru semina a quibusdam in concilio Senensi iacta &sparsa, sublata hominis prudentia & altu sunt. Tu vero Alphonis palam de Martino conquestus est, quod diceret eius opera, & se a regina Iohan ira abrogatum regno esse,quem prius h prede instituerat,& Alouisium regis Sicilis filium, noliumna redem institutum. Resellebat qui de haec crimina pertacile Martinus, quod diceret, Alouisium haeredem Iohan nae ab Alexandro quinto, & Iohan ne vigesimo-

tertio in regno prius cofirmatum fuisse, reiiceret eam omne culpam in reginam, non aut in se,ad quem pertinere seu datarios Ecclesiae confirmare, non aute tollore, nisi aliquod grande facinus in sedem Romanam commisissent: se non videre cur Alouisius Iohannae suo iussu coronatae, legitimus haeres esse non pollet. At vero Brachius cum videret pontifice multiplici cura implicitum, ob simultatem cum Alphonso contractam, multis oppidis Ecclesiae per vim potitus, Aquilam urbem regni Neapolitani graui obsidione premit. Hanc ob rem motus pontifex, comparato satis iusto exercitu, liberare Aquilam annixus, adiuuantibus his, uicum regina & Alouisio militabant, non longe ab Aquila patenti campo Bra enium superat Sc interficit. Aderant in eo praelio Ssortiani, Francisco duce Ssortiae filio,qui superiori biis annis,dum Piscariam flumen traiicit, quod Aternum veteres appellaban in undis perierat. Delatum itaque Romam Brach ij cadauer, in loco prophano extra portam sancti Laurent ij sepelitur. Hac autem victoria tanta deinceps tranquillitas exorta est, redactis ad ditionem Ecclesiae Perusio,Tuderio, Assissio,aliisque oppidis,quae Brachius occupatierat, ut Augusti Octauit felicitas& pax redijsse sua aetate videretur.Licebat tum frui otio,& libere per sylvas noctu etiam ac tuto commeare. Nulli latrones tum extabant, nulli sicarij Se fures, adeo hoc hominu genus persequebatur, sublato e medici Tartalia, Lauello,alijsque tyrannis,qui latrocinijs potius, quam militia vitam traducebant. Huic autem felicitati obstare Boemi haeretici videbantur, qui haeres & armis Germanos catholicos continuo vexabant. Vt igitur hi quoque rationi & Ecclesiae obtemperarent,cum bene monenti parere noluissent, legatos in Germaniam misit, qui catholicos ad arma concitarent.Ac primo quidem,seorsum tam GHenricum sancti Eusebii cardinalem,deinde Bartholomaeum Placentinum,postremo vero his reuocatis Iulianum Caesari num sancti Angeli cardinalem eb misit, qui certe non sua culpa, sed

ignauia militum, magnum incommodum ab hostibus accepit. Martinus autem ob eam rem haud animo concidens, maiora in haereticos parabat. Verum prius. quam tantam rem aggrederetur, sedare Italorum discordias instituerat. Nam pace,ut di xmus, a Marti no composita inter Philippum & Venetos Florentini aegrε

ferentes, La dissa uni Pauli Gui nisij tyranni Lucensis filium superiore bello sub

Philippo militasse, occasionem opprimendae Lucae nacti, quod superiore pace nil scriptis de Guin isto cautum fuerat, in agrum Lucensem copias mouent, Nicolao Fortebrachio copiarum duce.Captis itaque non ita multδ post quibusdam castellis circunqitaque positis, urbem obsidione cingunt . Tum Philippus Alicitatus Pauli precibus,veritusque,ne si Luca in Florentinorum potestatem deueniret, acriores eos, utpote propinquiores haberet holles, Franciscum Ssortiam cum magno equitatu primo in Parmensem agrum mittit, unde pedestres copias conscriberet. Qui quide vere iam appetente Apenninum transgressis, tantum terroris Florentinis iniecit, ut priusquam in vallem nebularum, ita enim accolae vocant,

descederet, liolles mouere caltra, ac Lucam obsidione liberare prae metu coegerit.

269쪽

Eius autem aduentus eo gratior Lucensibus suit, quδd pulsis hostibus, ae capto

tyranno, liberi omnino Francisci auxilio futuri videbantur. Verum Franci lcus acceptis quinquaginta millibus nummum aureoru ex aerario Floretino depromptis,Lucenses maiore in discrimine, quam unquam antea suerat, reliquit: pactus ob )atam pecuniam se eo toto semestri Philippi imperio non ostemperaturum. Obsideri deinde Lucenses acrius sunt coepti. auare Philippus instante Martino pontifice, qui Lucensium quoque vices dolebat, Nicolaum Picennium cum maximo equitatu eb statim mittit:qui fusis ac fugatis hostibus, no solum Lucam obsidione liberauit,veru metiam inde mouens, ex Pisanis ac Volaterranis multa castella vi cepit, Senensibus etiam rem ξratam facturus, qui tum Florentinos bello inuaserant. Martinus aut ab externo noste quietus,ad exornandam patriam basilicasque Romanas animum adij ciens, porticum sancti Petri iam collabentem rostituit: Se pauimentum Lateranensis basilicae opere vermiculato perfecit:& testudinem ligneam eidem templo superinduxit:picturamque Gentilis, opus pictoris egregi j inchoauit.Aedes praeterea vetustate collabentes ad duodecim apostolos restituit,ubi& annos aliquot habitauit. FIuius autem studia eardinales secuti, titulos suos ita certatim restituunt,ut iam aliqua facies rediisse urbi Romae videretur. Creauit& cardinales, quoru de numero ruit nepos suus Prosper Columna, sancti Georgij ad Vellus aureu diaconus eardinalis. Interea vero mortuo Petro Luna in Panischola, ne aliquid deesset,quod Ecclesia vexaret duo illi anticardinales, de quibus mentione fecimus, Alphonso Martini hoste adhortante, Aesidiu cognomento Ilia monis,canonicu Barchi non ensem genere nobilem,pontifice deligunt, Clementem'; viij.appellat:qui statim & cardinales creauit,le secit, quae a poti ficibus fieri conii reuerunt. Verum cum Martinus in gratia cum Alphonso rediisset, eo statim Petrii de Fuso cardinale misit apostolicae sedis legatu,in cuius manus iubete Alphonso Panischolς domino,Aegi diu sola pontificatus iura deposuit:erga rue hac benignitate Martinus postea usus est, ut eum Maiori censem Episcopum eclarauerit. Cardinales aut ab Aegidio creati, sponte cardinatatu se abdicarunt. Illi aut duo, quos a Petro Luna creatos diximus,in suaq; pertinacia mansisse, cum pontifici Romano parere nollet,in carcere a lesato coni)ciuntur. Atq; hoc modo Martini pontificis sapietia&industria omne schisma undiq; sublatum est.Pacata hoc modo undiq; Ecclesia Dei,in dandis beneficiis mira prudelia usus est.Non Gnim unicuiq; peteti ea conferebat, sed statim mete agitabat, quis potissimu esset idoneus,cui talis cura demandaretur.Quod si homines prouinciam non nosset,in quibus vacare beneficia coligisset, statim peritos regionu consulebat, quis aut incuria,aut in gymnasijs publicis esset doctrina, nobilitate, moribus tantaluincia dignus. Atq; hac quide ratione Se Ecclesiis,& hominibus honore dignis, pariter

consulebat,cu maxima celebritate nominis sui. Tantppterea conliantis suit, cum duos haberet fratres,quoru alter Iordanus princeps Salernitanus maior natu,poste morti:alter vero minor natu, i.aurentiu appellant, in turri igne casia iniecto,ex ullus est,ut nil ex eo sit auditum, nil visum, quod impatietiae aut abiecti animi signu aliquod prs se serret.Hic aut vir in omni vita i nteger,demu potificatus sui anno xiiij. mense iij.Romae a poplexia morit,aetatis suae anno sexagesimotertio, sepoliturq; eius mandato in basilica Constatiniana an te capita apostoloru, sepulchro aem eo, comi late populo Romano,comitate clero no aliter flente, quam si ecclesiam Dei, si urbs Roma unico atq; optimo parete orbata fui siet. Vacat tu sedes dies xij.

EUGENIUS IIII.

'genius quartus, patria Venetus, familia Condelmeria, populari quidem, sed antiqua, patre Angelo natus, potificatum hac ratione adeptus est: Creato enim pontifice Gregorio duodecimo egente Coraria, patria Veneto, Antonius Corarius Gregorij nepos,Caelestini habitu canonia

270쪽

merium, qui eiusdem prosessionis erat, quo cum ab ineunte aetate familiariter vixerat, secum aliquandiu recusantem duxit: cuius ingenio & solertia delectatus Gregorius, um primo thesaurarium fecit, deinceps vero episcopum Senensem creauit, praefecto Bononiensibus in eadem dignitate Antonio nepote. Recusarunt aliquandiu Senenses Gabrielem in Episcopum,quod dicerent, hominem aliunde natum, nequaquam in tanta re ciuibus Senensibus praeficiendula, eam curam debere ciuis alicuius esse, qui mores hominum&ritus ciuitatis nosset. V rum cum postea Gregorius rebus suis diffidens, Roma Lucam profectus fuisset, aucturus cardinalium numerum, Antonium nepotem,&Gabrielem Condelmerium in cardinales retulit.Gabrielis autem opera in magnis rebus postea Gregorius,& Martinus abrogato Gregorio usus est: maxime vero in legatione Picentina, qua & Picentes in fide Ecclesiae confirmauit, sumpta de qinbusdam seditiosis & coniuratis poena: & templum sanctae Hagnetis Anconae diruptu, portuna'; eiusdem ciuitatis ad imitationem diui Traiani magna impensa res ituit, fluctibus quassim,Sc vetustate consumptum. At verb cum Martinus i ii tellex i set Boianonienses rebus nouis studere, eo e Piceno Gabrielem legatum misit, qui suo aduentu seditionem omnem statim sustulit.Csim autem inde Romam venisset, mortuo haud multo post Martino, solus e duobus de viginti cardinalibus, qui tum in conclaui apud Mineruam aderant, ponti sex creatur,anno millesimo quadringentesimo tricesimoprimo, quinto Nonas Martii, Eugeniusq; mutato nomine, Ut fit, appellatus, ad sanctu in Petrum comitante populo & clero statim perducitur. Accepta deinde corona pontificia de in ore, invisaque basilica sancti Iohannis Lateranensis, in Vaticanum rediens, cositorium generale proposuit in dicta d: e:

qua certe tanta multitudo assuit, ut cum trabes descerent eius loci,ubi nunc consistorium publicum fit,trepidatum adeo tumultuose sit,ut in ipsa fuga Senogalligepiscopus ciuis Romanus egente Mellina, obtritus perierit. Nondum enim aedes ipsae pontificiae hanc formam, quam nunc habent,acceperant. Dimisso consili rio,Eusenius tumultus deinceps ex industria vitavit. In stantibus deinde quibus dam delatoribus, qui dicerent Martinum congregandi auri cupidum, maximus thesauros reliquis te, idque sciturum Eugenium ex Martini familiaribus nepotibusque, eo vetaniae hominem perpulere, ut 'Oddiim Poccium Martini vicecamerarium comprehendi iusserit, idque negotium Stephano Colum dederit, quem copijs suis praefecerat. Ab alijs enim Colum nensibus is solus dissentiebat, cardinati Vrsino & cardinali Comitum insania hois adiuuatibus, quoru artibus

haec olac5tra Colunenses gesta putant,ob inueterata factionii odia. Mandati erat Eugenius ut Oddo ad se sine ullo tumultu,sine ignominia pduceretur, quod cintra a Stephano factu est: na & eius bona a militibus direpta sunt, & ipse vi tanquilatro per ora hominu ad pontificem tractus est.Hac indignitate motusEugenius, Stephano admodum succensitit, eique interminatus est, quod &Oddonem & episcopum Tiburtinum olim Martini cubicularium, ita indecenter ad se pertraxistaset. Veritus itaque Stephanus Eugenij iram,Sc Praenes PE ad principem Columna confugit,eumq; adhortatus est,suas opes pollicitus, ut Eugenium ab urbe pelleret,quod diceret ei in animo esse nomen Colum nensium extinguere: id se optim Escire,eiusque consiliorum participem fuisse,& ob eam rem aufugi sie, quod scireti arte illius calamitatis ad se quoq; nisi tantum mali simul declinarent oes pe uenturam .Motus his verbis princeps,& eoru calamitatibus qui Martini pontificis familiares fuerant,suniistis propere armis,pontifice agaredi institu it.Substitit tamen aliquandiu, donec Prosper frater diaconus cardinalis, quem quidem praemonuerat, ab urbe discederet iso autem fratre,c PMneste Marinum, atque deinceps Roma tanquam ex arce belli in Eugenium mouens occupata per Iohanna

vaptistam porta Appia, urbe armato milite sine ullo maleficio primo ingreditur. Iara

SEARCH

MENU NAVIGATION