장음표시 사용
91쪽
IN M. ANTO XLVM Iocus non erit. Ora vobis eorum Ponite, Putres conscripti , ante oculos, ' incessum, adSpectum, vultiani, spiritum; latera tegentes alios . sequentes alios, alios praegredientes amicos. . Quam Vim anhelitus, quas contumelias sere censetis, minasque verborum 8 Nisi sorte eos pax ista leniet, inaximeque, quum in hunc ordinem venerint, Salutabunt benigne, comiter appellabunt unumquemque noStrum.
III. Non recordamini, per deos immortalest quas in eos sententias dixeritis Acta Antonii rescidistis; leges resi xistis; per vim et contra auspicia latas decre., istis ; totius Italiae delectus excitastis; collegam et socium scelerum omnium, hostem iudicavistis. Cuin hoc quae pax potest esse 2 Si esset externus hostis, tamen id ipsum vix, talibus iactis, posset aliquo
modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent: odissetis eum, quem non videretis. Ili 'in ocii.
Iis haerebunt, et, quum licebit, in saucibus : quibus
enim septis tam immanes belluas continebimus 3 At incertus exitus belli est. Est omnino sortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem praestare; tantum enim possunt; fortunae culpam non extimescere. Sed
ovidos Vulgo additur et maxima Antoniorum. Recte autem Eruestius monuit hic de solis Antoniis agi. et eorum ad eos solos pertinete ; ideoque verba et maxime Antoniorum e glossatoris adnotatione fluxisse. Quam rim an halitus in Codd. non nulli teste Ferrario, quem Dini anhe- itiam. Id receperunt Fa m. ruunt. Lamb. Graeτ. Vulgatam recto de-iandit Ern. Totius Italiua deleeatis , Deleeltis vitiosum esse sensit Ernestius. Aut legendum est lotuιs Italiae ius entialem delevita excitastis; aut totius Italiae .laleratim instit Maias. Cestigiana, Dolabellain, Post interficium Trebonium. Tanun id i sum uix P ix fieri aliquo modo posset, tamen , si talia praetas issent sacta. qualia et ab Antonio eontra senatum, et a Senati Coutra Autolitum, ut imum fieri vix Posset. Anon. Tamiam enim possunt lia eod. Vatie. Et MS. Graev. Reeeperunt Lami,. Gra v. olim Mistula Praeriar. lavium ut possent.
92쪽
ΡIIlI. IPPICA TERT DECIMA, C, p. 3 87εluoniam ah hoe ordino non sortitudo solum, verum etiam sapientia postulatur quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamen): sortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum. Quid sapientia 2 cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione protectior. Quid igitur censet 2 parendum est enim : atque id optimum iudicandum , quod sit sapientissime constitutum. Si hoc praecipit, ne quid vita existimem antiquius , ne decernam Capitis periculo, sugiam omne discrimen: quaeram ex
ea, etiamne, si erit, quum id secero, serviendum. Si annuerit: uae ego sapientiam istam, quam vi S sit erudita, non audiam. Sin responderit: Tu vero ita vitam corpusque servato, ita sertunas, ita rem fami
liarem, ut posteriora libertate ducas, itaque his uti velis , si libera republica possis; nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proiicias, tanquam pignora
iniuriae: tum sapientiae vocem audire videar, eique, fit deo, Paream. Itaque si, receptis illis, possumus esse Iiberi, Vincamus odium, pacemque paιiamur: sin ius, incolumibus his, nullum esse potest, laetemur decertandi oblatam esse sortunam. Aut enim , victis his, fruemur victrice republica, aut oppressi quod omen avertat Iupiter i ). si non spiritu, at vi tutis laude vivemus.
Oditim invindie) Codd. duo Gulielmiani intendit. Rasione Protectior Et n. malebat
Si tibera republiea ossis Sic Faero. Mur. Graeν. Ern. e cod. valle. Olim male si liberare re nublicam possis. Tanquam pignora iniuriae Ta quam ea, quae si malis retinere, livam libertatem. iniuste facias. Prolice igitur , quibus proiectis . nullani iumpati in tui iam possumus. FER . Sin ius, incolumibus his, nullum esse ρotest Edd. pr. Sin liber viola his ineolumibusque nullus esse pote t. Cod. Vatie. ex eoque Faem. Muret. Graev. ain otium his ineolumibus nulliam eare Potest. Recte aulem le-
93쪽
IN M. ANTONIVM IV. At enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. Nullius
apud me, Patres conscripti, auctoritas maior est,
quam M. Lepidi, vel propter ipsius virtutem, vel propter familiae dignitatem. Accedunt eodem multa
privata, magna Eius in me merita , ac mea quaedam
in illum ossicia. Maximum vero eius henescium numero , quod hoc animo in rempublicam est: quae mihi vita mea semper fuit carior. Nam quum Magnum Pompeium, clarissimum adolescentem, praestantissimi
viri filium, auctoritate adduxit ad pacem, remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit: tum me eius henescio plus quam pro vitili parte obligatum puto. Itaque ei et honores decrevi, quos potui amplissimos. in quibus vos mihi estis assensi; nec unquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum respublica illigatum tenet; summa nobilitas est hominis
summi honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius , fratri S, maiorumque monumenta ; probatissima uxor, optatissimi liberi. res sa miliaris quum ampla, tum Casta a Cruore Civili; nemo
ab eo civis violatus, multi eius beneficio et misericordia liberati. Talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. Pacem vult M. Lepidus. Praeclare; si talem potest essicere , qualem nuper effecit; qua pace Cn. Pompeii filium respublica adspiciet, suoque sinu complexuque recipiet; neque solum illum, sed citin
94쪽
illo se ipsam sibi restitutam putabit. Haec causa fuit, cur decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara: cur absenti triumphum. Quamquam enim magnas res bellicas gesserat, et triumpho dignas, non erat tamen ei tribuendum, quod nec L. Aemilio, ne Aemiliano Scipioni, nec superiori Africano, nec Mario , nec Pompeio , qui maiora bella gesserunt: sed , quod silentio civile bellum confecerat, ni primum licuit, honores in eum maximos contulistis. V. Existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium respublica habitura sit civem, tales suturos in republica Antonios 7 In altero pudor, gravitas, mo
deratio, integritas: in illis et quum hos compello
praetereo animo ex grege latrocinii neminem , libidines ι scelera, ad omne facinus immanis audacia. Deinde obsecro vos, Patres conscripti, quis hoc ve-Strum non videt, quod Fortuna ipsa, quae dicitur caeca, vidit 2 Salvis enim actis Caesaris, quae COnCO diae causa defendimus, Pompeio sua domus patebit; eamque non minoris, quam emit Antonius, redimet: redimet, inquam, Cn. Pompeii domum silius. O rem acerbam I Sed haec satis diu multumque desseta sunt. Decrevistis tantam pecuniam Pompeio, quantam ex
bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset. Sed hanc mihi dispensationem, pro paterna
haesit Ernestius plitavitque legendum: Pomρeio sua domus non Patebit. Sed hac eorreelione tacite ea in remus. Sensus est: Quod salvis actis Caesaris fieri liou posset, quae defendimus, id nune sottuna ipsa adiuvante siet : Pompeio sua domus relebit. sed ita fit eam redimat pecuniambliea. Sic utique id fieι salvis Caesaris actis, quibus Pompeii bona
proscriPta erant. Erit si ii coniecturae Prorsus repugnat locus, eat . , exu.α Mihi quidem - ut aviis Caesaris firmis ac ratis - re Perare Dispens mionem 'I'untum Peeuniae decretum fuerat a seua in Pompeio,
95쪽
IN M. ANTONIVM necessitudine et coniunctione, deposco. Pedimet hortos, aedeS, urbana quaedam, quae I Ussidet Antonius. Nam argentum, veStem, supellectilem vinum amittet
aequo animo, quae ille helluo dissipavit. Albanum,
Firmanum a Dolabella recuperabit; etiam ab Antonio Tusculanum. Hi que, qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellentur. Sunt alii fures fortasse; sed mea me moxia dilabun-tiir. Ego etiam eos dsco, qui hostium numero non Sunt, Pompeianas possessiones, quanti emerint, filio reddituros. Satis inconsideruti fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere. Retinere vero quis poterit, clarissimo domino restituto 3 An is non reddet, qui domini patrimonium circumplexus, quasi thesaurum draco, Pompeii hervus, libertus Caesaris, agri Luca
ni possessiones occupavit 7 Atque illud septies millies, quod adolescenti, Patres conscripti, spopondistis, ita describetur, ut videatur a vobis Cn. Pompeii filius in
patrimonio suo collocatus. Haec senatus. Reliqua populus romanus in ea familia, quam vidit amplissimam, persequetur: in primis paternum auguratus locum,
Ii autum redegisset Caesar ex venditione eorum bonorum; sibi Cieero petebat hoc vicinus solvendae Pompeio pecuniae. FERR.
De Falerno Anteros in Alludit ad cognomen hominis, qui illud praedium aeceperat, Antonii Anseris poetae, qui eum Antonio erat in eastris ad Mutinam. ΕRN. - De Falerno Ammes Fundo Cti. Pompeii quem fini ius poetae cuidam, qui Anser vocabatur, eratque cum ipso Antovio in eastris, dono dedit. Se ius. MAN.Anseribus non facile qi,idquam eda eius invenitur, inquit S. Augustinus lib. contra epist. Manich. cap.-Αntiaee fortasse ratio est eur Auto ianos, qui Pompeii in agro Falerno villa Possessio esque obtinebant. Anseres nominet Ciceror Ancn.
An te non reddet in opinantur lite
notari Demetrium, Pompeii servum , qui hero trucidato , muneribris placavit Caesarem . et inter eius libertos numerati obtinuit. Et os de insolantia quaedam resert Plutarchus in Pom
illud septies millies adolescenti: sed, quod vos esse saeturos adolescenti spopondistis. Besertile enim ad illud, ita deseriιue. NAN.
96쪽
PHILIPPICA TERTIA DECIMA, CAP. 6 9 iin quem ego eum, ut, quod a patre accepi, filio reddam , mea nominatione COOptabo. Vtrum igitur augurem Iovis optimi maximi, cuius interpretes interminiitque constituti sumus, utrum populus romanus libentius sanciet, Pompeium an Antonium ' Mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc sortuna voluisse, ut, actis Caesaris firmis ac ratis, Cit. Pompeii filius posset et dignitatem et sortunas patrias
VI. Ac ne illud quidem silentio, Patres conscripti, praetereundum puto. quod clarissimi viri legati, L. Paullus, Q. Thermus , C. Fannius, quorum habetis
cognitam voluntatem in rempublicam, eam quo Per-Petuam atque Constantem, nuntiant, Se Pompoti conveniendi causa devertisse Massiliam , eumque Cognovisse Paratissimo animo, ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur veteranorum unimos offendere.
Est vero eius patris filius , qui sapienter saciebat non minus multa, quam sortiter. mque intelligitis et animum ei praesto fuisse, nec consilium defuisse. Αtque etiam hoc M. Lepido providendum est, ne quid
arrogantius, quam eius mores serunt, sacere videatur. Si enim nos exercitu terret, non meminit, illum exercitum, senatus populique romani atque universae reipublicae esse, non suum. At uti Potest Pro suo. Quid tum ' omniane viris bonis, quae sacere Possunt, iacienda sunt 8 etiamne, si turpia, si perniciosa erunt' si sacere omnino non licebit 2 Quid autem turpius aut foedius, aut quid minus deceat, quam Contra Sena tum , contra cives , contra patriam exercitum ducere7
97쪽
quid vero magis vituperandum, quam id sacere, quod non liceat 3 Licet autem nemini contra patriam ducere exercitum: si quidem licere dicimus, quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. Neque enim, quod quisque potest, id ei licet; nec , si non obstatur, propterea etiam permittitur. Tibi enim exor. citum , Lepide, tanquam maioribus tuis, patria pro se dedit. Hoc tu arcebis hostem , fines imperii propagabis; senatui populoque romano parebis, si quam ad aliam rem te sorte traduxerit. VII. Haec si cogitas, es, M. Lepide, pontifex maximus , M. Lepidi, pontificis maximi. pronepos. Sin hominibus tantum licere iudicas, quantum possunt, vide, ne alienis exemplis, iisque recentibus, uti, quam et antiquis et domesticis malle videare. Quod si auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo;
sed vide , ne hoc ipsum non sit necesse. Quamquam enim est tanta in te auctoritas, quanta debet in homine nobilissimo, men senatus se ipse non contemnit; nec vero fuit unquam gravior, constantior, somtior. Incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique romani ardor exstingui; odimus; irati pugnanuas; extorqueri de manibus arma non possunt; . receptui signum, aut revocationem a bello audire non. Possumus ; speramus optima; pati vel dissicillima malumus, quam servire. Caesar Consecit invictum exercitum ; duo sortissimi consules adsunt cum copiis ; L. Planci, consulis designati, varia et magna auXilia non desunt; de D. Bruti salute certatur. Vnus suriosus
gladiator cum teterrimorum latronum manu , Contra patriam , contra deos penates , contra aras et Does ,
98쪽
PHILIPPICA TERTIA DECIMA, CAP. 8
Contra quatuor consules gerit bellum. Huic cedamus huius conditiones audiamus 3 cum hoc pacem fieri posse credamus ' . III. At periculum est, ne ab hoc opprimamur. Non metuo, pe is, qui suis amplissimis fortunis, nisi nobis salvis, frui non potest . prodat Salutem Suam. BOnos Cives primum natura eslicit, adiuvat deinde so
luna. Omnibus enim bonis expedit, salvam esse rem
publicam. Sed in iis, qui fortunati sunt, magis id apparet. Quis fortunatior Lepido, ut ante dixi 2 quis
eodem sanior 2 Vidit eius moestitiam atque lacrymas populus romanus Lupercalibus ; vidit, quam abiectus, quam Consectus esset, quum Caesari diadema imponens Antonius, servum se illius, quam collegam esse malebat. Qui si reliquis flagitiis et sceleribus se a Stinere potuisset, lamen unum ob hoc iactum, dignum illum omni poena putarem. Nam, si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponeba et, si eius pueritia pertulerat libidines eorum, qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et ty-Pannum comparabat 7 Itaque illo interfecto, qualem eum in nos esse voluit, talis ipse in ceteros exstitit. Qita enim in barbaria quisquam tam teter, tam Crudelis tyrannus , quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius 2 Caesare dominante veniebamus in Senatum, si non libere, attamen tuto. Hoc archipi
rata quid enim dicam tyranno haec subsellia ab
Ityreis occupabantur. Prorupit subito Brundisium, ut
consulas Nempe duos linius ancii Hirtium et Dati intra, duos desigilatos D.Bruttura et Hlanemn.ERN. Nisi nobis salseis' Ferrae. e cod. Lang. bonis, cod. Gueis. Mobia. In ceteros exstitit; Eruestius celei os iurenisebat eos , qui essent exua urbem. Sed quum statim exemplum irrannidis Λntonii asserat tu senatu duciaratum , ipse in eeto os idem estae ipsa ira, alios ; nam Caesare vivo eum Autonius tam sibi quam aliis tyrannum imposuerat.
99쪽
IN M. ANTO. MUM inde, agmine quadrato, ad urbem accederet; lautissimum oppidum , nunc municipium, honestissimorum quondam toton Orviii, Suessam, sortissimorum mili-ium sanguine implevit; Brundisii, in sinu, non modo avarissimae, sed etiam crudelissimae laxoris . deIectos Martiae legionis Centuriones trucidavit. Inde so quo furore, quo ardore, ad urbem, id est, ad caedem optimi cuiusque, rapiebat lIX. Quo tempore dii immortales ipsi pyaesidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt. Caesaris senim incredibilis ac divina virtus latronis iuuietus crudeles ac furibundos retardavit: quem tum ille demens laedere se putabat edictis, ignorans, quaecumque salso diceret in sanctissimum adolescentem, ea Vere recidere in memoriam Pueritiae suae. Ingressus urbem est . quo comitatu , Vel Potius agmine i quum dextra, sinistra, gemente Populo romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis pol
Iiceretur. Bediit ad milites; ibi pestifera illa Tiburi
concio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium: parata de circumscribendo adolescente sententia consularis : quum repente nam Mai tiam legionem Albae consedisse sciebat assertur ei de quarta nuntius. Quo perculsus, abiecit consilium reserendi ad senatum de Caesare. I Pessus est non viis, sed tramitibus, paludatus; eoque die ipso innumerubilia senatusconsulta secit; quae quidem omnia citius delata, quam scripta sunt. Ex eo non iter, Sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, eum quarta, cum veteranis ; quorum ille nomen prae metu ferre non poteriit; eique in Galliam penetranti, D. su
100쪽
Brutus obiecit; qui se totius belli fluctibus circumiri, quam illum aut regredi, uut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti, tanquam frenos furoris iniecit. Quam quum operibus munitionibusque sepsisset, nec eum florentissimae coloniae dignitas, neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret: tum, me testor et vos, et Populum romanum, et omnes deos, qui huic
urbi praesident) invi o et repugnante, Iegati missi tres
consulares ad latronem M. Antonium, gladiatorum ducem. Quis tam barbarus unquam tam immanis tam serus 7 Non audivit; non respondit: neque eos SOIum Praesentes, se multo mugis nos, a quibus illi erant missi, Sprevi , et pro nihilo putavit. Postea, quod scelus 'quod iacinus parricida non edidit 7 circumsedit colonos vestros, exercitum populi romani, imperatorem, consulem designatum; agros divexat ilium optimorum; hostis te terrimus omnibus bonis Cruces ac lormentu minitatur. Cum hoc, M. Lepide, Pax esse quae potest 3 cuius ne supplicio quidem ullo saliari videtur posse populus romanu S.
X. Quod si quis adhuc dubitare potuit, quin nulla
societas huic ordini populoque romarao cum ilIa importunissima bellua possit esse: desinet profecto dubitare , his cognitis literis, quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. Eas dum recito, dumque de
singulis sententiis breviter disputo, velim. Patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. Antonius Hirtio et Caesari. Neque se imperatorem dicit, neque Hiritium consulem, nec pro praetore CaeSarem. Satis hoc quidem scite. Deponere alienum nomen ipse maluit, quam illis suum reddere. Cognita morte C.