장음표시 사용
461쪽
tatis nomina semper in ore habent, contemnere omnia videntur, saluatoris di saneto rum simulacra publice magis quim private venerantur & adorant, obtorto ambulant collo,demisso vultu, ualida barba N veste: atque ij qu Mem magna ex parte ignaui, rudes, sordidi, sola ostentatione& vultus pallore conspicui hominibus , tanquam inutiles suci,& alienis laboribus insidiantes, infesti sunt. Quare bene a l. Tullio dicta est, nullam capitaliorem pestem esse, quὶm eorum qui cum mali sint, id tamen agunt, vi boni viri esse videantur. Ad Lucillium veris scribens Seneca, hominem monet, ne quid hypocritarum more agat, qui non perficere quod ostentant, sed conspici cupiui. Caute igitur cum huiuscemodi hominibus vivendum est, ne circunueniaris, ne vel nati quam superstitionem eorum fraudibus incidas: qui certe etiam in crimine deprehesi, puniri non pos Iunt, quod eorum vitia interposito religionis nomine obteguntur. Dubitant em homines, recte ne ii an perpera agant: fugiendi itaq; sunt tanqua in inutiles suci,&ciuitati graues.Sed his omissis, ad alia, si placet, pergamus. LAU. Quid sub licias secundo loco, expecto.C O S.Stoicorum quidem mos fuit, ubi de religione dicier uisent, secundo loco charitatem patriae, disiceptandi & veri inueniendi causi proponere: quod certὸ non ab re iactum est. Nam cum omnia ut ait lil. Tullius ratione animoq; lustraueris, omni u societatum nulla est gratior, nulla charior, quim ea quς curep. est. Unicuiq; nostrum chari sunt parentes, citari liberi, propinqui, familiares: sed
oes omni u charitates patria una coplexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem op
petere, si ei sit pro suturus Quo est deteliabilior istorii immanitas, qui lacerant omnis celere patriam,& in ea sunditus delenda occupati sunt.'iseri enim patriam imperio, agris, honestis vectigalibus, optimi ciuis est proprium, qua ex re certe magnam apud Ces bene sentientes ij nanciscuntur gloriam, ut Curio, Fabricio, Catoni leni obtigit. Contra vero in vitio sunt, qui posthabitis commodis ciuium, explendae auaritiae&voluptatis causa exigunt,extorquent quicquid in mentem venit. Potuit ne vox ulla sce- Ieratior videri quam illa Catilinae ob avaritiam & imperandi cupiditate ' qui dicente Cicerone, incedium ab eo excitatum,Sentio, inquit,& illud quidem si aqua non pote- το, ruina nitem extinguam, patriae excidium minatus.Sed hunc certe idem exitus maris ac merito profecto, qui L.Saturninum,Sp. 4eliu,duos Gracchos tyrannide ad exi
tium patriae appetentςs. Qua nid aut laudabilior Brutus ille primus c6sul post exactos reges, qui neq; si ijs qui de in coniuratione deprehen lis, neq; sibij pli pepercit, dustudio tuenda patriae, qua ε Tarquinis manibus vindicauerat, collatis hastis cum Arunte Superbi filio congreditur. Cecidere quidem ambo mutuis vulneribus, sed diuerso nomine laudatur Brutus ut optimus ciuis, & bene de patria meritus rim probatur Aruns ut nequissimus parricida. Laudanda est & Deciorum charitas: tuorum alter bello Gal- Iico, alter bello Latino pro salute patriae sese deuouere.Iniecit se in lacum Curtius a matus, adolescens sanE nobilis,equo calcaribus in voraginem adacto. Intellexerat enivatum responsis hiatum terrae coire non posse, nisi ea re iniecta, qua pop. Rom. plu rimu valeret. Hoc aut Curti j factum ita laudauere ciues, ut in eundem locum singuli quiq; honoris gratia quadrantem coniecerint. No caruere hac etiam laude Romanae sceminae: Nam captis Veiis cum aurum mittendu esset Delphico Apollini propter decimas, quas in bello Camillus voverat, nec iacultas in publico esset, ornamenta sua matronae in aerarium detulere, patriae magis quam suis commodis consulentes. Ide quoq; fecere, cum urbs a Gallis redimenda esset. At vero cu Thrasybulus parua manu triginta tyrannos Athenis deiicere conaretur,uni ex cosciis dicenti, quantu tibi Thrasybule debebunt Athenae, respondit: Dii faciant ut quantum patriae debeo, tantundum exoluam.Themistocles vero ne patriae bellum inferret, ins ante Xerxe Persarum rege instituto sacrificio, patera exceptum tauri sanguine hausit,atq; hoc pacto mori maluit,quim patriae aliqua ex parte nocere. Hoc idem si Coriolano, Mario, Cinnae, Carboni propositum fuisset ante illatum patriae bellum,gloriam certe multis laboribus parta, non un cum vita turpiter amisinent. Hostes enim patriae iudicati, in euius sinu educati fuerant,suorum scelerum poenas tandem dedere. Desset ante omnia interitum patriae apud Virgilium Aeneas his verbis:
atria o duium domus Ilium,s incluta bello, Moenia Dardanidum,
qubd nobis Deu semp excipio nil patria charius in vita esse debet,aut dulcius,ut Cretisci Munt, Ido quoq; poeta hostes patri et carpit, potissimu vero Curione, ut quida volute
462쪽
Vendidit hic auro patriam dominumIpotentem . A. imposuit, fixit leges pretio atque remit,
Gallorum captust olys GP aris auro.
Vt Lucano placet. Grauissimum quidem hoc crimen est, cum Aristotelis sententia, amare patriam natu a cogamur. Quid enim sbi vult illud,quod Vlysse, ad Ithacae saxa illa quidem parua& ignobilia, non secus redire sestinat,atq; Agamemnon nobiles
Mycenas Amor patriae id quidem facit: quam velim ita amplectar ut bonorum exemplo eam opibus,autoritate,dignitate, imperio, quoad fieri potest, augeas. Sed quoniam natu a libertatem omnes appetunt, quae est potestas vivendi ut velis, curandii tibi erit, ne patria nostra a tyrannis opprimatur. LAU. Quonam tandem id fiet modes C O S.Si popularem rem p.qualis nostra, cuiusq; propolitum est, ne mi ni subesse velle, in aequalitate&ossicio continueris.Tria aut sunt ad id permaxime necessaria, libertas scilicet,diuitiae, virtus. Libertatem diximus, potestatem vivendi ut velis, quod nequaqseruis contingit. Huic vero duo genera hominum insidiantur,quorum alterum domi interdum magna impensa nutrituri alterum soris vel simulatione amicitiae, vel fraudibus, vel virebus publicissem p aduersatur. Domesticos tyrannos eos appello, qui propter ingentes diuitias, quibus ad largitionem utuntur, in ciuitate sua primo quidem principatum obtinent, mox discordias serendo,eo multitudinem traducunt, ut op ra filia contra nobilitatem viantur.Sumptis itaq; armis ac pulsis Optimatibus, tyrannidem occupant Ueluti Philon apud Argos, Panctius in Leontinis,Cypselus Corinthi, Pisistratus Athenis, Dionysius Syracusis, Phalaris Agrigent. Hoc autem ne contingat, bono ciui curandum est. Bonum autem ciuem eum appello, qui periclitanti patria consilio&manu opitulatur: ceu Hala Seruilius, P. Scipio Nasica, qui omnium scientia sapientissimus& optimus est habitus: maximus enim ut ait Aristoteles honos habetur, non ei qui furem occiderit, sed qui tyrannum ut publicum hostem, quippe qui
ut dominatum malis artibus partum retineat, potentiores expellit, sapientes necat, c5
messationes & sodalitates vetat.Tollit gymnasia,& quicquid tale est, unde oriri inter ciues intelligentia& s despotest.sua enim interet se putat, ut ciues inter se quam maximὰ disiuncti sint: nam cognitio fidem generat. Id autem ne fiat, delatores submittunt, qui clanculum excipiant quid 1 ciuibus in coronis dicatur, ut Hieron Suraci tu sis feci s se dicit tir:& nostra aetate Lodo uicus Melioratus, qui ex arce Firmanos Agittis incessebat, si eos quasi coniuratores in corona conspexiiset . Praeterea vero potentes cum pauperibus committunt, discordias serunt, populosque in conti nuis sumptibus 5 laboribus continent: quod Romae Superbum Tarquinium, Athenis Pisistratum, in Samo Polucratem, secisse legimus. Ciues enim suos occupari continuis negotiis votariunt, ne de libertate cogitent.Ne igitur patria nosti di talia monstra aliquando sustin a Laurenti cave, malosq; ciues & tyran nidem auectantes, ab urbe pelle more patrio. Nolo quenquam interscia Nasicam imitatus, nisi aperte in coniuratione depreliensus erit. Ciuitas enim nostra Atheniensium morem imitata, dominatum affectantes, aut in exilium mittit, aut ad tempus relegat. Legibus itaq; nostris de moribus tibi utendum censeo, ne si secus seceris,& degenerare a maioribus nostris,& infamiam crudelitatis subire videaris. Externos autem tyrannosa ceruicibus pat riae facile remouebis, si eorum consilia quam diligentissim Eobseruabis. Simulata enim amicitia, inito foede re,ed plerunque populos deducunt,quibus natura hostes sunt, ut vel sponte vel coacti iugo seruitutis colla subiiciant. His igitur tantum fidei praestabis,quantum vita tyrannica exigit, inuisti labisque ne ciuitatem nostram imparatim offendant. Id autem percommode fiet, si populos finitimos, si principes scedere&imicitia patriae devinxeris, siue milites paratos ad omnes casus hibueris, Ad hanc vero rem pecuniis opus est: quae ut Demostheni placet rei p. nerui sunt: ut Aristoteli autem, ita necessariae, ut euerti popularis rei p. statum necesse sit, nisi ciuitas suos prouen tus, siua vectigalia habuerit. Facultates habeant ciues oportet, ut sit unde res p. opportunὸ vires suscipiat. Hanc ob rem fortasse Carthae inentium consuetudo improbanda non est, qui aliquem e populo ad prouincias gubernandas obeundosq; magistratus semper mittebant: qui ditior factus,&cu reliquis ciuib' in pace viveret,& haberet unde rem p. iuuaret: quod ego cureliquis ciuibus persaepe feci, dum grauissimis bellis nunc , Uicecomitibus, nune ab Alphonso Perdinandoque regibus multis annis premeremur. Virtutem autem
463쪽
his rebus coniunctim esse oportet, sine qua certe integra felicitas haber; non posesside qua etsi ubique dicitur,tamen suis locis & opportune ratio habebitur. Sed ad insti tuta, si placet, redeamus, nisi quid ad haec vultis. P L A. Tu quem voles ordinem te
neto, nos attente quod di turus es expectamus. COS. Putare profecto ut ait Plato unusquisque debet, om nia quae possidet, eorum esse qui nos genuere, quique educauere: secundo loco, eorum qui biis cum geniti & educati sumus. Nam si coten tio quaedam & comparatio fiat,quibus plurimum debeamus, post Deum Se patriam sequentur parentes, quorum beneficii & quidem grauissimis,astricti sumus, sequentur liberi, fratres&bene conuenientes propinqui. Hoc etiam in mandatis habemus, quo diutius vivas, patrem honorato & matrem. Praeterea vero, qui dixerit fratri suo racha, reus erit gehennae.Virtutum enim omnium,charitas ipsa ut Ambrosio placet sundamentum est: quae certe dirimi inter parentes di natos, fratrumque inter sese sine nefario scelere
non potest. Nam cum 1 Pomponio tribuno plebis dicta Manlio Torquato dictatori dies esset, quod occasione ben Egerendae rei excessisset imperii obtinendi legitimum tempus,& quod optimum filium ab hominibus relegasset, de rure habitare iussisset, fi
lius adolescens prima luce Romam venit ad Pomponium, ubi negotium exhiberi patri intellexit,1 quo statim intromissus, quia existimaret contra patrem aliquid afferre, remotis arbitris, gladium strinxit, Pomponiumq; iurare coegit se patrem missum ello tacturum. Plus enim mouit adolescentem pietas in patrem, quam in se patris moro litas & iniuria.Coriolanum quoque, quem nec dii, nec homines dimouere ab obsidio ne urbis poterant, sola mater lachrymabundum etiam auertit. Laudatur apud Maronem Aeneas, quod patrem Anchisen humeris suis ab incendio liberaueriti Nec improbatur Scipio ille, cui poste i Aphricano cognomentum fuit, qui patrem apud Ticinum in praelio vulneratum ab hoste seruauit. Praetor item mulierem ingenuam capite dam
natam,ti ob eam rem necandam, in carcerem coniecerat: pietate motus custos no mo
do statim eam non necauit, verum etiam filiae, diligenter tamen excussae, ne quid cibi ad matrem serret, aditum praebuit, fiaturum existimans ut sine sua noxa mulier inedia confideretur. Vivebat tamen illa huberibus filiae alita: qua re cognita, Iberata mater, filiae pietati condonata est. Carpitur autem Neronis vita multis in rebus: sed illud inter caetera scelera crimen ei obiicitur, quod posthabita pietate matrem Agrippinam in te emit , a qua procreatus, nutritus, & in tanto imperio coli catus fuerat. Merito igitur sceleratus homo, patriae quam omni flagitio contaminauit, & matri contra quam uni-cὸ impius fuit, poenas tandem,& quidem graues dedit. Post parentes vero secundo lo co fratres habebis, tertio propinquos. Qui enim te saluum in omni fortuna, quique dignitatem tuam augeri malit, quam frater Iulianus adolescens insignis, inuenies ne- .minem :& ob eam rem eum caeteris ante serendum arbitror, Scitionis exemplo: qui, cum prouinciae consulibus decernerentur, maluit L. Scipioni fratri quam Laelio amicissimo Asiam committi: neque hoc quidem colentusae ei cum antea imperator sui L. set, legatum praestitit, quo victor cum triumpho in pati iam rediret. Quantum amaue rim ego fratrem Laurentium,cuius tu nomen obtines, ciues omnes optimi sunt testes: quanta item beneuolentia coniuncti fuerint inter se pater patruusq; tuus si iij mei dulcissimi te certὸ non latet, qui eos in vita vidisti. Fratrem itaque imitatione nostri amato, propinquos non modo in pretio habeto, Verum eos quoq; consiliis tuis priuatis aepublicis adnibeto Verisimile enim est, eos tibi melius consilium daturos, quὶm illos qui nulla tibi amnitate coniuncti sunt. LAV. Sunt tamen qui amicitiam cognationi ante serendam censent. COS. Dicat Platina, recidne ij lentiant antectis, ego interim in sinistrum latus recumbam, bito 4; innitar. PLA. Uulgaris haec quidem opinio est,&ab omni ratione remota. Qui enim seri potest, si naturae vim inspicimui& contemplamur, ut cuipiam charior sit amicus quam frater bene conueniens' Ex eo dem utero natus, eisdem huberibus alitus, eadem disciplina imbutus, non antefertur socio S amico. Frustra nos quidem germanos consuetudo appellasset. Frustra fratrem
quas serὸ alterum M. Varro dictum putasset, si non pluris fratrem qu)m amicum saceremus. nius P. Scipionis&quidem sapientissimi exemplum, sat tibi esse debet, qui ut avus tuus paulo ante dixit, fratrem in honore C. Laelio anteposuit. Sedperge Cosme, si percommodὰ iaces . COS. Quoniam de Laelio nuper mentionem fecistis, videatis quaeso quanti faciendam amicitiam sentiat. Quid, inquit, stultius est, quam ut plurimum copiis, facultatibus, Opibra valeas, caetera parare quae parantur, pecuniam, veste,
464쪽
t 18 o Mo C lv K vestes, famulos,gloriam, vasa pretiosa, amicos non parere, optimam & pulcherrimam viis suppellectilem Vita enim inculta ta deserta ab amicis, non potest esse iucunda.Tibi igitur Laurenti, quaerenda ciuium omnium charitas est,hi unanitate,mansuetudine, comitate,& gratia. Tot enim oculos, tot manus, tot animos habebis, quot amicos. Rerum autem Omnium c ut ait Cicero nec aptius est quicquam ad principatum ii ter ciues tuendum atque tenendum, quam diligi: nihil alienius, quam timeri. Unde praecia re ait Ennius: Quem metuunt, oderint: quem quisq; Oderit, periisse expetit. Neq; ceradullius tantae sunt opes, quae odijs multorii possint obsistere. Malus enim cultos diutura nitatis metus est, ut idem M. Tullius ais at,contraq; beneuolentia fidelis. Nam inu tua sint oportet beneuolentia de odium,& eos timere a quibus metui volumus, necesse
est quod Dionysii superioris, Alexandri Pheraei, Phalaridis Agrigentini vita ostendit,
qui tandem oppresii, vitam merito cum tyrannide amisere. Quis autem non censeat C. Caligulam,Neronem,Domitianum portenta illa imperii Romani, iure caesi,s, cum eorum vita tota tyrannica esset, in qua nulla fides, nulla charitas, nulla stabilis beneuolen tiae potest esse iiducial His aute inspecta sunt omnia & solicitudine plena, cum nullus apud eos sit amicitiae locus. Dices tamen eos coli sim illatione duntaxat ad tempus. Verum si forte, ut persaepe fit, de gradu ceciderint, intelligent quam fuerint inopes an icorum: quod Tarquinium Superbum dixisse serunt tum cum exul esset, se intellexisse quos fidos amicos habuisset, quosque insidos, cum iam neutris parem gratiam referre posset. Verum quia ad amicitiam fortunati ciuis multi constitere solent,deligendi a te sunt, qui ob sapientiam, virtutem de integritatem, amicitia tua digni habeantur, quique merito boni viri appellari possint. Neque enim aliter vera amicitia dici poterit, nisi fuerit in virtute,constantia ac perpetuitate sun data: qualis suit illa Scipionis &Laelii, Orestis & Pyladi ac duorum Pythagoreorum Damonis & Pythiae. Hos vero si nimium exactae amicitiae reconditaeque existimas, delige ex civibus tuis qui ob virtutem firmi amici, stabiles& constantes suturi sint: tales autem ij erunt,quoru vita omni ex parte probata fueriti ne eos amicos existimes, qui voluptatu instrumenta si int, linq; meritis ob flagitia omnium seruorum turpis imi sunt vernae. Prius autem ex Isocratis sententia dilis enter scrutabere, qualis existimationis apud bonos&rerum humanarum gnaros i 1 sint, quos in amicitiam recepturus es. Nam eius ingenii perfacile iudicabere,cuius illi fuerint quo ibi familiaritate N amicitia adiunxeris. P terea vero si boni erunt, horum integritati te acrempub. nostram tutissim Ecommittes: si mali, in te unum omnis sere culpa vertetur: maxime vero si quid detrimenti patriae nos in illo. in culpa acciderit. Bonos igitur delige ex omni numero, potissimum autem ex nobilitate :& eos quidem docitos ac rerum numanarum peritos, ut dixi. LAU. Ego vero ex te libenter audirem, quos nobiles 3c viri boni amicitia dignos censeas. COS. Scribens ad Q. fratrem Cicero de petitione consili latus, cum de Antonio & Catilina loqueretur: Nequaquam sunt inquit ii tam genere insignes, quam vitiis nobiles. Est enim nobilitas secundum Stoicos,iplendor quidam ex propria viri te proueniens, cui omnis generositatis palma tribuenda est. Quare mirari non satis pol Ium,quod Aristotelis homo omnium qui unquam fuere sapientissimus, in libro de repub. eos nobiles sibi videri dicat, quorum maiores virtute &diuit ijs aliquido floruerint, cum vera nobilitas no aliunde quam ex ipsa virtu e oriaturiat loquin piratae Sc latrones ob diuitias hac ratione nobiles haberentur. Praeterea vero non est cur eos nobiles censeas, qui nobilitatem in desidia collocant. Nil enim agere post crapulam S ebrietatem, in purpura autem & iiii, seniis vivere, sericatas serre velles, aurata calcaria, gemmatos habere digitos, comam bene pectere, accipitrem circumferre, unguenta sapere, in nobilitate ponunt, quo certe nihil est a generositate magis alienum. Apud Romanos olim mos luit, ut equites propter rem in bello egregie gestam an nulo, fibula, & armilla donarentur, vi Iutis , non autem ignauiae, monumenta de pignora. Iactare item res gestas maiorum, tria imaginibus reserta, porticos signis ac tabulis ornatas, aedes con lirueias ostentare, plus admirationis, quam nobilitatis in se habent. Erum tamen hec nobis adiumento,s maiorum nostrorum virtutem & animi praestantiam imitati silerim usuccus vero de
decori ac turpitudini. Huiuscemodi autem nobilitatem irridens Diogenes ille Cynicus philosophus, malitiae & ignauiae velameelse dicebat. Quare M. Catonem pris umillum, quem Censorium vocarunt, non genus, non diu mae Tusculi enim natus est ob scuro genere, tenui censu sed eximiae pulcherrimaeq; virtutes nobilitarunt. Idem de C. - Mario, I
465쪽
bliti O,Senso Tullio dici potest.Ipsam quidem nobilitatem quadrifariam diuidit Pla.
to. Primam autem ait eorum esse, qui claris, bonis, iustisque paretibus sunt orti. Secundam eorum, quorii parentes aliquando principes extitere. Tertiam, cum maiores nostri fama & rebus bello gestis vel publicis certaminibus parta corona claruerunt. Quar tam, eorum qui praeclara aliqua doctrina&animi magnitudine excellunt. Hos autem ut verὸ nobiles, ceteris omnibus philosophus anteponit. Platone vero Aristoteles secutus eosdescripsit sibi videri nobiles & virtutis studiosos, in sola virtute nobilitatem collocans.Seneca quoq; ad Lucillium scribens, idem sentire videtur. Non suit, inquit, Socrates patritius, non eques Romanus: hunc tamen & Platone philosophia non accepit, sed nobiles reddidit. Sola enim virtus est quae nobiles facit, quaeq; posteros in nobilitate continet. Ex his igitur ut ex generosa stirpe tibi amicos delige, quorum opera&praesentia ad virtutem excitare. Habes Donatum Acciolum, habes Alemannum R. nocium, aliosque complures, quorum doctrina & peritia publicis priuatisque in rebus uti pr' arbitratu tuo poteris. LAV. Non est ut video, praecipitandum in deligendis
amicis, adeo ad viuum omnia resecas. COS. Imo vero cauendum ne circumuentare
adulatione, blanditi js, assentatione quorundam leuium hominum atque fallacium, nil ad veritatem, sed ad voluptatem oninia loquentium, qua peste nulla certe maior
adhiberi potest, his praesertim, qui plurimum opibus & dignitate in aliqua praestanti
repub. valent. Nam quodcunq; dixeris secerisve, sine discrimine laudant Salsent an do extollunt,vultum fingendo & nutum, ut ait M . Tullius, non autem mentem & v luntatem obseruando. Legisti credo Eunuchum Terenti3, assat turba Gnathonum, ait quis, aiunt: negat quis, negantris quaestus apud quosdam non bene instituto seli multo habuerimus. Hoc autem iacit assentatio illa pernitiosa, ut cum postea verum quis dixerit,id audire sortunati isti nolint. Illo enim veneno imbuti, cum se plus quam caeteros sapere arbitrantur, bene admonentium consilia & sententias contemnunt, co uis ut aiunt oculos etiam in vita prebentes.Astant illi,assentantur,assident,mirantur, nec verbum ullum profers, quod non ponderetur ab ijs ut lucrum Laciant .Praeterea vero quaestus gratia omnes animi affectus, quod quide dissicile videtur, in uertunt, ut S tyro placet, rides maiore cachinno,concutitur: sset, si lachrymascospexit amici. Asseniatatores enim ut Aristoteli placet sordidi, humiles, ac seruilis conditionis sunt. Tu vero Laurenti, ut bene institutum ciuem decet, ab his illecebris animum ad rationem traducens, ex Thaletis Milesii sententia, teloum cognosce. Hac enim ratione perfacila intelliges,verum ne si quod isti de te praedicant. At verb si mihi obtemperaueris, illos
potius amplectere, qui cum erraueris, monere te prudenter & modeste audent. Hac auatem libertate loquendi siet, ut si quando quicquam in consultationem venerit, habeas qui tibi ac reipub. intrepidὸ sententiam explicent. Praeterea vero si viros praeclaros& veridicos habueris, adulatores ipsos ignominia notatos, in malam rem statim abiges. LAV. Recte admones Cosme, neque hoc genere hominum nostra ciuitas caret. Ad caetera, nisi quid ad haec vult Platina, pergamus. PLA. Est aliud genus hominum huic haud multum dissimile, hominum genus dico execrandii & bonis pernitiosium, cuius fallac ijs & maledicentia in maximum discrimen adductus interdum sunt. Hos delatores vulgus appellat. COS. Bene admones Platina,&ita est ut dicis. Inserunt sese pernitiosi delatores in turbam hominum, benign primo unumquemque alloquuntur, de tanquam aucupes verbis quibusdam homines. in eos sermones alliciunt, unde calumniae colligi possunt. Quid quisque dixerit obseruant, nonnulla sponte sciscitantur, veluti rerum is nari, quo mentes hominum S consilia exactilis percipiant, ac talium rerum studiosis Oserant. Hinc autem ciuium simultates, odia, discordiae, tormenta, supplicia,caede exilia oriuntur. Hinc rapinae ex damnatorum bonis, hinc postremo
urbium interitus, bonorum omnium calamitas, adeo hoc venenum percommodὸ auaribus hominum instillant, eosq; quoquo volunt impellunt. Apud Hadrianum imp ratorem alioquin bonum principem,adeo valuere delatorum voces, ut quosdam amicos ad dignitatem antea euectos, deinceps hostium loco habuerit.Vendidit Platonem Dionysius, hominem sane diuinum, concitato delatoribus odio. Mori a ciuibus suis coactus est Socrates malorum calumniis, vir autem doctissimus atque innocentissimus .foethiu Theodorici regis iussit, instigantibus delatoribus, patria ac vita priuatus
est. Domitianus vero inter imperij monstra connumeratus, hac in re illim respicere rati. visus est, quod delatores cotempserit, di ab urbe expulerit, hanc vocε frequenter usuris p n i
466쪽
pans, Delatores qui non castigat, irritat. Quales igitur aestimandi sunt ii, quos etiam scelestus imperator odio habuit Ac merito quidem. Contra superbos enim, iracu los, ioletos, res, praedones, sicarios, invidos sunt nobis inuenta remedia: contra hos vero n ullum, cum versuti quidem,vasset,subdoli, fallaces sint, ac prilis te opprimat, quam tale aliquid tibi euenturum suspicari possis. aut locus innocentiae, ubi illi regnant se ris peiores, cum societatem humana, qua nihil in vita melius est, maledicentia tollunt Detrahere enim ut ait Cicero aliquid alteri, & homine hominis incommodo suum
augere commodum, magis est contra naturam qu im mors, quam paupertas, quam dolor, qu in caetera quae possunt aut corpori accidere, aut rebus externis. Contemnendi
ergo & pellendi ij sunt ut sacrilegi & pernitiosi, ut furie Phlegetontis de quid quisquo
dicat considerandum, de qui biisve dicat. Hac enim ratione ciuitatis no irae quieti &incolumitati consules. LAV. Multum tibi debeo Platina, qui auum meum admonuisti, ut mihi antidotum daret contra venenatas delatorum voces. I 'LA. Omirtui sta Laurenti, nil mihi ob hanc rem debes. Debebis tamen, si mandata Cossini obserua ueris: debebunt&ciues tui, si perte hac peste caruerint. Sed audi quaeso, quod alius deinceps dicturus est. Vultum, ut mihi quidem videtur, composuit, hilariorq; quam via qualia antea factus est. COS. Quali vero soli poetae,&non etiam reliquum genus hominum vultum rebus de quibus dicturi sunt, accommodent. De humanitate dicturus, comitatem fronte ostendere necesse suit. P L A. Itecte sane ex Horati j sententia. Sed perge, nam & nos quoque frontem porrexi mus, adeo tui studiosi sumus. COS Scribens ad Qes fratrem Cicero, hominem admonet, ut in gubernanda prouincia an te omnia facilitate utatur in adeundo, lenitate in respondedo. Nihil est enii quod aequόciuem charum omnibus faciat & popularem, quam ipsa comitas, cui non sine causa bonitas, liberalitas, & amicitia connexa sunt: quibus profecto ex rebus conciliari homi
num beneuolentia solet, ut contra morositate, duritate,& acerbitate amittitur. Verum
est certe quod Cyrum dixisse aiunt, iucundiora multo acceptioraque hominibus vi deri in optimo viro humanitatisquὶm belli opera. Bella enim plurimum mali initilisse mortalibus, humanitatem vero plura bona importasse. Aetate quidem nostra plurimum bello&gratia valuit Franciscus S sortia Mediolani dux: sed eum plus iuuit ad principatum comparandum humanitas quam bellum: qua in re ego quoq; , imo res p. nostra hominem iuuit, partim eius comitate mota, partim ne Transpadana Italia in potestatem Venetorum cum nostro magno malo deueniret. Nam si Insubriam occupassent, in nos quoque aliquando arma movissent, adeo natura sunt dominandi cupidi. Horagitur patriae magis quam Francisco tribui.Tantae vero humanitatis suille C. Ce sarem legimus ante principatum, ut & ipse ciues in conuiuium sarpitis adhibuerit, &inuitatus, illorum mensas non sit asipernatus. Laudat comessationes publicas Plato ad conciliandan hominum beneuolentiam inter se: cuius quidem praecepta pleriq; imitati , adec multitudinem hac comitate deliniuere, ut eius opera postea in maximis rebus atque optimis sint usi, ut intelligas,totam hanc popularitatem ad utilitatem rein non ad priuatum commodum, spectare debere, licet ipse C. Caesar longὶ aliterienserit, regnandi causa. Quam quidem cupiditatem ita velim a te reiicias Laurenti, ut pernitiosam S teterrimam pestem, ne te aliquando inficiat. Principum exempla de humanitate tibi propono, quo ciuibus tuis charior ac stratior sis, maxim8 vero quando magistratum in ciuitate adeptus su et is,qui ipse per se nominibus terrori esses blet. Me mineris quaeso vocis illius diuinae, qua usum Titum imperatorem serunt, velle quidem se talem priuatis exhibere, quales sibi priuatos habere cuperet. Vtenini nihil pernitiosius est quam odio haberi: ita nihil utilius quam diligi & amari. in od certὸ humanitate,lenitate, facilitate comparatur. Nam ut superbia rem p. labefactat, ita humanitas labefactatam aliquando confirmat, ac hominum contumaciam ita interdum frangit, ut ad sanitatem malὸ sentientes traducat. Bland ξ quidem post iniurias acceptas tumultuantem populum &seditiosum Moyses appellabat, in laboribus solabatur, delinibat oraculis, rebus fouebat, & ob eam rem posta a supra omnes homines sapere existimatus est. His enim artibus pic bis Iudaicae mentes adeo sibi devinxerat, ut eius amplitudinem magnitudinis gratia plus diligerent, quam pro rebus gestis admirarentur. Dauid autem ob placabilitatem iuuenis etiam ad gubernandum populum uno omnium consensu electius est, adeo ut parentes eum filiis suis, filii parentibus in amore prae setarent, cum ad utilitate hominum potius, quam domina di cupiditate sumptille regnum vide
467쪽
OnER. L G videretur. Nam tumultuante populo, caedem veritus ob saeuitiam Saul, maluit in He- hron exulare, quam Hierosolymis imperare: tanti faciebat populi salutem, cuius gratia regna& magistratus instituti sunt. Quantum vero magnis ciuibus siuperbia in te dum nocuerit, M. Drusi tribuni plebis impotentia declarat, qui L. Philippo consilli
quod se concionantem appellauerat, adeo collum intro sit, ut multus e naribus eius cruor eruperit. Idem quoque cum senatus ad eum mitteret, ut in curiam veniret: Quare
non potius ipse, inquit, in curiam Hostiliam propinquam rostris, id es , ad me, veniti Tu itaque bonos viros imitatus, facilem te accedentibus praesta, dicentes benigne audi, interrogantibus comiter responde, petentibus, honesta praesertim, obtempera. L A V. Quod de humi nitate dixisti,admodum laudo: & ita, ut iubes me facturum repromitto : sed vereor ne interdum ob facilitatem contemnar. COS. Ego vero huic tamen iacilitati grauitatem adiunctam velim, propter temeritatem & ambitionem quorundam, omnia sibi licere sine discrimine arbitrantium. Hos autem cupiditate &appetitu omnia metientes, facili mὰ propelles, si ea in te fuerint ornamenta quae in optimo cive esse debent: praeesse namque ciuibus suis non debet,qui non didicit prius, qua id ratione sal: quod quidem studio, diligentia, doctrina, usu comparatur, ut intelligas te non ad otium, sed ad negotium: non ad somnum, sed ad solertiam: non ad voluptatem, sed ad modestiam S: caeteras animi virtutes spectare oportere. Facile nimirum contemnuntur, qui nihil virtutis, nihil animi, nihil nemorum habent, quique nec sibi, nec alteri prosunt, ut dicitur. Contra vero in admiratione omnium sint, qui anteire caeteros virtute putantur, atque his vitiis carere, quibus alii non iacit E pollunt oblittere. Hos praeterea admirantur populi, hos amant, hos colunt ut semideos: fieri
enim non potest ut eum quis contemnat, quem viderit curare eniti, ut omnes ciues
quam beatissimὸ vivant. Nam qui dat operam ut ex aequo δ bono suum quisq; teneat, quique omni diligentia & studio curat, ut ciuitas moribus, industria, gloria, facultatibus ait gratur, is certe admiratione omni u & laude dignus est. Graue enim pondus est, quod optimus ciuis humeris sustinet, florentem scilicet secunda fortuna ciuitate conseruare: de si quando acciderit,eiusdem calamitates atque pericula propulsare. Hanc itaque ob rem ut dixi suere qui hos semideos appellarent. Quid enim utilius dari diuitati potesti Quid fructuosius quam ciuis bene institutus Qui sciat omnia prudenter
ac modeste agere, tu stitiam colere, liberalitate uti, circumuentos de sen dere, opem amicis sene, praemia virtuti tribuere, prodesse quam plurimis. His autem virtutibus qui septus est, non utique a ciuibus contemnitur, nona flagitiosis iniuria asticitur. Nam clim Metellus repetundarum accusatus, caulam diceret,& tabulae administrationis inspiciendς iudicibus traderen tur,omnes certὸ qui tum aderant, auertere oculos, indignum rati chartae, S: non integritati eius suem praestari, cui pop. Rom. tantam prouinciam commisisset. Tutam autem esse virtutem & integritatem, non modo apud ciues, verum etiam apud hostes, declarat P. Africani maiestas: ad hunc enim visendum cum praedones quidam Linternum venissent, positis armis, virtutis eius admiratores,
non ut hostes, se accessisse dixerunt, quibus certὸ Africanus facilem se praebuit. At illi venerati limen domus tanquam aram, Ic deosculata manu Scipionis, positis ante vestibulum donis, laeti discesserunt. Hac itaque ratione Laurenti comitatem, ad quam te prius adhortatus sum, tutiorem gravitas 5 constantia reddet. P L A. Recte sane admones. Sed dic quaeso, num haec maiestas respiciti COS. Contra ambitionem S arrogantiam duo grauissima mala. pi uri mum certe valet: iustitiam si quidem & fidem e medio tollit nimia principatus ambitio: unde praeclare scriptum est apud Platonem, s- militer facere eos, qui inter se contenderen t, uter potius rem publicam administraret, ut si nautae in periculo certarent,quis eorum poti sis imum gubernaret. Quid si imperia non sunt expetenda, ut ait Cicero, aut potius non accipienda interdum,aut deponcnda nonnunquam' Vel si tantum pondus sustipitur, omnis ambitio&arrogantia vitanda est, ne si elati nimium videbimur ob delatos honores, beneuolentiam omnem ex animis hominum abradamus, quae non imminuenda fastu, sed augenda est clementia & humanitate. Extant aut senatus verba ad Augustum Caes. per virum illustrem Valerium Me Isaiam: Quod bunum, inquit, faustumque sit tibi domuique tuae Auguste, senatus couentiens cum pop.Rom. te patrem patriae consalutat. Hanc vero gloriosam salutati unem Augustus nequaquam insolenter accepit, sed illachrymans ob pietatem di gratiam senatus erga se, rcipondit: Compos faeius votorum meorum Patres con-s . scripti,
468쪽
scripti, quid habeo aliud quὶm deos immortales precari,ut consensum vestrum ad viilinum vitae finem mihi perficere liceat De hac item re scribens ad generum Augustus,
Vides, inquit, mi Agrippa, communem seniorum omnium consensum erga nos aerii um& sexagesimum annum euasimus, deos oro, ut quantum mihi temporis superest, id calubriter ducere liceat in statu reipub. selicissimo. Nondum enim ad unum omniseno imperium Rom.venerat. Hinc coepit initium. Maluere enim ciues ad unum deser ri omnia, quam toties bellis ciuilibus,& quidem cruentis vexari.Continuit itaque hac ratione multos in officio Augustus, adbibita etiam maiestate, ne ambitione ς arrogantia quicquam praeter honestum sibi licere arbitrarentur. Eadem quoque mode ilia usus est M. An toninus, quem mirari ut aiunt scriptores quam laudare facilius est. Hic enim filium senatui commendans, omissa arrogantia de latione: Commendatur,
inquit, si vobis de dijs immortalibus dignus erit. Ob modestiam vero ut in antiquitate Iudaica legimus praesecturam recusabat Moyses, at eam Dominus suscipere cossit. Saul quoque regni gubernacula abnuebat, demum vero submittere collum iugo cogitur. Aorum autem admodum disiimilis fuit Absolon, David regis filius, qui ambitione de largitione potentiam quaerens, patri etiam arma palam intulit. Ad compe-s endam autem hanc immanem beluam, quae fratiem in fratrem concitat, filium in parentem , cognatos de alii nes inter se digladiari facit, legem ambitus quae postea antilla libertate reticuit, Romani vel es sanxere, qua certe ardor ille imperandi mentibus hominum in si tus comprimeretur, primumque locum in libera repub. ille obtinerer, qui sciret cupiditatibus suis imperare, refrenare libidines, spernere voluptates, iracundiam tenere, auaritiam coercere, caetera, que an imi labes repellere. Reticuit poste, sanctissima lex dum ad unu omnia reseruntur.Tu vero Laurenti grauitate tua & constantia si voles velle autem debebis ubi ad aetatem veneris, ita petulantium do ambitiosorum audaciam comprimes, ut non magnopere lex de ambitu desideranda sit. LAV
Credo hercle ita et se, & huic mandato facile asse filior. Sed dic quaeso, si hoc agam, quid praemii magis erit mihi in libera ciuitate, quim cuiuis e populo' COS. Si cuiuis
bono de reserenda gratia cogitanda est, non est fraudandus tuo merito bonus ciuis, de ille potis imum, qui noti de uno tantum, sed de pluribus benemeritus est: Huius autem praemium non erit aurum, non gemmae, non puellae captiuae, ut est apud Hom rum, ted vera & integra gloria, quae est v t ait M. Tullius consentiens laus blanorum, incorrupta vox bene iudicantium excellente virtute. Quod autem frigora, calores,inedia, vigiliae, laboresque caeteri non aeque graues his sunt, qui rem optimi: gubernant, ac priuato homini, sacit ipsa gloria, qua maximὰ boni ciues alendi sunt. Hanc autem ob rem trophaea,triumphi, statuae, coronae, laudationes tum invitatum iii morte sunt inuentae. Addo etiam laistoriam & poelian ac musicam, qua in conuiuiis ad tharam heroum praeclarae res gestae canebantur: heroum dico, quorum tota vita in virtute ac non in osten latione locata erat. Praeclare certe societates hanc viam ad gloriam proximam &quasi compediariam ducebant, si quis id ageret, vitalis esset qualis haberi vellet: quod si qui simulatione, di ficto non imodosermone, sed etiam vultu stabilem se
gloriam confectui posse rentur, vehementer errant: nam vera gloria alte radices agit, atque etiam propagatur, scta omnia celeriter tanquam flos uti decidunt, nec simulatum quicquam potest esse diuturnum.Testes s Ua Atem Saturnius tribunus plebis, Sp. Melius, Gracchi duo, M. Drusus, quorum vita in listentatione sun data erat. Aliud enim praesie serebant, vel tu ac verbis, aliud fixum in mente gerebant. cra certe fuit L.
Bruti gloria, Q. Fabii Maximi, Pauli Aemilis, P. Scipionis, qui nihil aliud cogitarunt in vita, nihil egerunt, nisi quod praeclarum & laudabile pro salute omnium & dignitate patriae videretur, pro qua bonus ciuis si opus suerit, non dubitet mortem oppete re. Is igitur sit unicus bene meriti de repub. cibus, quo velim ita pascerere, ut in vita ciuili nil maius aut amplius tibi sit requirendum. PL A. Bene hercle suades Cosime. Laurentium enim ad laude adhortaris, optima ad capescendam virtute calcaria. Vcrum siquid habes ulterius quod adolescenti profuturii censeas, id quoq; edi sere. COS. Habeo certe non ulla, quae etsi parua vi desunt, ac priuata magis quam publica, tame contemneda no sunt. Perti nere em ad dignitate praeclari& excelsi ciuis crediderim, laxitis dima nificetius habitare. Nam si masnifici ciuis est muros urbis, naualia, ductus aquarum, theatra, porticus, phana, Omniaq; omnino quq ad commune usum csti itatis pertinent struere, quid est cur aedes sibi magnis centissimas in praeclaro ciuitatis loco non aedifi-
469쪽
aedificet, praesertim cum id etiam ad splendorem& dignitatem ciuitatis pertineti C. . quidem Oetauio, qui primus ex illa familia consul sadins est, honori sui se M. Tullius refert, quod praeclaram aedificasset in palatio & plenam dignitatis domum, quae cum
vulgo inviseretur, suffragata domino nouo homini ad consulatu putabatur. Ornanda est item ut ille ait dignitas domo, non tota tame ex domo quaerenda, ne in caemete &lapidibus veram gloria reposuisse videamur. Sit laxa & ampla, ut priuati ac publici hospi tes magnifice & honori licetissime suscipi possint: quod ego quoq: seci no in urbe sol im, verum etiam in agris, ut videtis. His tam e sumptibus modus quida imponendus est, ne si laxius aedifices, sitis picione assectati principatus iniicias: si augustius, aut vilius, auaritiae ac quidem sordidae crimen incurras. Domus aut e splendidi viri secundum Homerum no ex auro, ebore, argentove, sed hostium spoliis ornanda est. Illa enim orna- meta deliciaru & muliebris lasciuiae plena sunt a quibus certe quam a Sireneis scopulis
bonum ciue declinare oportet. Exornat idem Homerus moli is & eisceminati Menelai domum ex animi eius sente tia. Describit prςterea hortos Phaeacum, Calypsus domum, ac Circes, ut ex tam accurata pictura mores quoq; incolentium comprehendi possint. Boni is itur ciuis desita magnificae&splendidae sunt, ut nilesiae minatu, nil muliebre prae se ferant. P L A. Magnam certe laudem hac in re Cosme consecutus es: nemo enim non dico in urbe tua, verum in tota Italia magnificentius te ac splendi dilis aedificauit cernuntur tot templa, tot monasteria, tot bibliotheca tot aedes tua impensa aedificatae ει ornatae, ut nil ulterius ad hanc magnificentiam operum addi posse videatur. COS. Feci id quide, ut dicis, tum ad spledorem urbis, tum etiam ut rem diuinam excolerem.
Hoc autem nostrum institutum velim imitare Laureti, & si quid inchoatum a me est, nec persectum, id tandem absoluas. L A V. Faciam id quidem .sed ne excidat, quod anteὶ propolia isti, quaenam quaeso illa sunt quae parua esse dixistit C O S. Quaerens Lycti
gus omnia quae ad mores Laconii pertineret, primus ex Creta, vel ut alii volunt,ex sonia Homeri poesim in Graeciam detulit,cuius exemplo tum multa, tum conuiuia quae illi phiditias coenas vocant, instituit, non dissuentes varietate & luxu, sed moderatione & mediocritate conditas, victum cultumq; corporis non ad voluptatem, sed ad valetudinem & vires reserendum esse. Nam qui naturae humanae dignitatem & excellentiam considerat, intelligit qu1m turpe sit, dimuere luxuriati delicate ac molliter vivere,quamq; honestu, parce,continenter, seuere ac sobrie. In ea vero disceptatione quam
inter Alexandrum & Diogenem aliquando ortam scribit Dion, vexari humanum g nus ab aliquo quatuor daemonum ostendit, quoru illum certe secundum appellat, qui voluptati sacrificia deseri, R deam ipsam colit odoribus variis ac saporibus gaudetem. Hic autem daemon ut idem amrmat, auditum, gustum, tactum, quouis modo potest, mirifice delectat, balnea frequentat, molles vestes & laboratos accubitus amat, muliebres a millexus expectat. Haec dea nimirum est ipsa Circe, quae socios Vlyssis in porcos mutat: ij vero deinceps, ut timidi S infracti animi, publicis ac priuatis in rebus inutiles habentur. Seruanda est istitur in victu cultuque corporis mediocritas ob modestiam& valetudinem: qui enim fieri potest, ut deliciis assii et i ciues, ubi opus erit, famem, sitim, frigora, aestus, atque incommoda pro republica patiantur ' Concidant certὸ animis & corporibus in quo uis etiam paruo negotio oportet, qui Sardanapalos, Antonios, Heliogabalos, Caracallas, Othones diis uentes libidine & luxuria imitantur. C. vero Caesaris modestia& sobrietas, ut nosti, ab hostibus etiam laudatur. Hic enim in ordinanda ciuitate legem si impluariam tulit, ne ciuium mores nimio luxu corrumperentur.Videbat enim vir sapientisiimus, nihil esse quod animos hominum aeque fatigaret, quam libido de circumsedentes undiq; voluptates. Ab his igitur ut ab improbis dominis dedecoris & turpitudinis, se vindicent optimi ciues necesse est, victim libidinibus ipsi parere desierint, praeesse alijs merito videantur. Nihil est aute quod magis autoritatem boni ciuis augeat, quam si os ei derit se nil minus, quam de voluptate cogitare. Eius enim mens tota in virtute collocata esse debet. PLA. Vt mihi suidem videtur, nil otii, nil quietis Laurentio nostro relinquis: adolescens est, quies catinterdum oportet. COS. Dormiendum non esse nisi corporibus labore& stolicitudine defatigatis ad recuperandas vires censuit Socrates: oc si alicui parum dormire licet, cui magis id conueniat quam optimo ciui non video. Aristoteles autem in libro
quem de moribus scripsit, bonos 1 malis, miseros ab infelicibus in dimidio vitae propter somnum nihil dii serre ostendit, cum selicitas hominis in actione, non autem in f i otio
470쪽
otio & somno reposta est.Volo quiescat, non marcescat otio.Volo dormiat, non steris . tat ad multam noctem. Praeterea vero ludos decentes ac liberales animi gratia post cibum ei concedo : & quando ad haec paria a descendimus, non pudeat dicere quod sentio: Ludus sit tessera, chartae pictae,ia trunculi, alueolus: sed abiit inter ludendum omnis seius& auaritia, qua fieri indecens ludu, coniueuit,&ita interdum concitari ludentium animos, ut ex ludo ad conuitia L contumelias transeant. Omnem enim se torem mendacem, periurum, alieni appetentissimum, sivi prodigum esse oportet: qua ex re in furta plerumquς & rapinas passim dilabuntur. Hos autem quanti secerit Chi- Ion Lacedaemonius, attende. Is enim iungendae societatis causa Corinthum mi :lus, cum principes civi tatis in alea occupatos inuenisset, statim insecto negotio rediit, dicens te nolle gloriam Spartanorum tum quidem clarescentem, ea maculare infamia, ut diceretur, Spartanos cum aleatoribus societatem in ijsse. Hae vero in re ideo longior fui, quod nostra ciuitas, ut mihi videtur, hac infamia non caret. Qit,m seruent interdit cymnasia ludentium variis in locis, non sine stomacho loqui pollum. Verum tu La
xenti,quod ego saepe conatus sum, si tibi licebit, interdicto S lege hane corruptelam Ere p. auferes, ne at i quando ciuitas nostra hac ignominia, ut Corinthus a Chilone not xi possit. Iocus potirem 5, qui in verbis est, modo careat scurrilitate& rusticitate, coditusque sit facetiista salibus, inter amicos praesertim, non erit improbandus. Is enim iocus qui non illiberalis est, non mentem sollim recreat ac rescit, verum etiam ad dicen dum & respondendum ingenium acuit. Augustus Caesar, seruato semper maiestatis pii dote, iocis ipsis mirifice delectatus est. Ut illud in Vatinium podagnae morbu dissimu Iare conantem, asserentemque se iam m ille palliis per diem ambulare: Minus inquit γmirum est cum iam dies longiusculi esse incipiant. Nomenclatou cuidam natura obliuioso in sorum ituro, percontanti, num quid in foro agi vellet:Commedatiti 1s, ait, literas tecum perser, notum enim ibi nullum habes.Cum vero idem sorum extrui tu: sit se architecti tarditatem accusans, qudd eodem tempore a Cassio Seuero plurimi accus ti absoluerentur: Utinam inquio sorum meum accusiret Cassius, citius enim ab sol haeretur. Hoc aut genere urbanitatis no caret nostra ciuitas, quod certe ingenue &lib raliter efferri potest, si tempore& remisso fiat animo. Scurras vero, gnato nes, mimos, omnino abs te reiice, cum dis nitatem optimi ciuis obscoenitate versorum & turpit dine indecentes motus ac gestus dedecorent. Quae potisiimum ad optimum ciuem pertinere mihi visa sunt, hactenus scripsisse sat erit: deinceps vero&cras, si vultis, quid bo- Dis ciuibuscum populo coireniat dicatur. P L A. Copiose sine & grauiter omnia dixtasti. Sed uno sermone, si potes, hoc praesertim die, omnia absolve. Idem enim Plato se cit. Nam omnem orationem de legibus uno aestiuo die peroravit. COS. Sequar ego, ut vultis, diuinum illum virum.
Ed vis ne, quoniam iam ad uesperascit di valetudini ac senectuti tuae conasulenduin est, locum mutemus, ne rivuli humiditate laedare, quod fieri ve- speri consueuit 'COS. Volo sane. PLA. Ad illam porticum proficiscamur, quae ad orientem solem vergit, respicitque colles istos vitibus&olei ς con litos. COS. San E quidem: illa enim porticu libentissimὸ uti l oleo, siue quid ipse mecum cogito , siue cum aliis de rebus magnis loquor: adde quod etiam villa pr inqua est , unde acciri serui percommodὸ possi int, si eorum Opera indiguerimus. . A V. Vis ne antequam iam ventum ad porticum est, aliquid tibi substerni, ut commodius iaceasi Non enim hic herba est ut in ripa Tertiolae. COS. Si vis aliquid de me, te ac repub. nostra dignum audire, fac ut commode iaceam. L A V. En tibi pulchrὸ pauimentum instrauimus, lecticamque compotuimus. Considamus, si placet, atque ad eam partem sermonis qua digressi sumus, reuertamur. COS. Praeclare exigis Laurenti: ordiar ego, tu audi, si quid exciderit, in mentem reducet Plati na. PLA. Faciam id quidem ac libens. Ita Laurentium nostrum tua oratione perdoctum seri cupio. C OS. fieri omnia fortuito I temerὸ Democritum philosophum eiusque imitatorem Epicurum asseruis te, mecum saepὸ mirari soleo: maximὶ vero, quod intelligo