Bap. Platinae, Cremonensis, Opus de vitis ac gestis summorum pontificum, ad sua vsque tempora deductum, et auctum deinde accessione rerum gestarum eorum pontificum, qui Paulo 2. in quo Platina desinit, vsque ad Clementem eius nominis 7. successerunt.

발행: 1562년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

teraturae adhibu t.Rel g osos mirum in modum dilexit,eosh; opibns& immunitatibus auxit:bella autem ita amauit, quod mirum in ponti fice videri debet, ut ad ea quae scripsimus ab eo in Italia gesta,& D lphinum Caroli regis Franciae filium,composita prius inter regem & ducem Burgundiae pace,cum magno equit tu in Basileenses concitauerit, cuius impetu dissipatus ille conuentus est,& Vl distatim Polonum regem eum Iuliano Caesari no diacono cardinali in Turcos iniserit:quorum denumero ad XXX. millia uno praelio caesa inter Hadrianopolim&Danubium sunt, licet in tanta victoria rex ipse cum cardinali ab hostibus interfectus sit.Constans praeterea in pactis seritandis est habitus,nisi quid pollicitus fuisset,quod reuocare quam perficere satius esset.Splendidus in victu familiae, parcus in suo:&a vino ita alienus,ut abstemius merito vocaretur. Familiares habuit admodum paucos,sed viros doctos,& quorum opera in grauibus rebus uti posset,quos'; tanquam lue modestiae testes in cubiculum coenaturus admittebat, ac sciscitabatur quid in urbe seret,quid de pontificatu suo sentirent homines, ut errata sua vel suorum,si quid perperam factum esset, emendaret. Exornare autem

Ecclesiam Dei aedificiis & sacellis est annixus,vi ex capella pontificia & aeneis lancti Petri valuis apparet. Moritur autem ut dixi vir ingen to & rebus gestis insignis,aetatis suae anno sexagesimoquarto, sepeliturq; in basilica S. Petri sepulchro

marmoreo,his versibus notato

Eueenius iacet hic quartus,cor nobile, cuius

Tesantur vis. plendida fusu sine. Isius ante sacros lepraebuit alter ab ortu, Alter ab occasu Cesar Pterg, pedes: Alter ait accipiat fidei documenta latinae,

Alter ut aurato cingat honore caput.

stuo duce cor Armeni, Graiorum exemplasecuti, Romanam agnorunt Aethiopes dem. Inde Syri ac Arabes,mundis e sinibus Indi, Magna, sed haec animo cuncita minora fluo. Num valida rursum Teucros iam classe petebat,

Dum petit,as illum sustulit atra 2ies.

stu emper Panos tumuli contempsit honores, Atl hac impressa condit dixit, humo. Sed non quem rubro decorauerat ille galero, Non hoc Franciscusstirps La clara tulit Susceptis memor meriti, tam 1iοbile,quod nunc

Cernis,tam praestans siurgere lusit opus.

Vacat tum sedes diebus duodecim.

NICO LAUS V.

Icolaus quintus, Thomas Saretanus antea vocatus, a Saraana oppido Lucensis agri pontifex omnium consensu creatur pridie Nonas Mami tias,M.CCCC. VII.vir qui de modicis parentibus,utpote matre An* dreola, patre Bartholomaeo physico natus: sed virtute,doctrina,comitat gratia, liberalitat magnificentia lato pontificatu dignus, licet ipse adeo modestus erat,vi tanto magistratu seindignu arbitraretur, rogaueritq; cardinales ominnes supplex etia,ut Ecclesiae Dei maturius consulerent. Verum Taretino cardinali eu adhortant ne cursum sanciti spiritus impediret, collu tanto oneri subiecit. Interrog et

282쪽

Interrogatus ut fit cardinalis Portu galensis e conclaui prodiens, quem pontificem creassent,respondit, non nos Nicolaum, sed deus pontificem delignauit. Sunt autem qui scribant homam Pisis natum,Lucq educatum, Bononiae literas&bonas artes didicissemiaxime vero philosophiam & theologiam, adiutus beneficen ita sanctissimi viri Nicolai Albergati cardinalis sanctae crucis, adolescentis ingesilio delectiti.Hanc ob rem in pontificatu hominis de se bene meriti nomen sumpsit. Cum vero magistri nomen in gymnasio consecutus esset, acerrimis di sputationibus probatus, cardinalem sanciae crucis secutus, familiae tanti viri oecon mus factus,in numero scriptorum poenitentiariae primo refertur, deinceps subdiaconatum pontiscium adeptus, bene agendo,Vitamq; sine inuidia & smulatione ducendo, maiora mente concepit. Iam enim Eugenius cognita hominis doctrina & integritate,in illis potissimum di siputationibus quae cum Graecis Florentiae &Ferrariae sunt habitae, eum cardinalem destinauerat. Verum ut id honestius seri posset,li ominem cum Ioanne Caruagi alla, qui postea sancti Angeli cardinalixeil habitus, in Germania mittit ad tolledum Basileense conciliu, neutralitatemq;.

Neutrales enim ideo Germani sunt dicti,quod neque Felicis, neq; Eugenij dictis

obtemperarent.Quas ob res Ecclesia Dei multas Se maximas calamitates incurrebat, cum imminutione maiestatis pontificiae.Hac autem de re pluribus in conuentibus apud Fredericum Romanorum regem esse disceptatum, Aenea Picolli mineo, tui deinceps pontifex fuit,quiq; tum regis secretarius erat,ad tantam rem tamq; necessariain lonsis orationibus omnes adhortante. Difficile quidem erat remouere Germanos ab opinione sua, falsa praesertim . Difficile item videbatur persuadere Eugenij oratoribus,ut postulatis Germanorum obtemperarent.Tandem vero delinita orationibus nimia oratorum seueritate,&castigatis Germansrum postulatis,schisma&neutralitatem, rem quidem Romans seisi perniciosissi-iuain, sulluleran t, si stare pro inissis Germani voluissent.Redeuntes itaq; ad Eug seium cum hac opinione legati, succlamantibus omnibus, cardinales decernuntur, eiisq; Eugenius adporta in Flaminiam galeros obuiam mittit, ut urbem insigniores ingrederentur. Vno itaq; eodemq; anno Thomas Sataeanus & episcopas tum Bononiensem,& cardinalis disiaitatem,& pontificatum adeptus est,cum ma xima totius cleri populiq; Romani laetitia: licet dum adhuc in conclaui cardinoles essent, tumultuatum aliquantulum sit, Stephano Porcario equite Romano, viro in dicendo acerrimo & eleganti, ciues suos in ecclesia Arae caeli congregatos,ad capessendam libertatem cohortante,quod diceret paruum quodq; oppidum mortuo loci domino, te libertas vel saltem de moderanda regentium cupiditate verba facere.Verpina reclamante archiepiscopo Beneuentano, tum quidem vicecamerario, de re ipsa nil deliberatum est . Veriti etiam Romani sunt Alphosum regem, qui Tibure iubstiterat,mortuo Eugenio dubius animi, retro ne cederet,an Flor tinos bello persequeretur,quemadmodum ante cum Eugenio & Philippo instituerat. Homi nem autem ita nutantem,duo Senen ses, qui ciuilibus discordijs at bantur, ad Hetruriae imperium adijcere animum perpulere: quod perfacile est et consecutus,si Senas prosectus, eam ciuitatem spote sese dedituram, in potestateiri suam redegi siet.Collaudauit Senenses rex,eisq; ad solicitandos animos ciuium dimisi is,affuturum se in tempore pollicetur. At Nicolaus ponti sex pacis Sc quietis amator, celebrata de more coronatione sua,sactisq; ingeti apparatu laetantis,quibus ipse pedes supplicabat, cardinalem Morinessem Ferrariam mittit,componendae pacis commune domicilium, quo legati interuetu & autoritate, ad pacem magis impellerentur partium animi. Missi& eo propere Alphon si, Philippi, Ven torum, Florentinorumq; legati, qui post longam disceptationem hanc Philippo

optionem dedere,vt vel inducias in quinquennium a Venetis Florentinisq; acciupetret, utraq; parte possidente quae tenebat:vel pacem permutata Crema, cum his

oppidis quae ultra Abdua,vel in ripa Abduae bello Vςneti cepissen t, Cassa no tanta

. . in arbi-

283쪽

ni 1rbi tela pontificIs relicto, quod illi ex foedere debebatur, οἱ primo illataees

sint iniuriae. Hoc autem additum est, quo pax diuturnior haberetur. Missus autem

ex legatis Piuilippi unus, qui ei optionem faceret,ut virum mallet, eligeret: hominem pridie eius diei quo Mediolanum peruenerat, a poplexi a mortuu intelligit,

sexto Idus Augusti,M.CCCC. VII.Tum Morinesis cognita Philippi morte,

legatos omnes ad se propere vocat,& nihilo segniusquam antea de pace agit. Interropati Veniti, irent ne in eam sententiam,quam prius approbauerant, respondent, hilippi morte eius rei nil sibi integrum relinqui, ad senatum ea de re velle perscribere, tum demum facturos quod a ciuitate mandaretur.Hac itaq; mora i terpolita, qui aderant, cognita Venetorum cupiditate,quod totius Italiae dominatum appeterent, soluto conuentu domos 'visq; suas rediere, legato pontificis frustra eos ad concordiam reuocante. Veneti autem qui ad Soresina in agro Cremonens stativa habebant, quod Cremonam tumultuantem adiuuantibus Guelphis

in deditionem poste recipi sperabant, cognita Philippi morte, Laudana properε

mouent qua recepta,Placentinos quoque eadem qua Laudenses conditionem fidem suscipiunt,missis eo ac propere quidem mille & quingentis equitibus, qui

Placentinis au xilio essent,si qua vis ingrueret. At vero Franciscus S rtia,qui tu ex Piceno pulses, in Bononiensi agro consederat, resecturus exercitum diutino bello,armis,equis,uiris exhaustum, occupari omnia a Venetis soceri morte intelligens, magnis itineribus Cremonam proficiscens,l Mediolanesibus statim summo omnium consensu exercitus ac copiarum dux contra Venetos deligitur: qui Pado amne ponte coniuncto,castellisq; ac machinis firmato, quo minus Veneti Placentiam classe contenderent, Abduam amnem ad Pictgitonum traiiciens, nolonge ab hostibus ad Camuragum considentibus castra ponit, ubi parua quaedacertam ina,ad tentandam credo hollium patientiam,sunt commissa.Tum vero Papienses sumptis ob aduentu Francisci paululum animis, cum ab imperio Mediolanensum propter vetus inter eos odium abhorrerent,cumh; item extrema qti Pque pati mallent quam Venetis obtemperare, qui eor*m societatem aspernatiussent,urbem Francisco dedunt, praesecto arcis non abnuente: quo additamen to Ssortia Insubriae dominatum statim mente concepit. Agebantur haec in Cisalpina Gallia, cum Alphonsus eodem tempore Nicolao pontifice frustra reciam a- te, cum exercitu in Senensium maritima descendens, eorum libertatem subuertisset,ni Florentinus populus cognita regis calliditate, legatum Senas misisset, qui ciuitatem admoneret, Alphon sum regnandi cupidum, Senenses bello non minus quam Florentinos petere. Tum verb Senenses cognito periculo, etsi regi commeatus non negabant, non tamen quempiam ex regijs militibus ingredi

sua moenia deinceps sunt passi.Rex itaque cognita Senensium diligentia, in V laterranum & Pisanum agrum descendens, multa castella partim deditione, pa sim vi cepit: maxime vero Castellionum Piscariae,qui oppida Florentini haud ita multo poli recepere,praeter Castilionum,Sisi simundo Halatesta duce, quem antea Alphon si stipendio conductu, ab eo ad se deficere pecunijs compulerant a loci

desistebat interim Nicolaus pontifex nunc regem, nunc Venetos adhortari, ut pacem quam bellum mallent:sed hi serocia exultantes, bene monenti nequaquam obtemperabant. Hanc ob re Franciscus comparato ingenti exercitu,in quo robur Italicorum militum inerat,Brachianis&Sfortianis militibus simul ii ctis,ad Placentiam firmo Venetorum praesidio munitam, medio autumno castra locat, partemq; murorum bombardis demolitus,crescete Pado adeo,ut Galeones, ita enim naues fluuiales ad bellum aptas vocant,moenibus appellerentur,terrestri ac nauali oppugnatione urbem capit ac diripit. Mapnal, pc Francisci laus est habita,quod

hyeme tanta imbrium inundation ut aegre in tabernaculis miles retentus sit, tatam urbem vi ceperit.Non destitit tamen Nicolaus pontifex de pace tum quidem mentionem facere, initantibus etiam apud Venetos socios Florentinis, quod regis

284쪽

ars FLATINA DE voras

tegis potentiam vererentur,qui tum cum exercitu in HetrurIa erat. Versim ea de re nil actum est, quod Laudam Veneti Mediolanensibus id maxime petentibus,

reddere grauarentur. Nicolaus autem ponti sex omissa re toties frustra tentat ad

rem diuinam animum applicans,ingentes supplicationes decernit ad placandam iram Det,precandumque ut pacem Christiano populo prsitaret.His letaniis pontifex ipse cum omni clero a sancto Petro usque ad sanctum Marcum prosecius et multam religionem & singularem pietatem prae se feres. Verum neq; ita quidem. exigentibus id fortalia hominum meritis,Dei ira sacata est. Nam sequenti biennio adeo ubiq; fere peste laboratu est, ut pauci de multis sit perfuerint. Quod quiudem malum & frequens terraemotus,&eclipsis solis indicare videbatu r Minabatur hi,quos Pr dicatores vulgo appellant,futuram calamitatem:maxime vero Robertus ordinis sancti Francisci professus praedicator in lignis, qui cocionibus suis adeo populum Romanum mouit,ut pueri passim sceminaeq; per urbem incederet misericordiam a Deo exposcentes. Et ne quid mali in Italia deesset, bella quae ante inchoata diximus, adeo inualescebant, ut sedari nullo modo posse viderentur. Nam Franciscus S rtia sequenti aestate expugnatis quibusdam Venetorum c

stellis,in eorum classem,qua Cremonenses vexabant,cum terrestri naualiq; exemcitu profectu s, eam cedere retro ad casale maius coegit: quδ&hostem insecutus, cum eius classem in naualia subductum bombardis disiecerit, ad tantam desperationem prsiectum Venetum redegi Vt incensa classe,quam tueri non poterat, ese

fusa fuga in oppidum sese receperit.Inde vero Francistus abiens, non amplius de Cremona solicitus,sublata hostium classe,in Gerram Abduae mouens, ad Carra-uagium firino hostium praesidio munitum castra Iocat. Mouent Sceb Veneti, de existimatione sua actum putantes, si oppidum a Mediolanensibus occuparetur: qui positis ex regione hostium circiter mille passus castris suis, tempori se flaturos,si oppugnatione vexarentur, ostendunt. Crebra qMotidie committebantur

praelia,Vtpote ex tam propinquis castris.Verum cum ad summam dimicationem ventum est in via paludibus undiq; coarcta,ad quam primae Venetorum acies r trus neq; cedere,vr in pugna facere plerunq; necesse est, propter subsequentes, neq; pugnare in tam angusto loco,propter instantes hostes poteran oppresse penitus Sc obtritae cecidissent, nisi a nouissimo agmine fugiendi initium ortum fuisset. Tum vero Franciscus cedentem hostem insecutus, &castris opulentissimis eum exuit,& equitum ac peditum circiter quinque millia capit.Postea vero Franciscus,Brachianis eo inuito ad expugnandam Laudam mandato Mediolanensu proficiscentibu cum reliquo exercitu Brixiam mouens,urbem obsidione cingit. Hac vero calamitate permoti Veneti,de se actum existimabat, nisi pacem cum Fracisco componerent,orta iam inter Franci eum & Mediolanenses si inultate, quae

bis legibus composita est,ut sumptis in Mediolanenses armis quicquid ultra Abduam Padumve, Fracisci,quicquid vero citra Abduam caperetur, Venetor mesia se collatis eidem a Florentinis ac Venetis singulis mensibus sedecim millibus numum aureorum, immissisq; aliquot turmis auxilio,donec Mediolano potiretur.

Inito itaq; hoc modo foedere, allectisq; ad se quos potuit copiarum ducibus pollicitationibus Se praemiis, in Mediolanenses conuersus, omnes fere eorum ciuit tes in deditionem recepit.Quo quidem successu permoti Veneti, longe aliter euenire Francisto cernentes quam arbitrati fuerant, accepta ex foedere Crema, reuocatisque militibus suis, foedus cum Mediolanensibus ineunt, Francisti potentiam reformidantes, si Mediolano potiretur. Franciscus autem simulata cum

Venetis beneuolentia, priuataq; magis Cosmi Medices, quam publica Florentini populi pecunia adiutus, post multas acceptas illatast clades, post longam &grauem oppugnationem,utpote media hyeme, post defectionem & transitionem militum ad hostes,aduersante etiam Alphon , qui Mediolanum iure haeredit rio deberi dicebat,ob eamq; rem Lodovicum Gonragam mercede conduxerasile in Bon

285쪽

PONTIFICUM. λῖ7 in Bononienses miserat, quo suis tutius in Cisalpinam transire liceret, Mediolano tandem potitur, anno M. ccccxlix. Iuvabant quidem Mediolanenses Veneti, immis locum exercitu suo Sigismundo Malalesta, qui se Picennino auspici jς Modiolanensium militanti coniungeret, sed pernegligenter, ut enecti iam ciuitatem Venetis potius, quam Francisco committerent. Quare longe aliter euenirecemnentes quam putarant, cum Alphonso agunt, qui Franciscum inimico Sehol filianimo persequebatur, inito prius foedere, ut homo dominadi cupidus priusquam inualesceret, ducatu Mediolanensi pelleretur.Inuitant & Floretinos ad eam rem. Verum cum hi nunquam se aduersaturos Francisco dicerent, eorum mercatores ab urbibus suis Veneti pellunt: idemque ut Alphonius faceret, tandem etiam impetraria n t. icolaus autem Ponti sex totam Italiam ad arma concitari cernens,au-

. toritatem suam saepius interposuit, lud pax componeretur,ut sequenti anno libere omnibus ex tota Europa ad iubileum venire liceret.In llabat enim quinquagesimus annus, quo iubileus de more indicebatur. Cardinales praeterea sex creauit:

quorum de numero fuere Latinus, Ursinus, & frater ipsius pontificis uterinus tantum Philippus tituli sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis,vir certe bonus ingenijq; liberalis. Interim vero Fredericus imperator instante pontifice, Felicem compulit,ut se pontificatu abdicaret,qubd cerneret tantam seditionem &tam diuturnam , Ecclesiae Romanae pernitiosam esse. Vsus tamen hac benignitate erga Amadeum Nicolaus est. Ad Dominem namque galerum cardinatatus misi eundemque legatum Germaniae fecit, ne omnino sine dignitate viveret.Ven re&in arbitrium pontificis cardinales illi, quos Amadeus creaverat. Hac vero concordia adeo laetatus est non modo clerus omnis, veru metiam populus Romanus,ut in sequenti nocte eius diei, quo haec audita sunt, M.ccccxlix.xxvj. Aprilis, cum faculis per urbem in equis incederent, clamantes, Vivat Nicolaus. Pontifex autem, ne ingratus erga Deum tanti beneficii videretur, supplicationes adni dum celebres cum populo & clero in Vaticano habuit. Idem fecere & reliqui Italiae populi, tam pernitiosa seditione liberatam Ecclesiam Dei cernentes. Tanta praeterea fuit pontificis autoritas Sc gratia, ut animos principum ad bellum iam concitatos, aliquamdiu represserit. lnsti abant namque Venetos ad id bellum &Iacobus Picenninus,&Sigismundus Malalesta, & Carolus Gon Zaga, acerrimi ipsius Francisci Si ortiae hostes Se inimici. Pellexerant etiam in societatem suam Veneti Sabaudiae ducem, marchionem Montisserrati,ac Correxij dominos,Bononiensesque& Perusinos,reclamante pontifice iam in ante, ne ia facerent, concit re,sed frustra conati sunt, pacti cum Alphonso, ut dum ipsi Franciscum adorirentur Floren tinos bello distineret. At Franciscus Florentinorum amicitia ac potentia fretus,allum eloque in societatem belli Lodovico Gon Zaga principe Mantuano, ad bellum se constanti animo parabat. Hinc ortae sunt inter Carolum de Lodovicum graiies inimicitiae, quod eius amicitiam sequeretur, que ipse hostem haberet, quodque oppida sua occupasse quae ei pater ex testamento reliquerat.Nam

Lodovicus fratris in carcere coniecti vas factus, cum spopondisset octoginta millia nummum auri,quo frater liberaretur,vetuissetque solum Carolus, cum Franciscus aut nummos, aut oppida peteret, maluit nummos persoluere,ic oppida retinere,quam tam vicina Sc propinqua loca dimittere. Planc itaque ob rem Carolus fratrem calumniabatur, ut raptorem & alieni appetentissimum, non modo apud Venetos,quorum partes sequebatur, verum etiam ab imperatore ius suum repet re. Iam attigerat annus iubileus, cum subito tanta multitudo Romam venit, uantantiquam antea. Vnde cum semele Vaticano visa Saluatoris imagine, ad urnem

rediren facta obuiam mula quaeda Petri Barbi cardinalis sancti Marci, cum neq;

venientes,neq; redeuntes ob insequentem multitudinem cedere possent, cadente Uno atq; altero super mula illam iam a multitudine oppresiam, ad ducenta homis corpora, de equos tres, obtrita&sui secata in ponte Hadriani constat. Multi Λ a etiam

286쪽

etiam a lateribus pontis in flume cadentes,in undis periere. Sepulta in sancto Ceu so ad centum & trigintasex constat: reliqua vero ad campum sanctum delata sunt. Hanc ob rem Nicost aus pontifex vices eorum qui mortui fuerant dolens, casulas quasdam angustiorem viam ad pontem facientes omnino sustulit, totumque fenannum illum in celebritatibus consumpsit, stationes ipsemet quotidie inuisiens

cum cardinalium coetu .Cauit etia quam diligentissim ἡ,ne abundante tanta multitudine, commeatus Domnia ad victum necessaria in urbe deessent.Curauit item execrationibus de satellitibus, ne crassatores in pere3rinos ad urbem accedentes saeuirent. Sequenti vero anno, quod venturum ad urbem Frederi cum imperat rem intellexerat, tu in ut coronam imperii acciperet,ium ut Leon oram regis Lusitaniae filiam, Alphon si neptem,in uxorem ducere portas urbis ac turres,Capit luim,arcem sancti Angeli,muris firmissimis munire coepit, veritus credo, ne ad- .uentante imperatore noui aliquid Sc ab eo, &a populo Romano oriretur: erat nim natura tormido loliis. Hanc ob rem milites omnes sitos cu collecticiis copij x Romam accivit. Ad deliniendos vero multitudinis animos, tredecun mares clial cos, qui tredecim regionibus urbis praeessent, delegit, eisdemque tredecim vestes coccineas dono dedit. Imperator itaque prodeuntibus obuiam tredecim cardinalibus, omniq; urbis magistratu,ac honorato quoq; , per portam castelli ingressus,&ad scalam sancti Petri perueniens, obuium trabuit ponti licem, a quo una cum. Leon ora uxore, quam Senis offenderat iam ex Hispania avectam, in temptu Petrii introducitur, anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo secudo, die iri Mart ij.Vnde facta oratione digressi, in aedibus illis diuertere, quae ad ipsos sancti

Petri gradus adhuc visuntur, meliorem formam quam antea habentes, Romani cardinalis Cotillanti ensis impensa.Pontifex autem l quentibus diebus in sancto Petro Missam celebrauit, benedixi tq; imperatori & imperatrici, ut in nuptiis fieri consueuit,antequam spontus cum noua nupta coeat , eosque deinceps eodem in loco xviij. eiusdem mensis imperatoria corona donauit. Dum vero imperator ut fit ad sanctum Iohanne coronatus proficiscitur, plerosq; auratos equites in ponte Hadriani creauit. Abiens deinde Neapoli in cum uxore visendi Alphon si regis causa,a quo sumptuosa ac magnifica impensa cum tanto comitatu est habitus,rursum ad urbe mari rediens, iter in patriam statim arripuit, quod intellexerat quoLdani principes res nouas in Germania&Vngaria moliri ob rege Ladi statim adolescentem egregium, quem imperator secum ducebat .Hominem au te abeuntem,

duo cardinales ad quinquaginta millia passuum comitati sunt, Bononiensis ipsi us pontificis frater, & Caruagialia sancti Angeli cardinalis. Abeunte autem ii

peratore, Veneti comparato ingenti exercitu,Cremonens ein agrum ingressi, omnia prius longe ac late populati, Soncium atque oppida vicina oppugnare sunt dorti,quae in potestate eorum liaud it inulto post venere, captis ibi aliquot equia tum turmis,quod serius quam decebat, Franciscus exercitum comparauerat. V rum pollet superueniente Lodovico Gonzaga amico & belli socio, in agrum Briaxianum mouens, eo Venetos redegit, ut paludes egredi nunquam sint ausi, de pertomarte collatis signis secum decernere.Protrahi rem voleban in mora spem omne victoriae reponentes, quod existi inabant, Franciscum propter inopiam aera

dij impensae bellicae haud diu sus secturum: simul etiam sperabant, Mediolanenses

extortae quondam libertatis memores,Francisco tanto bello implicito, aliquid noui ad excutiendum seruitutis iugum molituros. At Ferdinandus patris Alphonsi iussu,cum equitum circiter octo, peditum quatuor millibus, in Hetruriam contra Florentinos mouens, cum Cortonam ad defectionem tentas let Foianum Ar tini agri oppidum quadraginta dierum oppugnatione, multis utrinque desider tis capit.Inae vero abiens, ac per Senensem agrum iter faciens, exim Castellinam frustra oppugnare tentasset, in maritima Senensium hyematum descendit, captis

in iuuere quibusdam Volaterranorum castellii. Obscruabat horninem continuo

287쪽

PO NTI FICUM. 79 Sigisnundus Malalesta Florentini exercitus dux, occasionem bene gerendae rei

L aptaturus. Florentini autem cum pollentes Alphon si ac Venetorum opes terra. marique reformidarent,ad externa auxilia confugere institiiunt, Francisco id ap-

. probante. Missus itaque in Galliam Angelus Accioiolus equestris ordinis Florentinus orator ad regem Franciae, commemorata Florentinorum in regiam do-

. inum beneuolentia, homine eo perpulit, ut& duci Sabaudiae ἴe Allobrogis impe- .raret, qui iam latia in Franciscum arma sumpserant,neFranciscum Florentini po-- puli socii tua di amicum dicto aut facto lederent,ai Armans, se illi hostem futurum, , qui secus secisset. Et Renatum impulit pecunias ei ac militem pollicitus, regnum. Neapolitanum,unde fuerat ab Alphonso pilis iis, repetere: maxime vero, quod rex Florentinorum bello tum distineretur. Hac autem legatione Florentinorum ac

Francisci res adeo secunde sunt factae, ut Veneti pacem deinde haudquaquam sine

aspernati,sulis praeiertim non longe a dio eorum copijs,quas in Matituanum principem Carolo Gon Zaga duce mi ierant, ne ipse uni cum Tiberio Brandolino ad Franciscitin Ssortiam, cuius auspici; s militabant, proficisceretur, coniunctisq; copiis maiorem exercitum,quem Gentilis ductabat,adoriretur,&funderent. 'en erat namque superiore anno ad exercitus Caru agi alia sancti Angeli cardinalis, Nicolai nomine racem inter concertantes compos tu rus: qui re insecta abiens, Deum hominesque tellatus est,per Nicolaum pontificem non stare, quo minus pace inter Italos composita,bellum communi omnium Chri litanorum consensu in Turcos decerneretur, quos iam parare arma contra Constantinopolitanos senserat, & ob eam rem cardinalem Rutenum, patria Con itanti nopolitan ii eo mi serat, qui imperatori de ciuibus auxilium polliceretur, si ad catholicam sdem, ut in Florentino concilio promiserant redire voluissent. Interim vero Renatus recuperandi regni Neapolitani cupidus,ad quam rem Franciscus ac Florentini copias & opes pollicebantur, si Alpes transmittens, contra Venetos exercitum mouisset, frustra tentato cum duobus millibus equitum perAllobrogos itinere,quos nunc Sabaudienses vocant, aestateq; in ea re pene consumpta auonam alio itinere, atq; inde ad Francisci imperuenit, qui accessu tanti regis Sc non paruis copijs,atque animo auctus, liostem pauidum, Sc certamen detrectantem mouere castra ad montana Bri xio coegit. Inde vero exercitum circumferes, ex Brixianis & Bergo malibus ad quadragi n ta oppida, partim vi, partim deditione cepit. Superuen ien te deinde hyeme, c mi in hyberna undique itum esset, Renatus relicto in Italia apud Fl rentinos filio male in eos de Franci scum animatus, in Galliam redij t. Verum frigescentibiis una cum hyeme iam Omnium animis, exhaustisque item assidua bellorum impensi populorum ac principum aerariis, de pace iam antea a Nicolao pontifice tentata, mentio fieri coepta eis, ad quam Veneti &Florentini militarem licentiam perosi, summo serebantur pudio. Sed Nicolaus pontifex coniuratione Stephani Porcarii equitis Romani tum deprehensa, rem inchoatam omittens,ad sedandum intellinum bellum animum adiecit. Stephanus enim maioris animi quam potentiae, vir quidem in dicendo materna lingua eloquentiss imus, multa

liberandae patriae indicia prae se ferens ut in principio diximus Bononiam a pontifice relegatur, hac conditione t singulis quibusque diebus Niceno gube

natori urbis Iese offerret: quem simulata aegritudine decipiens, Romam admonentibus coniuratis propere redi jt, hac mente, ut cum urbem artigisset, sumptis armis populum ad libertatem conuocando, pontificem & cardinales caperet. Uerum dum sessus longitudine itineris & diutina vigilia aliquantulum quiesse ret, aliquot enim noctes insomnes duxerat, detegendae rei tempus & occasionem dat. Cognita hominis audacia, ponti sex senatorem Iacobum Lau agnotum Veronensem ciuem , & vicecamerarium cum armato milite domum eius statim

mittit, ut captum in carcerem perducerent. Is autem aduentare armatos intelligens, ad sororem confugi t, relicto domi Baptilia Sarra cum aliquot seruis, homi-

288쪽

ne quidem im igerrimo & audacissimo, qui domo cum sociis erumpens, in. columis aufugit. Cognita deinde Stephani per indices fuga , hominem apud sororem in capsa delitescentem capiunt, Sc captum ac seriem coniurationis ficsum, ad muros arcis sancti Angeli suspendunt. Eodem quoque supplicio afficitur in capitolio Angelus Malla cum filio ac socio Savo, lecta prius audientibus omnibus coniurationis serie, millesimo quadringentesimo quinquagesimotertio, quinto Idus Ianuarii. Persecutus deinde reliquos coniuratos omnes oppressit, maxime vero Pranciscum cognomento Gabad eum, Se Petrum Monterotundum, Se Baptistam Sarram a Venetis ad supplicium deditum: Eo enim confugerat poli patefactam coniurationem. Nisolaus autem, qui hactenus Romanos omni genere officii &liberalitatis iuuerat, quique liberior quam ullus antea pontifex incedere per urbem consueuerat, sibij psit deinceps cauens, in rosior cum in omnes, tum vel maxime in Romanos Lactus est. Accedentes enim alloquendi causa non ita facile admittebat. Accessit & podagra, qua tum maxime laborabat. Sed nihil fuit quod aeque hominem cruciaverit, quam ubi audiuit Constantinopolim de Perain eodem impetu a Turco captam , obtrunc tumque cum multis hominum millibus Constantinopolitanum imperatorem. Captum quoque arbitrabatur & necatum cardinalem Rutenum, quem eo vedixi miserat: sed is mutata veste, incolumis abij t. Ips tamen pontifici inani mo fuit, classe Semilite Constantinopolitanos iuuare, quemadmodum eius literae ad imperatorem scriptae indicant, quibus & eorum a catholica fide defectionem, Sc simulatum in gratiam cum Latinis reditum, calamitatibus increpat. Verum adeo repent ὀ urbs illa capta eli, ut vix de mittendo auxilio cogitare licuerit. Praeterea vero ne quid ueellet quod hominem cruciaret, Comes Auersus in iussi suo Nursinos bello aggreditur, a Spoletinis mercede conductus: hi enim populi de finibus inter se certabant. Hanc ob rem Angelum e gnomento Roneonem cum militibus ecclesiasticis mittit, qui comiti iter in te cluderet, quo minus ad oppida sua reuerteretur. At vero cum intellexisset per Angelum i et isse, quo minus redeuntem comitem milites caperent, hominem ad se vocatum, in arce Hadriani capitali supplicio assicit, tertia noctis hora. Sunt autem qui scribant, Nicolaum eius rei miritice poenituisse, quodque ira percitus mandauerat,adeb accurate praesectus arcis Misset.At Veneti frustra de pace mentionem fieri cernentes, cum eam rem saepius tentas lent, veriti ne tanta res persuasu Lodo uici Gonragae a Francisco intermitteretur, Iacobum Picenninum c piarum suarum ducem, cum magna equitatus parte ad Voltam celerrime mi tunt : qua capta, retrusoque in Godium Angelo comitis non sine aliquo Lod uici incommodo, qui tum ibi aegrotabat, hominem in hyberna reuocant, existimantes iam satis motum ad petendam pacem Lodovicum esse. Interim vero Simonetus ordinis Eremitarum ultro citroque commeans, cum nunc Venetos, nunc Franciscum ad concordiam pluribus verbis adhortatus esset, eos tandem perpulit, ut pacem initis foederibus firmarent, quae omnium consensu quinto Idus Aprilis publice per praecones enunciata est, M. cccci lxiij. his foederibus, ut quae cuiusq; ante id bellum fuissent redderentur, praeter Gerra Abduae, qua Fram ciscus de Venetis, & Caslilionum Piscariae, quod Alphonsus de Florentinis cmperat. Hoc vero quo firmius haberetur, vive Alphon sus dignitatis regiae habiram fuisse rationem dignosceret, ad hominem mittendos legatos, principes ac citiuitates censuere: quo cum undique conueni silent, cumque Dominicus Capronicus cardinalis sanctae crucis, ac maior poenitentiarius, vir magnae prudentiae& autoritatis, legatus a pontisce missus, hortando, monendo, pacis & conco diae sequelirum se fore ollenderet, ita ad foedus post longas disceptationes tandem ventum est, ut quam Veneti ac Franciscus pacem composuisssent, eadem fit

ma & stabilis ab omnibus haberetur, utque si quae deinceps dissensio discordiaue

inter

289쪽

PONTIFICUM. 28i inter eos orta essent, eius tollendae ius potestatemque pontifex haberet: vique qui arma alteri intulisset, cognita a pontifice causti, is statim communis omnium hostis haberetur. Data i taque publica per omnes fide, iuret irrandoque adhibito, foedus denique Neapoli firmatur, anno sere post superiorem pacem, qua nulla

memoria patrum noli roru maior aut firmior est habita. Omnes enim praeter Gonuenses in eandem sententiam venere, quibus cum Alphonso ex gente Cataloniuca nequaquam conueniebat, ob tributum promissum, nec redditum, ut Alphonsus dicebat. Relicta est etiam legatorum negligentia vel industria ut quidam volunt ansa quaedam ad bellum, qua Alphonsus postea Sigismundum Malalet ambello persecu tus est, quod receptis antea a se mercedis nomine pecunijs, transitione facta cum Florentinis hostibus suis contra se militasset. Nicolaus autem pontifex, siue taedio animi, quo maxime cruciabatur post captam Coni tantinopolim, siue febri de podagra , qua poti s simum vexabatur , pontificatus sui anno octauo moritur, millesimo quadringentesimo quinquagesimoquinto, sepeliturque in basilica Petri honorificentissima pompa: cuius in sepulchro hoc epita- Ihium merito inscriptum est.

Hic sit unt quinti Nicolui antistitis Usu,

Aurea qui dederat secula Roma tibi. Consilio tu bis, irtute illuserior omni, Excoluit doctos doctior ipsi viros. Abstulit errorem, quo sibi via infecerat urbem:

Restituit mores, maenia,templa, domos.

Tum Bernardino salutis sacra Senensi,

Saucta iubiles te Nona dum celebnat. Cinxit honore caput Frederici coniugis aureo Res Italus is D foedere composuit. Attica Romanae complura volumina linguae Prodidicen tumulo fundite thura sacro.

Laudatur quidem eius liberalitas, qua in omnes usus est, maxime erga literatos, quos & pecunia, & officiis curialibus, &benesciis mirifice iuuit. Eos enim praeiam ijs nunc ad lectiones publicas, nunc ad componendum de integro aliquid, nune ad vertudos Graecos autores in latinum ita perpulit,ut literae graecae&latinae,quae sexcentis iam antea annis in situ&tenebris iacuerant, tum demum splendorem alique adepti sin t Misit de literatos viros per omne Europam, quorum industria libri conquirerentur, qui maiorum negligentia & barbarorum rapinis iam peris rant.Nam Sc Pontus Quintilianum tum inuenit,&Enoch Asculanus Marcum Caelium Appicium,& Pomponium Porphyrione in Horatij opera script&em egregium. Aedificauit praeterea magnifice Sc splendide, tum in urbe, tum in Vaticano: in urbe aedes potificias apud sancta Mariam ad Praesepe. Restituit de teplum sancti Stephani in Caelio monte: a funda metis verb erexit sancti Theodori teplum inter palatinu 3 capitolinum monte in plano situm. Pantheon quoq; in medio urbis positu templum vetustissimu magistri Agrippae opus plumbeo tecto restituit: in Vaticano aut Sc pontificias aedes sumptuosis operis in hanc serma,quam nune cernimus, redegit, & muros Vaticani praealtos Sc latos inchoauit, iactis insanis funda metis ad turres de maiore molem superaedificandam,quibus coerceri hostes possent, ne aedes pontificis Se beati Petri templum, ut antea saepe factum est, diriperent. Inchoaui t praeterea ad caput tepti beati Petri amplam testudin quam vulgo tribu nam vocant, quo temptu ipsum augustius, & hominum magis capax esset. Pontem quoq; Miluiu restituit,& edes egregias ad balnea Viterbiana edificauit.

290쪽

pontis

tris

tri P L ATINA DE VITIS

Iuuit Se multos pecunia, qui in urbe aediscabant.Eius etia mandato vici urbis sore omnes strati sunt.Eleemosynas quoq; multas in pauperes eropauit, maxime vero in nobiles ad inopiam ob varios rerum humanarum caliis redactos. Virgines inopes sua pecunia & munificentia maritis collocauit. Leratos aliunde venientes munifice semper suscepit, nullo non genere honoris & Iiberalitatis adhibito. Facilis ad iram fuit, ne metiar, quippe qui biliosus erat: facilis etiam reditu ad beneuolentiain: hoc est quod an iam malevolis dedit ad carpendum homine de Deo& hominibus optime meritum.Auaritiae autem adeo expers fuit,ut neq; officium ullum vendiderit unquam,neq; beneficium simoniaca prauitate ductus vlli collocauerit.Gratus erga de se & Ecclesia Dei meritos amator iustititiae, pacis autor& conseruato siclemens in delinquentes, ceremoniarum diligentissimus obseruator, nihil quod ad diuinum cultum pertineret omittens. Extant adhuc Vasa aurea&ar8entea,extant cruces gemmis ornarae,extant & sacerdotales vestes auro&margaritis insignitae,extant peripetasmata de aulaea auro & arguto intertexta, extat Se mitra pontificia, quae hominis munificentiam nobis ostendunt.Omitto tot

libros sacros suo iussu descriptos, auro & argeto redimitos.Licet inspicere bibli thecam pontificiam sua indu stria & munificentia mirifice audiam. Religiosos, ve

vernaculo vocabulo utar, ita amauit,ut eos de mira beneficentia, & ecclesia ilicis beneficiis iuuerit.Beatum quoq; Bernardinum Senensem ordinis Minorum, lasanctos retulit, quod praedicando, docendo, monendo, castigando etiam factiones Italiae, Guelpham scilicet se Gibellinam, magna ex parte extinxerit,&Christianis hominibus Dene bea teq; vivendi viam olten derit. uius corpus nucetiam Aquilae magna cum veneratione inuisitur.

CALIX TVS III.

A lixtus tertius, Alphon sus cognomento Boria antea vocatus, natione Hi spanus, patria Satiue sis,Valentinae dioecesis, patre Iohane, matre Frocisca generosis paretibus natus,ae libere educatus,cardinaltu suffragiis pontifex creatur sexto Idus Aprilis.M. CCCC. LV.Is enim quartud cimum natus annum, post prima literarum erudimenta adllerides egymnasium nussus,tantum illidio & diligentia proficit, ut breui doctor in utroq; iure factus, acute ipse alijs ac perdocte deinceps legerit.Hanc ob rem Petrus Luna quem Be

nedictum tertium decimum appellari ni proprio motu nemine rogante,can Oni

catu Ileri densis Ecclesiae ei contulit. Verum cum ia eius doctrina omnibus nota esset,ad Alphosum Aragonuin regem profectus, eius consilio & secretis statim adhibetur. Cum aut a Martino pontifice Ecclesiae Maioricesis gubernator factus est et, persuaderentq; amici, ut Ecclesia i plani in titula acciperet, iacturum se id ronui quod diceret, se expectare episcopata Valetini que saud ita multo post suo merito consecutus est. Cuenim mortuo benedicto tertiodecimo,duo illi antica dinato,de quibus in Martino mentione fecimus, Aesidiu quenda Barchi non ensem canonicii in locu demortui Panischolae pontifice creassent,que Clementem octauum appellabant, eo statim missus ab Alphonso rege, qui iam cum Martino pontifice in gratiam redierat, A lphon sus Boria eli, non sine in agno sui ac comita' discrimine:adeo locus ille Panischolae tyrannice custodiebatur, & ab his potissim v, quoru maxime intererat discordias alere.Qui Alpitonsus adeo rationibus &autoritate Aegidi uni ipsit in ad sanitate deduxit,ut postea superueniente Petro Fuso Martini legato,pontificio nomine se abdicauerit, in potestatemq; poti ficis deuenerit.Hanc ob re Martinus Se Aegidiu Maiorices em, & Alph5lum Boria Valentinum Episcopu creauit.Orto deinde bello inter Alphon sum Aragoniae,&Iohanne Castellae reges, solus Alphon sus Boria delectus est, qui ad pacem Sc cocor- diam reges adhortaretur:quam septennio post inchoatum bellu tanta cum diligoua coposui t,contracta etiam inter eos affinitat ut hodie quoq; aliquot illius foe-

. deris

SEARCH

MENU NAVIGATION